Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Formulae Spiritalis Intellegentiae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 475 sections

  1. 4.55

    Hirci peccatores siue gentiles; in Daniele: ecce autem hircus caprarum ueniebat ab occidente super faciem totius terrae. item in bonam partem: offeram tibi boues cum hircis.

  2. 4.56

    Caprae iusti interdum ex gentibus uenientes; in Salamone; capillatura tua sicut grex caprarum, quae reuelatae sunt de Galaad.

  3. 4.57

    Agni Christus uel apostoli aut sancti; in euangelio: pasce agnos meos.

  4. 4.58

    Haedi peccatores; in euangelio: haedos autem a sinistris Talpae idola uel heretici, qui non uident ueritatem; in Esaia: ut adoretis talpas et uespertiliones.

  5. 4.59

    Canis diabolus uel Iudaeus uel gentilis; in psalmo et de manu canis unicam meam. et in aliam partem in Ecclesiaste: melior est canis uiuus leone mortuo. hic leonem diabolum, canem uero gentilem uel hominem peccatorem accipiendum putant, quod ille ad fidem uel paenitentiam possit uenire, ille non ueniat.

  6. 4.60

    Ranae daemones: in Apocalypsi: et uidi de ore draconis spiritus tres inmundos in modum ranarum, sunt autem spiritus daemoniorum. item ranae heretici, qui in caeno uilissimorum sensuum conmorantes uana garrulitate blaterare non desinant.

  7. 4.61

    Formica prouidus uel operarius; in Salamone: uade ad formicam, o piger.

  8. 4.62

    Uermis Christus pro humilitate adsumpti hominis; in psalmo: ego autem sum uermis et non homo. item in aliam partem in Esaia: uermis eorum non morietur, id est, siue ipse uermis siue peccati conscientia.

  9. 4.63

    Aranea.humana fragilitas; in psalmo: et tabescere fecisti uelut araneam animam eius.

  10. 4.64

    Serpens diabolus uel maligni homines; in euangelio: serpentes genimina uiperarum. item in alteram partem in euangelio: sicut Moses exaltauit serpentem in deserto.

  11. 4.65

    Draco, diabolus uel apertus persecutor; in psalmo: tu confregisti caput draconis, dedisti eum escam populo Aethiopum.

  12. 4.66

    Scorpius diabolus uel ministri eius; in euangelio: dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones.

  13. 4.67

    Uipera idem quod supra in euangelio: serpentes genimina uiperarum.

  14. 5.1

    V. DE UARIIS NOMINUM APPELLATIONIBUS.

  15. 5.2

    Homo aut homo totus aut mens; in Genesi: fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. et in malam partem in psalmo: exurge, domine, non confortetur homo, hoc est caro uel diabolus.

  16. 5.3

    Uir spiritus, id est mens; in apostolo: caput mulieris uir. item uir in malam partem in Genesi: bona facie ualde uirgo, quam uir non cognouerat, id est diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit.

  17. 5.4

    Mulier anima siue caro humana; in apostolo: caput mulieris uir.

  18. 5.5

    Uirgo ecclesia uel sanctae animae; in apostolo: des pondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo.

  19. 5.6

    Rex dominus; in apostolo: rex regum et dominus dominantium.

  20. 5.7

    Regina ecclesia; in psalmo: adstitit regina a dextris tuis. et iterum regina anima imperans corpori.

  21. 5.8

    Pater dominus; in propheta: et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens.,

  22. 5.9

    Mater ecclesia uel Hierusalem caelestis; in apostolo: illa autem quae sursum est Hierusalem libera est, quae est mater nostra.

  23. 5.10

    Frater Christus uel proximus; in psalmo: narrabo nomen tuum fratribus meis.

  24. 5.11

    Soror ecclesia, synagogae uel Christo anima; in canticis canticorum: soror mea sponsa.

  25. 5.12

    Uir et uxor Christus et ecclesia, intellectus spiritalis et historia scripturarum; in apostolo: uiri, diligite uxores uestras sicut et Christus dilexit ecclesiam.

  26. 5.13

    Sponsus Christus ideo quod a patre ab initio sit promissus; in psalmo: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.

  27. 5.14

    Sponsa ecclesia, quae utique diuinis sponsionibus sit promissa; in cantico canticorum: ueni a Libano, sponsa, ueni a Libano.

  28. 5.15

    Filius populus credentium; in apostolo: iam non est seruus sed filius; quod si filius, et heres per deum.

  29. 5.16

    Filia anima fidelis siue ecclesia; in psalmo: audi, filia, et uide.

  30. 5.17

    Proximi fide propinqui; in Salamone: uenite manducate et bibite et inebriamini proximi.

  31. 5.18

    Amici concordes in deum; in euangelio: uos amici mei estis.

  32. 5.19

    Senex consummatae iustitiae; in Genesi: et mortuus Abraham senex et plenus dierum. et in Salamone: cani sunt hominis sensus et aetas senectutis uita inmaculata. et in alteram partem de Salamone: cumque iam senex esset, deprauatum est cor eius.

  33. 5.20

    Iuuenes alacres in deum; in epistula Iohannis: scribo uobis, iuuenes, quia fortes estis et uerbum dei in uobis manet et uicistis malignum. et in malam partem in regnorum libro de Roboam: derelicto consilio seniorum locutus est secundum consilium iuuenum.

  34. 5.21

    Paruulus mente humilis et simplex; in euangelio: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis; item in alteram partem in apostolo: cum essem paruulus, loquebar ut paruulus.

  35. 5.22

    Meretrix anima peccatrix, quae relicto caelesti uiro suo, id est Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit; in Hieremia: facies mulieris meretricis facta est tibi.

  36. 5.23

    Operarii apostoli uel praedicatores euangelii; in euangelio; messis quidem multa, operarii autem pauci.

  37. 5.24

    Pastor dominus: ego sum pastor bonus. item pastor apostolus; in euangelio: pasce oues meas.

  38. 5.25

    Mercennarii seruientes domino non pro amore tantum diuino sed pro temporali retributione; in euangelio: quanti mercennarii patris mei abundant panibus!

  39. 5.26

    Piscatores apostoli uel doctores; in euangelio: et faciam uos fieri piscatores hominum.

  40. 5.27

    Medicus Christus uel doctus; in Salamone: mansuetus uir cordis est medicus. et iterum; non egent sani medico sed male habentes.

  41. 5.28

    Diues fidelis abundans spiritalibus bonis; in apostolo: quia diuites facti estis in illo in omni scientia et in omni uerbo. et in malam partem: uae uobis diuitibus in euangelio. Pauper humilis; in euangelio: et erat quidam Lazarus pauper. et iterum: beati pauperes spiritu. in malam partem in psalmo: quia pauperes facti sumus nimis.

  42. 5.29

    Uestitus habens baptismi uel fidei integritatem; in euangelio: et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali.

  43. 5.30

    Nudus carens baptismi uestimento uel diuino adiutorio; in Apocalypsi: tu autem es nudus et miser. et in bonam partem in euangelio: et reiecta, inquit, sindone nudus profugit ab eis, id est nudus terrena facultate.

  44. 5.31

    Uiui iusti; in psalmo: placebo domino in regione uiuorum. et in alteram partem: et laudaui magis mortuos quam uiuentes, in Ecclesiaste.

  45. 5.32

    Mortui peccatores uel infideles; in euangelio: sine mortui sepeliant mortuos suos. et in bonam partem: beati mortui qui in domino moriuntur. item et: mortui estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo.

  46. 5.33

    Cadauera infidelium corpora; in propheta: et impleam uallem Iosaphat cadaueribus mortuorum. item in aliam partem: posuerunt cadauera seruorum tuorum.

  47. 5.34

    Sepulchrum corpus peccatoris mortuam uitiis animam intrinsecus retinens; in euangelio: quia similes estis sepulchris dealbatis, quae foris parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum.

  48. 6.1

    VI. DE INTERIORE HOMINE.

  49. 6.2

    Interior homo anima rationalis ; in apostolo: in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus uestris.

  50. 6.3

    Caput eius Christus; in apostolo: caput uiri Christus. Uertex summitas iustitiae; in Salamone: coronam enim gratiarum accipiet tuus ueitex. item in malam partem: uerticem capilli perambulantium in deliciis suis, id est, summa nequitiae.

  51. 6.4

    Capilli ornatus iustitiae uel sensus; in euangelio: uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

  52. 6.5

    Oculi intellectus fidelis et simplex; in euangelio: uestri autem beati oculi quia uident. et in malam partem in euangelio: si oculus tuus nequam fuerit.

  53. 6.6

    Aures obaudientia fidelis; in euangelio: et aures uestrae quia audiunt.

  54. 6.7

    Nares spiraculum fidei bonarumque uirtutum; in lob: et spiritus diuinus in naribus meis. et in malam partem in Iob: de naribus eius procedit fumus, id est diaboli.

  55. 6.8

    Fauces iudicium intellectus; in libro lob: et fauces meae nonne sapientiam meditantur? et in malam partem: raucae factae sunt fauces meae.

  56. 6.9

    Os sermo ipse; in psalmo: os iusti meditabitur sapientiam.

  57. 6.10

    Lingua idem quod supra; in psalmo: et lingua eius loquetur iudicium.

  58. 6.11

    Manus opus; in psalmo: et laui inter innocentes manus meas.

  59. 6.12

    Dextera opera bona; in euangelio: nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.

  60. 6.13

    Sinistra opera non bona; in euangelio idem quod supra. Pectus arcanum intellegentiae; in euangelio: discumbebat autem super pectus domini discipulus quem Iesus amabat plurimum.

  61. 6.14

    Uenter capacitas rationis; in Abacuc: uenter meus turbatus est intra me.

  62. 6.15

    Renes interiora sensus; in psalmo: Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei.

  63. 6.16

    Lumbi fortitudo animi; in apostolo: accingite lumbos mentis uestrae.

  64. 6.17

    Umbilicus appetitus concupiscentiae; in lob: et uirtus eius super umbilicum uentris, id est. quod feminae genitalia per hoc significet sicut in lumbis uirorum.

  65. 6.18

    Adeps pinguedo gratiae diuinae in psalmo: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. item in malam partem adeps crassitudo malitiae; in psalmo: adipem suum concluserunt.

  66. 6.19

    Ossa firmitas animae; in psalmo: omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tibi? et in malam partem in libro Iob: ossa eius uelut fistula aeris.

  67. 6.20

    Uiscera affectus pietatis et misericordiae; in apostolo: si quid uiscera et miserationes. et in alteram partem in actibus apostolorum de Iuda: et diffusa sunt uiscera eius.

  68. 6.21

    Pelles signum mortalitatis; in Genesi: et fecit eis pellicias tunicas.

  69. 6.22

    Sanguis operatio carnalis; in psalmo: libera me de sanguinibus deus, deus salutis meae. et item: caro et sanguis regnum dei non possidebunt.

  70. 6.23

    Caro homo exterior; in apostolo: caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem.

  71. 6.24

    Genua confessio humilitatis; in cantico: et nunc flecto genua cordis mei. aliquando uirtus fidei; in propheta: reliqui mihi septem milia. uirorum. qui non curuauerunt genua Bahal.

  72. 6.25

    Pedes cursus uitae uel stabilitas mentis uel fidei; in psalmo: stantes erant pedes nostri. et in malam partem in propheta: cur claudicatis utroque pede? et: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.

  73. 6.26

    Calcaneum supplantatio uitiorum; in Genesi: ipse tuum obseruabit caput et tu illius calcaneum. et in malam partem: leuauit contra me calcaneum.

  74. 6.27

    Gressus profectus operum; in psalmo: perfice gressus meos in semitis tuis.

  75. 6.28

    Uestigia signa uirtutum; in psalmo: ut non moueantur uestigia mea. et in alteram partem in Salamone: et transiit uita nostra id est impiorum tamquam uestigium nauis.

  76. 6.29

    Stola indumentum baptismi uel fidei; in euangelio: cito proferte stolam primam,

  77. 6.30

    Cilicium paenitentiae testimonium; in euangelio: olim in cinere et cilicio paenitentiam egissent.

  78. 6.31

    Cingulum spiritalis operis accinctus: in psalmo: et praecinxisti me laetitia.

  79. 6.32

    Calciamenta praeparatio pacis; in apostolo: calciati pedes in praeparatione euangelii pacis.

  80. 6.33

    Arma interioris hominis in apostolo: induti loricam iustitiae et scutum fidei et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum dei.

  81. 7.1

    VII. DE HIS, QVAE IN USU ATQVE IN MEDIO HABENTUR.

  82. 7.2

    Panis Christus uel sermo domini; in euangelio: ego sum panis uiuus.

  83. 7.3

    Uinum idem quod supra; in Salamone: et bibite uinum, quod miscui uobis.

  84. 7.4

    Oleum misericordia uel sanctus spiritus; in psalmo: in oleo sancto meo linui eum. item in aliam partem: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, id est adulatio.

  85. 7.5

    Porcina peccata; in psalmo: saturati sunt porcina.

  86. 7.6

    Azymum sine fermento malitiae; in apostolo: in azymis sinceritatis et ueritatis.

  87. 7.7

    Similago puritas mentis et fortitudo caritatis; in Leuitico: si autem anima offeret munus sacrificium deo, similago sit munus eius.

  88. 7.8

    Subcinericium humilitatis oblatio; in Genesi: festinanter consperge tres mensuras similaginis et fac subcinericia.

  89. 7.9

    Lac mentis sinceritas; in epistula Petri: rationale sine dolo lac concupiscite. item in aliam partem: lac uobis potum dedi non escam; nondum enim poteratis. hic lac exiguitas sensus.

  90. 7.10

    Coagulatum uitiis concretum; in psalmo: coagulatum est sicut lac cor eorum.

  91. 7.11

    Sal condimentum sapientiae; in euangelio: uos estis sal terrae.

  92. 7.12

    Mel dulcedo praeceptorum dei; in psalmo: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, domine, super mel ori meo. item aliter in Salamone: inueniens mel manduca, quod satis est, ne forte satiatus euomas, id est, altiora te ne quaesieris.

  93. 7.13

    Fel amaritudo malitiae; in psalmo: dederunt in escam meam fel.

  94. 7.14

    Acetum asperitas corruptae mentis; in psalmo: et in siti mea potauerunt me aceto.

  95. 7.15

    Pix inquinamentum et nigredo delictorum; in Salamone: qui tangit picem inquinabitur ab ea.

  96. 7.16

    Sicera confectio quaedam nequitiae; in euangelio: uinum et siceram non bibet.

  97. 7.17

    Calix domini passio; in psalmo: calicem salutaris accipiam.

  98. 7.18

    Merum sinceritas iudicii aut ueritatis uel calor fidei; in psalmo: uini meri plenus est mixto.

  99. 7.19

    Fex ultimum iudicii; in psalmo: uerumtamen fex eius non est exinanita.

  100. 7.20

    Cibus sermo uel uoluntas domini; in euangelio: meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me misit patris.

← Previous · Next → — showing 201300 of 475

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.