Heptateuchos
- gen.500
accipit optatum toto pro munere fratrem.
- gen.501
mox sopita deus inlustrans corda prophetae
- gen.502
praecipit. ut cuncta uacuet formidine pectus,
- gen.503
quandoquidem inuictae tutus sit tegmine dextrae.
- gen.504
ille alacer concessa sibi licentia fatur:
- gen.505
"Quid mihi pro tanta praestant tua dona loquella?
- gen.506
nam coniuncta quatit fessum longaeua senectus,
- gen.507
nec datur emeritum post mortem linquere natum.
- gen.508
et quia nobilibus thalamis mihi germina non sunt,
- gen.509
degener heres erit nobis, quem serua creauit."
- gen.510
confirmat uatem dominus, dum talia fatur:
- gen.511
"Ne time confidens; seruus tibi non erit heres.
- gen.512
nam si nosse ualet numero carentia quisquam
- gen.513
sidera uel totas pelagi percurrere harenas,
- gen.514
is poterit prolem solus numerare putando,
- gen.515
quae praestanda tibi est, totus qua tenditur orbis,
- gen.516
nasceturque tuo de semine, qui tua cernat
- gen.517
filius atque etiam natus sit regis aeterni:
- gen.518
namque ego sum dominus caelorum conditor, et te
- gen.519
auxilio tutum Chaldaea ex gente reduxi."
- gen.520
credidit ista senex nec quidquam defore uerbis
- gen.521
metitur domini sincero acumine cordis
- gen.522
subnixusque rogat, placidis dum supplicat orsis,
- gen.523
signa dei quae mente gerat, quae corde sequatur,
- gen.524
munere pro tanto, quo natum gignat inerti
- gen.525
corpore, iam gelidis decursa ob tempora membris.
- gen.526
admonitus uitulam trimi iam temporis aptat,
- gen.527
coniungens alacrem torua cum fronte iuuencum,
- gen.528
uerbecem caprumque dehinc hirtamque capellam,
- gen.529
columbas pariles, simili cum turture iunctas.
- gen.530
corpora mox pecudum gemina in diuortia findit,
- gen.531
iulaesas tota dimittens carne uolucres;
- gen.532
omnia disponit sacrisque altaribus aptat.
- gen.533
seque locat propter, sensu uersutus et aure.
- gen.534
ecce autem prima sub tempora noctis opacae
- gen.535
candida sanctifici terrentur pectora uatis
- gen.536
nigrantesque ruunt confusa luce tenebrae.
- gen.537
his super attonitus domini solacia sumit,
- gen.538
dum noua uenturae praenoscit semina gentis,
- gen.539
per uarios casus duro sub rege locandae
- gen.540
Aegypti, cui nomen erit Pharaonis acerbi.
- gen.541
"Namque quater centum dominis subiecta per annos
- gen.542
seruiet, ad terras rursus reuocanda feraces;
- gen.543
ac uice mutata, quae quondam serua tremebat,
- gen.544
sceptra reget, ualida gentes uirtute cohercens.
- gen.545
at tu, cum fuerit metati terminus aeui,
- gen.546
sedibus in patriis functus mandabere busto.
- gen.547
nam populus infensa sibi de sede reuulsus
- gen.548
huc ueniet, domibus ueterum donandus auorum.
- gen.549
nam qua Niliacis gaudet nunc incola terris
- gen.550
et celer Euphratis Syrorum praenatat orbes,
- gen.551
Cenaeos populos Cenezaeosque tenebunt,
- gen.552
Chedmoneos, Chettos iuncta cum gente Phereza.
- gen.553
et Raphana, cui manus est Iebusa cohaerens,
- gen.554
dilectaque sibi pellentur sede Chananni.
- gen.555
quin et Amorraeus, Gergesso extrusus amico,
- gen.556
semianimis possessa dabit uenientibus arua."
- gen.557
quae cum sancta dei prompsissent uerba prophetae,
- gen.558
sole sub occiduo clarum dat fulmine signum.
- gen.559
nam uelut undanti ferueret flamma camino,
- gen.560
caesarum pecudum uisa est delambere carnes.
- gen.561
Interea steriles iam pridem fessa per annos
- gen.562
perdiderat etiam uotum iam Sarra parentis,
- gen.563
et quia praegelida partum non poneret aluo,,
- gen.564
ad secunda suum coepit lactare) maritum ;
- gen.565
gaudia et inflexum cogit consortia seruae
- gen.566
noscere, quo saltim genitor sit pignore uili.
- gen.567
ilicet in thalamos Aegyptia ducitur Agar,
- gen.568
Ismahelumque nothum fecunda gignit ab aluo.
- gen.569
quae cum seruili dominam contemneret astu.
- gen.570
uerberibus duris adflicta et saucia fugit.
- gen.571
ac dum uicino tegeret se deuia fonte,
- gen.572
nuntius aetherio descendit culmine caeli
- gen.573
consultamque prius dominorum mittit ad aedes,
- gen.574
quin etiam multo gaudentem munere donat.
- gen.575
quae quia conspicuo fulgentem lumine sanctum
- gen.576
uiderat, a simili narrauit nomine fontem.
- gen.577
iamque nouem denos nouiesque exegerat annos
- gen.578
Abramus uates, cum se iam iamque parentem
- gen.579
agnoscit nati magno de munere dandi,
- gen.580
testamenta dei cui sunt concordia summi,
- gen.581
gentibus innumeris genitor ductorque futurus.
- gen.582
percipiens placidas per grandia tempora sedes.
- gen.583
quin etiam solito de nomine grandior exit,
- gen.584
dura decus adiectum uocalis littera ducit,
- gen.585
et Sara quae fuerat, mandatur Sarra uocari.
- gen.586
quin etiam patris Ismahelus pro prece diues,
- gen.587
bis senos princeps populos generatque regitque.
- gen.588
post haec gesta senex. cum sol octauus adesset,
- gen.589
maribus exhibitis adimit praeputia ferro.
- gen.590
adiungens pariter quoscumque ex plebe seorsa.
- gen.591
inde ubi iam tempus promissi muneris instat,
- gen.592
soluitur in tremulos uultu crispante cachinnos,
- gen.593
dum tacitus secum promissa ingentia uoluit:
- gen.594
"Posse deum credes, quidquid non extitit umquam,
- gen.595
condere et infractos robur generare per artus?"
- gen.596
Scandebat medium iam sol flagrantior axem,
- gen.597
magnificusque senex frigus captabat in umbra,
- gen.598
cum subito iuuenes pariter tris adfore cernit.
- gen.599
sedulus in cunctos unum plus ambit et orat.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 5,575
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.