Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 619 sections

  1. 8.19.2

    Quamuis omnis frequentia litterarum uideatur rara sollicitis nec sufficiat prouidentia pro pietate suspenso, tamen pars ista, cui inpenditur, nisi responderit, ab humanitate seiungitur. ergo salutationis officia praefatus deo tribuente indico mecum sanctorum suffrages et uestris precibus iam melius agi et illam despsrationis et febrium intepuisse ualitudinem. nunc, quod restat, spero, ut petitionem meam, quam per confamulum meum fratrem Florum destinaui, suscipere solita. benignitate dignemini, quia, etsi mihi ad praesens res uidetur esse conpendii, uobis, quibus magis futura cordi sunt, utilitas ex hac parte summa respondet.

  2. 8.20.1

    XX. ENNODIVS AGNELLO.

  3. 8.20.2

    Si ualerem uos corpore prosequi, uerbis abstinerem: at cum illa res ualitudine deficit, ista subcurrit. scit secretorum discussor, me et diuisum praesentia a uobis abesse non posse. proinde sollicitudinem uestram nuntio prosperitatis meae releuo et, propter quod concessum est epistolare commercium, uestram requiro, indicans honore salutationis inpenso puerum me ad suscipiendum caballum direxisse. tantum est ut talem mittatis, quem et uos dedisse clareat et ego pro honoris summa me gaudeam suscepisse.

  4. 8.21.1

    XXI. ENNODIVS BEATO.

  5. 8.21.2

    Si possem scribendo delere paginam meam, multiplici hoc facere intentione procurarem. sed quia non est fas hominem non errare, ego ille canus, sed pater tuus, ne umquam prioris epistolae meae sis memor, exposco: sic te pater et patria talem, qualem per singulos dies omnibus protestor, excipiat. alienis scriptis credidi, ut stili mei inportuna festinatione morderem. tu feceras quod sapiens, qui soli domno Probo arcem tenenti inter doctos uersus meos relegeras, quod facere decuit. ego inportunus, qui alteri credere non debuissem, quantum uideo, frustra commotus sum. uade ergo ad domnum Probum (sic pater tuus uiuat, sic me, quem semper amasti, uiuentem audias), quia ista pene mortuus dictaui, et osculare illi genua pro me et dic illi de illo extremo uersu: Terentianus me induxit in illo exemplo, Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas. omnia tamen, quae fuerunt digna correctione, praeuidit. saluto amore quo debeo. si euasero, emendo uersus ipsos et sic dirigo. nam litteras tuas, quas per infantem Rufinum direxisti, Iulio mense suscepi: unde me contigit nescire quod actum fuerat, ut taliter mouerer.

  6. 8.22.1

    XXII. ENNODIVS FLORO.

  7. 8.22.2

    Qui iustius prosperitatis meae cognoscit indicia, nisi qui sinceriter et indesinenter optauit? nec conuenit prius alterum desideria aliena cognoscere. ergo seruitio salutationis exhibito indico me caelesti beneficio, postquam cessauit humana curatio, mox sanatum: reuocauit me ad spem prosperitatis res illa, quia medici destiterunt. nunc gaudia uestra,, sicut de me aestimo, cognoscentes mecum laudibus prosequimini tanti beneficii largitorem et, si adhuc uos longior mora detinet, quam bene ualeatis litteris intimate.

  8. 8.23.1

    XXIII. ENNODIVS FLORO.

  9. 8.23.2

    Spectabilis uir Eleutherius in negotio suo, quod a domno praefecto audiendum Vicarius susceperat, ad amplitudinem uestram a me commendaticias sperauit, credens salua iustitia opem sibi integram posse subpetere, si meis apud uos iuuaretur alloquiis. rogo ergo honore salutationis exhibito, ut ei, si uere contra aequitatem laborat, manum medicam porrigatis, quia nefas est, ut in praeiudicio bonae causae prodesse sibi calliditas uideat quod molitur.

  10. 8.24.1

    XXIIII. ENNODIVS FAVSTO.

  11. 8.24.2

    Vsum suum benignitas uestra supra homines locata custodit. uere medicina est cura sanctissimi: nam uenerabilis conscientia deo semper insinuat quod requirit. digressis uobis acrior me calor exussit et ad omnem desperationem praecipitante diabolo uela patuerunt. uenit ad me medicus et dixit se quod faceret non habere. hinc mihi maior spes, quando homo cessauerit. continuo me cum lacrimis ad caelestis medici auxilia conuerti et domni Victoria oleo totum corpus, quod iam sepulcro parabatur, contra febres armaui. scit deus meus, mox adfuit magni militis imperator, et quod per testem eius idoneum poposci incunctanter obtinui. mox feruor ille aeterni frigoris procurator intepuit et hora nona, sicut legitur, Christo meo mandante discessit. scio orationis uestrae tempora, scio lacrimarum copiam in illo quoque momento iuuisse laborantem. ecce indicia uotiua non tacui: sed portitorum raritas desiderium commune suspendit. nam me multum iuuat releuatio uestra, quamuis a uobis minime, qui laeta respuistis, optetur.

  12. 8.25.1

    XXV. ENNODIVS FAVSTO.

  13. 8.25.2

    Mox ubi me gratia superna respexit et animam de iudicii caelestis uicinitate trepidantem concesso, ut melioraretur, uiuendi laxauit spatio, magnitudini uestrae beneficia per litteras diuina non tacui. uere cessantibus medicis illius, qui innocentia et lacrimis emitur, medicina non defuit. credite, nisi mihi subuenisset destitutio curantium, nil ualerem. nam quia aegrescebam hominum studiis, coepi neglegentia iam sanari. haec quidem prioribus intimata sunt: sed occasio praeteriretur, adieci, sperans obsequio salutationis oblato, ut me de prosperitatis uestrae, de qua pendeo, (statu) subleuetis alloquiis.

  14. 8.26.1

    XXVI. ENNODIVS AVIBNO.

  15. 8.26.2

    Necesse est, ut qui desiderat scripta uestra non taceat nec silentii exemplum tribuat qui qui alloquium. iuxta orationum uestrarum suffragia, quos innocentia et deuotio deo nostro facit acceptos, meliorem me esse iam sentio, desiderans honorificentia salutationis inpensa quam bene ualeatis agnoscere, quia post receptam salutem unicum est solacium bono uestrae prosperitatis adtolli.

  16. 8.27.1

    XXVII. ENNODIVS BARBARAE.

  17. 8.27.2

    Quamuis adhuc inter extrema sim positus et pro peccatorum meorum mole domni mei beneficia, dum mereor in longum conteri, non sequantur, reuerentiae tamen uestrae obsequiis quod debet pendens anima non omisit. paene iam uocatur ad iudicium et adhuc suspicit in hac luce quos coluit. quam uera est illa sententia, quod sanctus affectus nec morte pereat! ergo, domina mea, seruitiis uos debitae salutationis prosequens rogo, ut agnitis quae circa me geruntur pro illo quo omnibus eminetis et sanguinis nitore et conuersationis radiis, domno meo apostolo et ceteris eius fratribus subplicetis, ut per eos exorata dei potentia clementiae suae, quae tarda esse non solet, beneficia non refrenet.

  18. 8.28.1

    XXVIII. ENNODIVS BEATO.

  19. 8.28.2

    Qua mihi uicissitudinis, qua obsequiorum cura pensabitur, quod te et frequentibus paginis alloquor et officio sermonis tui in lucem exire publicam non detestor? non me aetas tua, non ingenio meo potest reuocare par formula. eligo benignis plus credere quam peritis, ut bona originis anteferant studiis: quod fidelis es, diuini est muneris in natura: eruditio per deum ueniet res secunda. necesse est, ut totum tibi amor integritatis exhibeat primarum partium insignia iam tenenti. ergo honore salutationis accepto noueris me iuxta petitionem uestram epistolam ad uos admonitionis quamuis sub festinatione dictasse, quam ad domnum patricium Symmachum idcirco dirigere procuraui, ut quod in ea emendatione dignum est corrigatur. sed propter subreptionem neglegentiae te quoque eius exemplaribus informaui. qua de re tu apud te esto et caue ne tibi ad te perlatam manifestes conprehenso superius eminentissimo uiro ceu rem nouam postulans, quia si eius eam magisterio placuisse cognoueris, ad notitiam perferre eorum qui sapiunt non timebis.

  20. 8.29.1

    XXVIIII. ENNODIVS BEATO.

  21. 8.29.2

    Non mihi tuus error inlusit nec retrouersa decepit adfectio: tu aetatis naturae propositi ordinem custodisti: ego deliqui aliter de te quam poscebat ueritas iudicando. ad hoc redeunt quos diligentia insulsa captiuat. proinde iam sine circuitione loquendum est. quo te inmemorem tui duxit insana praesumptio, ut sancto presbytero diceres in uersibus illis quamuis in temporis momento conpositis aliquibus uideri affectum coniugalis gratiae non expressum? aut ego diffamareuolui quod scripseram ? aut epitaphia hoc poscebant aut ratio? quis hoc inperitus, quis tecum sanitate uacuus dixit, ut carmen, quod in summam gratiam domnus Faustus excepit, te et participibus tuis rodentibus laederetur? forte de tertio Phaleucio qui Terentianum nesciunt habuerint, quod de una syllaba quaerentes occasionem loquerentur. uere dignus fui ista quae pertuli, quia et scriptum est margaritas ante inmunda animalia non esse mittendas. quamuis dictionum et inperitiae meae bene sim conscius, te tamen nec scire aliquid nec sciturum ante didiceram. uale et ad alios te, de quibus debeas loqui, conuerte.

  22. 8.30.1

    XXX. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

  23. 8.30.2

    Acerbo aegritudinis inpetu et ualida febrium nimietate contritus, cum ut fidem ueteris testimonii Christus noster in me quod in Lazaro fecerat ostendisset et euangelii fidem praesentibus declararet exemplis, litteras uestras accepi. ordinauit ille qui potuit, ut diebus quibus uitam restituerat amicorum quoque suorum eam et confirmaret et fulciret alloquiis. de uersibus, unde tibi portentum illud dixit, risum mihi stulta iudicia fecerunt. scias illos in summo pretio apud domnum habitos, quamuis in temporis angustia et ueredarii transcursione conscriptos. sed si eos non scripsisti, nec facias. mihi sufficit, dum feci, uota conplesse. nunc ad eam partem me confero, quae specialiter a sanctis poscenda est, ut pro aegro et amante adtentius ores et, si mereor, crebra mihi et instructionis et consolationis praestes alloquia.

  24. 8.31.1

    XXXI. ENNODIVS BOETIO.

  25. 8.31.2

    Consideratio magnitudinis uestrae exegit epistolare commercium, sed festinatio portitoris epistolam breuitate conclusit. non potui morari properantem, sed nec his uacuum muniis propter res necessarias emisi. crebras super domo, quam poposci, litteras destinaui. si possibile est cupita tribui, iam referte, quia omnia aedificia sub neglegentia consenescunt. domine mi, salutationis obsequia dependens rogo, ut iuuetis sine uestro dispendio supplicantem.

  26. 8.32.1

    XXXII. ENNODIVS SVMMACHO.

  27. 8.32.2

    Rem necessariam prouidet qui parenti omnium orbatos et peregrinos insinuat: unica uia est apostolatus uestri solacium, quae medetur externis. absit adflictos dicere quos ad uos contigerit peruenisse: creatores patriam opes alibi non requirunt quos coronae uestrae cura susceperit. praesentium baiulus, ortus nobiliter profutura ad testimonium ingenuitatis studia Romana requirit. hunc beatitudini uestrae mea subplicis uestri commendat adsertio, ut salutationis seruitiis dignanter acceptis quod usu facitis pro mei consideratione geminetis.

  28. 8.33.1

    XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE DIACONO.

  29. 8.33.2

    Et quod es miseratione ornatur et quod futurus es pietate conquiritur, et diaconum his studiis extulisti, cuius rei promittit cura pontificem. praesentium baiulus honestus moribus natura sublimis genuini solacii orbatus praesidio Romam pro honestis artibus, licet peregrinaturus, expetiit. uide si mereantur a religioso bene nato locupleti iuuari ista quae praetuli. nunc officio salutationis exhibito rogo, ut si me, si bonam quam coemisti opinionem diligis, inpensis portitori adulescat auxiliis.

  30. 8.34.1

    XXXIIII. ENNODIVS PORCIANO ABBATI.

  31. 8.34.2

    Diuinis declaratur exemplis, nisi per dei gratiam uisitationem hominum caelestium non uenire. quae enim recordatio potest esse peccantium, nisi occultis itineribus fauor caelestis operetur et per uiam mentibus inspiratam quae propter peccata subrepere poterat eliminetur obliuio? inpetratae iam diuinae misericordiae fiducia est cultorum dei animis non deesse. ergo gratias refero trinitati deo nostro, qui ut me reuerentia uestra alloquiis uisitaret exegit. suscipio et oboedientiam uestram: nec enim exiguus cultus debetur obsequentibus, cum Christi gloria maneat imperantem. orate pro me, qui humanitatis imbecilla, dum adhuc estis homines, euitastis, quos contigit necdum corpore sequestrato ponderibus carnis absolui, et seruitiis salutationis acceptis frugem circa me gratiae, dum sermonis adulescit cultura, concedite.

  32. 8.35.1

    XXXV. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

  33. 8.35.2

    Inamabilis quidem desideriis meis militauit occasio et uotis aditum necessitas uix ferenda patefecit: amplexus paginam praefatione blandientem sequenti eius elocutione confusus sum. nam dulce principium et sereni mella conloquii relata calamitas quasi ueste noctis obnubit. uere loquentibus uobis ingesta sunt oculis quae legebam. nam dum absentiae felicitatem pagina sapientis intercepit, coactus sum illam Aetheriam nimis uidisse terrenam et a sublimitate uocabuli in tartarum duce culpa depositam. taceo quid debuerit parentibus, quid pudori, ex qua domo infelix processit ad scelus, quod secuta est relictis dei cultoribus lupanaris uice coniugium. credite mihi: ultionem criminis, dum admittit crimen, exsecuta est, et turpi mersa contubernio et flagitium et poenam flagitii repperit in marito. secum rei personam portauit et iudicis mulier, dum elegit indignum. producerem litteras, nisi memoriam infaustae feminae desiderarem obliuione sepeliri. uos, ut Galliae expulsione illorum subleuentur, eligitis: nos, ne Italia coinquinetur optamus. expetant potius Libycas Syrtes et ab humanitatis consortio diuidantur: quia si inde domnum Aurelianum fugerint, hinc Ennodium, ad quae loca declinabunt? domno praefecto quae iussistis pressius intimaui, qui praecepta regia mox exegit, per quae credimus uiros bonos et amicos occasionem inuenisse praestandi et uos tamen animum ab anxietate remouete, quia caelestis sufficiet ad ultionem malorum uigor examinis. domini mi, salutationis obsequia praesentans precor, ut crebro me prosperitatis uestrae, quia commeantium opportunitas ingeritur, releuetis alloquiis.

  34. 8.36.1

    XXXVI. ENNODIVS BOETIO.

  35. 8.36.2

    Perdiderat eruditionis pretium lingua, dum retices, quia, dum uenustatem eloquentiae taciturnitas includebat, credebatur non esse quod nuper efferbuit. produxisti in lucem nouum iubar eloquii et dum diem in epistula facis, splendorem recens adeptus crederis iam maturum. gratias ago, quod me ad amicitiae custodiam paginae tuae flore conpellis. sed si fidei meae esses conscius, dubitationem de rebus constantibus non haberes. timeo, ne ambiguitatem quam credis exhibeas et dum amantis teporem metuis, in adfectione frigescas. domine, ut supra salutationis gratiam persoluens spero, ut crebro ad me epistolarum commercia dirigas, quia in his muniis et diligentia te admonet et perfectio ut multus incumbas.

  36. 8.37.1

    XXXVII. ENNODIVS BOETIO.

  37. 8.37.2

    Quamuis tenui effectu petitionis surgit eloquium, et conciliant et dotant facundiam res secundae: in qualibet uerborum saturitate paginas, si repudientur ab inpetratione, ieiunant: plus felicibus epistolis debetur laudatio quam peritis. iure loquitur uerbis nitore sublimibus qui summates uiros dicendi uenustate captiuat: quoduis oratorium schema sinistra fors dissipat: ditescit enim lingua nutrita beneficiis. dudum ad eminentiam uestram direxi qualicumque audacia producente conloquium, quod ita responsi genio subleuastis, ut crederem me perdidisse digni fauoris tempora per quietem, quando modicus sudor iudicium arcem tenentis inlexerat. promiseratis etiam domum, quam poposceram, non negandam. geminis eleuatus successibus incedebam, si et opinio perfecti adstipulatione et census locupletissimi creuisset inpendio. sed detestor moram, quam sterilia quidem peccata pepererunt. nam et homo culminis uestri quem praestolabar aduenit, et nihil sibi mandatum esse, quod desideriis meis prodesse posset, adseruit. uide meritorum meorum fusca commercia: quorum contra me nitentia fidem frangere nequeunt, exigunt tarditatem. absit a conscientia mea de uestrae claritate diffidere: obscenae mentis est putare constituti memoriam non manere. sed rogo, ut dum propositi uestri lucem adseritis, eorum quae mihi debenturm obscura superetis. ergo praestationi uestrae genium dono celeritatis infundite. domine mi, cultum salutationis inpertiens preces adicio, ut consularem sportulam cum responso praefatae petitionis accipiam.

  38. 8.38.1

    XXXVIII. ENNODIVS SVMMACHO.

  39. 8.38.2

    Non inefficaciter poseit qui parenti omnium peregrinos insinuat: nobilibus generalis debetur adsertio, maxime apud eos qui beneficia tribuunt non rogati. Beatum sublimem adulescentem praesentium baiulum si corona uestra dignanter excipiat, praeclarum iuxta morem pontificis ornat officium: est enim qui gratiam uestram et natalibus mereatur et moribus. sufficit dignis stricta laudatio. nunc seruitiis . salutationis exhibitis rogo, ut me amantem uestri crebri releuetis promulgatione conloquii.

  40. 8.39.1

    XXXVIIII. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO.

  41. 8.39.2

    Si dignatio circa me promissa duraret, adsereretur frequentia litterarum: uix respiciunt humiles quos ad arcem euentus prosper euexerit: graue est, si spes secundarum rerum caritatis nexus incidat: non debet praeiudicare diligentiae quae secundum uota blanditur. si tamen aliquid circa me gratiae custoditis, si uiuit amoris scintilla polliciti, Beatum commendo nobilissimum adulescentem praesentium portitorem: cui iustum est ut consideratione mei et parentem beatitudo uestra inpendat et patriam. esto specialis tutor, omnium mox futurus. domine frater, salutationis humilitate depensa rogo, ut sub celeritate quam bene ualeatis scriptione signetis.

  42. 8.40.1

    XXXX. ENNODIVS BOETIO.

  43. 8.40.2

    Precum iteratio bonam conscientiam obliuionis accusat. sed facessat stimulare currentem et constantem uirum ad memoriam promissionis inpellere. haec de his, quae a me dudum culmini uestro sunt scripta, perstrinxi, ut domum, de qua iam paginali indicio uoluntas uestra est patefacta, percipiam. reliqua epistolae salutationis nuntio mancipaui, ut, sicut apud nos ualitudo in statione est, ita de culmine uestro caelestis faciat fauor agnosci.

  44. 8.41.1

    XXXXI. ENNODIVS AGAPITO.

  45. 8.41.2

    Insolabiliter amantum ferretur absentia, nisi opem darent remedia litterarum, quae ieiunas desiderantum animas pascunt esca conloquii. bene enim per stilum dilectio amicam sibi pingit effigiem, cum qua sine laboris patientia misceat mella sermonum. ad hoc magnitudo tua artifex, ne inpastam gratiam linqueres, scripsisti. debeo uicissitudinem, quia memorem mei te esse cognoui. honore ergo salutationis exhibito rogo, ut quod scis apud caros et adfectione praeditos esse pretiosum sub continuatione facere non omittas.

  46. 8.42.1

    XXXXII. ENNODIVS AVIENO.

  47. 8.42.2

    Aegritudinis uestrae indicium in meae contigit incrementum. nam talis semper est usus et pene natura solliciti, ut uix credat transisse quod metuit et quae fecit redemptor noster caelesti benignitate praeterita, quasi sint in occulis locata, suspirat. sunt, domne Auiene, iam in me nihil de usura lucis istius nisi uestra tantum post timorem dei remansit affectio: quando melius mecum agitur, talis sum, qualem me in desperatione dimisistis. superest, ut precibus uestris et peccatorum remissio concedatur et si ita deo uidetur, pro uice remedii obitus celer eueniat, ne amarius sit morte quod nino. domine mi, salutationem debitam tota humilitate persoluens rogo, ut per uos, quid in causa nostra de Roma nuntiatur, agnoscam.

  48. 8.43.1

    XXXXIII. ENNODIVS MESSALAE.

  49. 8.43.2

    Numquid aliquando ab effectu destitit qui deo cum fiducia subplicauit ? si animus in fide non claudicet, uota et uotorum copia coniunguntur. ecce egit apud uos silentium meum, quod tanti temporis non ualuit obtinere loquacitas. quantum uideo, scripta uestra nisi taciturnitas non meretur: quos mutos putatis alloquimini: . ab his, quibus lingua. esse creditur, abstinetis. fecisti tamen quod decuit domnum et, ut ipsi dicitis, parentem, ut me graui aegritudine depressum dignum putetis alloquio. rogo, ut hoc sub continuatione faciatis. domine mi, resalutationis reuerentiam soluens posco, ut pro me per omnes dei sanctos supplicare non desinas, quatenus uitae redditus de uisione uestra congaudeam.

  50. 9.1.1

    I. ENNODIVS ARATORI.

  51. 9.1.2

    Velim ita labori meo faueas, ut ieiuno ueniam praestes ingenio, quia nefas est in deuotionibus despici amabilem discendi cupiditatem, quando quod gratiosus optulerit durus rerum interpres euacuat. laudandus est in studiis uel qui facundum aequare non putatur eloquio. inter benignos et eruditos quid eligatur incertum. eat, cum pars utraque det pretium. ergo crede diligenti et amaritudinem temporibus legitimi amoris amolire. nolo rem uoti facias necessitatem et desideria, quibus humanum genus natura peperit, digeras in maerorem. non habiturus continentiam, nisi nuptias optet, in culpa est: coniugalis copulae uitans remedium electurus est ant uirtutes aut crimina. tu te ut metiaris, inploro, ut nec supra hominem plenum casibus iter adripias nec intra hominem quae sunt plectenda mediteris. uix delinquit qui a natura et lege non deuiat. ergo post Musarum castra et inanes aetate nostra cantilenas ad curam te serendae subolis muta: uita quod uiluit, quia inter imperitorum exercitus furor est nolle rusticari: iuuat sapientem hoc esse quod plurimos. facessat philosophiae in nostrorum nota conuentibus: ego curis deesse cupio, quotiens felicem inscitiam sequitur qui praecedit. ergo honorem salutati accipiens rescribe mihi, quid cum animo tuo pagina mea egerit. nam si quae mihi sit sententia flagites, ego ipsa studiorum liberalium nomina iam detestor.

  52. 9.2.1

    II. FAVSTO ENNODIVS.

  53. 9.2.2

    stat apud conscientiam culminis uestri quid sublimis uiri Faustini uoto debeamus et generi: et ideo quamuis apud uos credat sufficere quod pro filio pater rogauit, per me tamen quia parum putat eius sollicitudo quod egerit, preces frequentat, sperans ut uestra adulescens ad maturos deo auspice mores erigatur: uos detis praecepta, quid sequi debeat, quid cauere, uos apud quos necessarium credideritis scriptione prosequamini. haec sed culmen uestrum, etiam si taceam, esse facturum: sed nec potui tanti uiri precibus deesse nec debui. qua de re permotus lacrimis superius conprehensi et ego flens subplico per illam quae nobis a deo concessa est conscientiam (sic petitiones uestras pia martyrum saluatori nostro commendet adsertio), ut efficaciter apud uos et creator pro filio et domnus Faustinus pro Ambrosio supplicet: et ordinate praedictum iuuenem et orate pro ipso, ut adulescentem Roma nec uitiis possit nec morbis extinguers. scio uos plura apud homines, sed maiora apud deum praeualere, et ideo securus iam effectum illis polliceor quos commendo. ergo reuerentiam salutationis exsoluens paucis multa contexui. sufficit deo placentis uiri instructam esse pietatem: et causa et persona cum dei solacio uestro disponatur studio.

  54. 9.3.1

    III. MERIBAVDO ENNODIVS.

  55. 9.3.2

    Quasi solem facibus adiuuet et mare exiguo humore locupletet, ita superfluis laborat inpendiis qui per se placitura commendat. sed stultum est perire occasionem beneficii, quando auxilium fortis inplorat: opum largus supra copias ditatus est, si credit subsidium quod pauper obtulerit: regale munus fit, cui insigne pretium praestat accipiens. domnus Faustinus de prolis suae profectu supra quam poscit paterna cura sollicitus, Ambrosium nostrum hac apud uos credidit prosecutione conmuniri, aestimans quod sanguis eius, quod prudentia, quod census intra Liguriae angusta delitesceret et artis fama nobilis artaretur obstaculis: alieno praesidio claritatem suam in Romanam lucem puta erumpere. facessat ab studiis meis negare testimonium quod plus opitulatur auctori: qui enim bonos adserit adprobatur. uidete quae de uobis fiducia sit, cui quicquid praecipuum habet nobilis terra commisit. nolo putet apud nos quod hac sit familia potius inueniri.. sufficit honorum cupidis sic plures uincere, ut potissimis conparentur. honestatem iuuenis uulgatus natalium pudor ostendit: faciat diuinitatis dispensatio, ut per uos principia eius hic bene locata solidentur. ergo honorem salutationis accipite et petitioni meae paterna, sicut praeceptores uocauit antiquitas, pietate respondete.

  56. 9.4.1

    IIII. PROBINO ENNODIVS.

  57. 9.4.2

    Si apud eminentiam uestram subplicatio mea recordatione subsisteret, crebra scriptione patuisset, nec quos apud Liguriam uestros dignatione uocabatis sepeliret obliuio. sed quia loco et opibus diuisi nec diligentiae lege conparantur, ideo perfectam subiectis caritatem, si digni sint, adlocutione praestatis, hac in amicitiam discretione coeuntes, ut uos cogamini tantum respicere, nos amare. erit uilium superba condicio, si plus a potentibus quam uerba praestolentur. ad querelam descendi caritatis imperio: debuistis me post periculum quod uideratis dignum putare conloquio, uel quia recentis mysterii reuiuiscentem conmendabat adsertio: puto quod digni sint honorum gratia de sepulcris redemptoris nostri potentia redemptoris ego tamen quamuis sim prodigus frontis et garrulus necdum de me fiduciam gerens, propinquos insinuo. praesentium portitor domni Faustini filius sufficienter bona pollicetur merita de parente: hunc ut uos foueatis, imploro, quia bene nostis qua sit creator eius morum luce conspicuus nec debet ad alios festinare nisi ad uos quemcumque uitae auctoritas armat et generis. ergo, domine mi, obsequio salutationis inpenso rogo, ut prosperitatem uestram epistolaris cura manifestet.

  58. 9.5.1

    V. HORMISDAE DIACONO ENNODIVS.

  59. 9.5.2

    Caelestis dispensatio epistolaribus beneficiis iunctos caritate consociat, dum quos discernit itinerum prolixitas in remedio sollicitudinis iungit affectio, si sit cura sermonis. silentium tamen uestrum nimis admiror, quod post depositae sarcinas aegritudinia nulla me adlocutione subleuastis. sed quia loquendo opportune cogimus, ut loquaris, uel garruli, imitatione responde. bene enim res desiderii et poscitur et inpetratur exemplis. ergo honorem salutationis inpendens indico me deo propitio iam ualere, subplicans, ut uicaria mihi stili promulgatione benedicas.

  60. 9.6.1

    VI. BEATO ENNODIVS.

  61. 9.6.2

    Si proferenda temporibus de eruditionis messe pectoris horreo condidisses, ieiunae ab epistolis tuis commeantium dexterae non uenirent. sed quia neglegentiam et sterilitatem tuam sermonis prodit abstinentia, nos necesse est iterum ad culturam admonitionis adsurgere et terga iactis infecunda seminibus recidiuis ad ubertatem sulcis urguere. ubi sunt monita quae apud te adserebas esse uictura P ubi studium conloquendi, per quod et scientia patescit et caritas ? clamant silentia tua, te non adsecutum quod boni dignum possit esse iudicio. nam sicut rara doctos, ita continua prodit taciturnitas inperitos. ergo erubesce et tandem aliquando rumpe uincula et impedimenta sermonum. ostende quam ualeas, ostende quid promoueris, si tamen te iuxta uotum nostrum gratia superna non deserit. nunc salutationis honorem accipe et breui contentus epistula agnosce patri tuo quae longa conreptione reserentur fuisse mandata.

  62. 9.7.1

    VII. AVIENO ENNODIVS.

  63. 9.7.2

    Benedico dei nostri triplicem in maiestatibus unitatem, quae me inter angustias meas perfectae sanitatis loco de coniunctionis uestrae munere Subleuauit. uenit ad me sera quidem relatio, sed uotiua: adsit redemptor noster et inpleat quod inclinatus supplicatione concessit. domine mi, salutationis reuerentiam soluens rogo, ut actionis uestrae summam de suburbano illo cum parente uestro domno Liberio Christo uobiscum adnitente conpleatis, quatenus, si euenit commutatio, pretium dignetur accipere, ne diutius sub promissionis nutemus ambiguo, quia uos nostis nihil plus esse quod in hac supplici uestro mundi conuersatione praestetis.

  64. 9.8.1

    VIII. VICTORI ENNODIVS.

  65. 9.8.2

    Dum inscitiam sublimitas tua praeloquitur, eruditionis secreta patefecit: inpugnas perfectione quod adseris. nam dum te saluo pudore inlitteratum esse confirmas, quid naturae uigor, quid studiorum lima contulerit, declarasti. credat mihi subli* mitas tua, inbuendum liberalibus disciplinis iam suis bonis ditauit. si talis lingua prosequitur fratris Pauli filium, facunda adstipulatio et commendat et edocet. nihil longe degentibus magistris opus est, quando digna laude loquitur qui dirigit ad docentem. erubesco insinuatum minus inuenisse quam detulit, deum rogans, ut quod de me per adfectionem praesumitis ingenii ualeam uirtute conplere. uos tamen honore salutationis accepto quibus libet officium sermonis inpendite, dummodo sollicitudini meae de prosperitate uestra multiplex scriptionis cura respondeat.

  66. 9.9.1

    VIIII. CAMILLAE ENNODIVS.

  67. 9.9.2

    Intercepisti nostrum nescio quem secuta consilium. nam paruulum tuum, quem studiorum liberalium debuit cura suscepisse, ante iudicii conuenientis tempora religionis titulis insignisti. ueneranda quidem ecclesiastici forma seruitii, sed quae ad duas partes animum non relaxet: unum et difficile iter est quo itur ad Christum nec occupatos multipliciter aliquando uia arta suscepit. properantes ad se de disciplinis saecularibus salutis opifex non refutat, sed ire ad illas quemquam de suo nitore non patitur. iam si eum mundo subtraxeras, mundi in eo schemata non requiras: erubesco ecclesiastica profitentem ornamentis saecularibus expolire. adnueram quod per Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postulasti: quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus ipsis inuentus est, destinari? si iudicium meum consulis, uolo ad me pertinentes magis merito sanctos esse quam titulo. uere animum meum de quietis statione ad cogitationum pelagus expulisti. suscepi tamen deo auspice sanguinis mei uernulam. nunc restat, ut conatibus meis fauor caelestis adrideat et neglegentias hominum piae moderationis ubertate conponat. domina, ut supra, salutem debitam dicens precor, ut nunc geminam sollicitudinem pro utrisque suscipias et deo nos commendare adsiduis precibus non omittas.

  68. 9.10.1

    X. CELSO ENNODIVS.

  69. 9.10.2

    Lenocinium est, non gratiae sacramentum quod tantum praesentibus exhibetur: amicitiae sinceritas et longe positos non relinquit. quid possit uera fides, intellegat qui tunc adipiscitur beneficia, quando desinit supplicare: ego mihi debeo, quod ad stationem precum trans Gargara positus peruenisti. tu luce conscientiae amicos et litteras uno a te tempore diuisisti, sectans non solam longinqua sed abdita, ita ut nusquam te sagacis boni persecutor inueniat. semper et hic quidem latentia inter lepores cubilia diligebas, sed saepe latebram tuam qui presso ore uestigia rimatus est inuenit. nunc altiori consilio, credo, ut maerores accenderes, te hominum coetibus submouisti. ergo solam pueritiam debuisti Mediolanensibus tuis? et uirum te tenere debuerant qui puerum possederunt, et quos laetificasti de amplexibus debuisti iuuare consiliis. sed hinc alias. tu tibi prouisionum tuarum aut gaudia debebis ant lacrimas. ego interim salutationem praefatus memor debiti donationem de puero destinaui, hoc apud me reputans, ut nec inportunus in tempore diffidentiae suae uinceret et cessans inter desperationis mala gauderet.

  70. 9.11.1

    XI. FAVSTO ENNODIVS.

  71. 9.11.2

    Suscepi litteras multiplici gaudiorum dote locupletes et gratiam circa uos dei quam noueram nuntiantes. protinus testibus Christi nostri cum lacrimis, quas suggerebat hilaritas, indicata patefeci et quod per ipsos inpetratum fuerat gratias referens quasi nonus relator adserui. uere; domne Fauste, simpliciter in hac causa uulgatum est, quid haberet meriti, quid uirium in precibus illa sancte anima quae praecessit: nam etsi sit spes nostra adhuc caeca mundi luce uestita, sed quod conueniens esse nouerat sine nostrae actionis labore promeruit: cum a nobis diuideret res in manibus conlocatas, obtulit longa statione distantes, felicius tribuens necessaria quam cupita. ergo mundus iste ueri aliquid habet: aut si non habet, non de eius dicione mox: rapitur. mentiti sunt homines qui se iurabant accipere beneficia, si dedissent: etiam superna dispensatione coniuncti sunt a quibus nec accepimus blandimenta nec dedimus: certa de desperatione confidentia et nebulosum de publicata promissione constitutum. uere dicerem, si doleret ista discissio, quod tales homines nec illa, quam dicitis nutricem mendacium esse, Liguria potuisset emittere. quid arguam prius in illis? fallaciae aut fatuitatis obscena? perdiderunt duos, qui inter se sanctorum impetratione sociantur, per quos potuisset diu iacentis et in umbram coactae familiae scintilla reparari. memores estis domnum Auienum uobis in ecclesia dixisse, deum se de illa puella specialiter non rogare. uide progeniem sanctis creatoribus ad usuram uitae procedentem. intellegebat plus se parentum fletibus quam actione promoturum. gratias tibi, omnipotens deus, gratias, rector fidelium, qui ancillae tuae uota respiciens prophetiae in ea pollicitationes inplesti dicentis: anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram. perfice, pie arbiter, quod remansit, et m alterius serui tui copula. serenus adspira. mihi si haec uidenda morbus, qui iam uitalem praeoccupanit substantiam, non relinquit, uideat de illis bona pater et aui proauique ante transitum suum nomen accipiat. me tamen quamuis peccatorem adhuc gratia superna non deserit, qui admonitionem cautione praeuenio. nam desideria mea, ne legati prouincialis nomen acciperem, licet cum dolore suspendi. timui, ne aut rerum dominus uobis disponentibus haec a se exigi crederet, quae cogit necessitas postulari, aut ego redderer officiis onerosus et actionibus infecundus, quamuis nec exsequi nec iniunctis par esse sufficerem. rogo ut supplicetis deo, ut me uel usque ad uotorum communium tempora. in mundi istius seruet incerto.

  72. 9.12.1

    XII. MERSALAE ENNODIVS.

  73. 9.12.2

    Fero uestrarum abstinentiam. litterarum, si sic ad incrementa gaudii mei pertinet quod tacetis: non est molesta paginalis intermissio, si cum splendidis dictionibus iunguntur rara conloquia. quod de gratia circa uos dei, quod de sanctis parentibus praesumebatur accipio. iam suffragiis amicorum dei, qui tibi pater et frater est, agnouisti. uere dictionem tuam sine lacrimis, quas dabant gaudia, non relegi. nolo apud te quae de te sentio uerborum inportunitate producere. labora ut quod suggerente in sensibus uena inuenis conponas eloquentia. nihil tibi a domni Fausti et domnae meae matris tuae filio minus est, nisi quod ipse studiose subtraxeris. parcat tibi tamen deus, ut credas me inmemorem tui esse, dum inpedientibus morbis frequenti te scriptione non ueneror: debes nosse dignum esse uenia quicquid necessitate delinquitur. domine mi, salutationem plenissimam dicens benedicere me deum in operibus eius de domni Auieni coniunctione significo et de te quod eius pietas pollicetur expecto.

  74. 9.13.1

    XIII. PANFRONIO ENNODIVS.

  75. 9.13.2

    Peregrinari me in solo patrio nobis absentibus crederes, etiamsi ualerem. at cum aegritudo mihi et quorundam insistat infirmitas, inter utrasque quid faciam? quis uno tempore et morbos ferat et perfidos ? scias nulla cautione, nulla innocentia in ciuitate nostra quae deo medio promissa sunt custodiri: totum felicitati tribuitur, nil amori: circa humiles rara dignatio: optimus ille qui celsior. sed haec ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi illos perire quos diligo. plenius uobis rem omnem et quam propter studium uestrum inuidiam contraxerim homo uester insinuabit. ego honorem salutationis inpertiens rogo, ut scripta mea et domno Auieno et domno Liberio protinus contradatis, et per ipsum, qui uobis Panfroniam nostram sanam tribuat, coniuro, ut mox me quid responsi dederint instruatis : quia si regius occupatione aliqua negatur aduentus, ego ad uos deo meo suffragante sub quauis membrorum meorum fragilitate uenire festino.

  76. 9.14.1

    XIIII. HELPIDIO DIACONO ENNODIVS.

  77. 9.14.2

    Deus sanctitatem tuam misericordiae suae et gratiae prosequatur insignibus, qui de humilitate mea rem amici faciens dignaris esse sollicitus et me meosque promittis peculiari affectione te colere. scio, quia deus propitius tibi sic gratiam inuicti principis contulit, ut humilitas ecclesiastica non periret. uere, domne Helpidi, si dignatur pius rex de seruo suo esse sollicitus, tu fecisti, cuius animo nullus amicorum uicem poterit repensare. scias me tamen cotidie diuersa adfligi qualitate morborum, ita ut de uita desperem. rogo tamen honore salutationis accepto, ut domnum Faustum et filios ipsius memor animae tuae sinceriter diligas et pro mea anima, quantum praeuales, orare non cesses, quia non remansit in luce quod sperem. rogo etiam, ut me frequenti digneris alloquio et si domnus noster ad Liguriam uenturus est intimare procures.

  78. 9.15.1

    XV. ENNODIVS STEPHANIAE.

  79. 9.15.2

    Bene est animo meo, quod grauatum peccati fasce meministis et inter illas sacri pectoris curas, quantum epistolae ad domnum Auienum destinatae manifestant, personae meae non emergit obliuio. deo gratias ago, qui per indebitam delinquentibus clementiam solita miseratione succurrit, dum eos sanctarum animarum intercessione sustentat. non credo, quod inter orationes deseratur quem nobilitatis alloquio. saluto ergo humilitate qua dignum est et rogo, ut illi adsidua orationum donetis suffragia, quem commemorationis pascitis ubertate.

  80. 9.16.1

    XVI. ENNODIVS ADEODATO.

  81. 9.16.2

    Olim ad beatitudinis tuae scripta responderam, si facile fuisset Romam pergentium itinera deprehendi. ecclesiastica humilitas a mundi potentibus quasi res peregrina transitur. ut primum tamen domnus Dioscorus Romam perfunctus pii laboris remeauit officio, ad restitutionem debiti reuerentiam uestram suspiciens adspiraui. uos filios uestros, domnum Faustum uel sanctam progeniem ipsius redire Romam cupitis, nos manere: dispar sententia ad unum affectionis callem sine errore reuertitur. deus tamen optimus dispensator quod felicitati eius scit conuenire disponat. mihi domni Fausti suorumque prosperitas praesentiae uice blanditur. domine mi, salutationis cultum pleno amore dissoluens codicem quem dedistis filio uestro domno praefecto remeante transmitto: uos meum aut illum quem promisistis, si placuerit, destinate, illud tamen specialiter conferentes, ut orationum uestrarum numquam me propugnatione nudetis, quia nullus mihi murus potior esse aduersus peccati arietem poterit, quam si illarum me tutela defenderit.

  82. 9.17.1

    XVII. ENNODIVS APODEMIAE.

  83. 9.17.2

    Non clauda fides est opinionis antiquae, quae perhibet quod propinquitas generis non defrudetur longinquitate regionis. manent familiarum suis iura cardinibus nec quae sunt diuisa habitaculis dissociantur animabus: percurrit aetherius uigor, ubicumque carnis cognatione producitur, et illa caelestis portio unius patriae non continetur angustiis. sic tu, domna mea, longe a corpore degentem Ennodium perquisisti, efferendo desideratis nobile munus aspectibus. accepi cucullam qualem debuit dirigere religionem profitenti sanctissima. ora, ut dignum me humilium indumentis etsi non inuenerunt dona uestra, tamen meriti sui nobilitate perficiant. domina mi, salutem largissimam dicens rogo, ut crebro me uenerandis releuetis alloquiis. laenam et racanas cuius uos uolueritis coloris rubei aut fused mihi sub celeritate dirigite.

  84. 9.18.1

    XVIII. ENNODIVS STEPHANIAE.

  85. 9.18.2

    Sufficeret equidem pro epistolari commercio meritum portitoris, cui et uena sua quod loquendum est et pura circa me ministrat affectio. sed animus meus ad duplicatum festinat obsequium, nec simplici quam reuerentia uestra exigit humilitate contentus, domno Auieno scripta coniungit, illi quem de stirpe uestra procreatum et uita prodit et oratio. grauiter tamen fero, quod rusticas uoces nimis urbana et subtili elocutione narratis. non ita circa familiam uestram gratia caelestis innotuit, ut aliquem in ea liceat maioribus suis aut lingua esse aut actione dissimilem, nisi forte quod uos supra. claritatem seniorum sanctae uiduitatis in uobis fulgor inradiat. nempe illius domni Fausti germana es, in cuius praefectura quod monachos instituat inuenitur, quem plus est actione uenerabilem esse quam titulo. rogo uos seruitio salutationis exhibito, ut numquam scholasticorum indociles conpositiones sanctis dictationibus misceatis: sufficit mihi quod admirer, quod si mereor sequi debeam, in uestris sensibus inuenire.

  86. 9.19.1

    XVIIII. ENNODIVS AGNELLO.

  87. 9.19.2

    Longo animus meus pependit incerto, utrum pro diligentia notitiae uestrae ianuam scriptionis amabili praesumptione pulsarem et excellentissimi hominis per hunc callem pectus ingrederer an per homines uestros uaga salutatione contentus secreta, quibus obsidebar, inrumperem, quia nisus mihi est non esse in hominum numero conputandus quem hominum potissimus ignoraret. et plane illi nec mores suggerunt fiduciam nec natura, qui in arce locatis absconditur, uobis praecipue, quos uterque orbis amica et socia diuersitate conplectitur, quos dei timor gratiae suae comitate firmatos fecit iam honorum summa largiri et, ad quod uix praecipui perducuntur, ad opinionis gloriam dare subiectis.. laudandi sunt apices, sed ad eos sudore maximo uix uenitur. quod tamen feliciter dictum sit, et inter munera uestra sunt culmina. ergo salutans reuerenter epistolam breuitate concludo, ne ante dignationem uestram uideatur inportuna laudatio. latius post responsum paginale, quod moribus, quod potentiae uestrae conuenit, eritis Mundo mecum adtestante lecturi.

  88. 9.20.1

    XX. ENNODIVS MASCATORI.

  89. 9.20.2

    Et me sperare quod pium est et uos decet adnuere. nam disparibus uiis ad unum finem remuneranda tendit intentio. uos solacia rebus inpenditis̃s, a me tenue sermonis postulatur auxilium. sic fit, at cui incumbit per officii considerationem praestare potiora uix possit exigua. reddat ingenuitatem homo palatii, quia ecclesiae nihil amplius sufficit quam precari. scitis pro ascinis a quo ueniat retributio, si iuuentur. succurrite his quos et patria terra captiuat, quibus et iuuentur est cum originariis et condicio dolenda cum profugis. pluribus Christianum et sapientem non decet admoneri, ne longa deprecatio fructum sibi ueniat adscribere laboris alieni. saluto ergo humilitate qua dignum est et ut praefatos cum gaudio ad me remittatis inploro..

  90. 9.21.1

    XXI. ENNODIVS HELPEDIO.

  91. 9.21.2

    Etsi te inmemorem mei Pontica facit inhumanitas, me tamen imitari non decet quod accuse. sic de ciuitate Mediolanensi quasi Icarus auolasti et nec mandati me salutatione dignatus es. sic faciunt quos potentum lateribus iungit inopinata sodalitas. Musca moritura iustum est, at si per naturam non potes, ad affectum meo inuiteris exemplo: possunt tibi alii pro abundantia facultatum utiliores existere, esse tamen non ualent dulciores. sed redeo ad considerationem patriae tuae, cui debes bonorum obliuionem et miseriam qua laboras. nunc ergo honore salutationis inpenso seruum tuum ad hoc direxi, ut filio tuo domno praefecto et tibi nuntiaret in Christi nomine, me de suburbano illo documenta legitima suscepisse, ut uos cum illo uestro domno Triggua quod necessarium uideris agere non omittas.I -:

  92. 9.22.1

    XXII. ENNODIVS FAVSTO.

  93. 9.22.2

    Spero in trinitate deo nostro per sufifragia ueneranda sanctorum, quod seruos in quocumque loco positos quemadmodum munitur oculi pupilla custodiat et ad bonam ualitudinem reducat quicquid inimica fregit inaequalitas. ego tamen, etsi corpore nequeo, sequor officiis: nam imperio sollicitudinis uerba concessi deprecans, ut quam sani sitis edocear. ecce uix fero breuem, absentia longa fatigandus. sed potentes sunt et amici domni, quibus uos anima sancta commisit ego memores, ut depositum seruos, sine cessatione conuenio. aderunt partibus suis et quod ab eis susceptum est sine inminutione seruabunt. his addo praestante omnipotentis dei misericordia seruos uestros de Venetiis iam regressos exhibuisse documenta confirmata de legibus, hic introductionem sollemnem ilico fuisse confectam. nunc utrum amico a uobis dici aliquid debeat, illa qua soletis maturitate consulite.

  94. 9.23.1

    XXIII. ENNODIVS LIBERIO.

  95. 9.23.2

    Datum est mihi caelestis infusione mysterii libera habere iudicia, etiam cum sim beneficiis obligatus. est enim superni muneris ut ingenuam sententiam ferat obnoxius nec delectetur inmanitete gratiae uigor examinis. diuinum est, quando sine corruptions de te loquitur cui multa contuleris nec iniquum ponit aliquid in lance ueritatis donorum tuorum opibus subiugatus, nam ubi de potissimis sermo est et in aures mundi itura formantur, publicum testimonium priuata actio cur obumbret? debeo equidem celsitudini uestrae plus quam uniuersitas: sed nolo maius aliquid quam uniuersitatis possunt ora depromere et epistularis angustiae lege contentus satis modicum de illa meritorum messe praelibo felicissime hominum hoc totis hostilitas uirium suarum laborat inpendiis, ut per totum orbem tu solus dissipata conponas aestimationi remanet qualis sit ille cui militas, quando lapsa exusta perdita, cum te aspexerint, conualescunt. uix pascebatur Italia publici sudore dispendii, quando tu eam sine interuallo temporis et ad spem reparationis et ad praebitionem tributariam commutasti. laeti coepimus te moderante. inferre aerariis publicis quod cum maximo dolore solebamus accipere. fuit semper ubertas nostra dispensatio tua. iuuerunt uenerabile superna consilium.. nam uires uectigalium tu uel nutristi pro bono publico uel dedisti. culminibus omnibus homo sublimior, tu primus fecisti regales copias sine malo priuatae concussionis effluere. tibi post deum debetur, quod apud potentissimum dominum et ubique uictorem securi diuitias confitemur: tuta enim tunc est subiectorum opulentia, quando non indiget imperator. quid quod illas innumeras Gothorum cateruas uix scientibus Romanis larga praediorum conlatione ditasti? nihil enim amplius uictores cupiunt et nulla senserunt damna superati. taceo consideratione paginalis eloquii communionis et blandimentorum tuorum mella praeceptis caelestibus instituta non minus rebus nobilitata quam uerbis: orationem meam ad ea quae eminentiae tuae debentur uota transduco, quia mecum Galliae in hac adstipulatione conueniunt, ut Christo deo uiuo disponente ordinatis illis, quibus (ciuilitatem post multos annorum circulos intulisti, quos ante te non contigit saporem de Romana libertate gustare, ad Italiam tuam et poscentibus nobis et illis tenentibus reducaris. sic utriusque orbis per sanctas actiones indigena, uenerabilem domum et summates filios cum uniuersis Italiam possidentibus felicis praesentiae tuae dote sublimes. ego autem seruitiis. salutationis exhibitis ualere me nuntio et de uobis quod uoto meo satisfacere possit expecto.

  96. 9.24.1

    XXIIII. ENNODIVS AVIENO.

  97. 9.24.2

    Bene erat animo meo, si uel ad scriptionem frequens portitorum suggereretur occasio, quia in remedio desiderii senior prouidentia munus litterarum comparauit, m quo ad uicem praesentiae formato aestuantibus blanditur alloquio: et licet de ipsis remediis mens aegrescat absentium et de medicina sollicitudinis cura geminetur, attamen non sunt deserenda quae sola sunt. ergo infante Valentino Romam petente, quantum sub celeritate potui, de his quae erant loquenda subripui, breuiter significans ualitudinem corporis mei fuisse turbatam. satis est tamen, si nuntio prosperitatis uestrae, dum fit hilaris anima, conualescam. domine mi, salutationis muniis, sicut reuerentia uestra postulat, exsolutis rogo, ut iam me de uotorum effectu et de bonis uestris epistularis subleuetis promulgatione conloquii

  98. 9.25.1

    XXV. ENNODIVS AGNELLAE.

  99. 9.25.2

    Gratum mihi est ad magnitudinem uestram litterarum munera promulgare, quia et generi et conscientiae uestrae non tam exhibetur honor iste quam redditur. iustum eat ut religiosi homo propositi sanctam niduam et nobilem ueneretur ingenuus. ago deo meo gratias, quia bonus opinionis uestrae ad nos odor emanauit ille usque ad consummationem uitae fructus tribuat qui bonam radicem in hac saeculi conuersatione plantauit. bene fecisti, domna Agnella, mundi istius blandimenta respuere, et dum celsiora sequeris, etiam quae potuerunt uenire a legitimis remediis non habere: scisti non solum ueniam quaerere sed coronam. gaudeant de medicina languentes: prope est ut proximus sit integritati cui conceditur, ut feliciter dediscat inlecebras. ergo, domina mi, salutationis gratiam honorificentiamque persoluens rogo, ut pro me amico et parente tuo apostolorum liminibus non desinas subplicare, ut merear seruare quod praedico et quod in aliis extollo ipse non neglegam.

  100. 9.26.1

    XXVI. ENNODIVS MESSALAE.

← Previous · Next → — showing 501600 of 619

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.