Epistulae
- 4.13.1
XIII. ENNODIVS CONSTANTIO V. I.
- 4.13.2
Seruat magnitudo tua circa amicos et cultores proprios illud quod sibi iungit ad gloriam. dum enim memoria dignos ducitis, uos probatis. nam diu in consolationem scripta suscipiens, absentiae uestrae damna suspiro. o artificem scientiam bonis caelestibus institutam! ne liceat aliquid prolixae sequestrationi de affectu decerpere, praesentantes sacram imaginem litteras promulgatis. nouit deus discussor sensuum me culminis uestri recordatione macerari et nullum inuenire de optimi uiri peregrinatione subsidium. reddo tamen epistolari cura salutationis obsequium, et dignationi uestrae gratias referens fratrem quoque meum Iohannem per uos mihi restitutum esse confiteor. cuius hactenus in obliuione mei silentium quid gereret non tacebat, is nunc uestro mihi reformatus affectu ad abiuratam stili curam reuertit. rogo tamen uos ut maturetis reditum aut si felix mora detinet, dilectionem manifestetis adloquio.
- 4.14.1
XIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 4.14.2
Quae saepe mediocriter gratis inpensa sunt quotiens exhibentur uerba coniunctis, quicquid fauori obsecutum est sereno mancipetur affectui. non depictis amorem mentitur alloquiis qui perlatori caro reddenda dominis scripta conmittit. in sublimis et magnifici uiri Panfroni mei conmendatione ore feriato mens dictat epistolam. nescio enim in quale culmen merita apud me uiri, quem sum praefatus, extollam, in quo linguae macies debitum pectoris nequit exprimere. sed abdicandum esset mihi, etiam si subpeteret, facundiae lenocinium, quia pauper sermo uberem diligentiam rectius confitetur et si eleuamus per effusas paginas illos, quos arcana nesciunt, iure tribuenda amantibus in artum tabella concluditur. causam ergo modici sermonis elocutus foederatum fratrem quam quam paucis uerbis insinuo, tamen multis obsequiis, ut iutus magnitudine uestra, in negotio suo circumstrepentium aliquando uideatur superasse conmenta. quod restat, famulantem salutationem exhibens me ualere significo, si tamen prospera uestra certis indiciis mihi dispensatio superna concedat.
- 4.15.1
XV. ENNODIVS FAVSTO.
- 4.15.2
Procliuior ad inpetrandum uia est, quotiens a religioso aliquid exigit abiectio deprecantis: coactus enim praestat affectum qui miseriis supplicis inuitatur: non potest adferre obuias manus cui imperat propositum adflictos audire. perlator praesentium auito se cespite deflet abiectum, qui spei suae residuum in uestro ponit examine, ne aduersarii eius potentia de lucro et securitate gratuletur. uos legum sacramenta, uos defensio respicit submissorum: ego partes meas conmendatione muniui. uenerabile ergo nomen augete beneficiis, quia dum iusta tribuitis, nec illa quae ad misericordiam pertinent posthabetis. domine mi, reuerentiam salutati accipiens, ita precibus meis effectum tribue, ut proprium desiderium, dum honestas adseritur, possit impleri.
- 4.16.1
XVI. ENNODIVS AGAPITO.
- 4.16.2
Iure responsum multiplicibus posceretur alloquiis, si non ingratas extitisse paginas meas magnitudinis tuae silentium testaretur. clamat enim taciturnitas uestra garrulum displicere et nouum uindictae genus, ut opinor. inquirit, quando se non uidet promouisse, quod siluit. agitis epistolari abstinentia, ne ab inperitis ad uos scripta mittantur: ademptus tamen est effectus. prouidentiae uestrae profutura tractate: crebrior factus sum in scriptione contemptus. sed breuem sermonem decet exhibere eum, qui magna doluerit. cultorem uestrum fratrem meum Panfronium epistolaris apud culmen uestrum cura comitatur, cui quicquid gratiae concessum fuerit me quoque inpensorum uinculis obligabit, cui etiam aliqua de Vicariae dignitate suggerenda conmisi. uos petitionem meam ad effectum perducite, quia adsum partibus meis, quotiens apud emendatissimos hominum cogor subire testimonium, dum certis exhibeo.
- 4.17.1
XVII. ENNODIVS DECORATO.
- 4.17.2
Recte creditur enuntiatrix esse lingua penetralium, quae latentis secreta animae ad lucem uocat eloquio: nesciretur amor pectorum, nisi illum sermo proditor indicaret: iure ueterum sapientia epistolis usa quasi clauibus repositum per eas uulgauit affectum. tracta est in testimonium scriptionis mens testata diligentiam: mutari caritatem non licuit, quam desiderans pagina interueniente promisisset. huic me ego consuetudini uel legi potius mancipaui, adserens litterarum fide quid de magnitudine tua sensibus inoleuit. uos si mecum pari cura in deuinctionem conuenitis, si fida interpres amicitia se aestimans uotum uidet alterius, responsum deferens tabella significet. ego munera salutationis inpertiens deliberationem meam non tamquam uerborum auarus occului.
- 4.18.1
XVIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 4.18.2
In adserendis quibus suum non denegat honestas plena suffragium multiplicibus non utor adloquiis, ne prolixus sermo tamquam a negaturo uideatur inpetrasse beneficium: soletis enim quae poscenda sunt precibus anteferre. ad sublimem et magnificum uirum Opilionem parentes eius in Africa consistentes direxerunt certam diligentia inspirante personam, qua ad patrium solum remeante hoc mihi muneris praefatus iniunxit, ut ad magnificum uirum Agnellum pro commendatione suorum a uobis scripta mereatur. quam rem, emendatissimi hominum, non negabitis, non contenti benignitatem uestram solos in Italia positos agnouisse. nunc obsequia mea litteris reddens causam scriptionis uerborum conpendiis indicaui. uos dicenti pauca praestate praecipua.
- 4.19.1
XVIIII. ENNODIVS APOLLINARI.
- 4.19.2
Producendo circa amantem uestri silentia ad absentiam corporalem animum transmisistis: retinendo paginas in inmensum creuit quae hactenus diuisio nil ualebat. res eo rediit per abstinentiam tabellarum, ut ueteris aeui prouidentia conferat nil amori. rancescit caritas, quam uerborum auarus despicit uentilare: sine cultura est diligentia in usum non reducta per paginas: stili frequentia uiuaci pabulo insitam pectoribus nutrit amicitiam. facilius, frater, fuerat desideriis meis te nullo tempore cupita tribuisse, quam saepe indulta subtrahere, quia otium corda nesciunt, quae cibis dulcibus pastor artifex inritasti. aliquanto enim tempore continuando scriptionem inmemorem me sequestrationis effeceras, dum effigiem uenerabilem placido inserebas adloquio: at nunc commeantium uacuas manus nudus inquisitor inspicio. ego tamen nolo errore meo alienas culpas adserere, ut quod factum doleo admisisse conuincar. accipe ergo, emendatissime hominum, desideriorum solacia per caelestem gratiam absentibus adtributa et perlatores, si mei estis memores, subleuate, ut nesciant peregrinationis incommoda, dum nominatis patriam commendatio amica contulerit. quibus remeantibus nuntio me uestrae ualitudinis subleuate.
- 4.20.1
XX. ENNODIVS IVLIANO V. L
- 4.20.2
Exercetur bonum diligentiae scriptione multiplici: linguae enim indicio animorum secreta panduntur. adsiduis curam inpendit adloquiis qui otium amore commutat. haec sunt officia, per quae tacitus innotescit affectus. familiaris perlator, nisi reddendas culmini uestro paginas accepisset, me oblitum reuerentiae debitae testaretur. nescio enim esse caritatis neglegens nec partam labore gratiam quieti seruiens effugare. multa debeo uerba foederi, sed ad breuitatem cogit epistola. uale, mi domine, honorem salutati accipiens et circa me adultam serua dignationem. sic bono in medium adscitus reipublicae de felicitatis tuae diuturnitate gratuleris.
- 4.21.1
XXI. CONSTANTIO EPISCOPO ENNODIVS.
- 4.21.2
Vigilius subdiaconus uester experiri uoluit quanta mihi a uobis caritas redderetur et ad occasionem profectus sui coniunctionem nostram conatus adducere, statum inter nos amicitiae, dum augetur honoribus, uult metiri, quatenus ad ipsum fructus redeat, quem ex diligentiae messe condidimus. hunc, si mereor, ad diaconii sacramenta perducite, ut dignitas praefati ad spem mihi proficiat maiora poscendi. sed ne petitionem meam negatus frustretur effectus, sic concessum. meritis uestris locum per longa temporum interualla teneatis.
- 4.22.1
XXII. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.
- 4.22.2
Quamuis sublimi uiro Laurentio adsistat pro pignorum commendatione probitas sua. et patris prudentia causas subolis exequatur, attamen sollicitudine genitali ad ampliora procedit et uix credit pro filiis sufficere quod meretur. adiutricem in adstipulatione germinis paginam quaerit et trepidante diligentia patrium ardorem nititur cum uniuersitate partiri. cogitate si uiro optimo negari effectus potuit et pia et iusta poscenti. tribuat diuinitas effectum precibus eius et hunc beatitudinis uestrae nominatis conciliare dignetur affectum, ut erigat paruulos inplorata coronae uestrae miseratio, quatenus anxii circa ipsos genitoris uota superentur. domine mi, spero ut promissa dudum benignitas in ea parte testimonium ferat, si conprehensis superius geminatam inpendi gratiam qui per me precatur intellegat.
- 4.23.1
XXIII. ENNODIVS DOMINATORI.
- 4.23.2
Oportuerat quidem desideria uestra, quae fratris Agnelli patefecit allegatio, ut tabella reseraret et ad elicienda conloquia formam sermo praeuius exhiberet, quia potuit tibi restitui quod debebis nec ullo me colore defenderem te loquente a paginis abstinendo. in tuo iure fuit linguae nostrae ferias exercitio commutare et rubiginem rusticantis eloquii fabrilibus studiis amouere, quia sicut damnum caritatis est primum cupienti non dedicare sermonem, ita promulgatae scriptioni silentium reddere nec amicitiae suadet memoria nec pudoris. nunc tamen accessit ad genium meum quod paginas imperasti, etsi subtrahitur testimonio, quod numquam in amore uires interrogo. facessat ab ingeniis liberalibus, ut credas fascem esse intolerabilem, quem amicus inponit. tu tantum exacta conplectere et censuram castigans rancida iudicantum depone fastidia. absit a te eum non fouere qui paruit. in spem altioris meriti trahitur, etiamsi ueniat a moneta triuiali, qui tibi inpositum oris mancipauit obsequium. ergo uale, mi domine, quia nolo fieri prolixa quae non sunt ad perpendiculum fabricata conloquia. tu messem gratiae iuxta fiduciam meam tamquam uber solum restitue, quia in tuo posthac erit arbitrio, si crebro epistolas meas accipere uolueris, his me muniis inuitare.
- 4.24.1
XXIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 4.24.2
Aeger animus sicut silentia non patitur, ita processum narrationis abiurat: contestationi maeroris nec taciturnitas nec conloquia prolixa conueniunt: artatur pagina cui uix inter gemitus uerba tribuuntur. sed quid adsero linguae ferias plus loquendo et coactam necessariis epistulam terminis garrulitate polliceor? deum quaeso, ut anxietati meae de manifesto pro-
- 4.24.3
speritatis uestrae succurrat indicio. ille admittat lacrimas meas, cui clausa ora fabulantur, cui ad plenam legationem sufficit a conpunctione defluens imber oculorum. ego labefactatam non solum quietem meam sed et salutem inimicorum ualitudine et rumorum procellis agnosco. potens est diuinitas inmensae tempestatis incerta bono serenitatis amouere. uos, si de deo mereor, saluete et amanti in uobis conscientiam con Rauennates excubias tabellarum promulgatione consulite.
- 4.25.1
XXV. ENNODIVS BASSO.
- 4.25.2
Si uetus diligentia, quae a parentibus meis erga amplitudinem tuam fructus uberes de gratiae messe condebat, circa personam meam pro fidei memoria seruaretur, monstraret frequentia litterarum et insepuitam caritatem testis pectoris sermo recluderet. at nunc oblitum mei te sentio nec aliquam melioris saeculi retinere concordiam, quando nulla quae sollicitudinem tuam resignent scripta diriguntur. sed ego desiderii inpatientiam ad uerba conuerti, qui scio tunc nouellam amicitiam habere dulcitudinem, si annosa seruetur, et illud esse in affectione purius, quod nostri examinauere maiores, sciens quia si Camillum mente retines, Ennodium non omittes. qua de re salutationis munera epistolari cura persoluens precor, ut baiulum praesentium clericum meum, quem ad Gallias et suae utilitatis et meae iussionis causa perduxit, susceptum habere digneris. quo remeante prospera uestra scriptione signate, ut si quid in amore damni fecit obliuio, epistolaris sollicitudo restituat.
- 4.26.1
XXVI. ENNODIVS EVGENETI V. I.
- 4.26.2
Faustum caelo omen adueniens auspicia uestra conroboret et tirocinia canae dignitatis suis muniant diuina consiliis. per uos supernus fauor regat dominum libertatis, ut ex pec* toris uestri fonte ad aures principis defluat quod in uobis aetherius imber infuderit. ecce quae debui uota rudimentis lieet coactis in artum sermonibus enarraui. uos mementote promissi amoris et foederis, ut sine mutationis dispendio debitum mihi quaestura dissoluat. tenete circa me animum decessoris: dignitatis uestrae pollicitatio non frangatur uariata personis domini mei. saluete pro desiderio supplicis et in magna bene. ficiorum promulgatione suscipite parca conloquia. talis enim est usus felicium et natura meliorum, ut linguae copias rebus et praestitis antecellant.
- 4.27.1
XXVII. ENNODIVS SENARIO.
- 4.27.2
Festinatio perlatoris in artum coegit epistulam et dolentem magna fecit pauca dictare. apud eum tamen ista non grauant, qui inter sermonum angustias interpres est sensuum. super tarditate enim domni Fausti et opinionum uarietate discrucior. uos post deum anxietati meae celeri rescriptione succurrite, quia deterius est incerta macerari spe quam manifestam desperationem indicio amantis agnoscere. ualete, mi domini, et aduertentes quid cupiam uotiua uel necessaria promulgate conloquia.
- 4.28.1
XXVIII. ENNODIVS AGAPITO.
- 4.28.2
Si mihi ex sententia dies fluerent, non negotiosis operam paginis potius quam obsequentibus exhiberem nec munus caritatis ad officia peregrina transducerem. sed coactus rem diligentiae necessariis commutaui. sublimis enim et magnificus uir pro dolosis inimicorum laborat insidiis, qui per me aequitatis uestrae inplorat patrocinium, ne praua concinnatio opinionem eius permittatur incessere et fabricati rumoris ferat forte conpendium. domine mi, salutationem largissimam dicens deprecor, ut ille qui in uobis notus est uigor adsurgat et quod a partibus uestris poscitur mei sermonis obsequio ad inpetrationem congruam perducatur.
- 4.29.1
XXVIIII. PAPAE ENNODIVS.
- 4.29.2
Caelestis utilitatem sequacium cura disponit: inauspicata bene de deo merentibus dona tribuuntur: ingerit superna dispensatio etiam quod supplicare humanitas non praesumit agnouerunt aduersarii sedis uestrae quo propugnante uincantur, quod proxime de Aquileiensi redemptor noster persona reserauit. et ideo inter excellentia munerum diuinorum peto, ut mei corona uestra meminisse non abnuat. inuitat enim ad famulandum plurimos qui quamuis longe positum diligit obsequentem. uale.
- 4.30.1
XXX. EVGENETI V. I. ENNODIVS.
- 4.30.2
Postquam prima spei meae effectum dedere conloquia, ad usum sermonis ora diu feriata laxaui: animatur enim successibus etiam cui per conscientiam non subpetit Latiaris eruditio. cessantibus studiis saepe facundum gaudia reddiderunt: maeroris nubila si hilaritas depellit, mox rutilantia per sudum uerba discurrunt. itaque aut perfectos nos laetitia monstrat aut infantes facit aduersitas. haec, mi domine, nobis etiam adstipulantibus confirmantur. ergo tempus prosperitatis amplexus reddo debendae salutationis affectum, sperans ut circa me nobilis promissio, quae a plenitudine gratiae sumpsit exordium, quasi incrementis egena geminetur. uale.
- 4.31.1
XXXI. ENNODIVS AVITO.
- 4.31.2
Licet multam nobis per litteras magnitudinis tuae occasionem gaudii lamenta pepererunt, cum ad hilaritatis obsequium index funeris sermo militasset, non tamen par lacrimis iucunditas contigit nec maeroris turbidum ex toto alloquii serena depulerunt. retinet adflictionem mens de tanti decessione pontificis etiam post desiderata conloquia, ob hoc quia natura rerum est, ut quaelibet laetitia uel modici angoris conlatione superetur. sed quid noua commemoratione facimus quae animum clandestina hactenus iactatione domuerunt? uotis uestris cum dei adiutorio comitem me promitto, dummodo salua domni papae nostri incolumitate talem uos elegisse cognoscam, quem eum, cui animae cura est, laudare non pudeat. nefas est enim credentem ad obliqua prouocare et quem affectu obligastis per incerta deducere. uale.
- 4.32.1
XXXII. ENNODIVS EVGENETI.
- 4.32.2
Non aestimo rem obsequii frequentia posse rancescere nec culturam diligentiae uitio garrulitatis adscribi. suppetat forte de abstinentia tabellarum excusatio illis, qui publicae utilitatis muniis occupantur: ueniam non meretur, si ab scriptionis adsiduitate temperet absolutus. liquido confitetur amoris neglegentiam qui cum possit epistulas, in quibus est affectionis pabulum, non ministrat: error otiosi est, si bene conperta mens per linguae ferias desideratis adtenuetur inpasta conloquiis. sed sicut nos religionem gratiae fouere conuenit curis saecularibus nil debentes, ita, nisi magnitudo uestra partibus suis adfuerit promulgatione responsi, damnatis probe facta reticendo, quia si tollantur uirtutibus praemia, quem laborasse non pudeat ? ecce, quantum aestimo, breui elocutus utrorumque propositum animo meo male esse confiteor, quod remeante Montanario, cum dedissem paginas, non recepi, quod debitum posco lege restitui, pudore geminari. nunc uale, mi domine, et uestram quaerens, propriam nuntians sospitatem deum precor, ut si mei memor est, prospera uestra multiplicet.
- 4.33.1
XXXIII. ENNODIVS SENARIO.
- 4.33.2
Si amor pudori adquiesceret, si caritatis inpatientia uerecundiae lege teneretur, a paginalibus officiis temperarem et silentii formam uestri imitator adsumerem, non inprouidus aestimator coniciens illa, quibus remuneratio a uobis subtrahitur, non amari nec suaderi facilius tabellarum abstinentiam quam tacendo, uiros comitatensis exercitii per linguae ferias clamare quid respuant. sed non ita est magnitudo tua lineis quadrata fabrilibus, ut quolibet tecta uelamine amantis oculos possit effugere, quia sine obstaculo uestium penetralia respicit mens amici. nemo aestimet quod latentis interna consilii apud caros aulicis excocta fornacibus celet urbanitas. sed credo, querelis meis illud ordinis uestri aptum excusationibus genus opponas: non recte ab occupatis otiosorum munia postulari, uix ad haec officia posse descendere obsequiis principalibus adhaerentes. audiui quidem saepe talia, sed confiteor non recepi, quia frequenter necessitates desideria transcendunt et sine intermissione timor cedit affectui uoluntas in culpa est, quae concinnata excusatione defenditur. ecce, mi domine, quam magna doleam, cum officio salutationis adserui, perlatorem utrimque earum pro fide sua et nobilitate commendans, ut beneficio culminis uestri inimicorum eius insolentia technis suis oppressa subiaceat. uale.
- 4.34.1
XXXIIII. ENNODIVS HORMISDAE.
- 4.34.2
Postquam uotiua mihi necessitas uestra beneficio proximitatis desiderii spondere coepit effectum, animo ad longiora transistis et cum Liguriam paene manu contingitis, linguam feriis deputastis. minus licuit absentiae, dum sanctitatem uestram prolixa uiarum interualla tenuerunt: pensabat confabulatio dispendia uisionis et in remediis prouisa diligentiae litterarum commercia praestabantur, per quae officia inter habitatione discretos nil peribat affectui. sed credo eligitis amicis difficiliora tribuere, non putantes beneficium, si pascar in tanta uicinitate conloquiis. at ego casum meum uersa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit tempori non amori. facessat a nostro in amicitiis frons picta proposito: nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum lima conposuit: nudam scimus ad coniunctionem adferre conconcordiam : urbanitatem inter caros ut uenena respuimus. ergo, mi domine, salutationem accipiens amantem tui in hac potius parte sectare, ut et culturam fidei per frequentiam sermonis inpendas et ex secreto pectoris infucata expectanti uerba concedas. uale.
- 4.35.1
XXXV. ENNODIVS APRONIANO V. I.
- 4.35.2
In usu est uiris morum claritate fulgentibus religionem amicitiae per culturam nutrire conloquii, ut dum gratiae germina fotu confabulationis animantur, ad messem coniunctio foederata perueniat. per haec enim munia uoluit senior prouidentia absentiae nil licere. merito de uobis emendatissimus hominum domnus Faustus praedicat singulare testimonium. sine nube datur agnosci nihil de eo dubitandum quem probatus attollit. sed nunc ad epistulae angustias me reducens secretis debitam laudem claudo penetralibus, ne quod apud externos faciendum est apud uos inportunitate rancescat. uale, mi domine, salutationem obsequentissimam accipiens: deum precor, ut prospera uestra in longum producens mihi quoque secundis amicorum successibus spondeat auctionem. uale.
- 5.1.1
I. ENNODIVS LIBERIO PATRICIO.
- 5.1.2
Dum pro uenerandae religione conscientiae uerba dirigitis in Aquileiensis electione pontificis et diuinis initiata cultibus lingua militat consecrando, in ignoti nos diligentia sermonum uincla tenuerunt, quia nihil superat iudiciis, quotiens aliquid probatus extulerit. quid enim sententiae sequacium derelinquat, quando iustitiae obsequitur cuius in examen definitio non uocatur? agitis bono conscientiae quod uestro uix negaretur imperio. exhibuit inter arbitros Marcellini uenerabilis collegam maximus hominum humilitate sublimior, et ne potestati fauor per obliquos adscriberetur interpretes, quod de proprio decerpsit genio laudati iunxit ad pretium. egistis mediocrem, ne praecelsi esset suspecta praedicatio. clarissimorum testimonia ut uires accipiant, culmina castigantur. felix sacerdotium, cui facem praetulit plena mens luminis. beata conuersatio, quae • idcirco in discussionem deducta est, ut tanto uiro adstipulante superaret, quae non didicisset saporem uict-oriae, nisi subiacuisset incertis. semper innocentibus gloriam aduersa pepererunt: prouidet defensores fortissimos mediocris inpugnatio. sed quid epistulae terminos loquacitate produxi, coactas lege paginas in humana concinnatione transgressus ? iungo et ego, amplissimi, partibus uestris pro modulo exiguitatis propriae caelo uobis obsequente consensum et, quod mirabile inter homines habetur, consideratione uestri adtrahor ad amorem. inspirata mihi per alterum placet affectio, dum manet caritas imis inserta uisceribus peregrinante persona. comitem se tamen caelestis gratia desideriis iungat et dum cupitis datur effectus, aut inueniat bonum pontificatus aut faciat. ualete, mi domini, et amantem uestri crebris releuate conloquiis, ut si non exigat negotiosas frequentia paginas, praestentur affectui.
- 5.2.1
II. ENNODIVS MARCIANO.
- 5.2.2
Dum inter spem et metum animus meus anxio de te iactaretur incerto., solida profectus tui indicia conloquii melle reserasti, quia domesticam origini tuae facundiam fidelis doctrinae heres insequeris. non degenerat, ut uideo, uena. linguarum et peritiae successio illo quo patrimonia iure discurrit... putabam scientiae dotes rem tantum ingeniorum esse non familiae nec duci per stemmata quod labor continuus et indefessus sudor adipiscitur. sed, quantum apparet, ordines suos seruat eloquentia et oris pompa, quae exundauit in ueteribus, migrat ad posteros: concordat scientiae cursus et fluminum, per consuetos alueos et dicendi unda praelabitur. uenit ad te cum censu patris eruditio et bono subolis Asterium sepulcra restituunt. inuidi fateor hactenus annis senioribus et aetatem, cui ille concessus fuerat, suspiraui, beneficiorum caelestium neglegens aestimator, quando potui desperare de togae fructibus radicis manente substantia. sed superna dispensatio ut det genium beneficiis, inprouisum facit esse quod tribuit et dum nota. transgreditur, potentiam suam liberalitate manifestat. non est bonis partubus infecunda Liguria: nutrit foro germina, quae libenter amplectatur et curia. nota proximitate sociantur causidicus et senator: his qui bene toga usi fuerint reseratis susceptura sinibus palmata blanditur. uale, dulcissime, et ad haec decora multus incumbe: totum te studia honesta suscipiant: festina, ut ad messem patriam uenias, linguam lectionis sarculo, mores bonorum imitatione purgando.
- 5.3.1
III. ENNODIVS OPILIONI V. I.
- 5.3.2
Debeo equidem prioribus responsa conloquiis et in obsequio propositi uel pudoris, nisi pagina rusticante displiceam, accepta geminare, ne potioris dignatio ad paenitentiam redeat de abiuratione fastidii. nostro enim uitio in culmine constituti supercilii memoriam non amittunt, si illud mali genus sectari et humiles suspicentur. cum enim eminentissimos adtollat castigatio sua et honorum plenitudo saecularium hoc solo artificio patiatur augmenta, considerandum est quid abiectis detrimenti pariat status angustia non metiti. ergo sufficiat magnitudini uestrae, quod post duplicem scriptionem sentio quid per silentium erroris incurrerim. sed timui confiteor, ne ad uitium me duceret fuga culparum et [sermo deputatus ad gratiam, dum nulla peritiae lima comeretur, inueniret offensam. refugi horrorem, qui ignaris de parendi occasione generatur. ecce asserui habuisse me et animam depositum confitentis et bene de uiribus conscii in restitutione uerecundiam. restat autem, emendatissimi hominum, et illud placere uobis allegationis meae inspectione cognoscam, quod hactenus accepta non reddidi. fida enim index est possibilitatis nostrae consideratio et sicut in omnibus praecipua, ita famam muniens circa linguae maciem custodita, quia, si crescit eloquentium dos pudore, facile prudentiae nomen adipiscitur, cum per ipsum conticescat, infantia. causae tamen, quam iniunxistis, iacturam frontis exhibeo et dum imperata exsequor, opinionem ad incerta transmitto. Agnellus de casis per uarias promissionum mihi inludit effigies, uolens a nobis summam pretii designari. sed mali hominis ardorem insatiabilem esse didicistis, qui nisi contemptu pecuniae non sanetur. domine mi, saluto et rogo, ut religio circa. me pii amoris seruetur et foederis.
- 5.4.1
IIII. ENNODIVS HELISEAE.
- 5.4.2
Diu quaesitus desideriis meis euenit effectus: ut detur genius beneficiis, transmissa in longum expectatione tribuuntur. uiuit in quacumque terrarum parte proximitas: sequestratione corporum sanguinis catena non rumpitur: per discreta regionum caritas damna non sentit, quando inter eos qui habitatione separantur praesentiae uice tenetur affectio. deo omnipotenti gratias refero, quia uos memores fecit esse pietatis et prosapiae sub religiosa occasione reminisci. teste deo postquam mihi domna Cynegia meritum uestrae conuersationis exposuit, uisionem uestram speciali ardore requisiui, si uotis copiam optata dedisset occasio. domina, salutationis reuerentiam dicens in designato litteris uestris negotio ministerium deuotionis spondeo, quia tantum praestatur animae, quantum sanetis exhibetur studiis. uere dico me numquam dilexisse quem detestamini et ueritum, ne ad diri hominis profectum uester quoque inclinaretur adsensus. adsit deus, ne ad ecclesiasticam dignitatem ueniat nulla bonae institutionis incude formatus.
- 5.5.1
V. ENNODIVS AVITO.
- 5.5.2
Vellem produci causam, si propositum non grauarem, per quam frequentia amantis scripta promerui. dum enim negotiosas paginas destinatis, ministerium praebetis affectui. sed apud prudentes et animorum conscios sufficiunt parca conloquia. urbanus in promissionibus esse non sapio nec eis, quibus animam debeo, fucata fronte blandiri. uos tantum coeptis insistite et mandatis caelestibus obsequentes malum hominem, quem dicitis, a desideriis deducatis. me conuenit plus rebus ostendere quam sermone polliceri, quia quod tribuo hoc mihi restitui incunctanter expecto. domine mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut domnae Heliseae communi matri pro me gratias agas, quae dignata est litteris suis uincula proximitatis ostendere
- 5.6.1
VI. LEONTIO ABBATI ENNODIVS.
- 5.6.2
Supra meritum meum summa circa me beneficii caelestis adoleuit, dum qui poena dignus sum iustorum praemia consecutus exulto. frustra delinquentes periculi mater desperatio ad extrema praecipitat. in errore maximo constituti meo ad spem solidam reparentur exemplo. nescio de quo opere mihi, de qua innocentia epistolarum uestrarum fructus accesserit et animam peccati ubertate locupletem caelestis boni melle satiarit, nisi quia ille qui uulnera nostra suscepit et pro nobis doluit mutata meritorum condicione quos flagellis dignos uiderit castigat muneribus et uersa uice noxiorum animas dum secundis replet, pudore meliorat. superni ergo secreti dignatione confabulationis uestrae fruges elicui. uos de corporis mei sanitate sollicitos ille reddidit, qui animae meae curam per spiritales medicos ad statum indultae ualitudinis redire conpellit. quae sit in me substantia membrorum, religiosae sollicitudinis inuestigatione perquiritis, quorum status animae partem neglegens toto mundi istius grauatur imperio. agite oratione me talem fieri, qualem adseritis blandimentis, quia fuci nescia propositi uestri claritudo quem bonum esse praedicat ante tempus innocentiae adnuntiat mox futurum. fratribus meis et conseruis, quos direxistis, quantum exhibere solacii potui uoto potius quam re idoneus non negaui. superest ut accipientes obsequia mea cum uniuerso cui praeestis concilio per dei omnipotentis misericordiam coniurati deo pro paruitate mea precibus insistatis, ut cui deest per actiones suas fiducia bonorum per suffragia uestra contingat.
- 5.7.1
VII. EVPREPIAE ENNODIVS.
- 5.7.2
Quamuis saepe ingenii mei maciem cognouisses, periclitari tamen ieiunia oris olim probati iussionis celeritate uoluisti. sed ego non abnuo oboedire diligenti, ut si facundiae deest meritum, gratia subueniat obsequendi. uariae sunt donorum caelestium, licet ab uno auctore progrediantur, species: alium commendat perfectio, alterum insinuat quod sine tarditate aliqua uult parere. domnae meae Cynegiae epitaphium uix una hora habens tractandi spatium inelimata uelocitate conposui. uide necessitatem, ut illam tantorum meritorum feminam uerborum saltibus explicarem. parca.t sterilitati meae uenerabilis anima, suscipiens pro schemate dictionis studium sine nube dictoris. tu, mi domina, epistolam praesentiae meae uice conplectens ora, ut spiritus illius scabridis nequaquam laedatur officiis.
- 5.7.3
EPITAPHIVM.
- 5.7.4
Nil sexus nec busta nocent, nil fila sororum
- 5.7.5
Vltima, fallaci pollice quae tenuant:
- 5.7.6
Mixta deo mulier uiuit post funera factis,
- 5.7.7
Mascula femineo tramite gesta ferens.
- 5.7.8
Sanguis honor genius probitas constantia uultus
- 5.7.9
Vicerunt tantis exitium pretiis.
- 5.7.10
Moribus adseruit magnorum stemma parentum
- 5.7.11
Indicium generis mens cui clara fuit.
- 5.7.12
Instituit natos uitam seruare serenam,
- 5.7.13
Dum docet exemplis semper amare deum.
- 5.8.1
VIII. ENNODIVS PETRO.
- 5.8.2
Postquam uenerabilis iustitia principis periclitatis moribus magnitudinis tuae donauit te honorum germine pro messe uirtutum, per linguae ferias fouens inreligiosa silentia et in eloquentia tua et in meo amore peccasti, quia naturalibus adolescit elocutio munita superciliis, quotiens prosperorum famulatur indicio. copiosior facundia honorum militat incrementis: profectus BUOS non inparibus significant peritorum ora successibus. ecce inamabilis taciturnitas et uobis dicendi abstulit genium et mihi laetitiae inuidit effectum. referatis forsitan: posses me, amice, de ignoratione culpare, si quid tibi de apice meo promiscuis dedicata nuntiis fama suppressit. sed ego agnoscere carorum culmina rumore non patior et manifesta gaudii colligere de opinionis inconstantia. noueram quam mihi deuinctionis spem simplex eruditi dudum fecisset allegatio: credebam frustra me in illa parte serenis animum auris committere, unde tu me esse hilarem non iubebas: illam ipsam mille alarum fabricatam remigiis scriptionis tuae aestimabam pedibus potuisse superari, ne amanti expectata bona tibi fructum praeripiens alter ingereret. ecce, mi domine, honorem salutati accipiens agnitis dolorum causis remedia properata non deneges, quia, quantum praesumo, nec fides in diligentia nec ad unguem ductus sermo uos deserit in loquela. non contentus tamen uno dicendi genere displicere carmen adieci, ut post epulas Antenorei gurgitis, quas lauacra Aponi. coacta in artum carnis lege castigant, dum illud, quod aquarum fetibus distenditur, aqua desecat, ego quoque, qui Heliconis fluenta non tetigi, poeta nouus admiscear. accipe ergo risum motura poemata et Glouidenum tuum te solum agnouisse contentus, a publico rigore me subtrahe, quia, si est quod forte placeat, sententia mihi uestra sufficit, si quod morsu dignum sit, secretum puto quod de amici culpis agnoueris. dabis etiam ueniam, quia oculorum pressus angore poemata fortasse clauda conposui: non enim possunt esse uersuum solidata uestigia luminis officio destituta. lege ergo aquas calidas, quas inuises.
- 5.8.3
Tollitur adclini tellus subnixa tumore, Leniter elato fulta supercilio. Verticibus nullis caput admouet illa superbum Nec similis pressis uallibus ima petit. Fumifer hic patulis Aponus fluit undique uenis, Pacificus mixtis ignis anhelat aquis. Vnda focos seruat, non sorbit flamma liquorem: Infuso crepitat fons sacer inde rogo. Ebrius hic cunctis medicinam suggerit ardor, Corpora desiccans rore uaporifero. Hic pyra gurgitibus, scintillis fluctuat umor: Viuitur alternae mortis amicitia. Ne pereat, nymphis Vulcanus mergitur illis, Foedera naturae rupit concordia pugnax.
- 5.9.1
VIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 5.9.2
Secundet desideria honesta diuinitas: felix auspicium bonis non negetur studiis: ingenuae intentiones prosperorum fructibus conualescant. uotorum obsidem tradidit honestati qui ad liberales adspirat superis fauentibus disciplinas: bonarum affectus artium dirum dedignatur ingenium: ad eloquentiae ornamenta non tendunt nisi moribus instituti. his Partenius noster germanae filius incitatus stimulis Romam, in qua est naturalis eruditio, festinat inuisere, cui magnitudinis uestrae suffragia sum paterna pollicitus. datur culmini uestro per supplicantem genius, dum, quod usus exigit, precibus inploramus, ceu si quis credat se ortum solis, cursum fluminis oratione promereri. non est beneficium, ubi ordo seruatur: mori obsequitur quod obligat uniuersos. ego tamen supra cursum, a quo nequaquam disceditis, aliquid accepturus occurro. direxi personam, in qua meritorum meorum status aestimetur. alios forsitan commendatio iuuet indebita: parentibus minus est quicquid superare non possumus. domine mi, seruitia salutationis repraesentans, portitorem paucis eiusque negotium elocutus, restat ut agnoscam quid mereatur persona causa proximitas.
- 5.10.1
X. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.
- 5.10.2
Dum sedem apostolicam coronae uestrae cura moderatur et caelestis imperii apicem regitis, blanditur profectibus parentum quod meis promissum tenetur officiis. spem sine labe obtinet apud constantem uirum fideliter obsecutus. grandis est pompa praestantis, quotiens quod unus meruit plurimis repensatur. superorum instituta sectantur per quos generatio recipit quod persona condiderit. sic Israelitici delicta populi propter Dauid poena non tetigit, dum genti opitulata est praecessoris integritas, et fides hominis aut eripuit de errore populum aut iuuit in gratia. Partenius igitur praesentium portitor germanae filius hac ad coronam uestram fiducia animante directus est, quem sollicitudo liberalis Romam coegit expetere. sancta sunt \'studia litterarum, in quibus ante incrementa peritiae uitia dediscuntur. hoc itinere cana ad annos pueriles solent uenire consilia, dum quod aetas refugit norunt instituta praestare. fouete ergo cuius ueniendi causas patefacta [consanguinitate didicistis. habetis obsidem, in quo dilucide meritorum apud uos meorum qualitas innotescat. domine, ut supra salutationis reuerentiam obsequiorum deuotione restituens precor, ut perlator praesentium famulus uester felici sorte peregrini apud uos nomen excipiat, quia quod adtributum fuerit precibus meis uestrum supra dotes suas ornat officium.
- 5.11.1
XI. ENNODIVS LVMINOSO.
- 5.11.2
Videro apud quos plurimis adserendus est quem instituti liberalis cura sollicitat: uos patronos meruit causa communis. non ignari peregrinos suscipitis nec erudiendos animatis: expertis manus necessitatibus frequenter adhibetur, dum ad eloquentiae palmam feriato ore eos qui titubant inuitatis. exemplis hortatur ex peregrino potens, ex incipiente perfectus. utraque Partenio germanae meae filio pars conuenit, cui ad uenerabiles disciplinas Romam petenti pro ferratis calcaribus sufficit uos uidere. si ab humanitate non discrepat, sublimitatem tuam gerens ante oculos rebus ad uirtutem potius quam monitis excitatur. magistra laboris est laudis ambitio, praecipue quando in illo exuberat, quem similis retineas fuisse fortunae. sed nobis cordi sum, circa memoratum patrem reddite, ut amor mutuus de uicaria inpensione gratuletur, ut quicquid in magnitudine tua dudum laboris exhibui mihi per alterum reformetur. domine, ut supra salutationis obsequia dependens satis esse ad commendationem credidi, si qui esset portitor non lateret. precum prolixitate utitur de inpetratione diffidens: argumentum est nil merentis diu rogare. facessat a moribus tuis, ut perdas beneficiorum genium, dum longa supplicatione producitur de effectu celeri subleuandus.
- 5.12.1
XII. ENNODIVS FAVSTO IVNIORI.
- 5.12.2
Deo gratias praefatus, qui oculorum meorum quas inexplicabilis dolor pepererat nubes abstersit, iure ad ipsum beneficia sua referens, qui lumen dedit et reddidit. uix enim post innumeros dies sanitatis fiducia animante respiro. et hoc ad absentiam culminis uestri prolixiorem respicit, ut quem genius suus de uicinitate deseruit nil uideret: sed potens est ille, qui corporis tulit nebulas, rerum serenitate mutare tristitiam. post elocutionem necessitatis ad negotium redeo, quod coactum inpetrauit adloquium. amabitis, ut spero, baiulum, quem adserit causa ueniendi. Partenius sororis meae filius per liberalis studii disciplinas ingenuus uult uideri: optat, ni fallor, peculii uestri habere testimonium. magnitudo igitur uestra praeteritorum tenax, memor praesentium, prudens futuri, perlatorem pro mea commendatione suscipiat, et qui erit per uisionem uestram scribente felicior peregrinationis non patiatur aduersa sentire. domine mi, debitum seruitium reddens precor, ut uel per hanc occasionem, qua illinc Partenius susceptas poterit paginas destinare, desiderati multiplicetur forma conloquii.
- 5.13.1
XIII. ENNODIVS HORMISDAE.
- 5.13.2
Scimus religiosi sacramenta propositi ab obnoxia peccatis multitudine innocentia et fide separari et titulos uenerabilis officii mores potius insignire quam corpora. quis bonum conscientiae inter homines quaerat, si mundi adhibenda est circa pontificum statuta necessitas, si sacerdotum promissio circumspecta cautione seruabitur? jnumquam habuit in affectu constantiam cui facere aliud de pollicitatione non licuit. saeculi conuersatio legum metu retinetur: dei famulos quod bonum est exhibere conuenit non formidini sed amori. dudum dum nobis metus instaret et de clementia pii regis dubio meritorum aestimatione penderemus incerto, camelos nostros tot dandos domno papae tali reuerentiae uestrae condicione tradidimus, ut, si nobis animalia ipsa non essent necessaria, iustum pro ipsis pretium mitteretur, et quia nouit optime sanctitas uestra, nos dum potuimus per allegationem tuam utilitates sanctae Romanae ecclesiae subleuasse, nunc uicissitudine facite de ueritate beneficium. quaesumus etiam salutatione praefata, ut quid super hac parte deliberatio uestra habeat indicetis, quia credimus nec praefatum sedis apostolicae praesulem nec uos, qui mediatores existitis, aliud cogitare, nisi quod et proposito et iustitiae sine dubitatione conueniat.
- 5.14.1
XIIII. ENNODIVS SERVILIONI.
- 5.14.2
De perfectione confidunt discipuli, quotiens magistrorum praesentiam praestolantur: spes eruditionis manifesta est, ut fruatur genio suo, inuitare doctorem: clara sunt ingenia, quae instruentum agitantur desideriis: monitorem requirunt qui felici sorte didicerunt. sic ego sanctitatis tuae adfectione possessus, quamquam me de peritia iactare non audeam, uultum tamen praeceptoris expecto, ne degeneri te credas ecclesiasticum germen filio conmisisse, quia quamuis memoria mea ad centenos se non ualeat fructus extollere, scit tamen semina multiplicata redhibere cultori. ueni ergo, ut coram positus segetem tuam boni agricolae uice respicias. deus procul auertat inuidiam. ita uomeribus tuis ecclesiasticae fecunditatis planta conualuit, ut nulla saeuientis procellae possit inpulsione subuerti. nolo praiudicio laudis sanctitatis tuae grauare conscientiam: inspicies quae litterarum testimonio declarantur. superest salutatione praelata, ut ad gaudia tua iam properes, quia diuina beneficia gradibus semper accedunt et quibus bona conferunt meliora pollicentur.
- 5.15.1
XV. ENNODIVS SENARIO.
- 5.15.2
Numquam apud deum fusa deprecatio uotiuo nudatur effectu, apud quem hilaritas lacrimis obtinetur et maeror transit in laetitiam. adfuit diuinitatis auxilium desideriis meis et te, animae meae maior portio, de prolixis gentium finibus misericordia duce reuocauit. uere non possum epistulam in multa uerba diffundere inpeditus fletibus, quos gaudia in cumulum adducta pepererunt. fac, mi domine, paruitati meae caelestis doni plenitudinem non perire. unum uterque habeamus hospitium nec de parietum angustia sollicitudo generetur, quando unum pectus sufficiens animabus nostris praestat habitaculum.
- 5.16.1
XVI. ENNODIVS PAMFRONIO.
- 5.16.2
Magna sunt imperia gaudiorum: expers est continentiae hilaritas et in uocem gestit erumpere. uenit optatus desideriis dies et ille, quem numquam de meritis meis sed semper de superna pietate postulaui, magnitudini tuae splendor accessit: redditus est generi et moribus tuis apex, per quem conscientiae fidelis in lucem prodire non formidet integritas. deus bone, indulta custodi, auge successibus quod dedisti, fac circa seruum tuum primum esse gradum qui summus est. praecipio spe futura quae deprecor: nesciunt in foribus haerere quae caelo auctore tribuuntur. semper incrementis ad culmen ascenditur, ubi supernus fauor praestat exordium. quis hoc in uita hominum uel eorum, qui conuersationem suam nulla custodiunt nube sordentem, accessisse sibi die una gratuletur, te honorum auspicia ingressum et dulce meum Senarium ab ultimis terrarum partibus restitutum? breuis horarum cursus interfuit, ut et tu palatio natus et ille sit redditus. in ueritate dico et de dei misericordia mihi securus spondeo, fragilitati meae praesidia caelo obsequente concedi. spondetur mihi quod uobis est praestitum. domine mi, salutationis obsequia suscipiens rogo, ut, si quid amori meo tribuis, domnum animae meae Senarium, ut apud me maneat, exorare pleniter non omittas. quod nisi obtinueris, multum mihi de hilaritatis cumulo decerpsisti.
- 5.17.1
XVII. AVIENO ENNODIVS.
- 5.17.2
Bene magnitudo uestra, dum origini et moribus praestat obsequium, emendationem sine interuallo coniungit errori et quod peccatum sapienter intellegit, priusquam altero denuntietur, auertit. quis credat deliquisse in correctione uelocissimum? pene non uocandus est sectator excessuum qui obuiam manum ponit in subreptione culparum. haec, mi domine, ad ea, quae es dignatus scribere, gratia uestra duce respondeo. ceterum humiliorem me proposito actuum meorum pondera reddiderunt: uix miseria remansi idoneus reformare conloquia. domine mi, salutationis obsequia praesentans deum rogo, qui culminibus uestris fructum pro hac qua humilem non spernitis consideratione restituat.
- 5.18.1
XVIII. FAVSTO ENNODIVS.
- 5.18.2
Vix est ut intentus rebus felicibus aduersa praenoscat: uelut sinistrum enim omen repudiat, si quid de austeritate futurorum intellectu praecedente respexerit: certe ne et alieno tempore amarae se misceant, ipsa molestiarum horret agnitio. nullo credebam interuallo nunc inamabilem Rauennam, dum erat thesauris meis plena, distare: non me sic sitientem fons, aestuantem aura, ut illa ad se non lassum requies inuitabat. at nunc ipsa Roma puto ad longiora pro peccatorum meorum fasce translata est. ubi est illa quae rara putabatur frequentia litterarum ? ubi crebra uisio? ubi tot solacia diligentiae? uere pro meis partibus loquor: detestor uitam, quae nec in aerumna constitutis est odio. adleget forsitan culmen tuum, sibi pro superna dispensatione cupita contigisse. non est plena felicitas, quando uestrorum aliquis miseriis durae sequestrationis adfligitur. deo credite, non sunt fucata quae defleo nec ad explicandam cordis tragoediam aut epistularis concinnatio sufficit aut sermonis angustia. Christe rerum arbiter, propriae succurre necessitati, ne humana fragilitas ad inmensi fascem doloris non sufficiens pressa subcumbat. domine mi, salutationis seruitia dependens rogo, ut paginalis circa me cura seruetur, ut uel hoc remedio inter aestus mens constituta respiret.
- 5.19.1
XVIIII. PARTENIO ENNODIVS.
- 5.19.2
Non in te admiror sermonis abstinentiam, quia qui exigua condiderit nil producit. credis sub hac occasione profectus tui latere substantiam? et taciturnitas inperitiam prodit et infabricata confabulatio manifestat infantiam. interea ante inops gratiae non fuisti, sciens quid diligentia, quid amantis sollicitudo flagitaret: factus es bonarum rerum nescius, postquam te ad obtinenda quae putantur summa trasmisimus. quod restat, uale et accipiens monitoris uerba melioratum te scriptionis adsiduitate diuulga.
- 5.20.1
XX. AVITO ENNODIVS.
- 5.20.2
Dum remedia sua quaerit affectio et aestum sollicitudinis conloquio cupit medicante releuari, ardescit animus prouisionis beneficio: unde extingui creditur, geminatum diligentiae surgit incendium. saepe mihi baiulorum copiam perquirenti inde aegrescere contigit, unde opinabar quod prodesset accidere. ecce medetur desideriis meis qui suorum ad uos causa properauit: fit adiumentum necessitatis alienae quod propriae consideratione suscipitur. uidero quid conmendatione mea Bonifacius promoueat: interim opitulatur studiis meis quod prolixis a me precibus inpetrauit. hunc bonis ortum natalibus testis sanguinis mens designat. germanum suum praefatus in uicinitate Aquileiensis ciuitatis adserit esse captiuum, qui ut a uobis iuuetur exposcit. sanctae domus uestrae consuetudo uulgata est: talem uitam bonorum actuum obsidem iam dedistis, a qua uelut debitum poscat qui calamitate deprimitur. domine mi, accipientes plenae salutationis obsequium facite exorati quod sponte consuestis, ut qui uestris supplex est alteri eum esse non liceat.
- 5.21.1
XXI. AVITO ENNODIVS.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 619
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.