Heptateuchos
- gen.301
qui leuibus pinnis uolucri dum flamine fertur,
- gen.302
non rediit, iusti suspendens uota prophetae.
- gen.303
post hunc albentem mittit per stagna columbam,
- gen.304
quae super aequoreum campum defessa uolatu,
- gen.305
nusquam nancta solum, uati se reddidit almo.
- gen.306
cumque recurrentis fulgerent septima solis
- gen.307
lumina. dimittit pinna plaudente uolucrem,
- gen.308
quae nemore inuento ramis praepinguis oliuae
- gen.309
ora referta tulit, cum iam per sidera uesper
- gen.310
surgeret ac tremulo noctem praecurreret igni.
- gen.311
inde iterum septem transcursis rite diebus
- gen.312
mittitur in pelagus ales, quae lapsa meatu
- gen.313
perceleri numquam sociae se reddidit aulae.
- gen.314
sescentos igitur iam tum transgressus et unum
- gen.315
orbes erat uates. primo iam mense secuto
- gen.316
atque die mensis primo, cum libera tellus
- gen.317
uisa aperire procul montes ac uoluere fumum,
- gen.318
quos super undarat ter quinas pontus in ulnas:
- gen.319
decurso iam mense dehinc cum trina secundo
- gen.320
lumina restarent, toto iam libera fluctu
- gen.321
terra fuit propriumque ostendit laeta uirorem.
- gen.322
ergo ubi nudatis consedit montibus arca.
- gen.323
Araratum qui nomen habent sermone uetusto,
- gen.324
laxat claustra senex reddens noua semina terrae
- gen.325
exstruxitque libens sacraria festa tonanti
- gen.326
atque memor uoti adolet dum altaria flammis,
- gen.327
hostia digna fuit, mites dum gignit odores,
- gen.328
qui dominum coram laetis cum flatibus halant.
- gen.329
tum. ne consimili pereat discrimine terra,
- gen.330
diluuium dominus uentura in tempora tollit,
- gen.331
festinos menses et tempora mobilis anni
- gen.332
inrequieta iubens consuetos uoluere cursus:
- gen.333
sed croceum tantum curuandum in nubibus arcum,
- gen.334
candida cum sudo praerorant sidera nimbo.
- gen.335
prosequitur uatem domini benedictio mitem,
- gen.336
scilicet ut cunctis. quae tellus et mare gignit,
- gen.337
imperitet fidus, cum sint subiecta regenti;
- gen.338
admonitus pecudum carnes secernere mensis,
- gen.339
quae non laxato uitam liquere cruore:
- gen.340
idcirco quoniam multis haec indita mens est.
- gen.341
"Ast homo si ferro fuerit uel dente ferino
- gen.342
perditus, inquiram," dixit, "qui talia faxunt;
- gen.343
similibus dant colla modis fusura cruorem."
- gen.344
diuidit hinc dominus placiti mox pignora uatis
- gen.345
fecundasque iubet discretim sumere terras,
- gen.346
ut uacuum denso conplerent germine mundum.
- gen.347
accipit hoc meritum domino donante propheta,
- gen.348
vitis ut inuentor delibet candida uina.
- gen.349
quem propere expletum cyathis somnoque grauatum
- gen.350
derisit Chamus, de quo Channana iuuentus
- gen.351
nascitur et proceris dixit de nomine gentem,
- gen.352
fratribus ostentans nudatum membra parentem.
- gen.353
qui pariles pietate tegunt uelantque iacentem:
- gen.354
tergoribus studio iunctis dum lumina uertunt,
- gen.355
sopitum gessere senem, nec turpia dictu
- gen.356
membra uident, tenero flectentes colla pudore.
- gen.357
id pietatis opus postquam iam mente serena
- gen.358
cognouit uates, grassatum damnat in aeuum,
- gen.359
germanis faciens ut sit postremus et acro
- gen.360
subditus imperio fortesque exterritus oret.
- gen.361
inde senex functus nongentos transit in annos,
- gen.362
quinquies et denos, ut legis formula cauit.
- gen.363
cuius progenies, properat dum ducere muros,
- gen.364
condidit eximias uastis suspectibus urbes.
- gen.365
dumque operi instantes certatim moenia condunt,
- gen.366
nominibus signant Tharsum Citiumque Rodumque,
- gen.367
exstantes portis, fluctu quas adluit aequor.
- gen.368
Channanus hinc nomen habet, hinc Sidona surgit,
- gen.369
inde Iebusaeus, Cethaeo adiunctus Amorrus,
- gen.370
Gergessus ueget, Euaeus, Arucus, Asennus,
- gen.371
Samarus, Aradius Orusque, et moenia quisquis
- gen.372
Gaza colit, G Gomorra quibus Sodomaque iugantur
- gen.373
atque Adama et Sebona, quis iunctim Lasa cohaeret.
- gen.374
quin etiam et Massam faciunt similemque Sopheram
- gen.375
celsiiugum et collem, nimbosas qui leuat arces,
- gen.376
qua primum albentis prorumpit flamma diei.
- gen.377
corpore de quorum Nembrodus nascitur, acro
- gen.378
venatu adsuetus et membris grandibus exstans
- gen.379
atque deum gaudens contra se adtollere sanctum,
- gen.380
heroum de more ferox, quos ardua ceruix
- gen.381
inmensumque caput sublimes tollit in auras.
- gen.382
hic Babylona locat Orichamque Archata et Acallam
- gen.383
Sinnacheros inter saltus; Assura deinde
- gen.384
condit et eximiam tectis Nineua locauit
- gen.385
et Robotham, Calchamque dehinc. Dasemata quarum
- gen.386
distinguit saltus medioque in limite surgit.
- gen.387
Dumque alacres certant et nomina moenibus indunt,
- gen.388
in campum ueniunt Sennarum nomine dictum,
- gen.389
molitique cauas ad sidera tollere turres
- gen.390
non calcem faciunt, qua saxa inserta ligantur,
- gen.391
sed lateres tosta lutei fornace coquuntur,
- gen.392
ut prius inmensis fulgerent moenia tectis,
- gen.393
quam noua discretas faceret migratio gentes.
- gen.394
bitumen pro calce fuit, quod uellere molli
- gen.395
ducitur et lento constringit corpore cautes.
- gen.396
namque penes cunctos sermonis conscia lingua
- gen.397
per similes fatus et ciuica uerba locuta est.
- gen.398
denique descendit dominus et moenia uidit,
- gen.399
praecipiens uarias raptim prorumpere uoces
- gen.400
diuersosque sonos. quis gentes quaeque locuntur.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 5,575
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.