Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Formulae Spiritalis Intellegentiae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 475 sections

  1. 3.23

    Hordeum legis littera; in euangelio: est puer unus hic, qui habet quinque panes hordiacios.

  2. 3.24

    Paleae peccatores; in euangelio: paleas. autem conburet igni inextinguibili; et Hieremias: quid paleis ad triticum dicit dominus?

  3. 3.25

    Zizania scandala uel male uiuentes; in euangelio: uenit inimicus eius et superseminauit zizania in medio tritici.

  4. 3.26

    Uinea ecclesia uel populus Israhel; in psalmo; uineam de Aegypto transtulisti. item in malam partem: ex uinea enim Sodomorum uitis eorum.

  5. 3.27

    Uitis Christus; in euangelio: ego sum uitis uera. item in aliam partem ut supra in cantico deuteronomii: ex uinea Sodomorum uitis eorum.

  6. 3.28

    Palmites apostoli uel sancti; in euangelio: ego sum uitis, uos palmites. et in malam partem in cantico deuteronomii: \'et palmes eorum ex Gomorra.

  7. 3.29

    Uuae fructus iustitiae; in cantico Esaiae: exspectaui ut faceret uuam. item in malam partem in deuteronomio: una eorum uua fellis.

  8. 3.30

    Botrus ecclesia siue corpus domini; in numeris: eo quod botrum inde portassent filii Israhel.

  9. 3.31

    Uindemia consummatio saeculi uel uindicta in populum; in psalmo: uindemiant eam omnes qui praetergrediuntur uiam. et Iohel: mittite falces et uineam uineam terrae, quia maturae sunt uuae eius.

  10. 3.32

    Torcular altare ab eo, quod ibi oblationes tamquam fructus conferantur; in cantico Esaiae: et torcular fodi in ea. et aliter torcular tribulationum pressura, in qua fideles probantur; in titulo psalmi: in finem pro torcularibus.

  11. 3.33

    Faenum caro uel uana gloria; in propheta: omnis caro faenum et omnis gloria eius ut flos faeni.

  12. 3.34

    Herbae iucunditas quaedam proficientis animae; in Genesi: producat terra herbam uirentem. item in malam partem: mane sicut herba transeat.

  13. 3.35

    Flores Christus uel specimen iustitiae; in psalmo: iustus ut palma florebit.

  14. 3.36

    Lilium Christus uel angeli a candore iustitiae; in Salamone: ego flos campi et lilium conuallium.

  15. 3.37

    Rosae martyres a rubore sanguinis; in Salamone: sicut rosa germinat super uuida fluenta.

  16. 3.38

    Uiolae confessores ob similitudinem liuidorum corporum; in cantico canticorum: flores in terra uisi sunt.

  17. 3.39

    Siluae gentes; in psalmo: inuenimus eam in campis siluae. de his siluis egressi sunt duo ursi reges Romanorum ad praeceptum figurati Helisaei et post XLII annos ascensionis eius ad caelos Iudaeos pueros comederunt.

  18. 3.40

    Condensa opaca uel contecta scripturae diuinae; in psalmo: et reuelauit condensa.

  19. 3.41

    Ligna peccatores igni deputandi; in Ecclesiaste: qui scindit ligna, periclitabitur in eis. item in bonam partem: et erit tamquam lignum quod plantatum est.

  20. 3.42

    Radix origo; in apostolo: quod si radix sancta et rami. et in malam partem in psalmo: et radicem tuam de terra uiuentium.

  21. 3.43

    Arbor homo a fructu operum; in euangelio: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum. et in malam partem: aut facite arborem malam et fructum eius malum. quidam in hoc testimonio arborem hanc uoluntatem hominis magis quam ipsum hominem accipiendam putant.

  22. 3.44

    Ramus successio; in apostolo: quod si radix sancta et rami. item in malam partem in Daniele: praecidite ramos eius.

  23. 3.45

    Folium sermo doctrinae; in psalmo: et folium eius non defluet. et aliter folium uestitus et decor cum protectione diuinae gratiae.

  24. 3.46

    .Poma sanctorum in uirtutibus fructus: in cantico canticorum: et manducet fructum pomorum suorum.

  25. 3.47

    Palma perfectio uel uictoria; in psalmo: iustus ut palma florebit.

  26. 3.48

    Caedri excelsioris potentiae uiri; in psalmo: ut caedri Libani multiplicabuntur. et in malam partem in psalmo: et confringet dominus caedros Libani.

  27. 3.49

    Olea sanctus misericordiae abundans fructibus; in psalmo: ego autem sicut oliua fructifera.

  28. 3.50

    Oleaster homo sine fructu uel gentilis; in apostolo: si autem tu ex naturali excisus es oleastro.

  29. 3.51

    Ficus synagoga interdum; in euangelio: et arefacta est continuo ficulnea. et in Habacuc: ficus non adferet fructum.

  30. 3.52

    Malogranata ecclesia de multis gentibus siue diuersas gratias habens; in canticis canticorum: emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum.

  31. 3.53

    Harundo peccator uel fragilis in fide; in euangelio: harundinem quassatam non confringet. item harundo infirmum auxilium; in propheta: quid confides in baculo isto harundineo aegyptio? cui si quis incubuerit, conquassabitur et perforabit manum eius.

  32. 3.54

    Rubus ut quidam opinantur, sanctae Mariae uirginis praefiguratio, eo quod quasi de humani corporis rubo saluatorem tamquam rosam emiserit, aut quod uim diuini fulgoris sine sui absumptione pertulerit; in Exodo: apparuitque ei dominus in flamma ignis de medio rubi et uidebat quod rubus arderet et non conbureretur.

  33. 3.55

    Spinae interdum noxiae diuitiarum curae animum suffocantes; in euangelio: aliud cecidit in spinas.

  34. 3.56

    Tribuli aculei uitiorum uel temptationum; in genesi: spinas et tribulos generauit tibi.

  35. 3.57

    Fontes baptismum; in psalmo: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum.

  36. 3.58

    Aqua populi uel temptationes; in psalmo: forsitam ut aqua absorbuisset nos. item in bonam partem in Hieremia: me dereliquerunt fontem aquae uiuae. et in propheta: qui sititis, ite ad aquam, id est ad doctrinam.

  37. 3.59

    Torrens persecutionis incursus; in psalmo: de torrente in uia bibet. et in bonam partem: et torrentem uoluntatis tuae potum dabis eis.

  38. 3.60

    Flumina infidelium populi; in psalmo: super flumina Babyllonis. item in bonam partem: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, id est gratiae spiritalis.

  39. 3.61

    Lacus infernum; in psalmo: posuerunt me in lacu inferiore, id est in illo inferni loco, in quo peccatores soli poenali custodia detinentur.

  40. 3.62

    Mare saeculum siue populi; in psalmo: hoc mare magnum et spatiosum.

  41. 3.63

    Pisces sancti; in euangelio; et traxerunt plenum rete piscibus magnis. item in malam partem: malos autem foras miserunt.

  42. 3.64

    Fluctus temptationes; in psalmo: omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt.

  43. 3.65

    Unda idem quod supra; in cantico: gelauerunt undae in medio mari.

  44. 3.66

    . Insulae uel animae uel ecclesiae dei, quae diuersis temptationum tunduntur fluctibus; in psalmo: laetentur insulae multae.

  45. 3.67

    Litus finis saeculi; in euangelio: et secus litus sedentes elegerunt bonos in uasa.

  46. 3.68

    Harena maris innumerae gentium multitudines; in Genesi: et multplicabo semen tuum sicut stellas caeli et ut harenam, quae est ad oram maris.

  47. 4.1

    IIII. DE ANIMANTIBUS.

  48. 4.2

    Aues sancti, quod ad superiora corde euolent; in euangelio: et fecit ramos magnos ita ut possent sub umbra eius aues caeli habitare.

  49. 4.3

    Uolatus sanctorum excessus in deo uel in scripturis intellectus; in psalmo: et uolabo et requiescam.

  50. 4.4

    Alae duo testamenta; in Ezechiele: unumquodque duabus alis uelabat corpus suum.

  51. 4.5

    Pinnae scripturae; in psalmo: pinnae columbae deargentatae.

  52. 4.6

    Nidus ecclesia aut requies excelsa sanctis; in psalmo: et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos. et aliter nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum fetus fouentur atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur; in psalmo: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae.

  53. 4.7

    Pulli sancti; in psalmo ut supra. et in malam partem in Salamone: et pulli aquilarum deuorent eum.

  54. 4.8

    Aquilae sancti; in euangelio: ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. et in malam partem: pulli aquilarum deuorent eum.- Struthio hereticus uel philosophus, quod quasi cum pinnis sapientiae tamen non euolat; in Esaia: et erit cubile draconum et pascua struthionum.

  55. 4.9

    Pelecanus dominus Christus in passione aut uir sanctus solitudini deditus; in psalmo: similis factus sum pelecano solitudinis.

  56. 4.10

    Coruus nigredo peccatoris uel daemonis; in Salamone: effodiant eum corui de conuallibus. item in bonam partem in cantico canticorum de sponso: crines eius ut abietes, nigri sicut corui.

  57. 4.11

    Perdix diabolus; in propheta: clamauit perdix, congregauit quae non peperit.

  58. 4.12

    Columba spiritus sanctus; in euangelio: et uidi spiritum dei descendentem sicut columbam. item in aliam partem: in Ephraim columba sine sensu non habens cor.

  59. 4.13

    Turtur spiritus sanctus aut uir sanctus aut intellegentia spiritalis; in canticis canticorum: uox turturis in terra nostra audita est. sed tunc columba spiritus sanctus dicitur, quando scripturae sacrae manifesta dissertio est; tunc uero turtur spiritus sanctus intellegitur, cum scripturae altis atque obscuris mysteriis eleuantur.

  60. 4.14

    Miluus significat, ut puto, rapacem uel elatum; in psalmo secundum Hebraeum: milui abies domus est.

  61. 4.15

    Accipiter interdum sanctus, ut puto, rapiens regnum dei; in Iob: numquid in sapientia tua plumescit accipiter?

  62. 4.16

    Nycticorax Christus uel uir sanctus infidelibus despicabilis; in psalmo: factus sum sicut nycticorax in domicilio.

  63. 4.17

    Passer nonnumquam dominus aut uir sanctus; in psalmo: etenim passer inuenit sibi domum. est et aliter passer, de quo dicitur ad sanctum: transmigra in montem sicut passer.

  64. 4.18

    Gallus dominus, ut puto, aut sanctus; in Salamone: et gallus ambulans inter gallinas laetus. et in Iob: quis dedit gallo intellegentiam, et in alteram partem: et asportari te faciam sicut asportatur gallus gallinacius.

  65. 4.19

    Gallina sapientia siue ecclesia siue anima; in euangelio: sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis.

  66. 4.20

    Uespertiliones idolorum monstra tenebris dedita; in propheta: ut adoretis talpas et uespertiliones.

  67. 4.21

    Scarabeus in propheta: et scarabeus de ligno clamabit, ut putant quidam, de domino.

  68. 4.22

    Lucustae populi; in euangelio: esca autem eius erat lucustae.

  69. 4.23

    Apes forma uirginitatis siue sapientiae; in Salamone: uade ad apem et disce quam operatrix sit; et in malam partem in propheta: et api quae est in Assur.

  70. 4.24

    Musca diabolus; in Salamone: muscae moriturae exterminant oleum suauitatis.

  71. 4.25

    Bestiae diabolus uel omnes feri; in psalmo: ne tradas bestiis animas confitentes tibi.

  72. 4.26

    Leo dominus: uicit leo de tribu Iuda; item in aliam partem: ne quando rapiat ut leo animam meam.

  73. 4.27

    Pardus diabolus uel peccator moribus uarius; in propheta: sicut Aethiops non mutabit pellem et pardus uarietatem.

  74. 4.28

    Elephans peccator inmanis; in regnorum: et adducebant ad Salamonem simias et elephantos.

  75. 4.29

    Ursus diabolus aut duces saeui; in regnorum: et egressi sunt duo ursi et comederunt eos.

  76. 4.30

    Ceruus Christus uel sancti: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum.

  77. 4.31

    Lupus diabolus uel heretici; in euangelio: intrinsecus . autem sunt lupi rapaces. item in bonam partem: Beniamin lupus rapax, apostolum Paulum significans.

  78. 4.32

    Aper diabolus; in psalmo: exterminauit eam aper de silua.

  79. 4.33

    Tigris feminea interdum arrogantia; in libro Iob secundum Hebraeum: tigris periit eo quod non habuerit praedam.

  80. 4.34

    Rinoceron fortis quique uel in bonam uel in malam partem; in libro lob secundum Hebraeum: numquid uolet rinoceros seruire tibi.

  81. 4.35

    Monoceron hoc est unicornis; in psalmo: et dilectus quem ad modum filius unicornium, id est singularis potentiae uel sanctorum, qui teneant unicum dei uerbum. et in aliam partem: et a cornibus unicornium humilitatem meam. unicornes hic superbos uel unum testamentum habentes.

  82. 4.36

    Onager heremita; in Iob: quis dimittet onagrum liberum? potest et populus ille Iudaeorum onager dici, quia sequitur in eodem libro: et uincula eius quis soluit? uincula utique praeceptorum.

  83. 4.37

    Inuleus Christus aut sanctus propter gratiarum uarietatem; in Salamone: similis esto tu, fratruelis meus, dammulae aut hinulo ceruorum.

  84. 4.38

    Damma idem quod supra.

  85. 4.39

    Lepus timens deum; in psalmo: petram refugium leporibus et erinaciis.

  86. 4.40

    Erinacius idem quod supra; et erinacii gens inualida, qui fecerunt in petris domos sibi.

  87. 4.41

    Uulpes hereticus uel diabolus uel peccator callidus; in euangelio: ite, dicite uulpi illi.

  88. 4.42

    Animal homo carnalis; in apostolo: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei.

  89. 4.43

    Iumentum intellectu et eloquio carens; in psalmo: ut iumentum factus sum apud te.

  90. 4.44

    Equus uir sanctus; in Abacuc: qui ascendis super equos tuos; et in malam partem: fallax equus in salutem. Mulus inrationabilis quisque; in psalmo: nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus.

  91. 4.45

    Asinus corpus humanum uel populus gentilium; in euangelio: et adduxerunt ad Iesum asinam et pullum eius et eum desuper sedere fecerunt.

  92. 4.46

    Asina corona uel plebs carens dei notitia; in euangelio idem quod supra.

  93. 4.47

    Camelus diuites rebus saeculi onusti uel moribus distorti; in euangelio: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. Tauri principes populorum; in psalmo; tauri pingues obsederunt me.

  94. 4.48

    Boues apostoli, qui suscepto iugo Christi euangelii in uomere mundum exarauerint; in psalmo: offeram tibi boues cum hircis.

  95. 4.49

    Uaccae carnalibus uitiis pleni; in psalmo: inter uaccas populorum.

  96. 4.50

    Uitulus, Christus siue sancti: tunc inponent super altare tuum uitulos. et in aliam partem: circumdederunt me uituli multi, hoc est lasciuientes.

  97. 4.51

    Sues peccatores inmundi; in epistula Petri: et sus lota in uolutabro luti.

  98. 4.52

    Arietes apostoli uel ecclesiarum principes; in psalmo: adferte domino filios arietum.

  99. 4.53

    Oues populi fideles; in euangelio: oues meae uocem meam audiunt.

  100. 4.54

    Pecora simpliciores quique, minus praediti rationandi subtilitate; in Salamone: pasce animas pecorum tuorum.

← Previous · Next → — showing 101200 of 475

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.