Formulae Spiritalis Intellegentiae
- pr.1
PRAEFATIO.
- pr.2
Eucherius Verano filio in Christo salutem.
- pr.3
Formulas spiritalis intellegentiae conponendas tibique mittendas pro studio paternae erga te sollicitudinis existimaui, quibus perceptis in omnia scripta diuina facile se ad intellectum sequax sensus intenderet. nam cum littera occidat, spiritus autem uiuificet, necesse est ad illa spiritalium interiora sermonum spiritu uiuificante penetrari. uniuersam porro scripturam tam ueteris instrumenti quam noui ad intellectum allegoricum esse sumendam admonet nos uel illud, quod in ueteri testamento legimus: aperiam in parabolis os meum, loquar aenigmata antiqua, uel illud, quod in nouo testamento scribitur: haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis. nec mirandum quod sermo diuinus prophetarum apostolorumque ore prolatus ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens, quia et re uera fuit congruum, ut sacra dei dicta a ceteris scriptis sicut merito ita et specie discernerentur, ne illa caelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis pateret sanctumque canibus et margaritas porcis exponeret, ut uere illius columbae deargentatae modum, cuius posteriora specie auri splendentis inradiant, ita scripturae diuinae prima quaeque argento fulgerent, auro occultiora rutilarent. recte itaque procuratum est, ut illa eloquiorum castitas a promiscuis cunctorum oculis abdito suo quasi quodam uelamine pudicitiae contegeretur; ac diuina optime dispensatione prouisum est, ut scripta ipsa ita tegerentur caelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo ipsa diuinitas operiebatur. igitur cum in libris sanctis oculi domini, uterus domini, pedes, arma etiam domini scripta reperiantur longeque absit a catholica ecclesiarum fide deum corpore determinari, qui sit inuisibilis inconprehensibilis incommutabilis infinitus, requirendum est, qualiter ista per spiritum sanctum figurali expositione reserentur. hic enim inueniuntur illa dominici interiora templi, hic illa sancta sanctorum. corpus ergo scripturae sacrae, sicut traditur, in littera est, anima in morali sensu, qui tropicus dicitur, spiritus in superiore intellectu, qui anagoge appellatur. quam triplicem scripturarum regulam conuenienter obseruat confessio trinitatis sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster et anima et corpus sine querella in aduentum domini dei nostrilesu Christi iudiciumque seruetur. sapientia mundi huius philosophiam suam in tres partes diuisit: physicam ethicam logicam, id est naturalem moralem rationalem, sed naturalem illam pertinentem ad causas naturae, quae uniuersa contineat. moralem uero, quae respiciat ad mores, rationalem autem, quae de sublimioribus disputans deum omnium patrem esse confirmet. quam tripertitam doctrinae distributionem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc caelestem scripturarum philosophiam secundum historiam secundum tropologiam secundum anagogen disserendam putant. quapropter historia ueritatem nobis factorum ac fidem relationis inculcat, tropologia ad uitae emendationem mysticos intellectus refert, anagoge ad sacratiora caelestium figurarum secreta perducit. sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adiciendam putent, quam gestorum narratione futurorum umbram praetulisse confirment. haec uero ipsa ut subiectis plenius manifestentur exemplis, caelum est secundum historiam hoc quod intuemur, secundum tropologiam uita caelestis; aquae secundum allegoriam baptismus, secundum anagogen angeli, unde est illud: et aquae quae super caelos sunt laudent nomen domini. omnis autem disciplina nostrae religionis ex illo duplici scientiae fonte manauit, cuius primam practicen secundam theoreticen uocauerunt, id est actualem et contemplatiuam; unam, quae actualem uitam morum emendatione consummet, aliam, quae in contemplatione caelestium et diuinarum scripturarum disputatione uersetur. ergo actualis scientia in diuersa studia diffunditur, contemplatiua autem in duas deriuatur partes, id est in historica disputatione et spiritalis intellegentiae interpretatione consistit. sed his nunc remotis formulas intellegentiae spiritalis quas spopondimus proponamus currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo diuinae lectionis inserta textu accipi solent. oremus itaque dominum, ut reuelet condensa scripturarum suarum et proferamus, quo modo secretiore intellectu sentiendum sit:
- 1
I. de his, quae appellantur membra domini uel quae de eo significantur,
- 2
II. de supernis creaturis,
- 3
III. de terrenis,
- 4
IIII. de animantibus,
- 5
V. de uariis nominum appellationibus,
- 6
VI. de interiore homine,
- 7
VII. de his, quae in usu atque in medio habentur,
- 8
VIII. de uariis uerborum uel nominum significationibus,
- 9
VIIII. de Hierusalem uel aduersis eius,
- 10
X. de numeris.
- 11
Ergo ipsas nunc nominum atque uerborum significantias, secundum quas uel maxime in allegoriam trahuntur, prout , donum domini suggesserit, explicemus.
- 1.1
I. DE HIS QVAE APPELLANTUR MEMBRA DOMINI UEL QVAE DE EO SIGNIFICANTUR.
- 1.2
Oculi domini intelleguntur inspectio diuina; in psalmo: oculi domini super iustos.
- 1.3
Aures domini cum exaudire dignatur; in psalmo: et aures eius in preces eorum.
- 1.4
Os domini sermo ad homines; in propheta: os domini locutum est.
- 1.5
Uerbum domini filius; in psalmo: eructauit cor meum uerbum bonum.
- 1.6
Bracchium domini filius, per quem omnia operatus est; in propheta: bracchium domini cui reuelatum est.
- 1.7
Dextera domini idem quod supra; in psalmo: dextera domini fecit uirtutem.
- 1.8
Uterus domini secretum, ex quo filium protulit; in psalmo: ex utero ante luciferum genui te.
- 1.9
Pedes domini stabilitas aeternitatis; in psalmo: et caligo sub pedibus eius.
- 1.10
Uestigia domini operum secretorum signa; in psalmo: et uestigia tua non cognoscentur.
- 1.11
Gressus domini aduentus uel uisitatio domini; in psalmo: uisi sunt gressus tui, deus.
- 1.12
Arma domini adiutoria eius in sanctos; in psalmo: adprehende arma et scutum.
- 1.13
Scutum protectio dei; in psalmo: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos.
- 1.14
Framea ultio diuina; in psalmo: effunde frameam et conclude in impios.,
- 1.15
Arcus intentio conminationis diuinae; in psalmo: arcum suum tetendit et parauit illum.
- 1.16
Sagittae praecepta diuina uel apostoli; in psalmo: misit sagittas suas et dissipauit eos.
- 1.17
Gladius uindicta uel sermo domini; in apostolo: uiuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni\' gladio ancipiti.
- 1.18
Romphea idem quod supra.
- 1.19
Tuba dei uox manifesta domini; in apostolo: in iussu et uoce archangeli et in tuba dei.
- 1.20
Currus dei sedes dei uel quadriformitas euangeliorum; in psalmo: currus dei decem milibus multiplex.
- 1.21
Uirga dei regni significatio uel correptio disciplinae; in psalmo: uirga aequi tatis, uirga regni tui.
- 1.22
Baculum dei sustentatio consolationis dei; in psalmo: uirga tua et baculum tuum ipsa me consolata sunt.
- 1.23
Carbones ignis caritatis aut exemplorum aut paenitentiae; in psalmo: cum carbonibus desolatoriis.
- 1.24
Fumus initia conpunctionis futurae uel ipsius conminationis dei; in psalmo: ascendit fumus in ira eius. item in aliam partem sicut fumus oculis noxius, id est uanitas.
- 1.25
Ignis spiritus sanctus; in Actibus apostolorum: et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque super singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto.
- 2.1
II. DE SUPERNIS CREATURIS.
- 2.2
Caeli apostoli siue sancti, ideo quod dominus habitet in eis; in psalmo: caeli enarrant gloriam dei.,
- 2.3
Nubes prophetae siue sancti, quia pluant uerbum domini; in Esaia: mandabo nubibus desuper ne pluant.
- 2.4
Tonitrua uoces euangelii, eo quod de caelo intonent; in psalmo: uox tonitrui in rota.
- 2.5
Coruscationes splendores euangelii; in psalmo: inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae.,
- 2.6
Fulgura uirtutes uel uerba Iesu Christi; in psalmo: et fulgura multiplicauit et conturbauit eos.
- 2.7
Throni angeli uel sancti uel ipsa regnandi potestas; in psalmo: thronus tuus deus in saeculum saeculi; item in aliam partem de diabolo: ponam thronum meum ad aquilonem.
- 2.8
Sedes idem quod supra, angeli uel sancti, quod in his dominus sedeat; in psalmo: deus sedet super sedem sanctam suam.
- 2.9
Sol dominus Iesus Christus, quia fulgeat terris; in Salamone: ergo sol iustitiae non luxit nobis.
- 2.10
Luna ecclesia, eo quod in hac mundi nocte resplendeat; in psalmo: fecit lunam in tempora.
- 2.11
Stellae sancti siue docti; in Daniele: docti tamquam stellae fulgebunt; interdum et angeli.
- 2.12
Nebula uelamentum mysteriorum dei; in propheta: et nebulae puluis pedum eius.
- 2.13
Caligo diuinorum secretorum operimentum; in psalmo: et caligo sub pedibus eius.
- 2.14
Abyssus profunditas scripturarum; in psalmo: abyssus abyssum inuocat.
- 2.15
Ros uerbum domini, ideo quod madefaciat hominum terram: in psalmo: sicut ros Hermon qui descendit super montem Sion.
- 2.16
Pluuia praecepta uel mandata domini, eo quod terram, id est homines, inriget; in psalmo: pluuiam uoluntariam segregabis deus hereditati tuae.
- 2.17
Niues pro candore iustitiae maxime; in psalmo: lauabis me et super niuem dealbabor.
- 2.18
Grando conminationes domini, quibus contumaces euerberet; in psalmo: grando et carbones ignis. item in aliam partem: et occidit in grandine uineas eorum.
- 2.19
Pruina abstinentia, eo quod per hanc frigescat calor corporis; in psalmo: factus sum sicut uter in pruina.
- 2.20
Tempestas persecutionum uel tribulationum impetus; in psalmo: qui saluum me fecit a pusillo animo et tempestate.
- 2.21
Glacies durities peccatorum; in Salamone: et sicut in sereno glacies ita soluentur peccata tua.
- 2.22
. Uenti animae sanctorum; in psalmo: uolauit super pinnas uentorum. item in malam partem in Matthaeo: et flauerunt uenti.
- 2.23
Aquilo diabolus uel homines infideles aut mali; in pro- pheta: ab aquilone exardescent mala super terram.
- 2.24
Dexter idem quod supra; in Salamone: aquilo durus est uentus. nomine autem dexter uocatur, eo quod diabolus nomen sibi dextri praesumat tamquam boni, siue quod occidentem, id est peccatum, respicientibus dexter fiat. Auster calor fidei; in psalmo: sicut torrens in austro.
- 2.25
Aer inanitatis enuntiatio; in apostolo: sic pugno non quasi aerem uerberans, id est: non inania consectans.
- 2.26
Tempora oportuna distributio uoluntatis diuinae; in psalmo: fecit lunam in tempora.
- 2.27
Uer uitae renouatio uel per baptismum uel per resurrectionem; in psalmo: aestatem et uer tu fecisti ea.
- 2.28
Aestas uenturae iucunditatis praefiguratio; in psalmo idem quod supra.
- 2.29
Hiemps persecutio uel tribulatio; in euangelio: ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato.
- 2.30
Anni aliquando pro aeternitate accipiuntur ut ibi: anni tui non deficient, interdum et pro breuitate uitae, ut hic: anni nostri tamquam aranea meditabuntur.
- 2.31
Dies et nox iustitia et iniquitas, fides et infidelitas, prospera et aduersa; in psalmo: in die mandauit dominus misericordiam suam et nocte declarauit.
- 2.32
Lumen et tenebrae ita maxime accipiuntur ut dies et nox; in epistula Iohannis: qui diligit fratrem suum, in lumine manet, qui autem odit fratrem suum, in tenebris est.
- 2.33
Umbra protectio diuina; in psalmo: sub umbra alarum tuarum protege me.
- 2.34
Hora quingenti, ut putant quidam, anni, si quando dies pro toto mundi istius saeculo accipitur; in epistula Iohannis: filioli, nouissima hora est.
- 2.35
Oriens saluator maxime; in Luca: uisitauit nos oriens ex alto; et in Zaccharia: ecce uir oriens nomen eius.
- 2.36
Occidens uitae melioris defectus; in propheta: occidet uobis sol meridie.
- 2.37
Mane lux actuum bonorum uel baptismum uel resurrectio; in psalmo: mane adstabo tibi et uidebo te.
- 2.38
Meridies plena doctrinarum factorumque claritas; in Salamone: ubi cubas in meridie? et in malam partem in psalmo: a daemonio meridiano id est manifesto.
- 2.39
Uespere finis uitae uel saeculi uel poena; in psalmo: ad uesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia:
- 3.1
III. DE TERRENIS.
- 3.2
Terra homo ipse; in euangelio: aliud cecidit in terram bonam. item in malam partem de peccatore: terram edes omnibus diebus uitae tuae.
- 3.3
Arida infructuosi hominis caro; in Ecclesiastico: cooperire aridam malitia et dolositate.
- 3.4
.Puluis peccatores uel carnis uanitas; in psalmo: sicut puluis, quem proicit uentus.
- 3.5
Lutum peccatorum glutinum; in psalmo: eripe me de luto, ut non infigar; item in aliam partem in Iohanne: lutum fecit et liniuit oculos meos.
- 3.6
Montes dominus ecclesia apostoli siue sancti a celsitudine uirtutum; in psalmo: qui descendit super montem Sion. item in aliam partem in propheta: ne quando offendant pedes uestri ad montes caligosos, id est hereticos.
- 3.7
Colles, sancti sed minoris meriti; in psalmo: montes et omnes colles. item in malam partem in euangelio: omnis collis et mons humiliabitur.
- 3.8
Valles contritione cordis humiles; in psalmo: et conualles abundabunt frumento. et in malam partem propheta: uallem filiorum Ennom.
- 3.9
Petra Christus a firmitate; in apostolo: petra autem erat Christus.
- 3.10
Lapides interdum Christus aut sancti; in psalmo: lapis quem reprobauerunt aedificantes. item in aliam partem: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
- 3.11
Ager hic mundus; in euangelio: ager est hic mundus.
- 3.12
Campi sancti siue scripturae diuinae, eo quod pastum animarum praebeant; in psalmo: et campi tui replebuntur ubertate. item in malam partem: in campo Taneos.\'
- 3.13
Pascua refectio spiritalis; in psalmo: in loco pascui ibi me conlocauit.
- 3.14
Cultura sancti, qui excoluntur in deum; apostolus: dei agricultura estis.
- 3.15
Agricola deus, in euangelio dominus: ego sum uitis uera et pater meus agricola est.
- 3.16
Sulci corda sanctorum; in psalmo: sulcos eius inebrians.
- 3.17
Semen diuina praedicatio; in euangelio: exiit qui seminat seminare semen suum.
- 3.18
Messis ubertas uel copia fidelium; in euangelio: leuate oculos uestros et uidete regiones quia albae sunt iam ad messem; et aliter: messis consummatio saeculi sicut messores angeli. Manipuli fructus iustitiae; in psalmo: portantes manipulos suos.
- 3.19
Stipula aridi ad fidem uel inanes; in apostolo: ligna faenum stipula, et in propheta: heu mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, hoc est: nullos boni operis fructus inueni.
- 3.20
Area ecclesia; in euangelio: et permundabit aream suam.
- 3.21
Uentilabrum examen iustitiae dei; in euangelio: cuius uentilabrum in manu sua.
- 3.22
Triticum sancti uel electi dei; in euangelio: et congregabit triticum suum in horeum.
Next → — showing 1–100 of 475
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0117.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.