Formulae Spiritalis Intellegentiae
- 7.21
Potus idem quod supra; in psalmo: et torrente uoluntatis tuae potabis eos, id est spiritu sancto. item in aliam partem: non est regnum dei esca et potus.
- 7.22
Promptuaria cordis receptacula; in cantico deuteronomii: et in promptuariis timor.
- 7.23
Pera uictus sollicitudo; in euangelio: non peram in uia.
- 7.24
Sacculus thesaurizatio in deum; in euangelio: facite uobis sacculos qui non ueterescant. et in aliam partem: sacculum communem possideamus, id est auaritiam.
- 7.25
Pecunia uerba diuina; in euangelio: oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis.
- 7.26
Uellus populus; in psalmo: et descendet tamquam pluuia in uellus.
- 7.27
Linum spiritalis fortitudo uel candor; in Exodo: porro filiis Aaron tunicas lineas parabis.
- 7.28
Utres uasa humani corporis; in euangelio: uinum nouum in utres nouos mitti debet.
- 7.29
Farina opus bonum uel scientia; in euangelio: abscondit mulier in farinae sata tria.
- 7.30
Mola uitae conuersio; in euangelio: duae molentes in mola. possunt et duo testamenta lapides molae significare, per quos labore disserentium triticum ueteris instrumenti in farinam euangelii conuertatur.
- 7.31
Haec igitur nomina cum in textu sacrae lectionis occurrunt ita uel maxime, ut exprimimus, apertioribus accipienda traduntur, licet in diuersas plerumque significationes pro persona uel tempore uel loco exeant atque in figuras locis congruas pro ratione allegoricae interpretationis erumpant. Nam et
- 7.32
Abyssus intellegitur, sicut supra diximus, profunditas scripturarum et item abyssus aquae inmensitas: et rupti sunt fontes abyssi multae. item abyssus ineffabilia iudicia dei: iudicia tua abyssus multa; item abyssus infernus: aut quis descendit in abyssum? id est Christum de mortuis reuocare. item abyssus corda hominum facinoribus tenebrosa: abyssus dixit: non est mecum id est sapientia.
- 7.33
Ignis, sicut superius memorauimus, accipitur spiritus sanctus. et item ignis caritas circumsepta eius, ignis flammae eius. ignis tribulatio: igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum. ignis ira: et consumam eos in igne irae meae, ait dominus. ignis uoluptas: omnes adulterantes sicut clibanus corda eorum.
- 7.34
Umbra, ut indicauimus, significatur protectio diuina; item umbra aliquando peccata: sedentes in tenebris et umbra mortis. umbra aliquando poenae; in Iob: ubi umbra mortis et nullus ordo. et quia umbra non longe est ab ea re, cuius est umbra, ita et mors non longe est a poena, quae infert mortem, umbra aliquando est delectatio peccatorum; in Iob de diabolo: sub umbra dormit in secreto calami et locis umentibus, et rursum species alia qua specie unam rem multa significant.
- 7.35
Duo testamenta eo quod duo hic illi lapides molares possint significare memorauimus, et item duo testamenta duo
- 7.36
Cherubin in Exodo; duo animalia in Abacuc; duae petrae in Exodo et in canticis canticorum, quarum uelamento sponsa et Moses proteguntur; duo montes aenei in Zacharia,\' de quorum frutectis myrtinis et obscura opacitate egrediuntur quadrigae cum equis rufis nigris albis et uariis.
- 7.37
Sed has tam multimodas significationes in singulis persequi nominibus non solum laboris inmensi uerum etiam inpossibile arbitrati sumus. nunc ergo ad eum interpretationis modum atque ordinem, quem paululum pro necessitate disputandi interrupimus, reuertamur.
- 7.38
Cophini apostoli; in euangelio: et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. item in aliam partem: manus eius in cophino seruierunt, id est in seruitute uel tribulatione, quam Aegyptii intulerunt.
- 7.39
Cathedra doctrina; in psalmo: et in cathedra seniorum laudent eum. item in malam partem: et in cathedra pestilentiae non sedit, id est in doctrina hereticorum.
- 7.40
Scabillum humiliatorum subiectio; in psalmo: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
- 7.41
Statera aequitas uel diuinae gubernationis potentia; in Esaia: et librauit in pondere montes et colles in statera.
- 7.42
Cinis humanae fragilitatis inanitas; in Salamone: quid superbit terra et cinis?
- 7.43
Olla prosapia; in psalmo: Moab olla spei meae, id est quod de Ruth Moabitide Christi secundum carnem prosapia descenderit. item in aliam partem olla tribulationis excoctio; in propheta: et uidi ollam succensam et facies eius a facie aquilonis. Lampades animae iustitia fulgentes; in euangelio: et parauerunt lampades suas.
- 7.44
Lucerna ecclesia uel anima; in euangelio; sint lumbi uestri accincti et lucernae ardentes. aliquotiens lucernae opera bona: sic luceat lumen uestrum, ut uideant opera uestra bona.
- 7.45
Modius corpus humanum uel legis littera uel populus ludaeorum; in euangelio: nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio.
- 7.46
Candelabrum ecclesia uel corpus domini aut sancta scriptura; in propheta: et uidi a dextris altaris candelabra duo ardentia.
- 7.47
Mensa altare uel refectio spiritalis; in psalmo: parasti in conspectu meo mensam.
- 7.48
Claues adapertio scientiae spiritalis; in Luca: uae uobis legis peritis, quia tulistis clauem scientiae: ipsi non introistis et eos. qui introibant, prohibuistis. item claues iustitiae misericordiae pietatisque uirtutes; in euangelio: tibi dabo claues regni caelorum.
- 7.49
Serae repagula aduersus impios diuinorum praeceptorum: quoniam confirmauit seras portarum tuarum.
- 7.50
Ascia prauorum persecutio; in psalmo: in bipenne et ascia deiecerunt eam.
- 7.51
Bipennis geminata adflictio; in psalmo idem quod supra. Nauis ecclesia; in euangelio: nauicula multis in medio mari iactabatur fluctibus. Solet et homo nauicula dici, ut nautae cogitationes hominem gubernantes aduertantur.
- 7.52
Retia praedicatio; in euangelio: et mitte retia in capturam.
- 7.53
Trabes peccatum grauius; in euangelio: eice primum trabem de oculo tuo.
- 7.54
Fistuca peccatum leuius; in euangelio: et tum uidebis eicere fistucam de oculo fratris tui.
- 7.55
Laqueus dolus; in psalmo: laqueos parauerunt pedibus meis.
- 7.56
Funes sors uel hereditas; in psalmo; funes ceciderunt mihi in praeclaris. item funes peccata: uae qui trahitis peccata uelut funem longum. et: funes peccatorum circumplexi sunt me.
- 7.57
Rota orbis aut uita humana; in psalmo: uox tonitrui in rota. et item: deus meus pone illos ut rotam, id est, uolubiles uel instabiles effice in malitia sua.
- 7.58
Spongia caua infidelitas Iudaeorum; in euangelio: illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius.
- 7.59
Scalae sanctorum profectus; in Genesi: uiditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque dei ascendentes et descendentes super eam..
- 7.60
Scopae curae superstitionis per uanam gloriam; in euangelio: et ueniens inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam.
- 7.61
Margarita doctrina euangelica uel spes regni caelorum; in euangelio: inuenta autem una pretiosa margarita abiit et uendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
- 7.62
Anulus signaculum fidei; in euangelio: et date anulum in manu eius. item de hoc in psalmo: signatum est super nos lumen uultus tui domine.
- 7.63
Chlamis laudis ornatus; in Salamone: chlamides fecit uiro suo, id est uestimentum, quod tamquam de duobus testamentis confectum sit.
- 7.64
Aurum interior scripturarum intellectus; in psalmo: et posteriora dorsi eius in specie auri.
- 7.65
Argentum eloquia diuina siue intellectus litterae uel historiae; in psalmo: eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum.
- 7.66
Lapides pretiosi apostoli uel sancti siue ipsa opera uirtutum; in Apocalypsi: fundamenta muri ciuitatis omni lapide pretioso ornata.
- 7.67
Aes uanitas uel inanitas fidei; in apostolo: factus sum uelut aes sonans. item in aliam partem: posuisti ut arcum aereum bracchia mea. hic aereum fortem uel firmum.
- 7.68
Ferrum tribulatio uel homo ipse; in psalmo: ferrum pertransiit anima eius.
- 7.69
Plumbum pondera peccatorum; in propheta: et uidi iniquitatem super talentum plumbi.
- 7.70
Fictile fragilitas carnis; in apostolo: habemus thensaurum hunc in uasis fictilibus.
- 8.1
VIII. DE UARIIS UERBORUM UEL NOMINUM SIGNIFICATIONIBUS.
- 8.2
Aedificare bona opera facere uel bene docere; in apostolo: si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos.
- 8.3
Destruere mala opera exercere uel male docere; in Salamone: unus aedificans et unus destruens.
- 8.4
Mundare uitiis expurgare; in euangelio: tetigit eum Iesus dicens: uolo mundare, et confestim mundata est lepra eius.
- 8.5
Stare fide consistere; in apostolo: state in fide. Ambulare ad dominum tendere; in psalmo: et am b ambulabam in latitudinem.
- 8.6
Sedere in deum humiliter resumere; in euangelio: uos autem sedete in ciuitate.
- 8.7
Iacere aut uitiis aut temptationibus succumbere; in euangelio: et inuenit eam iacentem in lecto.
- 8.8
Currere in operibus bonis properare; in apostolo: sic currite ut conprehendatis.
- 8.9
Uigilare custodiam cordis adhibere uel in deum resurgere; in psalmo: a uigilia matutina usque ad noctem.
- 8.10
Dormire transitu apud Christum requiescere; in psalmo: numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? et aliter dormire peccatorum sopore torpescere; in apostolo: surge qui dormis.
- 8.11
Ascensus profectus in deum; in psalmo: ascensus in corde eius.
- 8.12
Descensus defectus a deo; in euangelio: homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho.
- 8.13
Uia Christus; in euangelio: ego sum uia et ueritas et uita; et aliter uia uita hominis; in psalmo: uias meas enuntiaui et exaudisti me.
- 8.14
Spatiosa uitiorum inlecebris dilatata; in \'euangelio: lata porta et spatiosa uia quae ducit ad perditionem.
- 8.15
Arta districta uel tribulationibus pressa; in euangelio: quam angusta porta et arta uia quae ducit ad uitam.
- 8.16
Directa praeceptis dei ordinata; in Esaia: rectas facite semitas eius.
- 8.17
Praua a dei praeceptis deuia; in Esaia: et erunt praua in directa et aspera in uias planas.
- 8.18
Plana oboedientia praeceptorum exaequata; in Esaia idem quod supra.
- 8.19
Aspera inoboedientiae asperitate horrida; in Esaia idem quod supra.
- 8.20
A dextris a parte iustitiae; in euangelio: statuit oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
- 8.21
A sinistris a parte iniustitiae; in euangelio idem quod supra.
- 8.22
Fouea dolus uel lapsus in mortem; in psalmo: foderunt ante faciem meam foueam.
- 8.23
Puteus diabolus uel infernum; in psalmo: neque urgeat super me puteus os suum. et in bonam partem in Genesi: ad puteum iuramenti, id est aquam fidei.
- 8.24
Sanitas mentis integritas; in psalmo: ad te, sanasti me.
- 8.25
Languor uitiorum morbus; in psalmo: qui sanat omnes languores tuos.
- 8.26
Lepra peccatorum contaminatio; in euangelio: et confestim mundata est lepra eius.
- 9.1
VIIII. DE HIERUSALEM UEL ADUERSIS EIUS.
- 9.2
Hierusalem ecclesia uel anima; in psalmo: lauda Hierusalem dominum. et notandum, quod quaecumque in ecclesiam generaliter conueniunt haec et ad animam referri possunt.
- 9.3
Sion idem quod supra; in psalmo: lauda deum tuum Sion.
- 9.4
Filii Sion filii ecclesiae; in psalmo: et filii Sion exultent super rege suo.
- 9.5
Filiae Hierusalem idem quod supra.
- 9.6
Tabernaculum corpus domini uel ecclesia; in psalmo: in sole posuit tabernaculum suum.
- 9.7
Arca caro dominica uel corda sanctorum deo plena; in psalmo: tu et arca sanctificationis tuae. item area ecclesia intra quam saluanda claudantur; in Genesi: remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
- 9.8
Tabulae lapideae duae, ut puto, propter testamenta duo uel propter duo praecepta dilectionis dei et proximi; in Exodo: et dixit dominus ad Mosen : excide tibi duas tabulas.
- 9.9
Lex praecepta diuina; in psalmo: lex domini inmaculata.
- 9.10
Chirographum conscriptio hominis peccatoris cum diabolo per manum iniquitatis: in apostolo: chirographumpeccati quod erat contrarium nobis.
- 9.11
Pactum confoederatio gratiae diuinae cum homine; in psalmo: uidi non seruantes pactum.
- 9.12
Testamentum confirmatio uoluntatis diuinae: in propheta: et confirmabo testamentum super domum Iuda.
- 9.13
Praeputium uita gentilis; in apostolo: in praeputio aliquis uocatus est, non circumcidatur, id est, etiam qui ex gentibus ad fidem Christi uenit corpore non circumcidatur.
- 9.14
Circumcisio expoliatio uitiorum; in apostolo: circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis.
- 9.15
Cornu fortitudo uel regnum; in Regnorum: et exaltauit cornu Christi sui.
- 9.16
Purpura martyrii species per cruorem; in Exodo: omnis, qui percipit corde, adferet initia domino aurum argentum aeramentum hyacinthum purpuram coccum netum et byssum.
- 9.17
Coccus idem quod supra uel caritatis ardor uel crucis mentio; in Exodo sicut supra.
- 9.18
Byssus castitatis uel continentiae candor; in Exodo idem quod supra.
- 9.19
Hyacinthus confessorum liuores; in Exodo idem quod supra.
- 9.20
Superumerale operum ab umeris significatio; in Exodo: et fecerunt superumerale de auro et hyacintho et purpura et cocco ne to et bysso torta. Rationale doctrinae uel rationis a pectore declaratio; in
- 9.21
Exodo: et fecerunt rationale opere textili secundum opus superumeralis.
- 9.22
Poderes doctrina secretior atque perfectior; in Exodo: et fecerunt uestimentum poderem sub umbone opus textile totum hyacinthinum.
- 9.23
Lamina aurea in fronte crucis suprafiguratio; in Exodo: et fecerunt laminam auream et infra scripserunt, inquit, in ea litteras deformatas signaculum sanctitatis domini, id est nomen tetragrammaton domini. Templum corpus domini uel sancti; in apostolo: uos enim estis templum dei uiui.
- 9.24
Altare fidei altitudo; in psalmo: tunc inponent super altarem tuum uitulos.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 475
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.