Formulae Spiritalis Intellegentiae
- 9.25
Sacrificium oblatio iustitiae; in psalmo: sacrificate sacrificium iustitiae.
- 9.26
Holocaustum totus fidei accensus; in psalmo: holocausta medullata offeram tibi.
- 9.27
Hostia Christus uel anima dicata deo; in apostolo: oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis.
- 9.28
Myrra mortalitatis indicium; in psalmo: myrra et gutta et cassia a uestimentis tuis.
- 9.29
Unguentum diffusa nominis Christi gratia; in Salamone: unguentum effusum nomen tuum.
- 9.30
Sancta sanctorum interiora quaeque mysteria dei uel regna caelorum; in epistula ad Hebraeos: 11 non enim in manu facta sancta Iesus introiit exemplaria uerorum sed in ipsum caelum, ut appareat nunc uultui dei pro nobis.,
- 9.31
Sabbatum requies spiritalis; in Genesi: et requieuit dominus ab omnibus operibus suis.
- 9.32
Quadragensima figura praesentis uitae ac laboris; in euangelio: et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
- 9.33
Pasca praenuntiatio dominici transitus; in euangelio: ante diem autem festum Pascae sciens Iesus quia uenit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad patrem.
- 9.34
Quinquagensima manifestatio futurae beatitudinis uel remissionis; in Leuitico: numerabitis ergo septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem et infra id est quinquaginta dies.
- 9.35
Iubeleus uenturae quietis significatio; in Leuitico: annus remissionis est; signum sanctum erit uobis.
- 9.36
Ciuitas dei ecclesia uel anima; in psalmo: in ciuitate dei nostri.
- 9.37
.Ciues fideles; in apostolo: sed estis ciues sanctorum et domestici dei. Muri munimenta scripturae diuinae uel prophetae aut sancti; in psalmo: aedificentur muri Hierusalem. item in aliam partem: in deo meo transgrediar murum.
- 9.38
Turres apostoli uel perfecti quique; in psalmo: et abundantia in turribus tuis.
- 9.39
Portae scripturae sanctae uel iustitiae uel apostoli aut angeli; in psalmo: et eleuamini portae aeternales. item in aliam partem: quia lata porta et spatiosa uia quae ducit ad noctem.
- 9.40
Plateae beatitudo dilatata sanctorum; in Apocalypsi: et plateae ciuitatis aurum mundum tamquam uitrum perlucidum.
- 9.41
Fundamentum Christus uel fides; in apostolo: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeterquam id quod positum est Christus Iesus.
- 9.42
Maceria lex uel angelorum custodia; in cantico Esaiae: et maceriam circumdedi et calamos adfixi et plantaui uineam.
- 9.43
Domus anima in qua Christus habitat uel ecclesia; in psalmo: in domum domini ibimus.
- 9.44
Cenaculum altitudo meritorum uel scientiae; in euangelio: et ipse uobis ostendet cenaculum magnum.
- 9.45
Ostia adapertio fidei; in apostolo: ostium enim mihi apertum est magnum et euidens.
- 9.46
Columna firmamentum uel stabilitas spiritalis; in apostolo Iacobus et Iohannes et Cephas qui uidebantur columnae esse.
- 9.47
Paries interdum structura bonorum operum; in cantico canticorum: ecce hic retro post parietem nostrum prospiciens per fenestras.
- 9.48
Fenestrae uisus uel ceteri sensus; ut supra: prospiciens per fenestras; item in malam partem: mors introibit per fenestras uestras.
- 9.49
Gradus spiritalis ascensus; in psalmorum titulo: canticum graduum.
- 9.50
Pauimentum humiliatio uel adflictio animae siue in terrena declinatio; in psalmo: adhaesit pauimento anima mea.
- 9.51
Psalterium opera bona; in psalmo: psalterium iucundum cum cithara.
- 9.52
Cithara pectus deuotum in quo tamquam nerui sunt uirtutes, hoc est spiritalia bona; in psalmo: exsurge psalterium et cithara, id est opera cum fide; uel de ipso domino resurrectio carnis cum diuina uirtute.
- 9.53
Decachordum praecepta decem uel geminati quinque sensus hominis exterioris cum interiore; in psalmo: in decachordo, psalterio cum cantico et cithara.
- 9.54
Organum homo uel ille qui est adsumptus a domino; in psalmo: laudate eum in chordis et organo.
- 9.55
Tympanum adtenuatum corpus in ieiunio; in psalmo: laudate eum in tympano et choro.
- 9.56
Chorus concordia; in psalmo ut supra.
- 9.57
Tuba uocis exaltatio in praedicatione diuina; in propheta: exalta uelut tuba uocem tuam.
- 9.58
Cymbala labia deum confitentia uel dilectio dei et dilectio proximi; in psalmo: laudate eum in cymbalis bene sonantibus.
- 9.59
Iubilatio clamor spiritali feruore expressior; in psalmo: laudate eum in cymbalis iubilationis.
- 9.60
Aegyptus mundus uel gentilium populus; in psalmo: uenient legati ex Aegypto.
- 9.61
Aethiopia ecclesia ex gentibus; in psalmo: Aethiopia praeueniet manus eius; item in aliam partem in psalmo: dedisti eum escam populo Aethiopum.
- 9.62
Babyllon aut mundus aut Roma; in Apocalypsi: et Babylon magna uenit in memoriam ante deum dare ei calicem uini indignationis irae suae.
- 9.63
Inimici diabolus uel uitia; in psalmo: 11 on confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
- 9.64
Fures heretici uel pseudoprophetae; in euangelio: omnes quotquot uenerunt ante me fures fuerunt et latrones.
- 9.65
Gentes uitia; in Pentateucho: cum introduxerit te dominus deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleuerit gentes multas coram te. item in aliam partem: omnes gentes plaudite manibus.
- 9.66
Pugna certamen aduersus nequitias spiritales uel aduersum uitia conflictus; in apostolo: sic pugno non quasi aerem uerberans.
- 9.67
Pax carnis in bonum spiritusque concordia; in psalmo: rogate quae pacis sunt Hierusalem. item pax Christus: in apostolo: ipse est enim pax nostra.
- 9.68
Uictoria de diabolo uel de aduersis triumphus; in apostolo: deo autem gratias qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum.
- 9.69
Brabium consummatorum praemium meritorum; in apostolo: ad destinatum persequor ad brabium supernae uocationis dei.
- 9.70
Corona aeternae gloriae pro iustitia merces; in apostolo: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae.
- 9.71
Quoniam spiritalium profectuum consummatio prouehit ad coronam, recte horum quoque spiritalem nominum interpretationem corona consummat. quae tamen nomina uniuersa conplecti arduum duximus, sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta, quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt.
- 10.1
X. DE NUMERIS.
- 10.2
Sane his nominibus absolutis numeros quoque breuiter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacratos celebriores efficit.
- 10.3
I. hic numerus ad unitatem deitatis refertur; in Pentateucho: audi Israhel, dominus deus tuus deus unus est.
- 10.4
II. ad duo testamenta; in Regnorum: et fecit in
- 10.5
Dabir duo Cherubin in decem cubitorum magnitudinem.
- 10.6
III. ad trinitatem; in Iohannis epistula: tria sunt quae testimonium perhibent: aqua sanguis spiritus.
- 10.7
IIII. ad quattuor euangelia; in Ezechiele: et ex medio eorum similitudo quattuor animalium.
- 10.8
V. ad quinque libros Mosi; apostolus: in ecclesia uolo quinque uerba sensu meo loqui.
- 10.9
VI. ad diem sextum quo dominus hominem cum uniuersis terrae animantibus fecit; in Genesi: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; item paulo post: et factum est uespere et factum est mane dies sextus.
- 10.10
VII. ad diem septimum in quo perfectis omnibus deus requieuit; in Genesi: et requieuit die septimo ab uniuerso opere quod patrarat.
- 10.11
VIII. ad diem dominicum resurrectionis, id est octauum; in titulo psalmi: in finem pro octaua.
- 10.12
VIIII. ad sacramentum, quod hora nona dominus spiritum emisit; in euangelio: et circa horam nonam clamauit Iesus uoce magna.
- 10.13
X. ad decalogum; in psalmo: in psalterio decachordo psallam tibi.
- 10.14
XII. ad apostolos; in euangelio: duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
- 10.15
XIIII. ad sacramentum dominicae generationis; in euangelio: ab Abraham usque ad Dauid generationes quattuordecim.
- 10.16
XV. ad quindecim gradus templi.
- 10.17
XVI. ad numerum prophetarum.
- 10.18
XXII. ad sacramentum diuinorum uoluminum secundum litteras Hebraeorum.
- 10.19
XXIIII. ad mysterium numeri seniorum; in Apocalypsi: et super thronos uiginti quattuor seniores sedentes.
- 10.20
XXX. ad fructus fidelium coniugiorum; in euangelio: et dabunt fructum aliud centensimum et aliud sexagensimum aliud tricensimum.
- 10.21
XXXIII. ad mysterium aetatis qua dominus in carne uersatus est; in apostolo, sicut quibusdam ex hoc uidetur: donec occurramus in unitate fidei et agnitionis filii dei in uirum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
- 10.22
XL. ad quadragensimae sacramentum; in euangelio: et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta.\'
- 10.23
XLII. ad numerum in heremo mansionum uel ad numerum generationum quae ab Abraham sunt usque ad dominum legum Christum.
- 10.24
L. ad Pentecosten; in actibus apostolorum: et cum conplerentur dies Pentecostes.
- 10.25
LX. ad fructum uiduis siue continentibus debitum; in euangelio: et dabunt fructum aliud sexagensimum.
- 10.26
LXXII. ad numerum presbyterorum Mosi uel discipulorum quos dominus elegit; in euangelio: post haec autem designauit dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem.
- 10.27
C. ad martyrum fructum siue uirginum; in euangelio: et dabunt fructum aliud centensimum.
- 10.28
Hos igitur certos sacratosque numeros exempli tantum causa protulimus. sunt uero praeter eos plurimi uel paene omnes sacrati qui quomodo fiant ipse diuinae lectionis scrutator inuenies.
← Previous — showing 401–475 of 475
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.