Epistulae
- 5.21.2
Adstipulatorem me opinionis suae fieri magnitudo uestra ita supplicatione postulat, quasi ad amicitias recenti adhuc sim incude formatus aut non genio suo defrudet qui propositum diligentiae sub quacumque occasione commutat. facessat a Christianis moribus uaria de amante sententia: qui officium oris sui dedicauerit laudibus liberum non habet inchoata deserere, ne deuenustet praefati mella praeconii uilitate sequentium. uidero qui ingenuum credat esse sectari nouitatem: ego ut tarde amicos eligo, ita in his indemutabiliter perseuero. mihi adsum, quotiens opinionem uestram astris aequauero, quia apud quos ignoti sumus moribus nostris de sodalibus aestimamur. uere fateor splendorem conscientiae uestrae famae uice copiosus effudi: ante aduentum culminis tui obsequio sermonis mei in Liguria quanti essetis innotuit. deo gratias, qui cum sententia mea generalitatem fecit habere concordiam. utinam me non humiliaret paupertas eloquii! plus habent uota de meritis tuis, quam proferat lingua de laudibus: inops facundiae per quoscumque strepitus quae gloriae tuae potuerunt conuenire non tacui. facta est lux genii uestri conscientiae meae demonstratio. procul auertat diuinitas, ne umquam testimonio meo fragilitas claris moribus inimica subripiat. nulla est quam opime texuistis in uobis erroris causa, quam recolam, et si pro meis meritis extitisset, bonorum ueterum recordatione sopiretur. quod restat, ualete, mi domini, et iter meum uotorum benignitate prosecuti caritatis recordatione absentiae meae damna pensate.
- 5.22.1
XXII. VENANTIO ENNODIVS.
- 5.22.2
Si proximitas sanguinis ad diligentiam mentes inuitat, pii amoris obsecutus imperiis gestio me praeuium praestitisse sermonem et orditum paginas amplectendis uiam reserasse conloquiis. diu quidem cassa expectatione maceratus, dum operior paginas non emisi, sed calcaribus suis animum meum fodit affectio et ad tabellarum munia priorem fecit accedere. habeo praerogatiuam, si bene conicio, plus amantis, qui et post productum silentii uestri studium loquor, et debeo uerecundia conmendare quod tacui. nunc tamen, ne epistularis concinnatio transgressa terminum deuenustet auctorem, salutationis seruitia dependo et, si mereor, dignationi uestrae conciliandus occurro, quia potiorum sublimitas communione geminatur et facem praefert eminentissimo gratia concessa subiectis.
- 5.23.1
XXIII. CONSTANTIO ENNODIVS.
- 5.23.2
Si liceret cum magnitudine uestra aequa sorte contendi, si honores aetas meritum quod uobis facem praetulit nos non in umbram cogeret: ego potius culmen uestrum de tabellarum abstinentia iure culparem, qui, postquam ad urbem Romam profecti estis, nulla me recordationis fruge subleuauit. sed uide, per rerum prouidentiam quam cauta est seniorum dispensatio et fabricatis plena sermonibus: praeuenitur querelis innocentia et, ne dolorem suum in lucem producat, arguitur: fit rea, ne faciat. ergo haec mihi digrediens promissa contuleras? hac deosculatum fiducia subleuasti, ut crederem mei inmemores uos futuros? an ad aliud adtributae sunt paginae, nisi at secreta pectorum oris claue manifestent ? sed abstineo prolixitate paginali, ne grandiorem generet confabulatio producta rancorem. ad salutationis obsequia me reduco rogans, at pro me apud apostolos dei preces effundas, ut eorum beneficiis mortalis angustiae superetur obscenitas et de puro mandatorum caelestium tramite mens serena gratuletur.
- 5.24.1
XXIIII. LACONIO ENNODIVS.
- 5.24.2
Bene cupitis superna dispensatio dedit effectum et de negotiosi occasione conloquii fraternam refouens diligentiam quod putabatur necessarium fecit optabile. hinc caelestis cura nepti meae procum non omnino a sanguine nostro peregrinantem iussit accedere, ut, dum consulendi instat opportunitas, sancto amori pabula praestarentur. uix sustinebam fateor procurati studia longa silentii, sed interpres mitior putabam adplicandum timori quod subducebatur affectui. deo gratias, qui ad usum stili fraternitatem uestram reduxit et gratiae. diuinis tamen legibus cognationem indiculo conprehensam in matrimonio licere sociari sine dubitatione noueritis. sed continuo ad urbem Romam homines meos dirigo, exacturus a uenerabili papa super hac parte responsum, ut animum uestrum potioris praecepti firmet auctoritas. domine, ut supra salutationem plenissimam acci- ■ pientes sanctum quoque et communem patrem parilis noueritis esse sententiae, cuius ad uos per hominem meum, si diuinus fauor adnuerit, cum sedis apostolicae apicibus litteras destinabo.
- 5.25.1
XXV. AVITO ENNODIVS.
- 5.25.2
Quam saepe aliena peccata nos ingrauant et quod a nobis non oritur iure nostro inputatur excessui! ex me didici fidem ueterum non: perire, dum per negotia nouella cana poetarum reparatur adnuntiatio. de me dictum aestimo: decidit infelix alieno uulnere. super expectandae memoriae uiri Sabini filio exhibetur praefata concinnatio, qui hactenus aegritudinis tentus obstaculis sine uitio suo constituta uiolauit. fateor paene animum meum reum fecerat magnitudinis uestrae diues adsertio et credebam culpam esse propriam, quam conscientia non habebat. ecce, ut primum in bonam ualitudinem reductus est, Mediolanum cum summa properatione commeauit. cetera apud uos alleganda esse non credidi, quia qui commendat magnis uiris iustitiam obliuionem uidetur aequitatis opponere. domine mi, salutationis plenissimae munus exhibeo et, quod superest, quaeso ut status circa me gratiae uestrae, quamuis sit plenissimus, adhuc tamen recipere cogatur augmenta
- 5.26.1
XXVI. AGAPITO ENNODIVS.
- 5.26.2
Resistunt peccata desideriis et ut meritorum status delinquentibus innotescat, a labiorum proximitate cupita subtrahuntur. acrius adfligunt oblata, cum pereunt: potior sitis est, quam undarum gustus exaggerat: non urunt memoriam prima fronte negata beneficia: quis ferat ingestam oculis aequo animo se perdidisse dulcedinem? sed recte ista ad supernam remittuntur prouidentiam, qua caelestis dispensatio mysterii idcirco humanis dispositionibus manus opponit, ut uotorum praestet effectum. sanctus pater uester libenter se pariturum iussioni magnitudinis uestrae fuerat de mea occursione pollicitus, sed animum eius in diuersam partem pro utilitate, quantum dicit, ecclesiae superuenientia rapuere consilia, sicut praefati pagina ad uos directa declarauit. praestolatur tamen super negotio designato magnitudinis uestrae secunda conloquia, quo manifestius in fratris uestri Fausti patricii utilitate me esse necessarium reseretur, cuius gratiae nihil sibi aestimat liberum denegare. quod restat, obsequii mei humilitate suscepta precor, ut caeli opifex, qui culmini uestro paruitatis meae curam est dignatus infundere, ipse per uos sequenda disponat.
- 5.27.1
XXVII. EVGENETI ENNODIVS.
- 5.27.2
Supra modum me sollicitant procurati studia indefessa silentii et licet animus in statione sit positus, contristat sermonis abstinentia, qui uiuis imaginibus secretum pectoris oris claue manifestat. patior quidem interdum caritatem sub paginarum promulgatione simulari, numquam tamen credo his muniis abstinere qui diligunt. referat forte magnitudo uestra publicae occupationis curam locum scriptis familiaribus non dedisse. sed idem status erat, cum praecedente tempore conloquia culmen uestrum crebra praestabat nec ita aulicis deputatus premebatur excubiis, ut promissi amoris memoriam non haberet. quis fauis toxica, quis caenum fontibus clandestinus susurrator admiscuit? aut forte quod fuerat de affectione subreptum ad iudicium rettulistis ? sed ego occupare uos paginarum promulgatione non differo, ut ad usum ueterem cessantibus promissae dignationis stimulis uel garrulitatis meae prouocati fruge redeatis. domine mi, obsequium salutationis plena humilitate persoluens indico me uestris cupidum esse aspectibus praesentari, si tamen faciendum perpensis quae uobis cordi esse non dubito rescribatis.
- 6.1.1
I. ENNODIVS PARTENIO.
- 6.1.2
Nisi te efflictim diligerem et pii amoris soliditas indemutabili radice constaret, possem iuiuriarum dolore prouocatus, uel cum pueriliter irasceris uel cum adroganter supplicas, con- a moneri : nihil enim inuenio, quod sit fabricata humilitate superbius. praefero contumelias fucatae frontis obsequiis: transit amaritudinem dulcedo simulata. non opus est deprecationibus, si quae te catena nectat intellegis. poscant pro excessibus ueniam quibus est liberum non parere. ita famulos nobis iudicii cae lestis claritudo deputauit, ut in quacumque mens parte deflexerit illorum necessitas inclinetur. ille expectat clemens, qui destrictum, si uelit, refutare possit imperium. haud procul ab hoc ordine euagari potestas mihi a deo adtributa patietur. optare te conuenit, ne mansuetudinem, quam in me praedicas, is meritorum tuorum consideratio iusta deuenustet et pietatis tramitem culparum multitudo depretiet. licet, ni fallor, misericorditer uindicta comitatur errantem nec ulla est potior patientia nisi quae uitiis aditum non recludit, a te tamen facessat indignatio nostra, quia quod deliqueris non inclusus dolor et gratia fallente seruatus sed uerbera castigabunt. nunc uno modo in cicatricem cogere uulnera intemperatis sermonibus ingesta praeualebis, si te per culmina liberalis studii ingenuum doctrina monstrauerit. ueniam nisi peritia suffragante non exiges: mutata qua notus sam lege parcendi circa desidem saeuitiam sub perennitate seruabo. quod restat, deum precor, ut ualeas et de uersibus tuis caelesti fauore comitatus spem angeas, quam dedisti.
- 6.2.1
II. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.2.2
Summa gaudiorum est opportunitas perlatoris, qui minister diligentiae per necessitates suas desideriis obsequiam praestat alienis. hunc quidem honestas commendat et peregrinus ab officio mercatoris pudor insinuat. iungitur quod notitia culminis uestri ad fidem probitatis accessit. nam scriptionis uenerandae frugibus ipso commeante satiatus sum. refundo ergo depositum officii lege constrictus et quem in Liguria positum pro uirium mediocritate suscepi ad potissima patrocinia tabella prosequente trasmitto. quod superest, reuerentiae uestrae quicquid habet humilitas deuotionis offerimus, supplicans, ut litteras uestras uel pro mearum adsiduitate iam merear.
- 6.3.1
III. EVPREPIAE ENNODIVB.
- 6.3.2
Rerum omnium cursus obsequiis corporis, animarum constat imperio: aliud nobilitat caelestis adfinitas, aliud abiectio terrena summittit. nec liberum est, ut quo mens parente deo conlata deflexerit quod de ultimis adsumptum est non sequatur, nec licet militem obuiam manum decretis imperatoris adferre. hinc Crispus adseruit aliud nobis cum dis, aliud cum beluis esse commune. huius secreti ratione cum absentibus peregrinamur et salua membrorum ualitudine amantum febribus aestuamus: per haec uincula nulla itinerum interiectione diuidimur et segregati habitaculis in unum studiis conuenimus. nosti, soror uenerabilis et omnem apud me transgressa dulcedinem, quae praefationem exegisset occasio. nunc aperta tecum et prodiga pudoris fronte congrediar. uix quae ante direxeras blandimenta sustinui: post admonitionem meam duplicia in litteris mella fudisti, quae tota pectoris secreta concuterent et ad desiderium tui captiuam animam relicta corporis sede. transferrent. quam timeo ne rursus ad incertum remittatur affectio et cum tota mens diligentiae uela laxauerit, subducta periculum statione patiatur! animus meus quia fuci sit nescius. cognouisti nec destabilem inter amantes urbanitatem possit adsumere. tua rursus diuersum sexus et natura . pollicetur, ut dicit sapientissimus Salomon: anima, quae in saturitate est,. fauis inludit. scit uerborum meorum testis et iudex disposuisse me, nisi forte subdolo gratiae sapore decipiar et degustatae caritatis sitienti pocula oblata submoueris, spiritalis coniugii non simulacrum sed ipsam implere ueritatem et dum inter nos unum uelle et unum nolle constiterit, uel quod bonos ad imitationem stimulet uel quod malos adficiat omnium oculis et mentibus exhibere. tu tantum deo medio aduersus omnem quae ex inuidia nascitur inpugnationem firmam promitte et indemutabilem seruandam esse constantiam. quocirca uale, mi domina, at breui pro maximis admonitione contenta, quia nec epistolaris concinnatio plura patitur nec ratio penetralium paginis debere committi, si ad haec quae indicata sunt uoto et fide respondes, propriae scriptionis testimonio pollicere.
- 6.4.1
IIII. FAVSTO ENNODIVS.
- 6.4.2
Non scripsi, ut amaro incommoditatis meae indicio uos grauarem, sed ut sollicitudinem uestram, quatenus insistat orationibus, conuenirem. male oculos meos ante receptae ualitudinis substantiam inpositus labor accepit: omne a me uobiscum lumen abscessit. sat est significasse quod patior. uestrum est prosperitatem meam a deo, quem precibus placatis, exigere et reseranti litterarum fores crebris opem ferre conloquiis. domine mi, deum quaeso, ut illud a uobis indicari faciat quod me delectet agnoscere.
- 6.5.1
V. AVRELIANO ENNODIVS.
- 6.5.2
Non est fiducia mea praecognitis nudata successibus. ualidus in affectione est quem animo meo diligentiae memorem iusta sum aestimatione pollicitus. gratias tibi, superna dispensatio, quae humanis rebus prosperorum fructum de aduersitatis occasione largiris nec pateris in ordine suo tristia permanere. nescio quid magnitudini uestrae hostilis malitia de patrimonii ubertate decerpserit : tamen sub hoc titulo inuictissimi domini multum locupletem gratiam conparauit. bona est iactura substantiae, si incliti notitia principis dispendiis inuenitur : non est facultatum formidanda decessio, si per eam, qui omnes uincat diuitias, summi domini amor adquiritur. huc accedit quod nec illa inminutio, dum facta est lucri «ater et honorum uia, inpactae humilitatis potuit tenere substantiam. sic reparata sunt quae inimicus eripuit, ut adhuc gaudiorum cumulum praestoleris. supersunt quae in spe habeantur, cum culmini tuo contigerit maxima iam tenere. his beneficiis caelo auctore conlatis notitiae et communionis nostrae bona iungamus. quando mihi tantum uirum nisi per illa quae praefatus sum contigisset agnoscere? sed augeant superna quae tribuunt et ad quae desideria porriguntur diuina nos cura perducat. quod restat, uale, mi domine, et amantem tui crebris foue conloquiis, quia nisi epistularis concinnatio teneret terminum lege praescriptum, gaudia me in multa uerba diffunderent.
- 6.6.1
VI. BOETIO ENNODIVS.
- 6.6.2
Par quidem fuerat unis litteris magnitudinis tuae respondisse simpliciter nec geminare debere conloquia semel obnoxium: sed cautione ad hoc, non inscitia deuolutus sum. de utrisque enim epistulis una obsequitur debito, altera praestatur affectui. credite, nefas putaui non cum faenore suo restituere quod mens uenerabilis prima contulerat. dulciora sunt ante exemplum bona diligentiae, nec tantum habet uirium aut genii qui amicitiarum callem secundus ingreditur: summatim sibi gratiam non potest uindicare cui in amore forma praestatur: inpudentiae est non respondere caritati, cum manifestet res bene orta uirtutem. haec in festinatione perlatoris celer scripsi: latius posthac uerba diffundam nec maciem ingenii mei, dum merita uestra respiciuntur, aspiciam, si tamen desideriis meis tabellarum frequentiam commodetis. domine mi, salutationis uberrimae seruitia dependens quaeso, ut memoriam proximitatis uos habere resignent promulgata sine intermissione conloquia.
- 6.7.1
VII. ENNODIVS AVIENO.
- 6.7.2
Diu est quod desideriis ueracibus suspensus solo litterarum pascor officio: dum enim magnitudinem uestram alloquor, uotiuo me aestimo non deesse conspectui. sed remediis suis animus aegrescit adflicti, et quod diligentiae pabulum inuenitur, hoc magis macerat de amoris fruge ieiunum. uere, domne, sic uos, lumina mea, deus seruet incolumes, quia si aut uires corporis mei siuissent aut festinatio domni, Rauennam totis intentionis meae uiribus expetissem. sed si deus uoluerit, salua uita domni mei patris uestri et domnae matris post pascha cum adiutorio superno ueniam, ut uobis uisis ad spem uitae reualescam. domine mi, salutationem uberrimam dicens precor, ut omnes sanctos orare pro me instantissime procuretis.
- 6.8.1
VIII. ENNODIVS SENARIO.
- 6.8.2
Quamuis pro peccatis meis etiam litterarum uestrarum solacia subducantur, ego tamen memor debiti, quo me per gratiam uestram ut dei memores obligastis, scribere non omitto, sperans, domne Senari, ut deum, quem in me cogitasti, semper attendas et frequenter mihi litterarum uestrarum munus inpertias. domine mi, saluto plurimum reuerentia consueta et inploro, ut per omnes sanctorum basilicas pro adflictione mea deum rogare non desinas.
- 6.9.1
VIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.9.2
Quamuis ad tutelam pontificis innocentia officii eius comes adsistat nec opus sit humanis solaciis ei, qui humanitatem professione superauit, scit tamen omnipotens deus me sancti episcopi portitoris praesentium iussioni exactum inpendisse conloquium. diu enim renisus sum, ne arrogans uideretur, si minister antistitem et apud sanctissimam conscientiam potissimum uix mediocris adsereret. sed perfecta oboedientia est quicquid summus exigit non negari. et ideo praelato debitae
- 6.9.3
. salutationis obsequio precor, ut ad consolationem multis inpugnationibus praegrauati subsidium conferatis, quatenus singularis boni rem facientes non patiamini inmeritum sacerdotem diuturnae subiacere maestitiae.
- 6.10.1
X. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.10.2
Deus, qui bonorum operum animo uestro inseruit affectum, ipse obsequentem sibi longa felicissimum aetate tueatur, quia quamuis innocentia quam fouetis indesinentes pro uobis ducat excubias, obligati tamen beneficiis uestris non possunt quae pro uobis deo debent uota conprimere, quia pro inpensis gratias non referre et deus in carne constitutus exhorruit. utinam tantum ualerem pro rebus uerborum tribuere, quantum sentio me debere! his tamen, quod ad aliam mercedem uestram pertineat, suggerere non omitto, ut cartam, quam in causa Laurenti tabularii Comensis fecistis, inpletam mihi transmitti iubeatis et pro illa caeca muliere, quam Martinus conductor de Modicia obprimit, comitis patrimonii litteras tollatis, quibus iubeatur quod ei abstulit mancipium sine dilatione reformare, quia quod in praesenti in mandatis accepit facere pro rustica temeritate contemnit.
- 6.11.1
XI. ENNODIVS AVIENO.
- 6.11.2
Digresso. de Mediolanensi urbe communi domino sola in consolatione remanserunt solacia litterarum, quia dum sermo ad uos dirigitur, aliqua praesentiae uestrae desideriis meis imago blanditur. quod et a uobis domnis meis, ut crebro faciatis, exposco, cogitantes absentiam uestram hac sola posse adsiduitate sustineri. habeant felicissimi uotiuam praesentiam, mihi delieta mea cogitanti epistularis cura sufficiet. domine mi, salutem uberrimam dicens precor, ut et per sanctos dei pro me preces fundere minime desistatis, et domino gratias referre, cuius circa me beneficia etiam insperata tribuuntur.
- 6.12.1
XII. LIBERIO, EVGENETI, AGAPITO, SENARIO, ALBINO.
- 6.12.2
Vberioribus opus est paginis, ubi fides claudicat perlatoris: per amantem mei cultorem uestrum Stephanum diaconum sufficit parca conlocutio, qui transgrediens epistulas in multa uerba diffusas praefert affluentibus necessaria, dum conpendio fidelis arcani alleganda non subprimit. quod restat, ualere me deo auspice nuntians prosperitatis uestrae bona disquiro et plenum reddo salutationis obsequium deprecatus, ut fiduciam meam incorrupta dignationis uestrae non denudet integritas.
- 6.13.1
XIII. AVITO ENNODIVS.
- 6.13.2
Inportunum me \'facit aliena necessitas, quia debeo pro deprecante sermonem. lex propositi intercessionis refutat auaritiam. nam ad conscientiae meae sarcinam iungitur, si respuam supplicantem. expectandae memoriae Sabini filius ad diem constitutum sententiam praestolaturus occurrit: sed agellum suum utilitatis consideratione est coactus expetere, quia et fideiussor et exsecutor definita die defuerunt. abiurantem me de praefati negotio ultra uilescere baiulus inpulit, ut ad eum nuntios, quatenus rursus occurreret, destinarem, quod me fecisse significo. nunc salutationis meae dicens obsequia in potestate est culminis uestri, in pradicti causa quid iustitia quam fouetis, quid fiducia quam dedistis mereatur, ostendere.
- 6.14.1
XIIII. AVITO ENNODIVS.
- 6.14.2
Scio mea apud uos clamare silentia nec quicquam fieri quod non secreta interpretatione teneatur, ego tamen ab scriptione non destiti nec sublimis memoriae uiri Sabini- filium fabricato ingenio a iudicatione subtraxi, qui uiolentias in agello suo perpessus hactenus operam. dicitur nauasse. cum barbaris. credite mihi, aderit securus examini et disceptationem uestram sine aliqua formidine ueniet ingressurus. domine mi salutati reuerentiam dicens precor, ut personam meam tanti habeatis insitae dudum affectionis recordatione fulcire.
- 6.15.1
XV. FAVSTO ENNODIVS.
- 6.15.2
Bene prouidentia superna disponit, ut dum a me beneficia postulantur, sic sollicitudo mea uotiuos inueniat perlatores. facessat negare aliis quod mihi tribuo et illud auaritia sordente continere quod subleuat largientem. Simplicianus praesentium baiulus adulescens nobilissimus natalem scientiae sedem Romam conatus expetere hoc sibi credidit pro singulari euenire conpendio, si ad notitiam culminis uestri duce pagina perueniret. cui ego nequaquam uolui cupita subtrahere, sciens consuetudinis uestrae esse quod reliqui faciunt exorati. nunc, mi domine, seruitia salutationis accipientes facite, ut praefatum peregrinationis dura non onerent meque crebra scriptionis uestrae per hanc inpetratam frequentiam releuare munia non desistant.
- 6.16.1
XVI. ENNODIVS LVMINOSO.
- 6.16.2
Non deberent esse negotiosa conloquia, quae pro remedio sibi amor inuenit, nec religionis stipendium ad necessaria nos oporteret euocare commercia, quia dulce esset epistularum munia soli militare concordiae nec rem diligentiae in aucupia transferre conpendii! sed res ad hoc rediit, ut nisi senior caritas, quae inter nos ab ipso uitae limine sumpsit exordium et per uarias profectuum uires messem gratiae perduxit ad aream, conpulsa pro meis partibus stimulo scriptionis adsurgat, grandi ingratitudinis et detrimentorum sterilitate percutiar. meminit amplitudo uestra quae. de expensis, quae apud Rauennam episcopus meus fecerat, me ei redhibitionem promittente, pro sedis apostolicae utilitate, uobiscum fuerit conlocutus: de qua restituenda celerem promiseratis effectum. sed pro peccatis meis nescio qui casus manus opposuit. de qua ad me praedicti antistitis se conuertit intentio, ut uix indutias ad sacratissimam urbem tribuerit destinandi. nunc post deum in uobis causa est, qui potestis et personam meam offensione pontificis et detrimentis eripere, ne officium fidei mihi uni peperisse uideatur aduersa. domine mi, salutationis munera persoluens deum precor, ut animum uestrum ad utilitatis meae considerationem incunctanter inuitet. ego quid amplius facerem inuenire non potui, nisi ut cum allegatione manifesta fidum mihi dirigerem perlatorem.
- 6.17.1
XVII. ENNODIVS MARCELLINO EPISCOPO.
- 6.17.2
Magnifici uiri domni Stephanioni filii uestri facit dignatio, ut beatitudini uestrae legendus occurram, cuius beneficio itineris caritas detrimenta. non patitur et quod praesentia non ualet sermone conpensat. his ergo seruitia apostolatui uestro debita repraesentans quaero, ut me orationum suffragio subleuetis, quatenus insertus uenerabili conscientiae de omni merear dignationis uestrae fruge gratulari, quia fiduciae meae coronam uestram non ambigo responsuram.
- 6.18.1
XVIII. ENNODIVS DOMINICAE.
- 6.18.2
Fecit magnitudo uestra quod et sanctis moribus suis debet et sanguini, ut propinquitatis memoriam silentii non patiatur torpore languescere. in quacumque terrarum parte uiuit adfinitas, nec separantur regionibus parentelae catena sociati credite mihi, dilectio sancta non deperit nec ullum patitur per diuisiones itinerum natura dispendium. nam generum uestrum tantum mihi noueritis caritatis inpendere, quantum ad uicissitudinem nulla satisfactio existat idonea. quod superest, domina mi, accipientes debitae salutationis affectum, deum precor, ut in bono mutuae felicitatis uidendi uos occasionem conferre dignetur, quatenus sub confabulatione uotiua pia desideria subleuentur.
- 6.19.1
XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.19.2
Postquam desideriis meis uidendi uos facultas elapsa est, iterum ad litteras mens reuertit: cogitur abiuratum poscere paginale subsidium et institutam melioribus copiis animam quasi uilioris cibi alere aut sustentare conmercio.s o quam graue est, quotiens uariis necessitatibus obsequentom fugitiua libertas ad noua instituta transducit! quae dura sunt continuatione franguntur: multum de grauitate oneris usus incidit: flebilis condicio ad optata quae non sunt mansura perducit: leuior sors est curis iugibus occupati. hoc sum infelicior peccatorum fasce, quod de bonarum rerum sapore gustaui. sed hinc alias. deo relinquenda sunt quae humano remedium nesciunt habere consilio. uobis interim reuerentiam salutationis inpendens reditus mei facere indicia non omisi, cupiens pari scrip- . tionis uestrae hilaritate releuari.
- 6.20.1
XX. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.20.2
Ignoratur bonorum sapor in prosperis: uix dinoscitur superni qualitas bonorum, dum tenetur: post migrationem capita dulcescunt: desiderii pretia in manibus constituta nescimus. uere fateor, quamdiu Rauenna uos habuit, sinistrum omen credidi cogitare quae patior nec inter res secundas quasi malignus propriae felicitatis interpres quae per absentiam uestram euenire poterant suspiraui. non debui merita mea, si ab homine non. separarer, agnoscere nec intellegere fugitiuum esse quod sectanti peccata blanditur. sed quid epistolaris concinnatio castigatae terminum dictionis excedit? ferat his rebus medelam cuius imperio uniuersa famulantur. ego tamen, propter quod adtributae sunt paginae, ualeo substantia corporali et per haec munia sub dei ope, ut prosperitas uestra nuntietur, expecto. accipite ergo obsequia mea, et si quid inter haec, quae mecum geri didicistis, euentus dexter adtulerit, sine dissimulationis obstaculo nuntiate.
- 6.21.1
XXI. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.21.2
In occasione rapui soluendae humilitatis personam domestici perlatoris. desideriis meis militabit quod in aliorum negotiorum efficacia prouidistis. fateor, durum credidi uicinior litteras denegare, qui numquam potui in longinquo constitutus abstinere conloquiis. uisus enim mihi sum Rauennatibus occupatus excubiis magnitudinem uestram quadam mentis dextera contigisse. idcirco ad leuamen desiderii scripta prorogaui, ut quod uiuis subtrahebatur affatibus lectione pensarem. ergo honorem salutati exhibens rogo, ut me huiusmodi, quotiens opportunitas ingesta fuerit, remediis subleuetis, in quibus absentia unicum habet diuina prouisione subsidium. agnouistis quae sit curatio affectione languenti: uestrum est medelam aegris animis non negare.
- 6.22.1
XXII. ENNODIVS EVGENETI.
- 6.22.2
Diligentia est multiplicium causa paginarum. reuerentiae uestrae debetur quod ab scriptione non tempero. testis gaudii
- 6.22.3
non patitur uox defectum, quia statum ualitudinis uestrae laetus excepi. ualete.
- 6.23.1
XXIII. ENNODIVS PARTENIO.
- 6.23.2
Deo auspice dilectionis tuae primordia conualescant: adsit desideriis communibus per quem uires studia sortiuntur. declarasti te scriptionis luce urbem amicam liberalibus studiis iam tenere: praemisisti in foribus quod auara parentum uota superaret. non sum dictionis tuae rigidus aestimator nec respuo tenuitatem praesentium, cui secutura blandiuntur. quotiens uomeribus terram scribimus, animus de spe uenturae frugis eleuatur: semper de herbis aristarum diuitias amicus arationis intellegit: diligens rusticandi adhuc in cano frugis pomorum populos iam metitur. facessat aduersitas et quicquid pariunt peccata discedat, ductus mihi oratiunculae tuae etsi eloquentiae nitore non subsistit, Latiaris tamen uenae sapore radiauit: fluxit sermo non absonus, lectionis tamen opibus ampliandus. sed quid ego post tantum iudicem, cuius auribus operis tui concinnationem placere signasti, quasi post olores anser strepui? illi quicumque placuit examen securus ingreditur: facundia ab illo praedicata praeualet fauorem etiam ab inimicis exigere. labora ergo, ut felix bene coepta euentus extollat, honestorum te obsequiis indesinenter inpende: eos qui consortio te suo polluunt debens monitis nostris reuerentiam uelut ueneni poculum fuge: profectum tuum paginis scire cupido semper adnuntia. quod superest, uale et omnibus superni fauoris iutus auxiliis familiae tuae de peritiae messe responde.
- 6.24.1
XXIIII. ENNODIVS ARCHOTAMIAE.
- 6.24.2
Quamuis ius affectionis consanguinitatis lege constrictum regionum prolixitate non pereat nec catena generis, quae animas nectit, terrarum separatione diuidatur, attamen pabulum caritatis est aut uidere aut officio sermonis appellare quem diligas: nescirentur secreta mentium nisi proditione linguarum. haec in usu uocauit antiquitas, ut illa, quae pectoribus clausa sunt, non laterent. ego Gallias, quae totum me propter uos sibi uindicant, si oculis non inspicio, affectione non desero. gratias tamen praesentium perlatori, qui necessitatis suae occasione desideriis meis praestitit, ut inter aestus animorum, quibus baiulus deerat, optatum praeberet officium. salutans ergo seruitio debito precor, ut portitor beneficii sui uicem recipiat et qui in gaudio meo opitulatus est suis uotis restitutum per me credat effectum.
- 6.25.1
XXV. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.25.2
Scit magnitudo uestra quo me honorent praeiudicio studiorum liberalium sectatores tamquam rem sibi debitam commendationis meae scripta poscentes. in usu est uos beneficia, me uerba conferre et magnitudinem rerum desiderium uincere postulantis. si ab his muniis temperem, saluo munerum uestrorum genio, ego uotum beniuoli non habebo. perlator praesentium Pertinax teste apud uos natalium suorum pudore uulgabitur, qui in adstipulatione stemmatis usurus est bono uerecundiae, per quem indiciis ualitudinis meae pro uestro desiderio factis precor, ut fiduciae suae fructum capiat ex dignationis uestrae messe locupletem, et quotiens uotiuus conmeantum cursus accesserit, ad subleuandum me quas in amoris solacio accipitis paginas destinate.
- 6.26.1
XXVI. ENNODIVS EVPREPIAE.
- 6.26.2
Debentur quidem necessitati silentia, sed scripta diligentiae: exigit metus abstinentiam tabellarum, sed interdum cedit affectui. uix aliquibus adquiescit obstaculis mens amantis: feruet ad redhibenda gratiae stipendia potius cum uetatur. ecce praelocutus quae me causa ab his muniis suspenderet relinquo conscientiae uestrae quae faciat obsequentem. deum tamen precatus in bona me ualitudine uel Lupicinum nostrum esse significo, hoc de uobis cupiens quae a me sunt prorogata cognoscere. nolo tamen curam uestram sequestrati pignoris fasce deprimatis. credite conscientiae meae, plus illi per studium debeo quam ipsa exhibere poteras per naturam. utinam. ingenium illius beneficia superna meliorent. uere dico, uobis ad longiora digredientibus utriusque parentis sollicitudo me respicit, quam potuimus in unum positi cum ambitione partiri. domina mi, salutationem plenissimam dicens precor, ut tantum mihi caritatis et orationis suffragium concedatis, quantum me ad desiderii uestri effectum effectum conprobastis.
- 6.27.1
XXVII. ENNODIVS SENARIO.
- 6.27.2
Vber conscientiam uestram pro superna dispensatione uicissitudo comitetur: reddat pro paruitate mea altissimus quod agnoscit a uobis, qui semper amantibus fideles extitistis, fuisse conlatum. certus portus est pectoris uestri inuenisse diligentiam: estis hac conuersatione praediti, ut amicorum spem beneficii conlatione uincatis. secundam admonitionem desidero, ut iniunctum iter adripiam: date felicem dexteram humilitati meae et prospera mecum uestra diuidite. domine mi, salutationis obsequia praesentans quaeso, ut si rerum dominus apud Rauennam feliciter commorabitur indicetis, quatenus sine ambiguo praecepta uestra perficiam.
- 6.28.1
XXVIII. ENNODIVS GVDILEVO.
- 6.28.2
Solent quibus felicitas et potentia deo ordinante conceditur humiles consolari officio litterarum et prospera sua paginarum promulgatione partiri. ego multo tempore ut his subleuarer muniis expectaui, sed cessantibus uobis necessarium credidi non tacere, ut quod amor non exigit iuxta euangelicam lectionem mereatur inportunitas. domine mi, salutationem plenissimam dicens quaeso, ut me antiquum cultorem uestrum illo foueatis quo olim promisistis affectu et prospera uestra paginarum me faciatis directione cognoscere.
- 6.29.1
XXIX. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.29.2
Quamuis sublimi uiro et omni integritate praedito Sabino Romam properante tute paginarum officia commisissem, ut resignanda per litteras fidelis relator adsereret, attamen sollicitudini meae debui duplicibus magnitudinem uestram indiciis informare, ut perlator ex litteris securus principium narrationis adsumat. haec scripto degustata sufficiant: ad illud reuertor, propter quod epistolae destinantur. ualere me corpore nuntio deo supplicans, ut statum animae de uestra faciat prosperitate reparari.
- 6.30.1
XXX. ENNODIVS FAVSTO.
- 6.30.2
Non potest doloris magnitudinem eloqui oris infantia, qui mihi de illa re contigit, quod harum perlatoribus ad Liguriam destinatis ab scriptione temperastis, quorum commeationem uos ignorasse non credidi, et praesentiam magnitudinis uestrae a petitionis qualitate deprehendi: datur enim inueniri - a dispositis tractatorem. me tamen urunt epistolarum feriae, quas ad leuamen maeroris mei etiam occupatissimi reppulistis. nunc ad uota redeo. ualete, mi domini, et caelestem circa uos gratiam multiplici resignate conloquio. partum est enim actibus uestris quietis tempore de ea quae in laboribus sata est innocentiae messe gaudere.
- 6.31.1
XXXI. DOMNO PAPAE ENNODIVS.
- 6.31.2
Peruigil beatitudinis uestrae cura quasi coram positos in quocumque loci sint obsequentes adtendit et sine ullis feriis, dum gratiae suffragium praestat expertis, inuitat extraneos. etenim plures ex spectaculo fructus capiuntur laboris alieni, quia discit operam nauare in cuius oculis redduntur praemia sudoris et fidei. atque utinam par uotis esset effectus et quod didici pro religione cupere daretur implere! domine mi, famulatus mei humilitatem exhibens parca in maximis elocutione contentus quid domnus episcopus frater uester super directa legatione senserit patefaciendum praefati litteris derelinquo.
- 6.32.1
XXXII. ENNODIVS AVIENO.
- 6.32.2
Cum semper sint litterarum inter amantes iucunda commercia et ex his muniis, etiam si Spartana adhibeatur breuitas, gaudia prolixa nascantur sintque huiusmodi officia remedio absentibus, uotiua sollicitis, attamen aeger animus super eorum de quibus pendet prosperitate iactatur et hac tantum curatione respirat, quam cum negat anxiis is, qui nullo labascit incerto, resignat se diligentia non teneri. pauerunt diu animum meum a magnitudine uestra destinata colloquia et hilaritati congrua pabula praestiterunt. quorum nunc abstinentia non adfert tristitiam, sed cogit ad exitium. potuit enim saluti opem tribuere quod ante militauit affectui: abiurata est caritatis religio, quando profutura meae ualitudini uerba denegantur. agnouistis quid fecerunt silentia uestra, quibus emendatione succurrite: nam apud uos si mei non dominatur obliuio, scriptione mutantur. domine mi, salutem largissimam referens deum deprecor, ut aestibus meis superni dispensatio fauoris occurrat et in solacio maerorum meorum illa a uobis indicari faciat, quae delectet agnosci.
- 6.33.1
XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE ET DIOSCORO.
- 6.33.2
Scio conscientiam religiosam grande aestimare compendium, si praestandi nascatur occasio, his maxime quos deuotos extitisse meminerunt. ergo quamuis prima reuerentiae uestrae causa sit scripta mittendi et utilitatis adlegatio sit subicienda diligentiae, attamen anxius animus saepe necessaria praeponit affectui. retinet fraternitas uestra domnum papam de expensa, quam episcopus meus apud Rauennam pro eius utilitate me spondente fecerat, restitutionem fuisse pollicitum. sed actum est, ut uix ad uos dirigendi praestaret indutias, et de mea sibi satisfaciendum esse substantia protestatur. nunc quia grandis summa non est quae reposcitur et summum est beneficium me ab ingratitudine eius, quae uidetur iusta, subtrahere, ordinate quod uobis retributio superna compenset. domini mi, salutem abundantissimam reddens deum quaeso, qui animis uestris quod me subleuare possit inspiret. ego autem adfui partibus meis, qui cum contestatione maeroris per paginas indicati direxi fidelissimum perlatorem, qui nobis perferenda sine inminutione suscipiat.
- 6.34.1
XXXIIII. ENNODIVS FAVSTO ALBO.
- 6.34.2
Quamuis magnitudo uestra per longum silentium obliuionem mei fuerit contestata et dum ab epistolaribus munus temperat, memoriam obsequentis abiecerit, attamen prouidentia caelestis desideriis meis prospera uestra non patitur occultari et uariis indiciis successum circa nos resignat optatum. nunc tamen animus meus usque ad hoc deuinctione productus est, Ut proprium ad nos dirigerem perlatorem, qui uiuis pastus aspectibus bona ad me manifesta perducat. credite, domini, magna me uobis esse obligatione constrictum nec ullas pectori meo ferias dari, quibus uisionem uestram non plena intentione disquiram. superest, ut reducta in ecclesia Romana concordia occurrendi uobis contingat occasio. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae plenissimam dicens deprecor, ut suggestionem portitoris hominis mei grato suscipiatis auditu et do felicitate uestra uel totius domus statu recurrenti nos instruatis alloquio.
- 6.35.1
XXXV. ENNODIVS DOMNINAE.
- 6.35.2
Inter curas et molestias, quibus pro peccatorum fasce subicior, elegi singulare subsidium, ut ad uos domnas meas litteras destinarem, quarum precibus omnia mihi secunda contingerent et ad serena laetitiae depositis angustiarum nubibus reformarer. prima enim maeroris causa est, quod prospera uestra, dum in longinquo degitis, uix datur agnosci, ex qua nascitur circa personam meam omnis aduersitas. adeste ergo supplici precibus uestris, ut per sanctorum dei suffragia aegro animo medela tribuatur. domina mi, seruitium salutationis inpendens deprecor et per deum uos, quem colitis, obtestor, ut continuis me postulationibus et lacrimis, quibus regnum caeleste uim patitur, domino commendetis, quia hoc munus speciale conputo et omnibus commodis antepono.
- 6.36.1
XXXVI. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.
- 6.36.2
Caelestis dispensatio religiosis desideriis numquam negat effectum: nam quod pie cupimus maturo praestat studio. desideranti enim mihi per litteras orationum uestrarum postulare suffragia perlatorem domesticum uota pepererunt, ut stimulo scriptionis admoniti pro suscepti anima supplicetis, quia doctor gentium clamat: orate pro inuicem. nihil enim est quod deum diligens etiam pro delinquentibus optinere non possit. laborate ergo promissis dudum patrociniis et gaudia mihi per lacrimas conparate: ueniat ad me fructus innocentiae meritis ignoratus. haec sunt, de quibus sanctum dei admonere praesumpsi. timeo enim facere prolixa conloquia, quia res necessaria strictis est postulanda sermonibus. nunc in Christo ualete, mi domini, et sentire me deprecationis uestrae munera prosperis indicate.
- 6.37.1
XXXVII. ENNODIVS IOHANNI.
- 6.37.2
Ergo falso creditur amorem reddi diligentiae et tacitis animas se interrogare colloquiis, fidem mentium sensus adserere, ut quod inpendimus uicaria nobis relatione debeatur? uocem montium secreta restituunt et in obsequio humanitatis muta fabulantur: sed magnitudinem tuam in contemptu mei contigit silentium pro scriptione redhibere et in astipulatione artificis genii temperando a paginis pertinaciam garrulitatis obprimere naturae lege calcata. facessat a moribus meis sequi quod admissum doleo et subleuare culpas imitando. ecce iterum appello linguae ferias fouentem et in longioribus persequor, habens promissae caritatis memoriam. domine, ut supra salutationem largissimam offerens quaeso, ut debitum gratiae uel nunc exigat inportunitas, dum prouidetur, quatenus ardorem desiderii prolixis satietis alloquiis.
- 6.38.1
XXXVIII. ENNODIVS FIRMINAE.
- 6.38.2
Quotiens uotiua res repente contigerit, pretium de ipsa temporis breuitate sortitur. caelestis enim ut crescat beneficii genius, subitum facit esse quod tribuit, ne deuenustet sperantum prolixitas misericordiam largitoris. quis enim affectum desiderii repente suscipiens non auidius impetrata ueneretur P sic litteras magnitudinis uestrae sitiens tempore profectionis accepi. dolebam fateor et uehementer angebar, dum nec obsequiorum meorum perlator existeret nec sospitatis uestrae digressurus bona cognoscerem. ecce utrumque frons bona concessit : accepi pariter indicia optata quae refero et uno eodemque tempore regressum me de Alpibus Cottiis et Rauennate significo iter adrepturum. orate ut uariis laborum iactato incommodis patientiam supernae benedictionis munus infundat. me autem quod ad custodiam gratiae culminis uestri splendor hortatur, facilius credo cursus fluminum in diuersa reuocari et relictis fluentorum alimoniis aether uacuum pisces expetere, quam tantorum me inmemorem delicta restituant. quod superest, ualete, mi domina, et redemptori nostro pro persona suscepti incessabiliter supplicate.
- 7.1.1
I. ENNODIVS IVLIANO.
- 7.1.2
Praeceptis magnitudinis uestrae ministerium debitionis exsoluimus, quia fit aequitati proximus qui iusti uiri monitis obsecundat. negotiorum qualitas, quae ab amico ueritatis agnoscenda committitur, cautione instruit animum cognitoris integri. adfectionem infudisset nobis magnitudinis uestrae consideratio, si studia non dedissent. in negotio igitur, quod inter Bautonem regiae domus conductorem et Epiphanium cartarium uertitur, dum anceps in disceptatione nostra euentus nutaret et alterna se partes intentione conliderent, adserente Bautone se sexaginta et quatuor solidos publicos, quos de reliqua indictionis illius emisso chirographo fuerat debere confessus. idcirco non posse restituere, quia per manus sublimis uiri Proiecti quadraginta solidos Epiphanio suffragii nomine contulisset, pro quibus nullum beneficium secutum fuisse doceretur, et replicaret ipse Epiphanius, se si quid accepisset, labore meruisse nec frustra sibi a Bautone quicquam fuisse conlatum uel prolati testis fidem laudibus incessanter adtolleret: statuimus ut sub iureiurando mihi nominatus superius uir nobilis Proiectus et sperati genus declararet beneficii et effectum, si ita esset, adsereret non secutum: quod cum fuisset
- 7.1.3
inpletum, Epiphanius acceptem pecuniae refunderet quanti. tatem. nunc in potestate est culminis uestri decisionem nostram, si placet, auctoritate fulcire.
- 7.2.1
II. ENNODIVS FAVSTO.
- 7.2.2
Quantum ad fascem maeroris adiungit interrupta tribulatio, quando ut acrius urat aduersitas, prosperorum mutatione blanditur! ad acrius umquam onus accessit, quod continuatae sarcinam calamitatis abiecit? quam bene me ad patientiam absentiae uestrae longus temporum usus aptauerat, dam hoc, quod felicitas non habebat, didicerant nec uota praesumere! ecce iterum de inueteratis doloribus passio nouella me lacerat, et obductam cicatricem rescindit ictus acutior. inploraueram a discedente misericordiam, ut quod de praesenti confabulatione perdebam, litteris pensaretur, nec hanc frugem omnibus desideriis ieiunus emerui. ego consuetudinis meae non neglegens inter lacrimas scripta concinno, quibus de adflictione mea credidi nil potius indicandum, inlustris uiri domni Pamfroni relatione contentus. nunc, mi domine, obsequia famuli uestri dignanter accipite et animae in angustiis constitutae remedia consueta praestate.
- 7.3.1
III. ENNODIVS AVIENO.
- 7.3.2
Quibus magnitudinem tuam discedentem precibus inploraui, merito retexerem, nisi memoriae uestrae inrogare contumelias euitarem. nam qui amantem de his, quae recens sunt acta,
- 7.3.3
conuenerit, fugiendam bonis obliuionem inportunus opponit, cum hoc sit peculiare coniunctis, ut sub quadam praescientia mutuo sibi cupita sufficiant et ad substantiam caritatis efficaci dispensatione quod uotis poscendum est effectu seniore concilient. caelestis dispensatio facienda suggerit, si quid amor optat inquiras. his iungitur quod aestuanti animae, dum iter adriperes, multus in promissionibus subuenisti dicendo sustentandum me esse paginis, qui propriae lucis priuarer absentia. ecce et pollicitatio fide claudicat et spe inritatus ardesco. egit ueniens de remedii praesumptione fiducia, ut difficilius dura tolerentur. sed nunc, mi domine, honorem salutationis accipiens, postquam apud uos quod male est animo declaraui, curatio properata subcurrat, ut qui salutis uestrae status est uel gratiae principalis expectatis reseretur alloquiis.
- 7.4.1
IIII. ENNODIVS AGNELLO.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 619
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.