Heptateuchos
- gen.201
quinque fuit tantum protentis longior annis.
- gen.202
iunior hoc iterum ter quinis decubat annis
- gen.203
Malaleela senex: ter denis deinde Iaretus
- gen.204
atque tribus uixit longo constrictior aeuo.
- gen.205
Enochus, cui cura fuit seruire potenti
- gen.206
et mentem sociare deo, sat iunior istis,
- gen.207
ter centum explicitis si quinque adiungere cures
- gen.208
sexies et denos, subita caligine tectus
- gen.209
abditur et domino multum miserante remotus
- gen.210
felicem placido uiuit cum tempore uitam.
- gen.211
at Mathusalamus nongentos porrigit orbes
- gen.212
septies et denos, unum quis iungere ius est.
- gen.213
Lamechus, hoc patre satus. Noele creato
- gen.214
talia disseruit, dum uatum more futura
- gen.215
praeuidet et sensus uenturum mittit in aeuum:
- gen.216
"Hic secura dabit nobis commercia uitae
- gen.217
et durum remouebit onus pacemque reducet,
- gen.218
quae factis est pulsa malis nostroque reatu
- gen.219
tristibus et dextris, quarum sulcata labore
- gen.220
terra negat fructum, domino maledicta loquente."
- gen.221
septies hic centum uixit septemque per annos,
- gen.222
septuaginta super positis. ut summula poscit.
- gen.223
hoc generante probis Noelus nobilis actis
- gen.224
editur, innocuo daturus semina saeclo.
- gen.225
tresque creat natos, Sethum Chamumque laphetumque,
- gen.226
in numerum solitos mollitum tundere ferrum
- gen.227
et scintillantes promptim procudere massas.
- gen.228
sexies hic uates centum iam uixerat annis.
- gen.229
cum dominus, diri pertaesus crimina mundi
- gen.230
multimodosque hominum longa sub luce reatus,
- gen.231
constringit miserans prolixae incommoda uitae,
- gen.232
inposuitque modum bis sexaginta per annos.
- gen.233
uincere quem nullus posita sub lege ualeret.
- gen.234
Haec inter sanctos lactat terrena uoluptas
- gen.235
captiuosque tenet caelesti ex arce meantes;
- gen.236
dum facies pulchro ridentes corpore cernunt
- gen.237
femineas placitisque nimis conplexibus haerent,
- gen.238
progenuere sibi torua cum mole gigantes: -
- gen.239
quorum criminibus domini patientia tandem
- gen.240
cogitur offendi; longam dum concipit iram
- gen.241
atque dolet hominem dextra formante creatum
- gen.242
siderea, sancto permotus pectore fatur:
- gen.243
"Ius delere mihi mundi peccata nocentis
- gen.244
fluctibus aequoreis totamque inuoluere terram
- gen.245
humanumque genus uastis mersare fluentis
- gen.246
omnigenasque simul pecudes, quae laeta per agros
- gen.247
gramina detondent. celsis dum collibus errant.
- gen.248
serpentes nex una premat uolucresque ferasque,
- gen.249
ut mea deletis mitescat fraudibus ira."
- gen.250
accipit ergo dei mandata ingentia Noe.
- gen.251
duplicibus cameris arcam conpangere iussus,
- gen.252
quae teneat uolucrum mansura ad germina nidos.
- gen.253
ac, ne fissilibus dissultent robora rimis,
- gen.254
unguine praepingui linuit bituminis arcam.
- gen.255
ipsa fuit plenas ter centum longa per ulnas,
- gen.256
quinquaginta patens transuersam lata per aluum.
- gen.257
at qua sublimi surgunt fastigia tecto,
- gen.258
edita ter denis in caelum tollitur ulnis,
- gen.259
assere quadrato, nullis cessura fluentis,
- gen.260
ad medium gestans facili cum cardine postes.
- gen.261
haec perfecta deus postquam despexit ab astris,
- gen.262
talibus adfatur mittendum in aequora(uatem:
- gen.263
Scande citus, natique tui nataeque, fluentem
- gen.264
fluctibus in tumidis cumbam, quia pectora uldi
- gen.265
iusta tibi dudumque mihi tua nota uoluntas
- gen.266
emeruit maiora praesentibus; atque coactas
- gen.267
claude simul pecudes omni de germine mites
- gen.268
septenis paribus; inmundo de grege bina
- gen.269
esse sines tecum, escamque his omnibus infers
- gen.270
atque tibi suetam, ne, cum per uasta fluenta
- gen.271
cultio destiterit, pariter patiare molestam
- gen.272
prouisis non ante cibis per glauca uehendus
- gen.273
salsa famem; nam clara polo cum lumina solis
- gen.274
septima prodierint, totos diffundere nimbos
- gen.275
cardine ab aetherio cunctosque euoluere fontes
- gen.276
adlapsu maiore paro, quo grandior undis
- gen.277
aestuet oceanus spumosos largius amnes
- gen.278
accipiens fusoque oblimans omnia tractu.
- gen.279
namque quater denis iuncta cum nocte diebus
- gen.280
grandine perpetua nubes complebo madentes,
- gen.281
ut, quidquid uiuit, tumidis mergatur in undis.
- gen.282
haec ubi dicta, fiunt domini mandata uolente
- gen.283
festinoque sene, longo qui nobilis aeuo,
- gen.284
sescentos agitans annos, se credidit undis
- gen.285
coniunctosque simul natos natasque recepit,
- gen.286
confisus tenui quamuis foret abditus antro.
- gen.287
interea totos laxarunt nubila nimbos,
- gen.288
atque abyssus riguos dimisit in aequora fontes.
- gen.289
iamque quater denis stagnantur cuncta diebus.
- gen.290
non uolucres leuibus suspendunt corpora pinnis,
- gen.291
nec fera celsiiugo deuitat marmora colle,
- gen.292
omnia conduntur pelago, mors omnibus una est.
- gen.293
nec minus interea tumidum suspensa per aequor
- gen.294
arca fluens clausum munibat pendula uatem
- gen.295
uenturisque parens seruabat semina saeclis
- gen.296
naufragio secura suo. mox rarior aether
- gen.297
nubibus in piceis coepit constringere nimbos.
- gen.298
iamque relabenti decrescit in aequore pontus
- gen.299
ac, postquam modico fluitabat flumine cumba,
- gen.300
emittit senior nigrantem pectora coruum,
← Previous · Next → — showing 201–300 of 5,575
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.