Epistulae
- 2.25.1
XXV. FAVSTO QVAESTORI ENNODIVS DIACONVS.
- 2.25.2
Pro caelesti dispositione reditus med indicia fieri: nullo magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse stili frequentiam quam amaui. iungitur quod praedicto obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere quod eis pro religione conscientiae nouit fideliter exhibere. Rauennam ergo digressus, quae quicquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salua corporis ualitudine Christo prosequente perueni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam dicta humili salutatione et conmendationem me confero perlatoris, qui si pro mentis uestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. quem, si uel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda.
- 2.26.1
XXVI. ENNODIVS LIBERIO.
- 2.26.2
Aut alitur aut sustentatur scriptione diligentia: ministra affectionis est epistularis confabulatio: muta caritas simulacrum praesentat ingrati: depretiat genium suum quae in uocem non prorumpit amicitia. bene secretum pectoris reseratur claue sermonis: dignatione uestra iam potior. haec pro ingenii uiribus paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare mihi meritum plus amantis. nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor mentis loquela non deserit. principem ergo locum in litteraria communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem patefeci linguae testimonio. ecoe religionem dirigendae paginae sine nube disserui. uestrum est in me fouere quod recepistis, ne iudicia culminis uestri me iacente patiantur examen. exponit enim censurae sententiam suam quisquis quod elegit non tuetur. domine mi, salutationis reuerentiam pleno dependens obsequio deum rogo, ut beneficiorum circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem uestram ad fastigia quae debentur extulerit.
- 2.27.1
XXVII. HONORATO ENNODIVS.
- 2.27.2
In uicinitate uos degere moderna scriptione signastis, iungentes ad dispendia gaudiorum statum uestrae ualitudinis inminutum. non nego, sic mereor, ut semper mihi cum dulcibus amara socientur. hactenus uos Rauennatibus occupatos excubiis aduersa tenuerunt, unde quia lazari contigit, corporalia in uobis est labefactata substantia, ne in totum liceret optata promereri. quam dura est humanarum rerum condicio, quae quotiens desideriis aliquo sapore responderit, mox et in foribus concessa permutat. expani tamen calumniam, quam oratoria et nimis Daedala preuisione litteris indidisti, ut indidisti pro utilitate tua nolle me credas, si efficere non potuisse signauero. o artificis ingenii secretum, quod plus commoditati prospicit quam de amore confidat! deus testis est me tibi non negaturum esse quod ualeo. tu deum roga, ut actionem. meam infelicium quas diligis litterarum non patiatur calamitatibus inpediri. nihil est enim quod magis pro obice metuam actionis inpositae, quam illud, quod noui, accipere scolasticum nil mereri. confer magis ingenium tuum ad squalentia iura, per quae quicquid scabrida poposcit lingua mox meruit aut, si non meruit, mox auulsit. domine, salutationis gratiam soluens spero, at effusis laborem meum precibus iuues, quia, cum non habeam. docti aut eruditi meritum, saepe in causis sustineo fata perfecti.
- 2.28.1
XXVIII. AVIENO ENNODIVS.
- 2.28.2
Deo gratias, quod principe loco ponendum est, qui magnitudinem tuam quae a me erant offerenda fecit exigere. dedisti pretium garrulitati, quam uix hactenus intra uerecundum. penetrale continui. eliciti utor stili genio, quem duriter ab inportuna scriptione reuocaui : meritum coactae uocis inusitata loquacitate possideo. nam postquam me iussisti paginas destinare, animo meo; quod tacueram, commendasti. euge, frons diu prodiga aliquando mihi contigit ad affectionis copiam sine tui dispendio peruenire. discamus non odisse quod adiuuat. silentii gratia fecit, ut te libera iam loquamur: expectantur a nobis saepe fastidita conloquia. non ibo longius: adseritur, ut uideo, linguae officium raritate sermonum. in qua parte non clauda laetitiae meae fides est, sententia nostra ueri adstipulatione fulcitur. ecce ille, qui doctorum epistulas grauidi dotatas messe conloquii summis labiis uix libabat, tabellae nostrae culmos non dedignatur accipere. gemina, pudor, mihi hilaritate profuisti, cum tu in statione certus es et cum frequenter contempti desiderantur affatus: facta est ecce melior eius sententia, quem amamus. nobis ergo uerecundia, consuli nostro emendatione prospeximus. sed ne in longum procedat pagina transcendens terminos praefinitos et loquendo multa quod tacuimus demonstremus non fuisse consilii, uale, mi domine, et amantes tui hac communione dignare, quia praecelsi honorum tuorum apices haec sola recipiunt augmenta, quae de humilitate nascuntur.
- 3.1.1
I. SENATORI EPISCOPO ENNODIVS.
- 3.1.2
Prima res est sancto conueniens sine dubitatione proposito sponte pro iustitia facere quicquid alii solent monitis exhibere, sed honestati proxima uel secunda rectis suggestionibus non grauari. in qua parte et si principem locum non possidet qui monetur, habet tamen dei gratiam, quod ueritatis insinuationibus non repugnat. causam ergo praefationis insinuo, ne et ego utilitatem meam differre uidear prolixitate sermonum. dudum per me suppliciter postulaui, ut de mancipiis, quae de casa mea a uestris sollicitata constabat, unum mihi quod remanserat redderetur. dedistis precibus meis sancta promissione responsum, ut etiamsi uobis puer ipse iure conpeteret, uos tamen gratiam commodis anteferre. regresso me de Rauenna, quod dictu nefas est, pro peccatis meis effectum sacerdotalis definitio habere non potuit. adscribo meritis meis, quod cuius ore damnatur mendacium statuta uiolauit. ecce iterum me ad conscientiam uestram refero, ecce quod filium decet exhibeo, ut per sublimem et magnificum uirum domnum Victorem ad humilitatem conferam quicquid mihi poterat legum saecularium auctoritate praestari. uidete si reus sum, qui elegi uirum antistitum moribus congruentem, qui uel contra aequitatem repugnantium indomita posset corda mollire. effectum mihi negotii iam promisi, qui legati meritum conprobaui prouidete, si religionem deceat, si a pontifice dignum sit illum, qui potest cautibus inperare, contemni. duo sunt quae mecum faciunt, negotii sinceritas et genius subplicantis: quicquid contra hoc obstiterit, bonorum sententiam mox meretur.
- 3.2.1
II. EVGENETI ENNODIVS.
- 3.2.2
Quamuis commercia litterarum magis sint laetitiae quam maeroris nec secretum pectoris aut amicitiae diligentiam bene in lucem digerat clauda recenti confusione elocutio: uidero tamen utrum dispendium caritati inferat sermo rarior, monstrat tamen si nullus prorogetur infantiam. testem diuinitas gratiae linguae dedit officium. sed dicas, mi domine, haec aliena esse ab eo quem nouerim maximis doloribus occupatum, pressum pectus angoribus ad amoris uerba non erigi nec quicquam delenificum lamenta sentire: res quae mentem premit repudiat quod oblectat auditum: qui maior animae fuit portio frater in superis, hanc transtulit ad sepulcra. quid exigendum ab illo sit, cuius diuiduum salutis busta clauserunt? in summis adflictionibus queri non posse uocem gemitibus subiugatam. lacrimarum tempore dictatur inportuna narratio. respondebo, quod par quoque meum pectus acerbi casus maeror intrauerit. nec diuidi me posse ab eius tristitia, quem mihi pro uoluntatum similitudine nonnunquam laeta iunxerunt. ostendo tamen saepe grauioris mali in luctibus indicem fuisse sermonem et intercepta taciturnitatis remedia proditore conloquio. dicam: qui lamentationi suae paginas denegat in una aetate uult perire quod deflet: non meretur recordatio fratris et docti, ut planctibus quid de ipso senserimus occumbat: feriato ore in planctibus parcus est animus: amati commemoratio quae mandatur tabellis uiscera carorum aculeis uiolenter inrumpit: numquam patitur obitum ueterescere relatio funeris digesta per litteras. hoc studio magnitudinem tuam flens consolator appello, ut uicarii sermonis beneficio et promissus sub inuocatione dei inter nos nutriatur affectus et persona facundiae, quae meritis suis occasum non patitur, nostra quoque confabulatione reuiuiscat.
- 3.3.1
III. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS.
- 3.3.2
Cum scribendi occasio et domestica et amica subpeditet, quare a paginis temperem tamquam indigus perlatoris, maxime cum sedulitas litterarum responsa mihi soleat saepe praestare? huic se studio comitem dedit honorabilis uiri ueneratoris uestri fratris Constanti postulatio, qui industriam suam, qua apud uos domnos, ut efficacem decet, innotuit, meis desiderat beneficiis subiugare. transcribit enim ad aliena iura sudorem suum qui debere uult commendaticiis quod meretur. dedi tamen manus precibus et pro eius desiderio sub occasione exhibendae humilitatis scripta prorogaui deum rogans, ut sub omni celeritate nuntios me uestrae ualitudinis et prosperitatis adtollat nominatum tamen pro mei consideratione magnitudo uestra gemino, m indignus precator non- sum, fauore comitetur.
- 3.4.1
IIII. ENNODIVS ABBATI STEPHANO.
- 3.4.2
Litterarum uestrarum quam dulce negotium est, quod mihi spiritale munus exhibuit! quam uotiua perlatorum necessitas, quae remedii sui studio desideriis medetur alienis! confiteor, nisi repugnaret proposito, inimica pene ad turbandam aliquorum securitatem uota conciperem. ecce praestant aduersa quod secunda non tribuunt. sanctorum litteras tranquillis rebus unde peccator acciperem, quas numquam meritorum meorum nitor exegit? ecce quantum mihi contulerunt suffragium qui a uobis obtinuisse se confitentur. diuinam aestimo prouidentiam ista tribuere. multum iam credo quod de malae conuersationis fasce deposui. proximus est innocentiae qui sanctorum meretur alloquia. quare dum me saecularis licentia inmunda possedit, numquam tanti uiri apices merui, post etiam per longa interualla numquam huiusmodi bona suscepi. deus magne, quam dignitatem seruientibus tibi tribuis, ut quos respicere coeperis etiam amicis tuis reddas acceptos! uere semper uos singulari cultura suspexi, semper uenerandis moribus granata peccatis colla submisi. ecce iam quasi aequalis appellor. erexit me diu custodita subiectio, foue ergo me orationibus tuis: ostendis enim paginis fragile a uobis non exhiberi patrocinium. nam et isti suscepti sunt, qui mihi bona, de quibus gestio, contulerunt. ad rem redeo. perditus ille clericus expauit causam dicere apud episcopum, postquam defendi a me uidit eos, quibus meum deputastis obsequium. suggero, si iubetis, ut unus de ipsis Rauennam ambulet cum uestris ad filium uestrum domnum Faustum commendaticiis, ne in praeiudicio ipsorum uenalis iudicum, qui Mediolani exuberant, sententia depromatur.
- 3.5.1
V. ENNODIVS MAXIMO.
- 3.5.2
Grandes hiatus paterer litterarum uestrarum eleuatus alloquio, si non mei conscius inperitiam pudore conprimerem et iudicii lancem tenerem, etiam cum laudor inmeritus. uos dignatio censurae fecit immemores: me propositum intra uerecundum degere penetrale conpellit. uos scripta mea tanquam amantes adtollitis: me necesse est illos metuere, qui rancido despicientes cuncta neglectu etiam edecumata condemnant. ago. tamen gratias quod apud domnum Patricium talem me iudicari scribitis, qualem uestro testimonio reddidistis. insinuationi ergo amor debetur iste, non paginae, quam scaber stilus sine eloquentiae dote signauit. salutationem tamen magnitudini uestrae dignam referens deo gratias ago, quod uotiuis uos auctos successibus reduxit ad propria, quos mens mea pro conexione caritatis numquam sentit absentes.
- 3.6.1
VI. ENNODIVS LAVRENTIO,
- 3.6.2
Dandae sunt manus amoris imperio: uinctum me tenet adfectio cui uerba concessi, ut quod ad salue debitum pertinet non tacerem. domestici perlatoris occasio mihi perire non potuit, nisi ad diligentiae testimonium scripta transmitterem. salutans ergo reuerentia debita precor, ut uicario me releuetis affatu, quia promitto mihi litterarum prorogatione responsum.
- 3.7.1
VII. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.
- 3.7.2
Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.
- 3.8.1
VIII. ENNODIVS AVIENO.
- 3.8.2
Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem, quando quod amor non meretur per culpas optinui. ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa, in qua dum accusatis neglegentiam, praemium contulistis. puerum turbatus direxi, per quem nihil aliud quam quod opus esset ostendi. libero pectore lingua uacat officiis: mens confusa gratiam salutationis abiurat. ecce deo in utroque gratias, quia nec ego reus sum et uos me reum esse credidistis. beneficium mihi commotio uestra contulit, quod nix dedisset affectio. ego quid tibi debeam explicare non possum: pauper est caritas, in cuius narratione sermo non deficit. domine mi, salutem debitam dicens deum rogo, ut quodlibet animo gesseris semper scribas.
- 3.9.1
VIIII. ENNODIVS MARCELLIANO.
- 3.9.2
Scio magnitudinem tuam grandibus dei beneficiis abundare et promissam circa amicos seruare constantiam. nescit animus uester incerta polliceri amorem sine aliqua inminutione custodiens, et ideo securum me post deum uestris trado et commendo manibus et dei beneficia in quibuscumque negotiis per uos mihi euenire non ambigo. domine, ut supra salutationis honorificentiam soluens rogo, ut frequenti me epistularum uestrarum releuetis alloquio, quia summum mihi a deo munus conceditur, si de uestra meruero sospitate gaudere, quos fides et integritas omnibus, qui deum timent, facit acceptos.
- 3.10.1
X. ENNODIVS LVMINOSO.
- 3.10.2
Posset amicitiarum religio et adultae inter nos planta gratiae nulla discretarum sentire damna regionum, si quod negatur aspectui pensaretur alloquiis et pigro corporum onere diuisi per illam, quam e caelo sumpsimus partem, animis iungeremur. index merae affectionis uota pectorum lingua signaret, si ad desiderii copiam militaret oris officium et penetrale mentis resignatum teneretur in litteris: tunc nullo caritas neglectu ueteresceret, tunc diligentia mutuae deuinctionis usu polita fulgeret nec scabro memoria nostri torpore laederetur. sed quid faciam quod mihi meritorum meorum nebulae serenitatem bene amantis obducunt et obliuionem mei peccata conciliant? facessat a proposito meo imitari quod factum doleo et per silentium sumere de uestra taciturnitate uindictam. geminis ergo stimulis uerba concessi. negare non potui conmercium epistolare, quod et causa poposcit et gratia. scitis optime quae a uobis et per me et ore proprio sanctus pater uester domnus episcopus postulauit, ut expensa, quae pro necessitatibus domni papae Rauennae facta est, redibitione pensaretur. certis enim potentibus, quorum nomina tutum non est scripto signari, nouit dominus, quia plus quam quadringentos auri solidos erogauit: hos me fidem dicente concessit. frons mea apud ipsum libera esse non potest, donec per uos, sicut confido, pollicitatio compleatur. idcirco direxi praesentium perlatorem, hominem et religionis et fidei, ut ab hac me quam praefatus sum conuentione et iniuria subleuetis. unde salutationis honorem tota humilitate persoluens rogo per illum contestans, qui communia circa sanctum papam uota respexit, ut ordinetis qualiter ab huiusmodi inquietudine releuer. tamen si uerecundum esse non creditis, indicate, et de propria facultate restituo quicquid me spondente a sancto episcopo constat expensum, quia litteras sancti papae habeo, quibus iussit quicquid opus esset fieri cum mea debere securitate compleri. si mereor laborare, uestrae erit prouisionis expendere.
- 3.11.1
XI. ENNODIVS SENARIO.
- 3.11.2
Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. sed quid faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus et cito ad examen reducitur quicquid gratiae aura subripuit? me noui solum prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum fructum de caritate possedi, quem incognitus prouisione subtraxi. sed uos conuenerat non cito ab eo, cui amici nomen inposuistis, abscedere, ne non semper ad meam culpam redeat quod promissa mihi non tenetur affectio. solet enim esse ignara districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat quicquid semel fidum pectus acceperit. salutem ergo debitam dicens spero, ut despicientes rancida potentum fastidia honorem uestrum et quam deus tribuit possibilitatem humilitatis fascibus sublimetis. cuius rei fidem interpres animorum lingua confirmet et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata per litteras.
- 3.12.1
XII. ENNODIVS ABBATI STEPHANO.
- 3.12.2
Geminantur dei dona sperantibus et duplici exuberat gratia , superna beneficio: largis meatibus caelestium munerum unda procurrit: transeunt haurientis ambitum quae a Christo ueniunt fluenta donorum. sola uena est quae maciem nescit et defectus abiurat, tantum cursibus suis suggerens quantum meretur pectus sitientis accipere. cui aduertite quid occultus sapor infundat, quando ardorem limpha conciliat et siccitatem labiis aestuante animo inriguitas uiui fluminis gignit. talis est uestrarum ratio litterarum, quae quantam afferunt desideriis satietatem tanta pariunt et augmenta, quarum profunditas et bibitur et optatur, et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab eis uiscera subfundantur incendio. in quibus cognatas uideo flammas et pocula et diuersitatem naturae in peregrinam coisse concordiam. domine mi, longum terris deo nostro tribuente uitae beatissimae exemplum praesta et per religionis sanctae philosophiam non in hac tantum uita sperandum esse contemptu saeculi praesentis ostende.
- 3.13.1
XIII. ENNODIVS APOLLINARI.
- 3.13.2
Quantam cura mea, quae affectui uestro per necessitudinem militat in dies suggerit, nulla commeantium essem damna commentus, nisi ad illud unicum solamen absentium, quod in litteris inuenit prouidentia superna, concurrerem. sed quid faciam, quando tanta est uenientum confusio, ut nescias qui potissimum deligendus sit, cui reddenda sanctae conscientiae uestrae possint scripta committi? trahunt enim in occasionem conpendii sui uiliores quicquid nos praestamus affectui, et graue est ut seruiat cupiditati quod exigit uis amoris. idcirco animum usque ad domestici perlatoris opportunitatem \'b scriptione suspendi, ne diligentiae ratio sparsa pot inmeritos perlatores aliena inportunitate ranciscat et ad me culpa redeat quae a me non sumpsit exordium. necessitatem ergo procurati silentii breuiter explicans ad usum me paginalem conuerto, per quod magnitudinis uestrae mihi praesentiam secretis animorum itineribus expectata per paginas uerba concedunt. uale ergo, mi domine, et illa quam debes generi serenitate frequentibus amantem foue conloquiis, quia nullum est tam uenerabile munus sollicito, quam si saepe uos agnoscam uestram nuntiare, meam quaerere sospitatem.
- 3.14.1
XIIII. ENNODIVS EVPREPIAE.
- 3.14.2
Frequentia et necessitudini et amori exhiberet conloquia pectus obnoxium, nisi desideriis remedia sua subduceret discretarum consideratio sine medela terrarum. quicquid enim caritate iunctum est, quicquid sanguinis catena sociatur, hoc distractum uix respirat per interualla regionum. quae enim possit habere subsidia cui frequens denegatur copia et paginalis alloquii? muta inter absentes diligentia quo teste pandatur? ant enim opportunitas commeantium expectata subtrahitur aut inueniuntur tales, quibus non possint reddenda caris scripta conmitti. mi tamen usque ad domesticum perlatorem diu anxia uota suspendi, per quem honorem salutati exhibens optata nobis patefaciam meae prosperitatis indicia et litterarum mihi spondeam promulgatione responsum, quibus, si in portu est sanitas uestra, amplectendis reseretur affatibus.
- 3.15.1
XV. ENNODIVS EVPREPIAE.
- 3.15.2
Rarum eat ut necessitati amor fultus necessitudine colla summittat: uix contingit ut seruiat qui imperator est semper et suo iure dominatur affectus. quo umquam regium diligentiae nomen inpeditur obstaculo? cui libera caritas mancipatur obsequio? excusationem de aliquo timore non adhibet, nisi qui animum deuinctionis abiecit. mens quae pietati militat, etsi sint dura principum iussa, non metuit: nulla sunt tam barbara iura populorum, quae non reddi filio debita materna patiantur: quicquid in orbe gentium est ab humanitate non discrepat: quicquid in mundana luce gignitur fructus uteri requirit et seminis: sola nobis cum cunctis animalibus causa et sollicitudo communis est. cuius aestimabitur esse mens illa feritatis, quae erga curam sobolis posterior ab inrationabilibus inuenitur? germanitatem tuam respicit praefata concinnatio. tu unici oblita pignoris et miserationem orbati et felicitatem eius, cui mater superest, abstulisti. uere fateor sub libertate propositi, modo maxime quando ei a te et conloquia denegantur, pace deo propitio inter regionum nostrarum dominos omni radice solidata tigridem te inmanitate superasse. quando inueniri potuit aut quod plus amare possis a filio aut propter filium quod timere? facultatum cura debuit posthaberi, quia numquam bene hereditas quaesita est herede contempto. ecce dico: ni deus per sollicitudinem meam serui sui maliuolis obstitisset, omnis generis tui fuerat planta succisa. leaenae catulos tutis siluarum aut heremi commendant penetralibus, ne partus earum praeda sit hominum. dicas forsitan, quod haec exprobratio grauiter me ferre inpactam de adulescente sarcinam monstret. nouit dominus hoc solum me acerbe perpeti, quod et praesentia tua careo et totius te per silentium inmemorem affectionis esse cognosco. beneficio tamen dei paterna puero nostro non denegatur instantia. inbuendus liberalibus disciplinis limen nobilitatis ingressus est. ipsam quoque ad te dictionem, qua commendatus est, destinaui, in qua non eloquentiam sed uota cognoscas. uale ergo, mi domina, et si fieri potest, nostris te cum dei ordinatione redde conspectibus.
- 3.16.1
XVI. ENNODIVS LACONIO.
- 3.16.2
Diu est quod animus meus illa qua solebat releuari expectatione torquetur. in longum traxistis silentia, nulla necessitate conpulsi. non fui huius imitator neglegentiae, ut neque ego scripta prorogarem, sed ad dies conticui superuenturi spe inlusus alloquii. nunc tamen uicit deliberationem meam iam matura amplitudinis uestrae taciturnitas. debet euelli silentium, quod duriter in quadam radice conualuit. geminis ergo prospiciunt scripta nostra conpendiis: et perlatorem Benenatum hominem propter fugaces suos uenientem conmendo et desideriorum bona non differo. ergo uale, mi domine, et pro uoto tuo circa me geri prospera cognoscens paribus me accelera releuare sermonibus, quatenus et perlator de beneficio gaudeat et ego subleuer de responso.
- 3.17.1
XVII. STEPHANO EPISCOPO ENNODIVS.
- 3.17.2
Postquam meritis uestris dignitas restituta est et honor quem exigit uita conlatus, nulla beatitudinis uestrae pro peccatis meis scripta suscepi. aliena est a proposito uel a moribus uestris circa supplices quae in me seruatur obliuio. temeritatem meam pontificalis non accuset auctoritas: uix est ut diligentia quid iuris possit habere respiciat: numquam se metitur quem stimulat caritatis imperium. additur quod perlatori praesentium obuias manus adhibere non potui, nisi ut Benenatum hominem Gallias pro certis negotiis expetentem ad coronae uestrae notitiam mei perducerem sermonis officio, quem tota humilitate commendans rogo, ut per eum uicariis releuari procurer alloquiis. domine, salutationis seruitutem tota deuotione persoluens spero principe loco, ut precum uestrarum serenitas meae quoque mentionem non omittat facere, cum diuinitati subplicat sine intermissione, personae.
- 3.18.1
XVIII. EPISCOPO EVLALIO ENNODIVS.
- 3.18.2
Ad quantum me fastigium perduxerit donum spiritalis alloquii, angustia testaretur, si sermone ualeret ambiri. ad quod enarrandum idonea non est mentis exilitas nec sufficit oris egestas. uos enim mei memores extitisse quid aliud computabo quam peccata superari? memoria uestri omne quod actuum obscenitas potuit ministrare iam depulit et per sudum respicere supernum munus indulsit. domine mi, salutationis obsequia decenter inpertiens deum rogo; ut cirea paruitatem meam illa anima., ia. qua omne quod deus mandat exuberat, dignationem pollicitam sine aliqua procuret inminutione seruare. quam rem ex arbitrio mihi contingere frequentium declarate testimonio litterarum.
- 3.19.1
XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 3.19.2
Deo gratias, qui iuxta desideria mea, ne aliquando ab scriptione temperem, negotiosa facit esse conloquia: potest enim et utilitati prodesse quod exigit uis amoris. proinde, domine, indicia meae. ualitudinis faciens fugacem puerum uestrum Germanum uocabulo, qui ante triennium lapsus est, me suspicor inuenisse, de quo indiculum destinaui: qui si uere uester est, mature sequenda cognoscam.
- 3.20.1
XX.. ENNODIVS FAVSTO.
- 3.20.2
Multiplicibus ueneratoris uestri adfinis mei Iuliani negotium Marcellini laborat insidiis, qui ad querelam tantummodo paratus de iudicii integritate diffidit: uitat quae optat examina. nam postquam nescio quod praeceptum ad Genisam exhibuisse perhibetur, praedictus supplex uester ad Mediolanensis fori audientiam mox cucurrit et per triginta aut quadraginta dies praesentiam suam publico, sicut oportebat, ingessit iudicis. contestatus est ipsum Geuicam, qui ordinatus adserebatur inpulsor : . ut susceptum suum ad indicia destinaret, admonuit. domnum quoque Trasemundum, sicut ex litteris ipsius poteritis agnoscere, fecit scire. sed nihil apud eum profuit, cui solae latebrae in causa misera possunt esse remedio. pro quo rogo, quamquam apud uos precibus opus non est, ubicumque ueritas innotescit, quia omnia huius rei instrumenta transmisit, ut ordinatione uestra ab huiusmodi molestiis efficiatur alienus. domine, salutationis obsequia deferens spero, ut et a praedicto inquietudinem remoueri qua soletis cura faciatis et meam sollicitudinem de prosperitatis uestrae statu litteris subleuetis.
- 3.21.1
XXI. ENNODIVS FAVSTO.
- 3.21.2
Paucis adserendus est quem et notitia senior et opinionis bonae lingua commendat: non indiget prolixitate sermonum qui suis apud magnitudinem uestram dotibus adiuuatur. sublimem uirum Vitalem loquitur praefata concinnatio, quem 08 uestram fecit sacri consortio gandere collegii. ergo extraneis munietur epistulis qui orationis uestrae beneficio curiam non ut peregrinus ingreditur et cui reserastis libertatis penetralia, illi pectoris arcana claudentur? ego autem gaudeo scriptione multiplici, quia, etsi parum trihuam perlatori, nulla proprii desiderii damna sustineo. domine, salutationem restituens quam debeo precor, ut et circa praefatum gratia se culminis uestri. propius manifestet et mihi prospiciat restitutione conloquii.
- 3.22.1
XXII. ENNODIVS FAVSTO.
- 3.22.2
Inludit mihi spes quae exigit frequentiam litterarum. hac enim fretus inefficacibus animum pasco conloquiis. diu est quod sine intermissione scripta prorogans silentium, quod expugnatum esse credidi, confirmatur. sed quid faciam, quando uii ad consilium reducitur pio amore pectus obsessum ? putat remedia et quae conperit nil iuuisse. salutati ergo obsequium reuerentia exhibens consueta commendo praesentium perlatorem ipsum Constantinum, cui snffragium honestas et pudor est, cui quamuis plnra per affectum debeam, maiora tamen coactus soluo per iudicium.
- 3.23.1
XXIII. ENNODIVS MARCELLIANO.
- 3.23.2
Apud amantes et honore pollentes beneficiorum affectus in promptu est nec ulla preces cui praestandi mos est tarditate depretiat. Virgilius sublimis uir, tam sangoine quam honeetate pracipuus; inponi sibi ab inlustri uiro sacrarum \'comite Banennam ezcnrrendi neoessitatem plurimum deflet, cnins si hoc haberent desideria, obuias manus aetas adferret. qui apud nos me precatore utitur, ut ab eo huiusmodi saroina fiat aliena, quia relationibus frequenter quid egerit instructam praedicti suggerit potestatem. domini, honorem salutati ezhibens precor, ut consideratione mei in testimonium diligentiae postulatis detur effectus.
- 3.24.1
XXIIII. ENNODIVS MASCATORI.
- 3.24.2
Noao me genio infncata pectoris uestri ornauit diligentia: eliciti utor stili testimonio qui doctis supra inscitiam garrulitate displiceo. coaotus sermo pretium, quod non habet ex eloquentia, ab inpacta necessitate subripuit: nunquam fuit digna ultione contumelia, quam iussus exhibuit: nemo oboedientem iuste condemnat; sibi debet inlatas iniurias de eloquio rusticante qui prouocat imperitum). supercilium est celsioribus non parere, maius si quae noueris descendisse ab obsequente despicias. inprobi desiderii putatur adsertio non amare quod exigis: adstipulatur iudicio suo qui censuram de obtemperante suspendit: male pertinax districtio est, quae meritum in parente considerat: pudorem ab statione non expulit qui quod loquitur debet imperio. itaque in nobis quod sordet eloquentia commendatur obsequiis. uos uideritis quale sit quod iussistis offerri: ego uos sine frontis meae dispendio meruisse aestimo quod desiderastis accipere. taceo inter ista, quae principe fuerant loco narranda, ecclesiasticam humilitatem quod placere poterat abiurasse, orationum pompam qui orationem diligit non secutum, propositi consideratione et illud me fugere quod ducit ad gloriam, quasi uitium declinare quicquid attollit, culpam putare quod erigit aut sublimat, perdere iustae laudationis meritum fauoris affectu. excusationem ueritatis coloratam peniculo non praetendam, dum replico, quod illud, quicquid studiorum dederat cura liberalium, iam reliqui, quod alueo quondam copiosi fluminis uix arentis gutta fundatur eloquii. taceo, quod linguam, quam usus mobilem. fecerat, alter usus hebetauit, esse pro facundia silentium, abiectionem a nobis dilligi pro coturno. ad illud redeo; quia mihi non licuit intra uerecundum penetrale delitescere nec debilitatem ingenii tegere taciturnitatis indumento, hoc ad defensionem integram quod praetuli conputabo. sed amore prouocatus epistulares terminos inconsiderata loquacitate transcendi. uale, mi domine, cui honorem exhibens salutantis probabo quid de epistula mea sentias aut taciturnitate aut scriptione multiplici.
- 3.25.1
XXV. EVGENETI ENNODIVS.
- 3.25.2
In statione non esse apud uos gratiam potest qui fide claudus est aestimare: uolo tamen ad diligentiae testimonium prorogari frequentiam litterarum, ne animus de amantis prosperitate sollicitus, dum salus in ualitudine est, suspicionibus uentiletur. ecce habes, mi domine, unde serenitatem pectoris mei ex desiderii proditione cognoscas. adesto partibus tuis et sicut me imperati muneris praerogatiua sublimat, ita uos exhibiti gratia sermonis attollat. ergo salutem debendam restituens precor, ut quid promoueat in me desiderium tuum sub cuiuscumque significationis nube dilucides. uale.
- 3.26.1
XXVI. AVIENO ENNODIVS.
- 3.26.2
Adest magnitudo tua partibus suis et adserit splendorem sanguinis testimonio puritatis. caritatem nesciunt pia corda deserere, religiosam diligentiam mens generosa custodit. gemina ergo luce fulgentia scripta suscepi, dum quod pectus sanctum repperit dextera serena signauit. deum precor, ut piam in uobis indolem, si Romam diligit, sub perennitate conseruet et huiusmodi circa me studia sub ea qua promisistis cura multiplicet. uale.
- 3.27.1
XXVII. AVIENO ENNODIVS.
- 3.27.2
Nescio utrum magnitudini uestrae grata sint crebra conloquia: ego tamen semper quod expecto ab amantibus exhibebo. patior aliis aliud esse propositum: mihi meo uiuendum est more, ut amoris plenitudo reseretur claue sermonis: ego in affectione cariosam subrepere taciturnitatem usu fugiente non perfero. nunc si culmini tuo par cura est, monstretur assiduitate conloquii, patescat frequentia litterarum: sin aliis hactenus praeoccupatus studiis in meam modo concesseris diligentia imperante sententiam, quantum de tuo iure submiseris, tantum de meis obsequiis possidebis. ergo uale, domine, et munusculum suscipe non uilitate sui sed taxatum pretio destinantis. uale.
- 3.28.1
XXVIII. ENNODIUS EVPREPIAE.
- 3.28.2
Quamuis caritatis uestrae paginam sollemnibus tantum accepissem muniis obsecutam nec affectui nec necessitudini congruentem, res tamen postulauit me uicariis per stili similitudinem peregrinante diligentia respondere conloquiis, ne subtracit sermonis officium non uestram innotuisse mihi astutiam, sed nostram reuelaret infantiam. nolo, soror Euprepia, quicquam 4* prouinciarum malis uel, sicut dixisti, hominum inmissione causeris. quocumque abscesseris, quantum res docet, mentem male credulam non omittis: uitia nostra regionum mutatione non fugimus. circa propinquos tibi fuit tale propositum, ut nec benefacta ipsorum insta interpretatione pensares nec excessus debita tantum reprehensione corriperes. sed quid opus est doloris epistulam fieri longiorem? ingenium uestrum nulla eloquii poterit mutare affluentia. quod restat, uale, m; domina, et prout expedit ordinem uitae tuae animaeque conpone. me tamen Lupicino noueris non quod tibi debeo, sed quod animae meae conueniat impensurum, quia sola est, quae maiorem a deo retributionem meretur, affectio, cum nullis hominum dotibus prouocata conceditur.
- 3.29.1
XXVIIII. ENNODIVS EVGENETI.
- 3.29.2
Quotiens sensuum pignoribus uerba famulantur, quasi ia quodam speculo ita in paginis sermo sibi amicam pingit effigiem, cum qua uiua uice conloquitur et dulci simulacro desideriis obsequente gratulatur. nulla quidem conceptum foederati pectoris eloquitur oris affluentia, et cum sint faciliora uerba beneficiis nec existat quod crescere nequeat ambitione dicendi, ego in, explicanda circa uos diligentia arentem testor infantiam. unanimitatem tamen uestram taciturnitatis incersso, quod gemina scriptione donatus nihil de uicaria relatione cogitasti. ecce iterum paginas mitto sciens tribuere quod expecto. uale, mi domine, et amantem tui adloquere nitore quo clarus es, foue integritate qua praeuales.
- 3.30.1
XXX. ENNODIVS AVIENO.
- 3.30.2
Miror fanis magnitudinis tuae iniucunda copulari et serenitatem conscientiae uerborum austeritate maculatam, dum scribis imperare me potius paginas quam diligentia exactrice promereri. putas ullum genus dominandi esse sublimius quam illud quod amore nos subicit? nulla sunt, domne Auiene, culmina a iugo caritatis inmunia: quicquid in orbe libertatis est tali non subtrahitur seruituti. ecce ego loco humilis, ignotus honoribus uestris fascibus sic iubebo, parili contentus ordine subiacere. nunc uale, et quantum tribui tibi senseris, tantum mihi sicut fidelis restitutor affectionis inpende.
- 3.31.1
XXXI. ENNODIVS AVIENO.
- 3.31.2
Quamuis epistularum qualitas pro ingeniis conponatur et saepe sollemnitati militet, nonnumquam affectionis testetur indicia, quas aliquando dictat sinceritas, plerumque fuci similis concinnatio, quae candorem imaginata diligentiae urbanitate qua tegitur innotescit, dum fabricatis nudata tegminibus intra uelamen aperitur: ego tamen in paginis speculum puto esse conscientiae, per quas amicitiam discernere absentia uix praesumit: clarum est tamen, quid in illis simplex, quid artifex sermo deferat. scindit nubes eloquii mens dictationis interpres : cito ad intellectum peruenit falcibus suis uerborum calle reserato. ergo his ualde delector officiis, quibus panditur sinceritas nec occasio se interserit secura fallendi. gaudeo tamen mihi uel causas scribendi uel perlatores accidere, ut sub hac frequentia meo uoto satisfaciam et pudorem uestrum onerem, nisi a uobis suscepta redduntur. salue, mi domine, et in sententiam meam affectu imperante concede. uale.
- 3.32.1
XXXII. ENNODIVS PASSIVO.
- 3.32.2
Si ad eloquendam sufficeret sermo caritatem, si totum infantia explanaret affectum, cui magis quam uobis paginarum frequentiam praestaremus ? et nisi artaret meritum pectoris, nulli dignius sermonis militaret officium. alii affectum, quem mente nesciunt, ore testantur et pingunt inlecebrosis epistularum momenta commerciis, quando feriatis penetralibus amor totus in lingua est nec aliud ad interiora perducitur, nisi quantum in scriptione confertur. at meus erga uos animus eloquii pressus macie et amicitiae ubertate conticuit: metuo enim, ne gratiae terminum ponat mendica confabulatio, ne idem modus putetur esse sermonis et foederis. melius est plus aestimationi per silentium dimittere quam monstrare diligentiae damna per litteras. ecce rarioris conloquii causas adserui, credens apud uos a sinceritate debita facundiam posthaberi. quod superest, saluete, mi domini, et diuinis usi beneficiis procedente uita in longum caelestia mandata conplete. inuenit enim apud uos, cum a cumulo coeperit benignitas, incrementum. uale.
- 3.33.1
XXXIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 3.33.2
Proposito obsecuntur paginae, quibus commendatio praestatur afflictis. in his enim clara est religionis integritas, quae nullo potentioribus fuco blanditae adserunt lacrimas submissorum. sed hinc alias. cum perlatorem uideritis, uotum dictantis agnoscetis. utinam illo apud magnitudinem uestram supplicationis euentu alleganda conciliet, quo a me litteras impetrauit. mulierem religiosam pauperem de bono negotio praesumentem sermo praefatus insinuat aestimate si fragilitati, si iustitiae oportuit uerba subduci, si conuenit me uel officio deesse uel moribus. ecce ego reuerentiam salutationis inpendens quid partibus meis deberem contestatus sum: uobis quid remansit adtendite, quia sicut personam meam pro supra dictae uoluntate petitio, ita uestram effectus aspiciet. uale.
- 3.34.1
XXXIIII. ENNODIVS SENARIO.
- 3.34.2
Nihil est equidem quod non a ueritate in altum ambitioso tollatur eloquio. sed ego ad diligentiam circa uos meam patior sermonis infantiam. numquam par fuit lingua caritati, semper subiacuit oris officium bono conscientiae. ob hoc utor securitate monitoris. non credidi tanto tempore amplitudinem tuam mei inmemorem sic futuram, ut etiam sollemnibus conloquiis abstineres, ut illa, quae solent affectionem imaginata fronte simulare, negarentur inter personas catenis foederis obligatas. haec si ualerem narrare, poteram sustinere. ecce iterum scribo et quae uerbis adsero sequenda testor exemplis. uos uideritis quale sit posthac desideria honesta neglegere: ego dolori patientiam usu institutus adhibeo. uale.
- 4.1.1
I. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.
- 4.1.2
Boni imperatoris est probatam in acie militis animare uirtutem, ut fortitudo laudis pabulis inuitata in secundis congressibus dediscat lucis affectum. cuius robur ducis praeconio non nutritur? quibus se denegent etiam minus ualida tironis membra conflictibus, quando rectoris testimonio uidet sibi non perire quod gesserit? sola uia est, qua ad proeliandum crescat intentio, quotiens bene gesta non delet obliuio. utinam diuinitas uestris mota precibus diabolicum certamen interimat! utinam deuotionem meam in pace manifestet, ut cuius studium resignauit aduersitas, illius concordia commendet obsequium! ad Marcellianum episcopum directa est a fratre uestro instructa legatio: sed quid promouerit ipse rescripsit. quod restat, porrectis salutationis precor officiis, ut quicquid aegrum est medica oratione curetis et inter latentium secreta morborum qui in generalem necem seruatur ferro spiritali resecetis errorem. uale.
- 4.2.1
II. ENNODIVS ALICONI.
- 4.2.2
Venerabilis Amantius presbyter dum ad uos paginas exigit, rem deuotionis meae sui esse fecit imperii. felix necessitas, quae uotis praestat obsequium: libera praeeminentis iussio, quae seruit affectui. debet mihi coactor quod meae praestiti uoluntati: prospera est scriptio, quae testimonium tribuit bis amori, dum et nouum in ius diligentiae adtrahit et amici senioris pectus obligat: qui dum magnitudinis tuae fidelis praeco est, prius uos per adstipulationem suam fecit eligi quam cognosci. raro notitiam praecessit affectio: cui contigit ante placere quam inspici? quantum apud me pondus est perlatoris aduertite, ad cuius nutum iudicia nostra flectuntur: uidimus quem didicit: quem laudat amplectimur. saepe in solido constituta mens propria amico cedit examini. merito ergo suspicimus quos probatus extollit. nunc si ubertatem gratiae ingenii macies explicaret, si ad fontem foederis aridi sermonis non lassaretur infantia, si epistularis qualitas, quae etiam copiosis eloquentia frenos inponit, progredi me ad longiora permitteret: adsererem quantum nobilitas tua mihi debeat, quod ad epistulare commercium primus accessi, quod ianuam diligentiae reseraui claue sermonis. baiulus tamen deprecor ut pro his quae tribuit redametur. ecclesiae causas insinuo, quia quod spei meae inpenditur uobis crescit ad meritum. domine mi, effusissimae munus salutationis inpendens quaeso, ut, si uobis cordi est oblationem meam de libamine caritatis accipere, religionem amicae conscientiae reseretis alloquio. uale.\'
- 4.3.1
III. EVLALIO EPISCOPO ENNODIVS.
- 4.3.2
Trinitati gratias deo nostro, qui fascem quo deprimor pecca. torum fortis apud se uiri alacritate sustentat, qui memoriam mei in illo sancti pectoris tui templo quo gaudet Christus subtilis fabricator interserit, ut quod propriae conuersationis nube fuscaui splendida conscientiae uestrae serenitate detergeat. iam noui quia non inefficaciter funduntur lamenta peccantium. hoc mihi principe loco oratio mea, hoc lacrimae contulerunt, ut robustus pro me precator exsurgeres, ut labantibus umeris caelesti munitam auxilio dexteram subrogares. uerum est quia sola apud deum desperatio perdit errantem. ecce iam lolium nostrum spinae uel tribuli hordea triticum uineas pollicentur. age, electe dei, pro me humili quod coepisti et partibus tuis adesto, dum precum in me adsiduitate diluis quod ego collegi ubertate culparum. frequentibus etiam susceptum pasce conloquiis, ut insulsum pectus nec ulla uirtutum stabilitate subnixum admonitionis sale confortes. ad obsequia salutationis reuertor et epistularem transgressus terminum unum uelut garrulus sed pro necessitatibus inportunus adiungo, ut me sine cessatione tantum iuues precibus, quantum confirmas alloquiis. uale.
- 4.4.1
IIII. EXEMPLAR EPISTVLAE QVAM IPSE DICTAVIT. FRATRI SOROR.
- 4.4.2
Quamuis summatim gratiam aliqui debeant etiam malis in affectione pignoribus nec illud quod posteritati tribuitur beneficium putetur esse sed debitum, cum malignus interpres iudicium cordis naturae subdit imperiis et tollens saporem diligentiae sola iubendum putet obiectione pariendi, quando plus creditur fili uocabulum ualere quam obsequium et non quaeritur quid in amoris lance promoueas, sed quale ad praeiudicium aestimanti nomen opponas, cum apud prudentes frustra subolem dicimus, nisi exhibet quod uocatur: nam qui m prole censuram neglegit, conceptum - magis designat sibi placere quam meritum. facessat in posteris hoc solum nos cogitare quod libuit. etenim fructus uteri, nisi honestate respondeat, plus in testimonio lasciuiae uidetur euenisse quam gratiae. fas enim est germanitatis semper fidele consortium etiam partubus anteferri: datur participem originis sic haberi, ut nec consortium sanguinis neglegatur et descendens a merito laudetur examen. et ideo ne sinuosis in longum procedant uerba praeloquiis et quod re angustum est crescat affatu, dono, in fraternitatem tuam confero et iuri tuo perpetua libertate transfundo mancipium iuris mei illud et cetera. uale.
- 4.5.1
V. FAVSTO ENNODIVS.
- 4.5.2
Sublimis uir Dalmatius, animae meae portio non defraudata sed solida, cui ad praerogatiuam sanguinis morum splendor accessit, hoc negotio suo credidit conuenire, si meis apud culmen uestrum iuuaretur alloquiis. quod supersedendum eius conscius non putaui, faciens urbanitate quadam personae tribui quod uos noui debere iustitiae. in Sicilia enim praedicti pr. dium bono hactenus iure possessum a consortibus perhibetur inuasum. nunc ad iuuamen ciuilitatis inpenditur quicquid ego promouero supplicando. domine mi, salutationis obsequia plena humilitate persoluens deprecor, ut circa memorati nobilis uiri conpendia pudorem leges ac reliqua quae per conscientiam uestram subsistunt reipublicae ornamenta muniatis. uale.
- 4.6.1
VI. AGAPITO ENNODIVS.
- 4.6.2
Credidi, postquam magnitudo uestra bonis est inpensa generalibus et otium migrauit in gloriam, postquam Rauennatibus excubiis occupati, dum quietem uestram neglegitis, nostram omni soliditate firmatis et priuatus genius ad regni decora transiuit, quando nouam lucem de domesticis abstractam sini. bus palatinus sibi fulgor adiecit et angustiorem fuisse regni sui pompam rerum dominus cum uos non habuit recte metitus est, pro uicinitate regionum crebris me releuandum esse conloquiis. sed inefficacibus spei meae inluserunt peccata consiliis: nullas paginas ad diligentiae testimonium mens serena transmittit. graue est si amorem non merui, grauius si quem exegeram forte turbaui. scio tamen haec congruentibus ueritati excusationum nubibus esse claudenda, in priuatis inueniri munera litterarum, non recte ab occupatis ista disquiri. sed noui firmam in affectione conscientiam inter quaeuis pondera et aduersa distractam debita sua gratiae non negare. nunc nolo esse prodigus in querelis. salutationis reuerentiam soluens deprecor, ut suggestionem, quam apud uos deposuerit praesentium portitor, ad uotiuum perducatis effectum. uale.
- 4.7.1
VII. ENNODIVS IVLIANO V. I. C. P.
- 4.7.2
Suscepi litteras gemino splendore radiantes, quibus purpura dictatoris uestrae iuncta dignationi creuit in pretium, gratias omnipotenti deo restituens, qui uotorum maciem beneficii ubertate transgreditur et quando in desideriis meritorum conscii sectamur angustiam, diuitis indulgentiae copias non refrenat. credidi satis esse, si me feceritis amplissima scriptione sublimem: sed uos non hoc tantum contenti praestare, quod habet mendica postulatio, linguae idonei et laude locupletes paginas destinastis magni more fluminis, qui quotiens ab alueis, ut ariditatem finitimam temperet, ad obliqua inuitatur, optanti tenuem riuulum totus inlabitur et marcida profundo squalore terga per ebrietatem undae salutaris infundit. fortium tamen seruans consuetudinem personarum magnitudo tua circa exiguitatem meam bene coepta non deserat, ut in testimonio diligentiae cura paginalis habeatur et puri amoris adstipulationem deferant blandimenta conloquii. occasum nesciat caritas, quam ante culmina promisistis: tantum circa me crescat gratia, quantum uobis iuncta sunt fastigia dignitatum, ne amicitiam, quam fouit mediocritas, credatur abiurasse potentia: nam qui fastum in sublimitate castigat docet se meruisse quod adeptus est. resignate per probitatem conscientiae, felicitatem submitti posse amoris imperiis: illa libera procerum colla, dum formam tribuitis, subiugate diligentiae: fas sit de uobis adsuesci, ut amplissimus in societate retineat quem minor adquiret. ludit de illis casus, quibus obliuionem suorum indicet, quos ad celsa perducit. apud scientem rerum relegere bona non est admonitionis necessitas sed laudis occasio. noui fabricatam ad bona studia ingenii uestri tranquillitatem, quam ideo speciatim conmemoro, ut ostendam ubi affectio solida est honoribus nil licere. sed epistolarem transcendi terminum, dum commendationi meae multus inhaereo : redeo ad officia paginalis alloquii et ualere me nuntians prosperitatis uestrae actutum secunda disquiro.
- 4.8.1
VIII. ENNODIVS SVMMACHO PAPAE.
- 4.8.2
Vsque ad temeritatem me apostolica dignatione promouistis: fiducia concessa extitit mater audaciae. sed qui me humilitatis putat ignarum oboedientem probabit, si iussa consideret. praesumptio est, si dominorum beneficia famuli non sequantur: obsequium aestimandum puto quod pariturus inpendo. ecce causam scriptionis adserui, quia ueritus sum ne post imperatam stili curam tacens praecepta respuerem. huc accessit quod in causa. uenerabilis memoriae Mari, dum apud urbem essem, spem meis precibus uos dedistis, cuius negotium cum sancta ecclesia uestra legitima pactione decisum est. sed heredes eius per annos plurimos debitos sibi fructus deflent fuisse subtractos: pro quibus uestri- conscius precator accedo, quia cui mos est pia iugiter facere iusta non despiciet et qui largitur proprium aliena non subtrahet, errat qui deo proximam conscientiam credit commodis inuitari: detrimentum est sanctae uoluntati non exhibere beneficium. sola putatis lucra, quae uobis de liberalitate nascuntur, qui diuitias dum tribuitis accipitis. auara est dispensatio sanctorum, quae nil reseruando uniuersa proprium reducit ad meritum: nulla sunt potiora quam quae uobis eueniunt de largitate conpendia. ergo securus conprehensi superius heredibus laboris promisi uestra contemplatione iacturam: uos pollicitationem meam benigna dispositione conplete et illos effectu, me releuate conloquio.
- 4.9.1
VIIII. ENNODIVS FAVSTO.
- 4.9.2
Solet epistolaris concinnatio, quando fauore rapitur, iudicia non amare et copiosius facere beneficium, dum attollit inmeritos. ille enim debet amplius adserenti, qui quod moribus non exigit gratia scriptoris suffragante consequitur, quia nullis adiutus conscientiae dotibus iure ad allegantem reportat, si quid adipiscitur. aliud est in eo, qui conmendatur, tamquam nobile germen ita peregrinantia bona uerbis inserere, aliud innata uulgare, quemadmodum si rusticum pecus Tyria confirmes purpura sponte uestiri et uirus generosum, quod uellus aeno inebriante non sorbuit, dicas rura diffundere. tingunt alii linguae murice quae nullus ad regalem usum fucus exhibuit, et discreti maris ignota cocleis lana solam lucem bibit eloquii: redditur dignum principalibus indumentis quicquid in uili munere relatorum uerba colorauerint. sed ab huiusmodi urbanitate uires me pariter et uota subducunt. nulla clarioris suci stamina per me splendore rutilabunt: nemo dictum de aliquo inueniet quod in eius actibus non agnoscat. hinc pudori meo uel proposito manum porrigo, quod illi praeuium inpendo oris officium, qui ad notitiam uestram rebus bene gestis occurrit. Venantium Y. C. loquor idcirco a me paginale inpetrasse obsequium, ut in se oculos uestrae magnitudinis inuitaret, ne eum inter curarum moles contingeret ignorari. sunt illi suffragia sua, per quae inter susceptos uestros mereatur adscribi. exhibuit uobis modestiam religionem innocentiam, quibus penetralia. serenae mentis comitibus introiret. exuberant, mihi credite, apud eum insignia quae fouetis: non laudatorem me continuo in eo probabitis fuisse sed testem. uos, mi domine, perlatori dignationem principe loco tribuite, ne uir bonus nouitate turbetur: liquido aderit partibus suis et uitae opibus pensabit damna uerborum.
- 4.10.1
X. TRASIMVNDO V. I. ENNODIVS.
- 4.10.2
Non temeritas me ad paginale duxit officium, quando adomnem communionem subditum suum regiae stirpis germen inuitat. est enim haec claritas dominorum inserta natalibus, ut culmina sua dignatione subliment. uultis quasi aequales tractare famulos, ut ab ipsa uobis per amorem condicione plus debeant. unde, piissime domine, obsequium exhibens cum generalitate soluendum significo me ad aliqua suggerenda perlatorem praesentium destinasse. uos effectu donate supplicem, quia spe fultus precator accessi.
- 4.11.1
XI. ENNODIVS LVMINOSO.
- 4.11.2
Qui amicam conscientiam manifestis pandit indiciis, tollit otium quibus gratiae praestiterit dignitatem. uix enim feriata sunt ora eius qui consueuit audiri, quia magnum dispendium pudoris est uerborum retinere beneficium, ut dum linguae parcimus honestatis prodiga frons laboret. uos me garrulum fecistis, qui preces meas consuestis admittere. sed ne praestanda circumloquar et epistulae prolixitate inpetranda suspendam, ad rem redeo. sublimis uir Laurentius reditus sibi debitos, quos ecclesia Romana facta cum auctore eius est pactione pollicita, a domno papa asserit sub nescio qua oppositione denegari. in quo negotio fauorem per me uestrae defensionis inplorat, ut rem, quam debetis legibus, uideamini exhibere diligentiae et illud crescat affectui quod denegari non licet aequitati. uos hanc rem iuxta desideria mea tribuite, ut quantum nominato uiro commoditatis accesserit tantum me muneris accepisse confitear. salutem ergo dicens spero, ut circa munia litterarum nec sincerus amor uacationem accipiat nec facundia totius orbis celebrata testimonio conticescat.
- 4.12.1
XII. ENNODIVS IOHANNI.
- 4.12.2
Natura partum est, ut cura migret in gaudium et mutetur querela praeconiis, quotiens cupita tribuuntur. incertus animi fui quid sibi uellet sublimitatis tuae tam longa cessatio, sed cum potiri datur optato, ipse pro partibus tuis honestum excusationis genus inquiro. uide quid faciant serena diligentiae: quasi totum mihi ex sententia fluxerit, ita simplici munere placatus errata concessi. habes unde pii amoris formam possis adsumere et circa amicitiam constantiae exempla mutuari. me si sequeris, nec plura te a coniunctione peccata retrahunt et unum benefactum sodalis tui culpas absoluet. me silentii, frater, me obliuionis incessis ? ubi erat iste animus, quando nec promulgata conloquia meruere responsum nec ad stili imperandam sollicitudinem praeuius existebas? ubi fuit inabstinentia tabellarum non circa omnes in Liguria custodita ? multis a desiderio tuo peregrinantibus in solacio doloris mei paginas exhibendo, et mihi taciturnitatem continuasti et illis praebuisti contra uota conloquium, quia est ista humanarum rerum ratio, ut pro magna cognatione par studium semper existat. cuius ordinis immemor uoluisti sociare quaedam imperita cum litteris, putans coire posse in affectum toto calle distantia. quid promouit suada oratio tua elucubratis concinnata sermonibus, quando bonarum artium nescios appellabat amante posthabito? sed hinc alias: nolo excessuum multitudinem relegare, qui breui satisfactione delinitus sum. nam parcitate in eloquendis illis usus fueram, nisi nosse uos crederem de offensis illud remanere quod tegitur, [etj quod in uocem erumpit amoueri. domine mi, precor, ut posthac ad ea quae male haberi didicisti non tamquam emendationis contemptor adspires, sed crebro mihi dulces paginas dirige, ut crescat dos facundo, dum seruat sacramenta concordiae.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 619
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.