Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 619 sections

  1. 7.4.2

    Semper famulantes diligentiae paginas nunc in proditione sui dolor exigit et gaudiorum ministras in uocem reserandae traxit iniuriae nec contenta fuco dissimulationis urbanae secreta pectoris aut taciturnitate uestiuit aut in partem aliam transtulit blandimento. noui quidem fabricata, sed fugio et simplicitate contentus cum amantibus serena animi fronte congredior. ubi gentium fuit sub obtestatione dei inter nos promissa deuinctio, ut proficiscentes insalutatum me uelut incognitum linqueretis nec potestatem remanens sortirer necessaria suggerendi? credo prouidistis, ut inbecillus oculis

  2. 7.4.3

    totum uobiscum lumen amitteret nec diem meum sub amici praesentia clausis orbibus intuerer. haec si per neglegentiam contigerunt, aestimationi relinquetis quem apud uos locum obtineam: ferenda sunt acerbius, si intelleguntur accessisse per studium. nunc uale, mi domine, et animum meum quem in statione consistere suadet innocentia origo propositum, ad potiorem gratiae partem, quia uobis sinceritate patuit, inuitate.

  3. 7.5.1

    V. ENNODIVS SENARIO

  4. 7.5.2

    Quamuis te dominum meum per intemeratae documenta fidei principalis sibi cura coniungat et morum claritudo ita publicis rebus misceat, ut amabilis a te saporem quietis excludat, non credo tamen ita religionem amicitiae posthaberi, ut non satisfaciens deo adiuuante regnantis imperiis debita sua refundas affectui. nostis quid poscat aula, quid gratia et uno eodemque tempore nec rerum deestis domino nec amori, quando Christianae mentis integritas per has partes diuisa solidatur. his ergo sollicitudinem meam credo releuari, quibus uenerabilis consuetudo seruatur studiis. tantum est, ut dei nostri solaciis magnitudo uestra adiuta gratuletur. domine mi, salutationis obsequia praesentans spero, ut de uestro uel amici uestri domni Fausti statu hilarem me fieri uotiuo litterarum contingat indicio.

  5. 7.6.1

    VI. FLORO ET DECORATO ENNODIVS.

  6. 7.6.2

    Permisi hactenus magnitudinem uestram mobilitatem Ligurum urbanae fuco disputationis incessere, quia et me origo reddebat alienum et uos ab eorum culpis constantia promissa seiunxerat. sed cum una sorte ab oculis uestris et mente discessi, praeconis uoce contestor neminem damnare posse quod sequitur nec saluo pudore sententiam excessibus dictare peccantem. fas est liberos a reatu uitia detestari: quis aequo animo ferat monitorem quod uerbis destruit actibus non uitare? euangelii sententia est qui fecerit et docuerit sic dignum dei gratia posse iudicari. uobis copiosus sermo est, quotiens error arguitur, et sub conuersationis neglegentia puritas amplectenda uerborum. perdidistis lacrimarum mearum memoriam, quam discedentibus gemini doloris ictus effudit. ecce quanti dies sunt, in quibus sub tanta frequentia commeantum nulla neque domni mei amici uestri neque uestra, quae de illo rem uoti indicent, scripta suscipio. absoluistis imitatione culpabiles, non quod Liguribus euenerit propositum, quantum uos dicitis, infidelitatis amittere, sed quod eos contigerit inuenisse in his quae sunt uitanda consortes. rogo tamen seruitio salutationis exhibito, ut tandem aliquando tamquam boni domini precum mearum memores prosperitatem uestram uel domni mei amatoris uestri reseretis muniis litterarum.

  7. 7.7.1

    VII. ENNODIVS HELPIDIO DIACONO.

  8. 7.7.2

    Perfecta caritas corporalis absentiae damna non patitur nec animorum serena coniunctio itinerum sequestratione mulcatur: quorum animae Christo in caritatem sociante conueniunt nulla possunt separari interiectione terrarum. hac ego spe uel securitate de conscientia uestra securus amantem mei adloquor tamquam in amplexibus constitutum. foue, domne Helpidi, quem deo medio suscepisti. habeat suas mundus astutias et urbanitatem fallendi prudentiam damnandus appellet: tu illi dulcedini quam probaui nihil admisceas, nisi quod gradibus ad perfectae caritatis nos bona perducat. domine, ut supra salutationem plenissimam reddens quaeso, ut prosperitatem uestram uel eorum, qui nos diligunt, frequentibus mihi indicetis alloquiis.

  9. 7.8.1

    VIII. ENNODIVS EVPREPIAE.

  10. 7.8.2

    Quam bene animum meum ad patientiam sequestrationis absentiae uestrae usus aptauerat, dum prolixa silentia contemptum dulcedinis rerum suarum necessitate pariebant! rescissa . est cicatrix, quae ad medicinam pii amoris accesserat. confiteor, soror uenerabilis, ad antiquum me desiderium litterae tuae nimis noto conditae sapore reuocarunt. ecce uide qua mecum arte contendis, cui nec satietatem de praesentia tua nec obliuionem de silentio pateris subuenire. scit mentium discussor altissimus lectione apicum tuorum animam meam inter penetralia sua non potuisse consistere et ad praesentiam tuam diligentiae euolasse melle conpulsam. habuit Arelatensis habitatio, cum Mediolanensibus muris includerer, et dum ad dulcem sedem libertas mentis excurreret, intra Italiam me corporis captiuitas includebat. o si suppeteret sermonis abundantia ad ea quae cupit animus exponenda aut illa, ad quae lingua sufficit, non pudor eriperet ! paruus amor est qui oris testimonio sufficienter aperitur: confessio est tepidae caritatis, quotiens in ea non cedit eloquium. quod restat, deum precor, ut ualeas et ad subleuandum maerorem meum, quem scriptione tua nimis daedala arte geminasti, bono prosperitatis mutuae reserueris.

  11. 7.9.1

    VIIII. AVIENO ENNODIVS.

  12. 7.9.2

    Pompam quam in litteris fugitis optinetis, nec aliud est loqui uestrum nisi declamationum insignia custodire: hoc in uobis natura, hoc peritiae mater indeficiens lectionis cura congessit. sed miseriis meis euenire nulla consolatio potest, quando ante oculos sunt locata quae merui, et quantum praelatus indignior extiterit, tantum in aperto fiunt peccata superati. quid animum meum, inlustrissime hominum, conaris adtollere ? quid in uita, quae plena maeroris est, reseruare liceat tribulationibus meis? pro bono dispensationis caelestis finem uel cum uita constitui. uobis tamen insufficientes refero gratias, qui illam circa me seruatis diligentiam, qua potiorem nec dignissimis praestaretis. domine mi, salutationis reuerentiam soluens spero, ut orare pro me minime desistatis et ad calamitatum solacia ferentia opem scripta mittantur.

  13. 7.10.1

    X. ENNODIVS FLORO ET DECORATO.

  14. 7.10.2

    Conpulsoris functus officio ad redhibitionem promissionis suae uix aduocatum coegi, ut quod aduocatis debebat exsolueret. genus durae professionis, ut a nobis dicenda praeueniam: ad uerecundiam clericus inclinaui. quale sit quo molliuntur obstinatissimi et quid sibi uelit qui raptores spoliat aestimate. argenti libram, quam frater Epiphanius dedit, fratri Gaiano ad uos perferendam tradidi, pactis tamen adhuc apud me quae suscepi constitutis. restat ut, si tradere debeam, designetis. domini mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut primum per sanctos pro me orare dignemini, deinde domnis amatoribus uestris obsequia mea sub illa qua me cupere scitis humilitate reddatis.

  15. 7.11.1

    XI. ENNODIVS AGNELLO.

  16. 7.11.2

    Male est animo meo, quod de facundiae suae dotibus mihi abundantia uestra nil tribuit et ita eloquentiae opibus incubat, ut partem ex eis facere sacrilegium computetur. turpis est - equidem uniuersarum rerum auaritia: contigit tamen, si uerba deneges, plus pudenda. saepe etiam euenit ut frequenter scribentes minus diligant: numquam tamen accessit, ut aliquid caritati reseruet qui in perpetua taciturnitate perdurat. potest nasci de epistolaribus blandimentis ambiguitas: certa fides est ab eo, qui seruat silentium, non amari. haec sunt, quae in festinatione perlatoris celer scripsi, geminis stimulis incitatus uel properationis baiuli uel doloris. ergo taedio animi mei remedia incunctanter adhibete, ut quamuis defuerint hactenus affectioni pabula sua, in statione esse tamen promissa caritas innotescat. domine mi, salutem plenissimam dicens quaeso, ut expectationi meae quod sufficit loquendi peritissimo non negetur.

  17. 7.12.1

    XII. ENNODIVS HORMISDAE DIACONO.

  18. 7.12.2

    Nullus remaneret imperitis locus ueniae, si plura loquerentur: sola breuitas commendat indoctos. supra errorem est prolixa narratio rusticantis: quando ab ignaro extortum fuerit quod diu legatur, sibi rancorem suum debet exactor. quisquamne hominum in longum uult fastidienda procedere et nullo sapore condita breues terminos non habere? Romana hoc, frater, et nimium artifici subtilitate flagitasti: sed nos contra fabricatos munit simplicitas nullis colorata praestigiis. etenim quamuis me delenifica epistolae tuae oratione produxeris, mei immemorem non fecisti. scio artare paginam, cuius pretium promulgator intellego. noueris me tamen meis partibus non deesse, quamuis uocet in medium et urbanus et clericus. sed quid produco paginam, cuius superius angustiam pollicebar? haec mihi cum amante concertatio: talis fructus est litterarum. domine mi, salutem uberrimam dicens precor, ut Christi nostri tribuente misericordia crebro salutem uestram uotiuis mihi, dum meam quaeritis, nuntietis affatibus.

  19. 7.13.1

    XIII. ENNODIVS BOETIO.

  20. 7.13.2

    Si liberum esset imperata differri, concederetur mihi adhuc ornamenta silentii non perire: nam taciturnitatis munus est quod non inhumanum loqui me posse credidistis. uidete quantum linguae genium uox pressa contulerit. sed res est uacui pectoris periclitata remedia non tenere. agit sermonis cura, ne promulgantis celetur inscitia, quando otii labor gloriam intercipit. ecce ego ille ante probationem laudatus subdor examini et ferias meas, ne uidear praedicatione dignus, inrumpo. nam dum humilitas reddit obsequium, impetrata per silentium non habemus. tu in me, emendatissime hominum, dignaris praedicare uirtutes, quem in annis puerilibus sine aetatis praeiudicio industria fecit antiquum, qui per diligentiam imples omne quod cogitur, cui inter uitae exordia ludus est lectionis assiduitas et deliciae sudor alienus, in cuius manibus duplicato

  21. 7.13.3

    igne rutilat qua ueteres face fulserunt. nam quod uix maioribus circa extremitatem uitae contigit, hoc tibi abundat in limine. uere dedisti pretium loquacitati meae, dum desiderantem conloquia primus aggrederis. contigit noua res garrulo, ut usque adeo produceretur, donee exigerent scripta responsum. deo gratias, qui occultis itineribus de propinqui uos necessaria affectione commonuit. ecce geminae causas iniuriae iam tenetis: nam postquam agrestis innotui, praesumo dicere me parentem. domine mi, salutis officium dicens spero, ut circa litterarum munia frequentiam commodetis, in quo opere adsiduitatem et amans exhibet et facundus.

  22. 7.14.1

    XIIII. ENNODIVS ARCHOTAMIAE.

  23. 7.14.2

    Ita supra claritatem generis morum luce profecistis, ut quos etiam uobis non nectit propinquitas acteum uestrorum bona subiciant. quia enim non perfectam reuerentiam sit paratus inpendere animae in dei cultura sublimi? quia peregrinum se facit a redemptoris gratia qui deo non non obsequentes. indicium enim est conuersationis praecipuae Christi nostri amare cultores: proximus est emendatissimis qui diligit iam probatos: testimonium dat bonorum sine dubitatione meritorum, si studeas laudibus prosequi sub debita continuatione perfectos: fit sanctis proximus qui in illis sine fuco praedicat sanctitatem: quemcumque diligentia hortante praetuleris, dispendium. pudoris est, ni sequaris. quis salua uerecundia per spinosa gradiens purgatum iter adtollat et uiam salutis aspiciens calles eligat noxiorum? professio caecitatis est bona ante oculos in exemplum locata respuere et unde imitatione proficias non tenere. haec, mi domina, de te non incertis fama nuntiauit indiciis, non loquax uulgus per ignara iudicii ora iactauit, cui mos est de humanis actibus, dum scintillas in rogos animat, amplificatas fidelium flammas extinguere. hoc nostrorum relatione propinquorum, praecipue tamen domina et sorore Euprepia referente, percrebuit, non solum uos dignas esse praeconiis, sed instituisse celebrandum et uenerabili filio cum prosapiae radiis facem conuersationis ingerere. habet, quantum conperi, Lirinensis habitator quod de sancta matre discat, etiam quae urbana domicilia non reliquit. si mihi credit pietas tua, plus est in acie uicisse saeculum quam uitasse: resignat timorem fuga certaminis, nec spes est ulla uirtutis, quando ante congressionem declinatur aduersarius: conscientia roboris paucis adquiescit ad latebram: hoc est secretum eligere quod ostendisse formidinem. haec ego non dominum meum et familiae nostrae iubar presbyterum arguens scribo, cui nec ibi credo inpugnationes deesse, quas superet, in quo loci uisus est declinasse conflictum. tunc enim uniuersa saeculi blandimenta calcauit, quando aetatis opum natalium profectionem eius retinere catena non ualuit. sed uobis quantum sexus infirmior, tantum debetur potissima de palmae adeptione laudatio. prope est ut etiam illius tu sis tutela propositi, quae mala uiduitatis et orbitatis patiens de uenerabilis filii meritis solacii tui occasione pateris nil perire. ecce ubi femina fragilitatis oblita castelli uice et uirum et iuuenem ab hostili inpugnatione subducit. huius facti dux gloriosa perdures et usque ad illud in saeculo perseueres, quo illum, si ita res poposcerit, iam maturum mundi istius campus accipiat. uellem, confiteor, si epistolaris pateretur concinnatio, in longum uerba producere et de actuum uestrorum ornamentis pauca sub loquendi ubertate narrare. sed haec ad alios scribenda reseruentur. sufficit uos scire, quia, quamuis a me numquam sis uisa, cognosceris et adorandis inserta monumentis radice animi iam teneris. scriptum est, meministi: laudent te proximi tui. uere sola mihi uellem causa existeret Gallias expetendi, ut cum domno meo presbytero, utrique osculantes manus et oculos tuos, beatam te in quauis adflictione temporis redderemus. domina mi, propter quod mittuntur epistolae, corpore me ualere significans prosperitatis uestrae statum requiro, deprecans et per deum coniurans, ne umquam mihi orationum uestrarum adiumenta denegetis.

  24. 7.15.1

    XV. ENNODIVS AGNELLO.

  25. 7.15.2

    Deo gratias, qui circa magnitudinem uestram licet protulerit cupita, non reppulit. etenim ne fides claudicet supplicantis, desideria differuntur, quia deuenustat secuturae hilaritatis genium uelox impetratio. et uos quidem honores meruisse, non optasse manifestum est. sed praecedens concinnatio eloquitur uota diligentum. nouit omnipotens et generis uestri luce permotus et gratiae quam polliciti estis inuitatus fiducia: praecessit in prosperis uestris quicquid uos disciplina aut ratione cohibetis. sufficiant in foribus stricta conloquia: respondete de prosperitate uestra sollicito, quamuis de amore non dubio. domine mi, salutationis plenissimae obsequia dependens litterarum portitorem commendo, quia mihi fide et honestate conpertus est, uolens uniuersis quid dignationis uestrae habeam non taceri, ut sperantes de communis gratiae messe pascantur.

  26. 7.16.1

    XVI. ENNODIVS AGNELLO.

  27. 7.16.2

    Solet prosperorum indicia dispergere sermonis iucunda festiuitas, dum quicquid boni facundis accesserit germana gaudiorum per populos uoce discurrit. facilius est ignem in pyras animatum lingua conprimere, quam silentium inter optata seruare. humanitatis lex est et naturae imperium hilaritatem mentis opibus scriptionis effluere: emanant enim uel si artentur secunda conclauibus. sed in magnitudine uestra, sicut aetas cana est pudoris et scientiae dote maturescens, ita laetitiam frenis moderationis adstringitis. sed numquid in damnum gratiae disciplina debet excurrere et hoc minui amicorum diligentiae, quod ad morum ornamenta sociatur? quamuis monetam Latiaris eloquentiae teneas, non potes tamen inuenire quemadmodum iure factum adseras, quod expectanti mihi uerba non tribuis. decet ergo beneficia superna sola amantibus opinione nuntiari et de solida gratulatione trepidare gaudiis iam potitum ? hac ego necessitate puerum direxi, qui non reposcat scripta, sed exigat. nostis quae sit fiducia simpliciter amantum, eorum praecipue, quorum spem retinetis gratiae promissione firmatam. domine mi, salutationem plenissimam dicens quaeso, ut et frequentes et non in artum coactas epistolas destinetis. uidete animi mei securitatem: prolixas posco paginas, qui adhuc nullas accepi.

  28. 7.17.1

    XVII. ENNODIVS AVIENO.

  29. 7.17.2

    Si uobis de paruitate mea fuisset ulla curatio, tanti temporis silentium non maneret, maxime cum inaequalitas domnae meae matris uestrae per uarios rumores sine remedio adfligat absentem. scio enim hoc solo sanctam feminam fasce praegrauari, quia inmodicam pietatem exhibet non merenti. sed quid produco uerba catenis obligata tristitiae? si bonam ualitudinem eius caelestis fauor refudit, properato litteris nuntiate. expecto enim ut tunc mecum prospera concilientur, quando cum illa esse comperero. didicistis causam maeroris, indifferenter post deum date remedii. domine mi, salutationis obsequia praesentans domno pro me supplice uestro obsequia digna porrigite.

  30. 7.18.1

    XVIII. ENNODIVS AVIENO.

  31. 7.18.2

    Si iudex uilium personarum laboret iniuriis, nescio utrum possit ab hoc onere alios subleuare, cui ipse subcumbit. grauibus medica manus est adhibenda uulneribus, ne inpunitate morbus adolescat. sublimis uir Vicarius haec a me, quamuis pro iustitiae consideratione deberentur, tamen extorsit alloquia: quid pertulerit, ipse manifestet. unum scio, quia, nisi succurritis, generale futurum est malum, cui ipse est disciplinae tutor expositus. hoc non est alienum a christianitate, cum defero, quia impium est rerum ordinem sub hac permixtione confundi. domine mi, salutationis honore praelato nos uocem supplicis gratanter accipite, ut qui tanti fascem laboris adripuit conualescat effectu.

  32. 7.19.1

    XVIIII. SIMPLICIANO ENNODIVS.

  33. 7.19.2

    Diuini fauoris adiumento adulescentiae tuae rudimenta solidentur: ipse det successum frugibus qui contulit ornamenta principiis, ut quod in cano flore praemisisti in pomorum maturitate non subtrahas. est propositi nostri prima curatio, ut de incipientis laude solliciti ad deum uota mittamus, quatenus quod in bonae indolis eruditione praesumptum est de superna ope maturescat. ille ingenii segetem perducat ad horrea, qui altricem hominum herbam exegit e cespite: ipse de terreno lacte expressam in triticum formet effigiem, cuius imbre soli facies maritata fecundatur. tibi autem, erudite puer, habeo gratias, quod quamuis dicendi splendore nituisses et in illa urbe litterarum scientia adstipulante lauderis, mei quoque desideras adiumenta praeconii. accessit tibi fructus diligentiae meae, etsi nulla tribuuntur rusticantis ornamenta testimonii. libens dicta tua cum facundissimis praedico, cum quibus sententiam meam, ut bonorum ditescam societate, coniungo. proximum est, ut non diuidantur meritis qui in qualibet iudicatione consentiunt: unus est, nec enim procul euagatur ab arce sublimium, qui ad hoc, quod illi pronuntiant, non dispari admiratione concordat. ad epistolae tuae tamen dictionisque

  34. 7.19.3

    mella me refero: cui sic est blanda de praesenti et tenera aetate praefatio, ut non subtrahatur uirtus et genius de futura. constitit concauatis Latiaris elocutio, dum per alueum suum Romanae eloquentiae unda praelabitur: ad quae se porrigat, uix conprehendit aestimatio, qui maximus adparescit in foribus. in matutina luce meridiano fulgore rutilasti. tueatur circa te caelestis gratia munus suum et ut frequentibus amantem epistolarum colas muniis, salus nostra Christus inspiret.

  35. 7.20.1

    XX. MAXIMO ENNODIVS.

  36. 7.20.2

    Dum prelorum famuli autumni dotem conplerent et teneras uuarum tunicas properata calce disrumperent, ego ad summatem uirum parentem fratremque meum et oculos et uerba reuocaui, iustum esse coniciens, dum uineta uberem tribuunt liquorem, me sobriam alloqui cum iucunda hilaritate personam. solue ergo Pythagoricam taciturnitatem et mecum peritiae et facundiae tuae bona partire: sit inter nos felicium uindemiarum uice colloquium: currant dulcia musta sermonum. habes quae cum diacono, sanctissime, de institutis morum nota dicendi ubertate communices. nam qui ecclesiastica, ut uos, probitate subsistunt, silentii apud illos iusta uitatio est. scribite qua aurea castitas districtione teneatur, per quem callem obscena fugiatur auaritia, quibus modis turpis fallendi declinetur obscuritas: in summa, sine dissimulatione docete quae geritis: illud praecipue scire cupidum dignanter instruite qua sponsae uel blandimenta saeculi religionis districtione respuantur. domine, ut supra, salutationis munera praesentans precor, ut gratanter accipias quod inter curarum moles exigit fieri iocorum non respuenda subreptio.

  37. 7.21.1

    XXI. MAXIMO ENNODIVS,

  38. 7.21.2

    Vbi est fides splendentis periclitata conscientiae, quam et in annis puerilibus cana reuerentia non relinquit, quam per seni praeiudicium obseruantia honestatis inradiat, quae in tempore iuuentutis actibus maturescens infantiam ingressa praelabitur? numquid aequum fuit amantis paginis tantum mandata restitui, aut par fides est liberae scriptioni et famuli? numquid dignum probatis moribus censuistis prouocantem ad officia religiosa non subsequi, uel nefas putastis epistolas reddere, quas uobis inter excessus contigit non cepisse? haec igitur est tua disciplina? non talem te probitas olim manifestata disseminat. ego tamen loquacitate qua notus sum indurata nitor mutare silentia. numquid tibi inpar est lingua natalibus ? aut non testimonium generis adnuntias flore sermonis? . numquid ostrum loquendi deserit pectoris fecunda dictatio? nihil nisi malitiam resignat qui cum possit desideranti uerba non tribuit. ecce inter ructationes Lyaeo debitas qualia Silenus alter uerba conpono. scribendum sciatis nomen uestrum ad genii mei purpuram et libellis propriis inserendum, ut, etiamsi nihil tribues de responso, ego tamen arcem teneam, quod ad doctos uiros dirigo sine trepidatione aliqua quod legatur. domine mi, accipe nostrae salutationis obsequia reddens debita litterarum.

  39. 7.21.3

    Sic tibi uirginitas mansuro constet in aeuo, Nec pereat quicquid uita beata dedit, Sic tua non maculent nigrantes membra puellae, Nec iaceas propter Tartaream faciem: Vt cupidum sanctis releues per scripta loquelis, Deque tuis fratri fontibus unda fluat.

  40. 7.22.1

    XXII. MAXIMO ENNODIVS.

  41. 7.22.2

    Fidelius a sublimitate tua uocem suscipiunt aut interrupta montium aut secreta siluarum: praebent hominibus naturae institutione et muta responsum : redit ad mortales uicissitudo clamosae solitudinis: non perit quod linguae acceperint uel lustra beneficium. quare istud in magnitudine tua laudis et philosophiae genus est nihil dicere et silentii tenere inter declamantium incerta cautionem? homo, quem nec infecundum natura protulit, nec infabricatum doctrina dereliquit sed, credo, me dedignaris affatu, opicis nolens pretiosa dare uerba iudicio. quid quod signum est diuitis eloquentia uiri nec indoctis sermonum cupita subtrahere? mendicus fluminum cursus est, qui tantum nobilissimorum satiare putatur ardorem: ubertas imbrium et nihil paritura saxa perfundit. liquidae rationis ordo est, ut paupertatem resignet qui damna formidat: quicquid non procurrit exile est. de uolucribus tamen munus singulare destinaui, quod cepit accipiter. nam progressi ad Bromium et Bacchi orgia, inter aues bella commisimus: profuit quaestui nostro certamen sociale pennarum. memento quod solam anatem direximus, scientes quia numero deus inpare gaudet. dona nostra institutio est: sume, si diligis, pro dogmate quod iocamur. fac meam frugiferam esse laetitiam. si tibi perpetuae diligentiam castitatis indixerit, laborabit in laudibus tuis lingua, quae modo exercetur in monitis. uale, domine, et amanti ut doctus, si mereor, sequestrata dissimulatione responde.

  42. 7.23.1

    XXIII. ENNODIVS MAXIMO.

  43. 7.23.2

    Producit magnitudo tua nuptiarum festa temporibus: dum rem, ad quam coactus es, sub diuturnitate prosequeris, subito necessitas tua facta est desiderium. aliquis negotio illi perenniter incumbat, ad quod descendit inuitus P sic recessisti a custoditae beatitudinis diligentia, quasi prolixis temporibus didicisses, qualiter institueretur uxorius. triginta feliciter dies abierunt, et te ciuitati adhuc (et) meis oculis longa me macerans expectatione subducis. uere quicquid uis facias: si uixero, quae tibi dicenda texui, non tacebo. tamen honore salutationis accepto gustum de guttulis, ut fratrem decet a fratre, directa suscipite. erubesce tu, quia nec aegrum requiris nec de nuptialibus deliciis quae possent fastidium releuare transmittis.

  44. 7.24.1

    XXIIII. ENNODIVS STEPHANO.

  45. 7.24.2

    .Exigit a me filii communis Marcelli adhortatio, quem natura uobis, mihi dedit affectus, ut ad scriptionis munia praeuius adspirarem et solacium litterarum, per quod uetustas uoluit absentiae nil licere, amore uictus inpenderem. iam debes mihi duplicem gratiam, etsi responsa restitueris, ob hoc quod primus

  46. 7.24.3

    incepi. ille dilectionis ianuam pandit, qui in conloquiis praestat exemplum:. propositam custodiunt formulam qui scripta restituunt. ergo auctore deo nuntiam prosperitatis nostrae epistolam destinamus. illud ad gaudium uestrum, quo uestrum paterna mens exultet, adiungimus, filium uestrum in studiis liberalibus ingenuitatis testimonium iam tenere et talem se in hac cura praestare, ut auara suorum uota transcendat. spes perfectionis est honesta in adulescente inchoatio, nec ab erudito distat qui inter exordia boni gloriam occupat instituti. salutans ergo adfectione qua debeo spero, ut reparata opportunitate de bono me faciat uestrae prosperitatis adtolli.

  47. 7.25.1

    XXV. ENNODIVS SVMMACHO.

  48. 7.25.2

    Lex desideriis scripta uix creditur: inpatiens rigidioris praecepti diligentia non iugiter dignum facit, reprehensione quod libera est. redditur saepe amabilior de reatu, cum per effrenationem sortitur genium plus placendi: nam delictum suum quodam ipsius praesumptionis melle commendat. ego a praefatione me tueor, quia ad epistolas primus adspiro. restat in potestate celsitudinis uestrae, si sustinere eligetis garrulum, non tacere et de originario Symmachiani fontis lacte me pascere. uale in Christo nostro, Romanae gentis nobilitas, et me iam ut clientem et famulum pro morum et naturae luce dignare.

  49. 7.26.1

    XXVI. ENNODIVS AGNELLO.

  50. 7.26.2

    Pro uoto meo produxistis epistolam, dum res nulla fuscatas nube purgatis. felicissima defensionis sorte adsumus innocentiae et dextro semper omine per se splendentibus usuram uocis inpendimus. facile eius lucem qui nitet adfirmas, nec deest sermo qui commodetur absolutis. sic de caballo promisso processistis adfatibus, quasi uobis aliquando obscena mentiendi fuisset adfectio. uere per animam meam facilius sacros crederem labi in hanc foueam posse pontifices. uitia maturos nesciunt, nisi quos primaeuos inbuerint: infitiatio in hominibus noua non germinat: quicquid in moribus nostris est, et sequitur et praecessit. proinde ualete, ostrum Latiaris eloquii, et mihi uicissitudinem amando restituite, illud prouidentes, ut pro conpensatione tarditatis dignus mihi munere uestro equus succurrat.

  51. 7.27.1

    XXVII. ENNODIVS PROBO.

  52. 7.27.2

    Eligo iacturam pudoris, ne subeam dedecus non amantis, sciens facilius sarciri posse frontis damna quam fidei. indoctum esse infelicitatis est, uirtutes familiae uestrae odisse res criminis. potuimus disciplinis liberalibus defuisse non delinquentes: nulli sufficit, unde mores excussit. ego in amplitudine uestra coaceruata epistolari sermone bona non uenerer? ego non illud generis lumen amplificatum studiis et probitate suspiciam? uidetur mihi non longe ab honestate desciscere qui colit emendatos, dum creditur quicumque sectari posse quod diligit. proinde uale per gratiam dei et studium meum adprobans amantem tui amplifica munus litterarum.

  53. 7.28.1

    XXVIII. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

  54. 7.28.2

    Voto meo obsequitur quae ministra ad uos scriptionis existit occasio. nam et praesentiae uice blanditur adloquium et promittit sibi de paginarum promulgatione quod exhibet, quia emendatissimi homines sicut derogari uirtutibus suis aestimant, aliquos in diligentiae testimonio praeuios extitisse, ita igno- miniam reputant exempla neglegere. uixit inter sanctos uiros ista communio, ut per intimi hominis prouidentiam nil noceret terrena sequestratio. par est, domine, ut et uotum meam sequaris et formam. ergo salutans principe loco, ut mei memor sis, deprecor, ut quod mihi per neglegentiam meam subtrahitur diuinae gratiae per uos suffragio conferatur. indico ergo non mentiens, nocte tertia a profectione mea ingratam mihi sanctam dominam meam Cynegiam apparuisse in ipso lucis exordio et multum ab ea me de itineris properatione culpatum: non sub uerborum lenitate conquesta est, quare etiam nullis uersibus sepulcrum eius esset honoratum. haec quidem ego non ad imaginem propheticae ueritatis accepi, nec nocturnis forte inlusionibus operis mei sudore litaui. sed quia facile suadetur amantibus, debitum opus non laborauit exigere quae monebat. salua est dominae reuerentia. uersus quos direxi per diem iudicii te coniuro ut in pariete supra ad pedes scribi mox facias. gratum noueris et filio tuo futurum: uult enim merita illius multorum ore celebrari, sed in eo modo quo illos hic inuenis. domnam meam Stephaniam et domnam Sabianam, sed et domnam Fadillam pro me saluta. si scripti fuerint, mox rescribe. domno papae dignare dicere, ut aliquid per sanctum diaconum Dioscorum de mea causa ordinet. quantum in festinatione ueredarii potui, scripsi. domnum et fratrem Hormisdam satis pro me saluta, cui dicite ut clauem illam mittat.

  55. 7.29.1

    XXVIIII. ENNODIVS BEATO.

  56. 7.29.2

    Non ego epistolam meam intra breues terminos Spartanae memor concinnationis includo nec formam tuam studio coacti sermonis inrideo: abest a me loqui pauca cum modicis. urbanorum eat exiguis producta subtrahere et sine aliqua necessitate paginas, quales poscit hominum mensura, formare. quod in me de his, quae praefatus sum, subtile putaueris, festinatio non semper amica artis et casus exhibuit. magnum mihi est, si dederunt fortuita quod mireris. ergo causam scriptionis insinuo, quam tibi praelata salutatione commendo. digresso mihi urbe procul domnae meae Cynegiae occurrit admonitio, quare sepulcrum eius non honorassem laude ducti in carmen eloquii: quod quamuis reuerentia uiri ipsius facerem, tractaui, quia quod radiat luce meritorum stili ubertate celebrandum est. nam nec deus officium respuit imperiti et contentus ipse quod tribuit a rusticantibus uerborum diademata non requirit. his ergo uersibus scribendum epitaphium destinaui. de quo quid sentiatur, sic pater tuus uiuat et Roma te, quantum ad illa quae in ipsa reprehenduntur, non suum faciat, ut simpliciter et pure indices, nec auribus meis aut sensui fuco mentitae gratiae blandiaris. non erubescas, etiam aliquibus, praecipue tamen et merito domnae Barbarae paginam meam recensere, quia tecum locatur. opto tamen ut tantum tabella mea quantum spes tua sapiat, quae in cano flore et mea et parentum suorum, quamuis sint auara, uota transgreditur. domnum Cethegum et domnam Blesillam sororem eius pro me saluta. Fidelem, Marcellum, Georgium, Solatium, Simplicianum pro me saluta. quibus dic: si uobis cordi est disciplina domnae Barbarae, domnum uel patres aut fratres eius frequentate, quia est casta luxuque carens: qui aliud fecerit, ad me non speret se esse rediturum.

  57. 7.29.3

    Optimi pretium uotorum munere Christi: Quae mihi uita fuit, crux dedit hanc tumulis, Dissoluens carni subolem sine uulnere mentis, Quod Fausto felix coniuge praemorior. Disiecit lacrimas medela cordis. Quae seruat meritis torum fidelem, Exoptet similem matrona sortem.

  58. 7.30.1

    XXX. ENNODIVS FAVSTO.

  59. 7.30.2

    Solida est spes adulescentium, quam magnorum cultura prosequitur: si cessat curatio, ubertas tritici transit in lolium. Partenium sororis meae filium diu circa diligentiam litterarum, quantum patris ipsius reserauit allegatio, culminis uestri metus adtraxerat. sed nunc per absentiam uestram uenerandae solutus lege formidinis molitur obscena: aetas illa peccatis amicior multos reperit ad errata ductores. inplorat fidem propositi mei pater et incolumem filium loco deflet extincti. sic faciunt quibus de profectu suorum fiducia nulla responderit. nihil mihi residuum fuit, quod remedii loco precibus uictus ingererem, nisi ut eminentiae uestrae conscientiam de excessibus ante dicit iuuenis festinus instruerem. uos medicam manum, uos opem praestate consuetam, ne uitiorum profectus uniuersa in eo, quae boni aliquid potuerunt ferre, succidat. commendate amicis quae agantur: insinuate doctori et quicquid potest subuenire concedite, quia haec sunt, quae praefatis salutati obsequiis consanguineo possim professionis meae memori sine dissimulatione praestare.

  60. 7.31.1

    XXXI. PARTENIO ENNODIVS.

  61. 7.31.2

    Par quidem fuerat silentio degeneri uicem taciturnitatis opponi et per ipsum callem uindictam, per quem uenerat error, exire. numquid aequum est, ut in excessibus tuis uo-x, quid deliqueris, et non mutus dolor ostendat? crede mihi, manifestatae indignationi uicina curatio est. te per longum ferire debuit inclusa commotio, si tamen non ex toto ab humanitate discessisti. quid deliqueram, postquam primoribus litteris ueniam fabricata humilitate poposceras ? haec est correctionis fida promissio, ut, postquam delenifica oratione conceptam iram extorseris, erubescas te minora peccasse? quantum uideo, post contestatam uerecundiam solas errorum uitas angustias, nefas aestimans, (si) circa parentem et nutritorem tuum non it tantum extollis supercilium, quanta debuisti pro tot beneficiis communione summitti. aut forte putas quod me puerilis ira Sollicitet aut ulla necessitas maturum expugnare possit affectum? numquid genitori natorum non grata sunt uerbera? aut creatores reptantium paruulorum non et mulcentur iniuriis ? nihil amarum putant quibus inter desideria quod uotis pro parte aduersetur efferbuit. inuenimus inter triticeas segetes spinas et lolium, et dum frugiferam herbam carpimus, infecunda suggeruntur. numquid ideo culturae respuenda diligentia est aut cessandum est a uomeribus, si non in toto satisfecerit terra cultori ? deum precor, ut a te quod detestor excludat: ego tamen numquam, si credis, deseram monitoris officium. audiui te patris tui relatione circa studia iam remissum et, quasi arcem scientiae adeptus sis, ita nullatenus esse de lectionis instructione sollicitum. nosti, fili, istius rei summam nisi adsiduitate nimia non teneri. non profuit in hoc opere laborasse aliquando hominem, qui a laboris intentione destiterit: pernicibus alis neglegentes fugit scientia, et quicquid mora et sudore partum est sub celeritate transfertur. te salutatum et uigilem uolo, ut profectus tui messem cotidianae catenis lectionis adstringas. ad me uel nunc, si quid te deceat cogitas, rescribe, quia, si credis, numquam similem dictionum tuarum inuenies in qualibet orbis parte fautorem.

  62. 8.1.1

    I. BOETIO ENNODIVS.

  63. 8.1.2

    Optimae spei plenus cui faustum cupio ad curam officii epistularis adspiro. decet enim uestris fascibus hac praefatione delibari et inter purpuras possessoris luce crescentes qualicumque non abstinere conloquio. numquid solius doctrinae beneficiis amor agnoscitur nec fas esse credendum est prodire in medium desideria rusticantis? simplicius innotescunt uota nullo peritiae uelata praestigio. ergo nos hoc sumus ore quod pectore: non amara praecordiorum delenificis possumus mutare sermonibus: pudens laudator est cui in concinnatione blandimenti dicenda mens suggerit. deo ergo omnipotenti gratias, qui in uobis, dum uetera familiae uestrae bona custodit, noua multiplicat et, quod plus est apice dignitatis, dignos facit esse culminibus. redditur quidem uestrae gloria ista origini, sed, quod est clarius , merito inpetrante personae. fuerit in more ueteribus curulium celsitudinem campi sudore mercari et contemptu lucis honorum sole fulgere: sed aliud genus uirtutis quaeritur, postquam praemium facta est Roma uictorum. noster candidatus post manifestam decertationem debitum triumphum, dum numquam uiderit bella, sortitur. iudicio exigit laureas et congredi non necessarium duxit armatis. inter

  64. 8.1.3

    Ciceronis gladios et Demosthenis enituit et utriusque propositi acumina quasi natus in ipsa artium pace collegit. nemo dissonantiam Atticae perfectionis metuat et Romanae nec praecipua gentium bona in societatem dubitet conuenire. unus es qui utrumque conplecteris et quicquid uiritim distributum poterat satis esse auidus maximarum rerum possessor includis. eloquentiam ueterum, dum imitaris exsuperas: dicendi formam doctissimis tribuis, dum requiris. est apud me epistulae uestrae, quae huius rei fidem faciat, ueneranda conpositio. utinam quae a uobis diriguntur tam essent crebra quam suauia! dicatis forsitan: par fuit propinquum laudare in commune augmentum laborantem, quia non est proprium quod quasi singulariter uidetur palmata conferre: uenit ad me equidem portio de curuli. sed, si mihi creditis, plus erigor de genio et studiis sublimati. interdum accesserunt ista de casibus: soli contigerunt illa uirtuti. prope inops ad scipionem adducitur suffragii consularis qui tantum de parentibus gloriatur. tibi utrumque in peculio est, Latiaris scientia et uena purpurarum. o si mihi non stili epistularis consideratio in longum equidem producta manus opponeret! quod alii relatione ditant ego crudum etsi confusis ordinibus explicarem. redeo ad tabellarum fidem. ualere me nuntio et utrum ualeatis inploro, ad summam beneficii postulans, ut dignatio me reciproci sermonis adtollat, hoc quoque deprecans, ut domum, quam in Mediolanensi ciuitate et abundantia uestra et neglectus propemodum iam reliquit, mihi quo uultis genere concedatis. iustum est enim ut parentes uestri habeant quod de patrimonii mole descendit. credite mihi deo teste, quia, si inpetrare sine detrimento census uestri meruero, quasi dono obligatus obsequiis potioribus respondebo. de qua parte, sic nobis feliciter uniuersa contingant, si securus esse debeo , plenarii mihi documenti dirigite firmitatem.

  65. 8.2.1

    II. ENNODIVS AVIENO.

  66. 8.2.2

    Par erat magnitudinem uestram ingenii sui opulentiam, dum sancti patris sectatur instituta, depromere et multo adquisitam sudore doctrinam pro diligentiae testimonio uentilare. gemina uobis contingeret ex antefata concinnatione laudatio, quando crescente susceptorum deuotione ferretur in medium palma sermonis: res, quae nobis amorem uestrum reserat, uos extollit. uno eodemque usu et oris pompa multiplicaretur et fidei. in apice constituti illam subiectis adfectionem putantur inpendere, quam locuntur. haec, mi domine, ille occupatissimus pater et in humana locatus arce custodit. nam contemptum manifestat qui in otio degens uerba non tribuit. legisse me memini: sermonis auari nullus honor. nunc ergo seruitiis salutationis exhibitis indico me ualere. superest, ut suggestio mea eliciti gaudeat ubertate conloquii.

  67. 8.3.1

    III. ENNODIVS MESSALAE.

  68. 8.3.2

    Post unam epistolam, quam uictus crebris scriptionibus emisisti, in continua taciturnitate perduras, et credo necessitate, non studio seruas philosophiam nil dicendi, non respiciens ueteres, ut loquerentur melius, in praesentia nil locutos, et illam silentii curam nutricem fuisse sermonis. tu uideris mihi disciplinas Atticas in muta fideliter parte sectari, nolens silentio adquisita uulgare. ostende post oris ferias quae tibi per aurium callem diuitiae commearunt. destinasti mihi dictiones tuas, in quibus etsi non fuit optanda sublimitas, non tamen deprehensa est quae sorderet abiectio. egi deo gratias, quia iam te de uinculo, in quo neglegentia constringebaris, exemeras. promisi sequentibus potiorem successum aestimatione principii. sed nos inchoationem, quantum ad me, cui nihil dirigitis, cum extremitate iunxistis. domne Messala, cotidie cuius sis filius habere ante oculos cordis dei nostri dispensatione contingat. sed nolo prolixa esse quae aspera sunt. uale officio salutationis accepto et correptum te suggestionibus meis frequentibus resigna muniis litterarum.

  69. 8.4.1

    IIII. ENNODIVS ARATORI.

  70. 8.4.2

    Ad longinqua digrediens caritatis inmemor extitisti. non licuit tecum piam diligentiam muros exire. dum urbis habitator es, fabricatas blanditias non sine daedala arte custodis: at ubi rus petendum esse decreueris, quasi graues sarcinas amicorum memoriam derelinquis. tu uillares delicias expetisti, et nos apud te inter moenium mala remansimus. non habuit radicem affectio, quam uelut curarum tormenta separasti. dicas, unde tam uelox exprobratio? nec aequum esse parari ante delicta tortorem. scripturum te, mox fuisses ad optata peruectus, sine cunctatione promisisti: quantum pater tuus semper culparum tuarum uulgator exposuit, iam a te pueri paginis uacui commearunt. timeo, ne ista taciturnitas diuturnitate conualescat et in usum silentii turpis crescat incuria. domine mi, saluto ergo et promissi te memorem debere esse conuenio, quatenus inter cana nemora redimitus hederis efferaris.

  71. 8.5.1

    V. FAVSTO ENNODIVS.

  72. 8.5.2

    Directos a sancto episcopo artifices prosequi commendatione non opus est. res enim plus suo placitura genio de deuotione laudatoris abiurat iniuriam. familia est, quam cum uideritis, non possitis ambigere ab ecclesia destinatam et de eius thesauris et gremio sub hoc studio processisse, ut tractata liberaliter pariat uobis in illa melioris saeculi commutatione mercedem. in quibus mancipiis iuxta adnuntiationem beatissimi Laurenti martyris opes esse maximas quis negabit ? sunt enim feminae, quae quamuis exterioris hominis lumina perdidissent, mentium splendore radiabunt: quicquid enim corporibus de prosperitate subducitur, ad frugem crescit animarum. nolite male accipere, quod nec uidere poterunt nec uideri procul a maturitate uestra inliciens decore formositas. qui uitam suam sicut uos in hoc innocentiae calle disposuit, si tales pascat, in caelis est: crede . mihi, quamuis uobis gaudia pariat fusa ad deum ubertas illa lacrimarum, contenti eritis possidere sub continuatione plangentes. inter ista bona, quae praefatus sum, licet magno uobis labore et pretio constitissent, adicio quae secuntur. una inter ipsas et ingenua et sine filiis est et puto, quod fit sanctis uicinum desideriis, nec habebit... enim in christia?is hominibus fecunda sterilitas et maximum solacium saeouli adiutoria non habere. sed ne forte animus uester in occupationes publicas debeat de anagnostici prolixitate fastidium, quamuis bona in principiis locate uos animent et quemlibet rancorem detergeat in exordio iuxta oratoriam disciplinam locata dulcedo, tamen ne desideria uestra fabricata dissimulatione suspendam, nulla et. illis documenta promerui quia commemorationem mularum facerem, episcopo durum uidetur et quamuis famuli uestri fratris Gaiani institisset efficacia et supra modum nos pressisset inportunitas, nihil communi actione profecimus. hoc tantum uolunt inseri, multis sanctum patrem uestrum beneficiis uestris et gratia inuitatum muneris uobis uicissitudine prospexisse: quod genus documenti si placet, sine cunctatione rescribite aut quae eius forma esse debeat intimate. nunc ego ille periclitatae utilitatis et in obsequiis uestris annis pluribus iam probatus, quantum egerim, quod uix alter per infinita cartae damna narrasset, pernicibus sum. uerborum saltibuselocutus.

  73. 8.6.1

    VI. AVIENO ENNODIVS.

  74. 8.6.2

    Credo ad iustitiam pertinere, ut quod a uobis expecto primus exhibeam. decet enim, ut qui bona opera praestolatur inuitet exemple. expugnat ealcaribus tarditatem qui formam ministrat officii. his. ergo salutationis munus inpertiens sanum me esse post inaequalitatem, quam pro peccatis sum passus, enuntio et statum uestrae prosperitatis inquiro, sperans ut in huius rei solutione multus incumbas.

  75. 8.7.1

    VII. SENARIO ENNODIVS.

  76. 8.7.2

    Apud sanctas conscientias non negat cariteti debita. sua gratiae principalis occupatio nec eliminat pii amoris aula feruorem. testimonium dat solidae adfectioni qui eam inter inpedimenta obliuione non obruit. commendate mihi scriptione culmina uestra, quae uoto inportunus emerui: custodia communionis honor est dignitatum. his ergo obsequentissime salutans epistolas breuitate constringo, sciens posse productas horreri, faciens ut pro me domino gratias referatis, qui molestiam quam perteli, antequam eam discere potuissetis, abstersit.

  77. 8.8.1

    VIII. HELPIDIO DIACONO ENNODIVS.

  78. 8.8.2

    Quibus modis fraternitatom tuam ad scribendum quaue arte sollicitem, quando homo uerborum locuples in me silentia peregrina custodis? elegi, ut loqui te loquendo faciam etillam Atticam eruditionem ad epistolas alia garrulitate producam. iustum fuit ut tot diebus a promissione desisteres et qualiter peruenisses nulla paginae directione signares? an forte circa me illam tuam cautelitatem aestimas esse seruandam? dedignaris conloquio quorum gratiam multo sudore quaesisti. crede mihi, nisi ab hoc te uitio sub ea qua ambulare soles uelocitate suspenderis , necesse est, ut ad alios nostra patrocinia transferamus, qui memores constituti amorem munerentur obsequiis. his ergo salutans amico et medico indico me graui corporis inaequalitate laborare, quam nisi te dictante pagina iocos exhibitura curauerit, distensam per tormenta ranulam longis hominibus coaequabo.

  79. 8.9.1

    VIIII. MESSALAE ENNODIVS.

  80. 8.9.2

    Si iam te fauor diuinus a proposito neglegentiae ad uotiua ducit studia, si quo te uena, quo domnus Faustus uocat adtendis, optata scriptione non taceas. sed timeo, ne dum officiosum desidero, sustineam rusticantem et incipiat hoc desideriis meis resistere quod cupiui. caelestes diuitiae illam inertiam stimulo pietatis exsuscitent et mendicitatem oris tui superna ope locupletent. ecce uel iniuriis prouocatus scribe. salutem ergo dicens rogo, ut quid circa te agitur tabellarum promulgatione cognoscam.

  81. 8.10.1

    X. MAXIMO V. S. ENNODIVS.

  82. 8.10.2

    Bene disponantur superno uota uestra iudicio: ipse ad nuptias tuas ueniat qui primo parenti, dum adhuc natiua inmortalitate gauderet, benedictionis munus indulsit. faciat tibi Christus noster nec custoditae integritatis fructum perire nec munera nuptiarum. sic uirginitas prosit ad subolem, ut castitati tuae fecunditas nil decerpat et miro dispensationis arcano nec saeculo, dum pater es, pereas nec dei gratiae, dum pudicus. ueniat super te quod Isaac iuniori filio pie inductus optauit. illis domum socrus auspiciis uxor introeat, quibus Tobiae penetralia nurus accessit. sit tibi perfectae causa dilectionis in coniuge, in te uirginitas custodita. solam illam tibi deputatam noueris, cui te, quasi non esses ex Mundi faece, seruasti. ecce quia uenire non potui, oratione non desum. domine mi, spero, ut honore salutationis accepto quae a me directa sunt dignanter accipias.

  83. 8.11.1

    XI. ARATORI ENNODIVS.

  84. 8.11.2

    Miror cur deuenustes turpi silentio ad Romanum decorem politi in te bona conloquii et coactas multo sudore diuitias fugiens dispensationem taciturnitate consumas. quicquid dignis

  85. 8.11.3

    conlatum fuerit dum in usu eat, ornat auctorem: ingeniorum elegantiam qui concludit extenuat: unus error est prodire rusticantem et dignum laudis honore delitescere. numquid non habuisti digna memoratu aut ego tibi uisus sum non colendus eloquio? fuit ąliquando materia, quae sic omnium linguis et litteris celebranda. sit, quando ad nuptialem copulam perductus homo est, cui cum magna sit lux natalium, abundantia facultatum, disciplina et pudor utrumque transgreditur, qui uitia carnis abiurans pro blandimento turpi respuebat quicquid leges dedere pro remedio et nolens uxoriis corpus deputare seruitiis putauit se addicere, si quicquam mundo inpenderet liberam castitatem? haec etsi non diligis, debes tamen pro ingenii tui ostentatione laudare. possumus te credere bonum fieri, si audiamus quae honesta sunt praedicantem. nunc salutem largissimam dicens ut rescribas admoneo-, et non me de epistola mea aestimes, quam, deus testis est, dum de basilica remearem, transcursione dictaui.

  86. 8.12.1

    XII. ENNODIVS FLORO.

  87. 8.12.2

    Qua te deuinctione teneam, qua diligentia conplectar, ex animi tui potes qualitate colligere. uix enim amari continget nisi quos sinceriter amare constiterit. congreditur inter se constiterit uigor animarum et studia sua. mutis sibi pandit affatibus, et ideo si uicissitudinem mihi reddere disponis, insiste domno, ut suburbanum illud, dato si dignatur a me pretio, comparari iubeat, quod. dum in Liguria fuero, feliciter habeam et post obitum meum ipse suique possideant. mihi tamen post deum libertatem substantiam uidetur ipse conferre, si hoc beneficii per ipsum fuero consecutus. sed sic filia tua uiuat, sic de illa quales optas filios teneas, sic deus animam tuam sanctos suos faciat coaequari et frater tuus uiuat, ut insistas suppliciter inportune, quatenus ad effectum petitionem meam perducas. cogitet deum, cogitet necessitates meas, quia nihil est quod potentia ipsius, quod affectus circa me maius possit praestare.

  88. 8.13.1

    XIII. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

  89. 8.13.2

    Affectionem mentior, si uobiscum digrediens non remansi et beatitudinem uestram mecum quamuis locatam in statione non detuli. quia animus in me, ut in ceteris, imperator est corporis, ipse circa diligentiam uestram est tota intentione captiuus. ergo salutationis honorificentiam debita humilitate persoluens nihil ualitudini meae de itineris confractione indico decessisse. ecce qua sollicitudinem uestram benigni studii cura remuneror: facite, quod scriptum est, accepta restituentes de prosperitatis uestrae me significatione gratulari.

  90. 8.14.1

    XIIII. ENNODIVS FAVSTO.

  91. 8.14.2

    Tacerem molestias meas, nisi intellexissem, quod sollicitudo uestra me subleuat. nondum agnoscitis, quam uariis morborum fatigor incommodis, pro peccatis meis febribus frequenter addicor et uires, quae uidebantur restitutae, franguntur. ergo uos remedia consueta praestate et usum illum sanctae conuersationis inpendite, ut quicquid medicina mortalium non ualet fusis ad deum nostrum precibus inpetretis.

  92. 8.15.1

    XV. ENNODIVS EDASIO.

  93. 8.15.2

    Ante experimentum amicorum fides occulta est: postquam in lucem processerit, eorum qui aliquid saporis habuerint sibi mentes obligat. est tamen nimis libera seruitus, quae caris exhibetur. confiteor magnitudini tuae: latebat me ante relationem hominis mei quid in sublimitate tua et saporis et gratiae sub nobili humilitate delitesceret: didici hominem, qui canam in fide beatitudinem, dum amicorum absentiam bene tractat, exsuperat. plura quidem discedens promiseras, sed ad genium conscientiae tuae maiora praestitisti. domine fili, salutationis effusissimae munus inpertiens ago atque habeo insufficientes gratias de his, quae mihi in prima notitiae fronte conlata sunt. quod restat, deprecor, ut residua illa mancipia teneri iam facias. ecce fiduciam de bonis praecedentibus descendentem: qui ante ignoto preces metuebat offerre, iam non dubitat imperare.

  94. 8.16.1

    XVI. ENNODIVS BARBARAE.

  95. 8.16.2

    Non ego debiti inmemor ab officiis temperaui nec constituta despiciens garrulitatem meam ab obsequii exhibitione suspendi. sed postquam ab urbe regressus sum, continuo me uariae aegritudines et quicquid ad mortem uocat artauit. uere, domna mea, sic uobis uestrisque laeta contingant, quia ad testimonium ueteris mysterii Christus noster iterum quamuis peccatorem nec ut illum, qui amicus dici meruit, sed rursus uocauit Lazarum de sepulcro. est facti unitas in distantia personarum, eo nunc amplior magnitudo diuini operis, quia quod ille meruit mihi cessit indebite. haec causa me ab officii promulgatione reuocauit. postquam tamen ad uitam reductus sum, continuo me ad seruitia uobis soluenda conuerti, rogans deum, ut uos uestrosque superno tueatur auxilio. promitto mihi etiam et desideriis meis, quod cum felicitate uestra et gaudio ad comitatenses excubias, quae uotis meis satisfaciat, dignitas adepta uos euocet. noli, domna, huic te labori, huic oneri submouere. uideant bona Romanae ciuitatis prouinciae, et quae monitis uix instituuntur per bona, quae uobis deus contulit, formentur exemplis. rogo tamen reuerentia salutationis exhibita, ut expectatissimo me releuetis alloquio, sed nec alterum dictare patiamini quae ad me scribetis: sic numquam ab impetratione oratio uestra pellatur.

  96. 8.17.1

    XVII. ENNODIVS STEPHANIAE.

  97. 8.17.2

    Credo uos et ignorantes meis periculis subuenisse: aut quare confidam nescire quicquam quos per deum contingit uniuersa praenoscere ? postquam enim ab urbe redii, reparata sunt in me diuina mysteria et quod senuerat temporibus nouellis resurrexit exemplis. iterum uocatus est Lazarus de sepulcro, non quidem illius par merito qui amici redemptoris nomen emeruit: sed in diuersitate actuum unius conuenit forma mysterii. deductus per aegritudines multiplices ad sepulcra, sed caelesti uoce reuocatua, ad haec primum quae uobis soluuntur officia me conuerti, credens placere deo, si cultoribus eius per linguam, quam ipse reddidit, principe loco exhibeantur obsequia. ergo reuerentia salutationis inpensa deprecor, ut pro me, sicut poposci, orare adtentius procuretis, ut per meritum uestrum diuina clementia dignetur confirmare quod tribuit, et frequenter me pia litterarum uestrarum promulgatione subleuetis. rogo, ut nullum alium dictare facias, per dommi Asteri animam et professionem tuam: sic ei nitor quem optas usque ad consummationis tempus adsistat.

  98. 8.18.1

    XVIII. ENNODIVS FAVSTO.

  99. 8.18.2

    Coegit me ad studia mea portitor praesentium litterarum et quod uolebam prope inportunus exegit. sic contulit beneficium qui poscebat. iste in negotio suo probatum mundo iustitiae uestrae poscit examen, nec ab aliquo ueritatem causae suae discerni aestimat, si cessetis. pro hoc precator accedo, ut dum adestis mandatis caelestibus et ueritatem tota intentione perquiritis, adflicti hominis necessitatibus subcurratis. spero etiam seruitio salutationis inpenso, ut indicio me prosperitatis uestrae non neglectis quae frequenter se ingerunt occasionibus salutationis.

  100. 8.19.1

    XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.

← Previous · Next → — showing 401500 of 619

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.