Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
- 3.6.2
Apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Item in psalmo L: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Item in psalmo XXXIII: Prope est Dominus Omnibus tribulatis corde et humiles spiritu saluabit. Item illic: Multae tribulationes iustorum, sed de his omnibus liberabit eos Dominus. Item in Iob: Nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum. in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati qui lugunt, quoniam ipsi consolabuntur. Item secundum Iohannem: Haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego uici saeculum. Item apostolus ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar. propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. nam uirtus in infirmitate perficitur. Item ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei: non solum autem, sed et gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quam lata et spatiosa uia est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui introeunt per eam. quam arta et angusta uia est quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. Item in Tobia: Vbi sunt iustitiae tuae P ecce quae pateris. Item in Sapientia Salomonis: In locis impiorum gemunt iusti: in illorum autem perditione abundabunt iusti.
- 3.7.1
NON CONTRISTANDVM SPIEITVM SANCTVM QVEM ACCEPIMVS.
- 3.7.2
Paulus apostolus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferentur a uobis.
- 3.8.1
IRACVNDIAM VINCENDAM ESSE NE COGAT DELINQVERE.
- 3.8.2
Apud Salomonem in Prouerbiis: Melior est uir patiens quam fortis. qui enim iracundiam continet melior est quam qui ciuitatem capit. Item illic: Inprudens eadem die enuntiat iram suam, abscondit autem inhonorationem suam astutus. Item apostolus ad Ephesios: Irascimini et nolite peccare. sol non occidat super iracundiam uestram. Item in euangelio secundum Matthaeum: Audistis quoniam dictum est antiquis: non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit iudicio.
- 3.9.1
INVICEM SE FRATRES SVSTINERE DEBERE.
- 3.9.2
Paulus apostolus ad Galatas: Considerans te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera sustinete et sic inplebitis legem Christi.
- 3.10.1
IN DEVM SOLVM FIDENDVM ET IN IPSO OLOBIAKDVM.
- 3.10.2
In Hieremia: Non glorietur sapiens in sapientia sua nec glorietur fortis in fortitudine sua nec glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur intellegere et nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quoniam in his est uoluntas mea, dicit Dominus. Item in psalmo LV: In Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Item in psalmo LXI: Non nisi solo Deo subiecta est anima mea. Item in psalmo CXVII: Non timebo quid faciat mihi homo: Dominus mihi adiutor est. Item illic: Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus. Item in Danihele: Responderunt autem Sidrac, Misac, Abdenago et dixerunt regi Nabuchodonosor: rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus, cui nos seruimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum sit tibi quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. Item apud Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in hominem: et benedictus homo qui fidit in Deum, et erit in Domino spes eius. Item in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis et illi solo seruies. Item apostolus ad Romanos: Et coluerunt et seruierunt creaturae relicto creatore. propter quod et tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item apud Iohannem: Maior est qui in uobis est quam qui in hoc mundo.
- 3.11.1
EVM QVI FIDEM CONSECVTVS EST EXPOSITO PRIORE HOMINE CAELESTIA TANTVM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE NEC ADTENDERE AD SAECVLVM, CVI IAM RENVNTIAVIT.
- 3.11.2
Apud Esaiam: Quaerite Dominum et mox inueneritis, inuocate eum. cum autem adpropinquauerit uobis, relinquat impius uias suas et uir iniquus cogitationes suas et conuertatur ad Dominum et misericordiam consequetur, quia relinquet multum peccata uestra. Item apud Salomonem: Vidiuniuersa opera quae facta sunt sub sole, et ecce omnia uanitas. Item in Exodo: Sic autem comedetis eum. lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in euangelio secundum Matthaeum: Nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur uobis. Item illic: Nolite cogitare de crastino. crastinus enim dies ipse cogitabit pro se. sufficit diei malitia sua. Item illic: Nemo inponens manum suam in aratro respiciens retro aptus est regno Dei. Item illic: Aspicite uolatilia caeli, quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et. pater uester caelestis pascit illa. nonne uos plus estis illis ? Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiatis illi. beati serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item secundum Matthaeum: Vulpes cubilia habent et uolucres caeli diuersoria, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Item illic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. Item apostolus ad Corinthios prima: Non estis uestri. empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. Item illic: Tempus collectum est. reliquum est ergo ut et qui habent uxores quasi non habentes sint, et qui flent quasi non flentes, et qui gaudent quasi non gaudentes, et qui emunt quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur. praeterit enim figura huius mundi. Item illic: Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Item ad Philippenses: Omnes sua quaerunt et non quae sunt Christi: quorum finis est interitus, quorum Deus uenter est, et gloria in confusionem eorum qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est: unde et saluatorem expectamus Dominum Iesum Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. Item ad Galatas: Mihi autem absit gloriari nisi in crucem Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Item ad Timotheum: Nemo militans Deo inplicat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certabit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. Item ad Colossenses: Si mortui estis cum Christo ab elementis eius mundi, quid tamquam uiuentes in hoc mundo uana sectamini Item em de hoc ipso: Si conresurrexistis in Christo, quae susum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae susum sunt sapite non quae terrena sunt. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. cum autem Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis in gloria. Item ad Ephesios: Exponite prioris conuersationis ueterem hominem qui conrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. innouamini autem spiritu sensus uestri et iuduite nouum hominem, eum qui secundum Deum constitutus est in iustitia et sanctitate et ueritate. De hoc ipso in epistula Petri: Quasi hospites et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. Item in epistula Iohannis: Qui dicit se in Christo manere debet, quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a Patre sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit et concupiscentia eius. qui autem fecerit uoluntatem Dei manebit in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum. Item apostolus ad Corinthios prima: Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. nam et pascha nostrum immolatus est Christus. itaque festa celebremus non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et ueritatis.
- 3.12.1
NON IVRANDVM.
- 3.12.2
Apud Salomonem: Vir multum iurans inplebitur iniquitate et non discedet a domo eius plaga: et si uane iurauerit, non iustificabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Dico uobis non iurare in totum. sit autem sermo uester: est est, non non. Item in Exodo: Non accipies nomen Domini Dei tui in uano.
- 3.13.1
NON MALEDICENDVM.
- 3.13.2
In Exodo: Non maledices neque principi populi tui detraxeris. Item in psalmo XXXIII: Quis est homo qui uult uitam et cupit uidere dies bonos ? cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. Item in Leuitico: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: produc eum qui maledixerit foras extra castra, et inponent omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidabunt eum omnis synagoga filiorum Israel. Item apostolus ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore uestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Item ad Romanos: Benedicite et nolite maledicere. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit fratri auo: fatue, reus erit gehennae ignis. Item secundum Lucam: Dico autem uobis, quia omne uerbum uacuum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die iudicii. de sermonibus enim tuis iustificaberis et de sermonibus tuis condemnaberis.
- 3.14.1
NVMQVAM MVSSITANDVM, SED CIRCA OMNIA QVAE ACCIDVNT BENEDICENDVM DEVM.
- 3.14.2
Apud Iob: Dic uerbum aliquod in Dominum et morere. at ille intuitus eam dixit: tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae acciderunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor, abstinens se ab omni malo. Item in psalmo XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Item in Numeris: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. Item in Actibus apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus et Sileas orantes gratias agebant Deo. audiebant autem eos uincti. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Omnia autem pro dilectione facite sine murmurationibus et reputationibus, ut sitis sine querella et inmaculati filii Dei.
- 3.15.1
AD HOC TEMPTARI HOMXNES A DEO VT EXPLORENTVS.
- 3.15.2
In Genesi: Et temptauit Deus Abraham et dixit ad illum: accipe filium tuum illum unicum quem dilexisti Isaac et uade in terram altam et inpones illum hostiam in uno ex montibus, de quo tibi dixero. Item in Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos ut sciat, si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. Item in Sapientia Salomonis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est: et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. Item in Machabaeis: Abraham nonne in temptatione inuentus est fidelis et deputatum est ei ad iustitiam ?
- 3.16.1
DE BONO MARTVRII.
- 3.16.2
In Sapientia Salomonis: Liberat de malis animam martyr fidelis. Item illic: Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et qui labores eorum diripuerunt. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter sa, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus in iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis ? transierant omnia illa tamquam umbra. Item in psalmo CXV: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Item in psalmo CXXV: Qui seminant in lacrimis in gaudio metent. euntes ibant et flebant mittentes semina sua, uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos. Item in euangelio secundum Iohannem: Qui amat animam suam perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo in uitam aeternam conseruabit illam. Item illic: Veniet hora, ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. Item secundum Matthaeum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Item illic: Cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Item illic: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, magis autem timete eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam. Item illic: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego confitebor illum coram patre meo qui est in caelis. qui autem me negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo qui est in caelis. qui autem sustinuerit usque ad finem, hic saluus erit. Item secundum Lucam: Beati eritis, cum uos oderint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa est in caelis. Item illic: Amen dico uobis, nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. Item in Apocaly psi: Et cum aperuisset quintum signum, uidi sub ara Dei animas occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum, et clamauerunt magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et data est eis singulis stola alba et dictum est eis ut requiescerent breui adhuc tempore, donec inpleatur numerus conseruorum et fratrum eorum quique postea occidentur exemplo ipsorum. Item illic: Post haec uidi turbam multam quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua stantes in conspectu throni et agni et erant amicti stolas albas et palmae erant in manibus eorum et magno clamore dicebant: salus Deo nostro sedenti super thronum et agno. et respondit unus ex senioribus dicens mihi: qui amicti sunt stolas albas, qui sunt et unde uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis. et ait mihi: hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni. propter hoc sunt in conspectu throni Dei et seruiunt ei diebus et noctibus in templo eius, et is qui sedet in throno inhabitabit super eos. neque esurient neque sitient umquam, sed neque sol super eos cadet neque ullum aestum patientur: quia agnus qui in medio throni est teget eos et deducet eos ad fontes uitae aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum. Item illic: Qui uincit, dabo illi edere de ligno uitae quod est in paradiso Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae. felices eos qui uigilabunt et seruabunt uestimenta sua ne nudi ambulent et uideant turpitudinem suam. Item apostolus ad Timotheum secunda: Ego iam immolor et tempus adsumptionis meae instat. bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. iam superest mihi corona iustitiae quam mihi тeddet Dominus in illa die ille iudex iustus, non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. Item ad Romanos: Sumus filii Dei. si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi: siquidem conpatiamur, ut et conmagnificemur. Item in psalmo CXVIII: Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. beati qui perscrutantur testimonia eius.
- 3.17.1
MENORA ESSE QVAE IN SAECVLO PATIMVR QVAM SIT \'PRAEMIVM QVOD PROMISSVM EST.
- 3.17.2
Paulus apostolus ad Romanos: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. [De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis uapulans, animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior. Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti uita nos perdis. sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam uitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo iterum ab ipso suscitandos. tibi enim resurrectio in uitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod uis. noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. sustine et uide, magna potestas eius qualiter te et semen tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare, nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum. tu autem ne te existimes impunitum futurum aggressus pugnare cum Deo].
- 3.18.1
DILECTIONI DEI ET CHBISTI NIHIL PRAEPONENDVM.
- 3.18.2
In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui amat filium. aut filiam super me non est me dignus: et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. Item Paulus apostolus ad Romanos: Quis nos separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos.
- 3.19.1
VOLVNTATI NON NOSTRAE SED DEI OBTEMPERANDVM.
- 3.19.2
In euangelio secundum Iohannem: Non descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit. Item secundum Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: uerum tamen non quod ego uolo, sed quod tu. Item in prece cottidiana: Fiat uoluntas tua in caelo et in terra. Item secundum Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit: Domine Domine, introibit in regnum caelorum, sed is qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse introibit in regnum caelorum. Item secundum Lucam: Ille autem seruus qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius uapulabit multas. Item in epistula Iohannis: Qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum.
- 3.20.1
FVNDAMENTVM ET FIKMAMENTVM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
- 3.20.2
In psalmo CX: Initium sapientiae timor Domini. Item in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum. Item in Prouerbiis: Beatus homo qui metuit omnia per timorem. Item apudEsaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item in Genesi: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit : noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in psalmo secundo: SeruiteDomino in timore et exultate ei cum tremore. [Item in Deuteronomio Dei uox ad Moysen: Conuoca ad me populum, et audiant uerba mea ut discant amare me omnes dies quos ipsi uiuent super terram. Item in Hieremia: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo in domum Israel et in domum Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum adprehendi manum illorum educere illos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in sensum illorum et in corda illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erant mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: cognosce Dominum, quia omnes me scient a minimo usque ad maximum illorum, quia propitius ero iniquitatibus illorum et peccatorum eorum non ero memor amplius. si exaltatum fuerit caelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. ecce ego congregabo eos ex omni terra qua disparsi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna et conteram illos in locum istum et relinquam eos in pauore, et erunt mihi in plebem, et ego ero illis in Deum, et dabo illis uiam alteram et cor aliud ut timeant me omnibus diebus in bonum illis cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non auertam post illos, et timorem meum dabo in cor illorum ut non discedant a me et uisitabo super illos benefacere illis et plantare eos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo. Item in Apocalypsi: Etuiginti quattuor seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adorauerunt Deum dicentes: gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et uenit ira tua et tempus quo de mortuis iudicetur et detur merces semis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et disperdere eos qui corruperunt terram. Item illic: Et uidi alium angelum uolantem medio caelo habentem euangelium perenne euangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos dicentem uoce magna: timete Deum et date ei honorem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum. Item illic: Et uidi quasi mare uitreum mixtum igni, et uictores bestiae et imaginis eius, et numerus nominis eius CXLIHI stantes supra mare uitreum habentes citharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum agni dicentes: magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, iustae et uerae uiae tuae sunt, rex gentium. quis non timeat et det honorem nomini tuo, quia solus pius et quoniam omnes nationes uenient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iustitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele: Fuit uir habitans in Babylone, cui nomen erat Ioachim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchiae formosam ualde et timentem Dominum: et erant parentes eius iusti et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque propheta neque potestas neque dux neque holocausta neque hostia neque oblatio neque thus neque locus sacrificare coram te hodie et inuenire misericordiam a te, sed in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocaustos uictimas arietum et taurorum et quasi multa milia agnorum qui sunt pinguissimi. sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas haec, quoniam non erubescent qui confidunt in te. et nunc sequimur te ex toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne nos in obprobrium tradas, sed fac nobiscum secundum tranquillitatem tuam et secundum amplitudinem misericordiae tuae. Et iterum: Et rex uehementer gauisus est et iussit Danielem de lacu leonum eici, et nihil illi nocuerunt leones, quia confidebat et credebat Deo suo. et iussit rex: et duxerunt illos homines qui accusauerant Danielem et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. et antequam peruenirent in pauimentum lacus, adprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum conminuerunt. tunc Darius rex scripsit : omnibus gentibus, tribubus, linguis, qui sunt in regno meo: pax sit uobiscum a facie mea. censeo ego ut omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes Deum summum cui seruit Daniel, quia ipse est Deus uiuus et permanet in saecula, et regnum eius non transibit, et dominatio eius in perpetuum ambulabit, et saluos faciet et facit signa et prodigia et mirabilia in caelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea: In quo adsequar Dominum et adprehendam Deum meum sublimem. si adprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in uitulis anniculis, si accepto fauet Dominus in milibus arietum aut in decem milibus caprarum pinguium, aut dabo primitiua mea impietatis fructum uentris mei, peccatum animae meae. renuntiatum est tibi, homo, quod bonum aut quid Dominus exquirat aliud nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. uox Domini in ciuitate inuocabitur, et timentes nomen eius saluabit. Item in Michaea: Pasce populum tuum in uirga tua, oues hereditatis tuae, inhabitantes conualle in medio Carmelo. parabunt Basanitin et Galaditin secundum dies saeculi et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. uidebunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. aures eorum exsurdabuntur, et lingent puluerem quomodo serpentes trahentes terram, conturbabuntur in conclusione sua, ad Dominum Deum suum expauescent et timebunt abs te. quis Deus quomodo tu eleuans iniustitiam et transgrediens impietates? EtinNahum: Montes commoti sunt ab eo et colles contremuerunt et denudata est terra ante faciem eius et omnes qui inhabitant illam. a facie irae eius quis sustinebit et quis resistit in ira animi ipsius ? animatio ipsius fluere facit principatus et petrae dissolutae sunt ab illo. bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae et cognoscens illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audiuit Zorobabel filius Salathiel de tribu Iuda et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes qui superfuerunt de populo uocis Domini Dei sui et uerbum Aggaei prophetae, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachiel: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei]. Item in psalmo XXXIII: Timete Dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Item in psalmo XVIII: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi.
- 3.21.1
NON TEMERE DE ALTERO IVDICANDVM.
- 3.21.2
In euangelio secundum Lucam: Nolite iudicare ne iudicemini: nolite condemnare ne condemnemini. Item ad Romanos: Tu quis es qui iudices alienum seruum ? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus iterum statuere eum. Item illic: Quare inexcusabilis es, o homo. in quo enim de alio iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. speras autem tu qui iudicas eos qui talia agunt et eadem facis, quia ipse effugies iudicium Dei? Item ad Corinthios prima: Et qui se putat stare uideat ne cadat. Item illic: Si quis se putat scire aliquid, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire.
- 3.22.1
ACCEPTA INIVRIA REMITTENDVM ET IGNOSCENDVM.
- 3.22.2
In euangelio in prece cottidiana: Remitte nobis debita nostra, sicuti et nos remittimus debitoribus nostris. Item in euangelio secundum Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet nobis peccata uestra. Item illic c: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis.
- 3.23.1
VLCEM MALIS NON REDDENDAM.
- 3.23.2
In epistula Pauli apostoli ad Romanos: Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Item in Apocalypsi: Et dixit mihi: ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est. et hi qui perseuerant nocere noceant et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem iustiora faciat adhuc, similiter et sanctus sanctiora. ecce uenio cito, et merces mea mecum reddere unicuique secundum facta sua.
- 3.24.1
NON POSSE AD PATREM VENIRI NISI PER CHKISTVM.
- 3.24.2
In euangelio secundum Iohannem: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua. per me si quia introierit, saluabitur.
- 3.25.1
AD REGNVM DEI, NISI BAPTIZATVS ET RENATVS QVIS FVERIT, PERVENIRE NON POSSE.
- 3.25.2
In euangelio secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
- 3.26.1
PABVM ESSE BAPTIZARI ET EVCHABISTIAM ACCIPERE, NISI QVIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
- 3.26.2
In epistula apostoli Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit coronam? sic currite, ut omnes conprehendatis. et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item in euangelio secundum Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: nonuosnoui, recedite a me, operarii iniquitatis. Item illic: Luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui est in caelis. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo.
- 3.27.1
BAPTIZATVM QVOQVE GRATIAM PERDERE QVAM CONSECVTVS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
- 3.27.2
In euangelio secundum Iohannem: Ecce sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis ? si quis templum Dei uiolauerit, uiolabit illum Deus. Item in Paralipomenon: Deus uobiscum est, dum estis uos cum ipso. si dereliqueritis eum, derelinquet uos.
- 3.28.1
NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QVI IN DEVM DELIQVERIT.
- 3.28.2
In euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit uerbum aduersus filium hominis remittetur illi: qui autem dixerit aduersus Spiritum sanctum non remittetur illi neque in isto saeculo neque in futuro. Item secundum Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit Spiritum sanctum non habet remissionem, sed reus erit aeterni peccati. Item in Regnorum primo: Si delinquendo peccet uir aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
- 3.29.1
DE ODIO NOMTNIS ANTE PRAEDICTVM.
- 3.29.2
In euangelio secundum Lucam: Et eritis odibiles omnibus propter nomen meum. Item secundum Iohannem: Si saeculum uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi uos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi uobis: non est maior seruus domino suo. si me persecuti sunt, et uos persequentur. [Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et uos et qui post uos uenerint, audire uerbum sapientiae et intellectus, et non inuenietis. nationes autem cupient uidere sapientem praedicantem, et non obtinget eis: non quia deerit aut deficiet sapientia huius saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo. erit enim sapientia in paucis uigilantibus et taciturnis et quietis, sibi confabulantes et in cordibus suis meditantes, quoniam quidam eos horrebunt et timebunt ut malos: alii autem nec credunt uerbo legis altissimi: alii autem ore stupentes non credent et credentibus erunt contrarii et inpedientes spiritum ueritatis. alii autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut altissimi et fortis edicta. alii autem personales fidei. alii capaces et fortes in fide altissimi et odibiles alieno.]
- 3.30.1
QVOD QVTS DEO VOVERIT CITO REDDENDVM.
- 3.30.2
Apud Salomonem: Prout uoueris uotum Deo, ne moram feceris reddere illud. Item in Deuteronomio: Si autem uoueris uotum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia inquirens requiret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum. ea quae egredientur per labia tua obseruabis et facies donum quod locutus es ore tuo. Item in psalmo XLVIIII: Immola Deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae et eripiam te et glorificabis me. Item in Actibus apostolorum: InpleuitSatanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum, cum esset fundus in tua potestate? non hominibus mentitus es sed Deo. Item in Hierem i a: Maledictus qui facit opera Dei neglegenter.
- 3.31.1
EVM QVI NON CREDIDERIT IAM IVDICATVM ESSE.
- 3.31.2
In euangelio secundum Iohannem: Qui non crediderit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et magis dilexerunt tenebras quam lucem. Item in psalmo 1: Propterea non resurgunt impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum.
- 3.32.1
DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
- 3.32.2
In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos: in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tui dominabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Non omnes capiunt uerbum istud, sed illi quibus datum est. sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt sic, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. Item secundum Lucam: Filii saeculi huius generant et generantur. qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque nubuntur: neque enim incipient mori: aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. resurgere autem mortuos Moyses significat, quomodo dicit in rubo Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob. Deus non est mortuorum sed uiuorum. omnes enim illi uiuunt. Item in epistula Pauli apostoli ad Corinthios prima: Bonum esthomini.mulierem non tangere. propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor corporis sui potestatem non habet sed uir. similiter et uir corporis sui potestatem non habet sed uxor. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi: et iterum ad id ipsum reuertimini, ne uos temptet Satanas propter incontinentiam uestram. hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. nam uolo omnes homines sic esse ut me. sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. qui autem matrimonium coniuncxit, cogitat ea quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupsit cogitat de his quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
- 3.32.3
Item in Exodo cum praecepisset Deus Moysi, ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctificauit ille et adiecit: Estote parati tribus diebus: non accedetis ad mulieres. Item in Regnorum primo: Et respondit sacerdos ad Dauid et dixit: non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus. si obseruati sunt pueri a muliere, manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sunt qui secuntur Agnum, quocumque uadit.
- 3.33.1
NIHIL PATREM IVDICARE SED FILIVM ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI, A QVO NON HONORIFICETVR FILIVS.
- 3.33.2
In euangelio secundum Iohannem: Nihil pater iudicat, sed iudicium omne filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item in Genesi: Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a Domino. Item in psalmo LXXI: Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, iudicare populum tuum in tua iustitia.
- 3.34.1
FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE.
- 3.34.2
Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium ne ambulaueritis. De hoc ipso quod segregare se quis debeat a gentibus ne sit socius culpae et fiat particeps plagae item in Apocalypsi: Et audiui aliam uocem de caelo dicentem: exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius: quoniam delicta eius usque ad caelum peruenerunt et meminit Dominus Deus iniquitates eius. ideo reddet ei dupla, et in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei: et in quantum se clarificauit et deliciarum habuit, in tantum dabitur ei cruciatus et luctus. quoniam in corde suo dicit: regina sum et uidua non sum nec luctum uisura sum, propterea una hora plagae eius aduenient, mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quia fortis Dominus Deus qui eam iudicabit. et flebunt et plangent se in ea reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in deliciis conuersati sunt. Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui portatis uasa Domini.
- 3.35.1
DEVM AD HOC PATIENTEM ESSE VT NOS PAENITEAT PECCATI NOSTRI ET EEFOEMEMVB.
- 3.35.2
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris: peccaui, et quid accidit mihi triste? est enim altissimus patiens redditor. Item apostolus ad Romanos: An numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis. ignorans quia bonitas Dei in paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua.
- 3.36.1
MVLIEREM ORNARI SAECVLABITEB NON DEBERE.
- 3.36.2
In Apocalypsi: Et uenit unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et uidi mulierem sedentem super bestiam. et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. Item ad Timotheum: Sint mulieres uestrae cum uerecundia et pudicitia, conponentes se non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem. Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornauit, et cum adspexisset eam ludas, uisum est ei meretricem esse.
- 3.37.1
FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA NISI OB NOMEN SOLVM PVNIBI.
- 3.37.2
Petrus apostolus ad Ponticos: Nec quisquam uestrum. tamquam fur aut homicida patiatur aut tamquam maleficus aut curas alienas agens, sed tamquam christianus.
- 3.38.1
SERVVM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE NE INCIDAT IN POENAM SAECVLAREM.
- 3.38.2
Paulus apostolus ad Romanos: Vis non timere potestatem P quod bonum est fac, et habebis laudem ex ea.
- 3.39.1
DATVM NOBIS ESSE EXEMPLVM VIVENDI IN CHEISTO.,
- 3.39.2
In epistula Petri apostoli ad Ponticos: Christus passus est pro nobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se iudici iudicanti iniuste.
- 3.39.3
Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris. Item in euangelio secundum Iohannem: Si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare, exemplum enim dedi nobis, ut sicut ego feci et uos aliis faciatis.
- 3.40.1
NON IACTANTER NEC TVMVLTVOSE OPERAJTDVM.
- 3.40.2
In euangelio secundum Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in uicis et synagogis, ut clarificentur ab hominibus. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam.
- 3.41.1
INEPTE ET SCVSBILITEB NON LOQVENDVM.
- 3.41.2
Paulus apostolus ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas quae ad rem non pertinet nec nominetur in nobis.
- 3.42.1
FIDEM TOTVM PRODESSE, ET TANTVM NOS POSSE QVANTVM CREDIMVS.
- 3.42.2
In Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque intellegetis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Modicae fidei, ad quid dubitasti? Item illic: Si habueritis fidem tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil inpossibile erit uobis. Item secundum Marcum: Omnia quaecumque oratis et petitis credite quia accipietis , et erunt uobis. Item illic: Omnia possibilia credenti. Item apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Item in Daniele Ananias, Azarias, Misahel credentes liberati sunt de flamma.
- 3.43.1
POSSE EVM STATIM CONSEQVI QVI VERE CREDIDERIT.
- 3.43.2
In Actibus apostolorum: Ecce aqua: quid est quod me inpediat tingui? tunc dixit Philippus: si credis ex toto corde tao, licet.
- 3.44.1
FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM IVDICEM EXPERIRI.
- 3.44.2
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Audet quisquam uestrum aduersus alterum negotium habens disceptare apud iniustos et non apud sanctos? nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Item illic: Iam quidem in totum delictum in uobis est, quia iudicia habetis inuicem. quare non magis iniuriam sustinetis ? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus. aut nescitis quoniam iniusti regnum Dei non consequentur?
- 3.45.1
SPEM FVTVRORVM ESSE, ET IDEO FIDEM CIRCA EA QVAE PROMISSA SVNT PATIENTEM ESSE DEBERE.
- 3.45.2
Paulus apostolus ad Romanos: Spe saluati sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.
- 3.46.1
MVLIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
- 3.46.2
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Mulieres uestrae in ecclesiis taceant. si quae autem quid discere uolunt, domi uiros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in omni subiectione. docere autem mulieri non permittitur neque dominari uiro suo [sed esse in silentio]. Adam enim primus formatus est, deinde Eua: et Adam seductus non est, mulier autem seducta est.
- 3.47.1
DELICTO ET MERITO NOSTEO FIERI, VT LABOKEMVS NEC DEI OPEM IN OMNIBVS SENTIAMVS.
- 3.47.2
Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel: quia iudicium est Domino aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: exsecratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram: sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolatilibus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. Item apud Esaiam prophetam: Numquid non ualet manus Domini ut saluos faciat, aut grauabit aurem ut non exaudiat ? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti uestri in peccatis: labia autem uestra locuta sunt facinus, et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera, neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item apud Sophoniam:
- 3.47.3
Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. deficiat homo et pecudes, deficiant uolucres caeli et pisces maris, et auferam iniquos a facie terrae.
- 3.48.1
NON FAENERANDVM.
- 3.48.2
In psalmo XIIII: Qui pecuniam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit: qui facit haec non mouebitur in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem qui erit iustus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet et rapinam non rapiet: panem suum esurienti dabit et nudum. operiet et pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio: Non faenerabis fratri tuo usuram pecuniae et usuram ciborum.
- 3.49.1
INIMICOS QVOQVE DILIGENDOS.
- 3.49.2
In euangelio secundum Lucam: Si diligitis qui uos diligunt, quae est uobis gratia? et peccatores enim diligunt eos qui se diligunt. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
- 3.50.1
SACRAMENTVM FIDEI NON ESSE PROFANANDVM.
- 3.50.2
Apud Salomonem in Prouerbiis: Inaures inprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos. Item in euangelio secundum Matthaeum: Ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi elidant uos.
- 3.51.1
QVOD NEMO IN OPERE SVO EXTOLLI DEBEAT.
- 3.51.2
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere in faciendo opere tuo. Item in euangelio secundum Lucam: Quis uestrum habens seruum arantem aut pastorem uenienti de agro dicit: continuo transi, recumbe? sed dicit illi: para aliquid quod cenem et adcingere et ministra mihi, donec manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes. numquid habet gratiam seruo illi, quia fecit quae ei imperata sunt? sic itaque et uos, cum feceritis quae uobis imperata sunt, dicite: serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
- 3.52.1
CREDENDI VEL NON CREDENDI LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
- 3.52.2
In Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam ut uiuas. Item apud Esaiam: Et si uolueritis et audieritis me, bona terrae edetis: si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet. os enim Domini locutum est ista. Item in euangelio secundum Lucam: Regnum Dei intra uos est.
- 3.53.1
DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
- 3.53.2
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Item apud Salomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordis quaerite Deum. Item apud eundem: Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter. Item illic: Noli esse sapiens multum et noli argumentari plus quam oportet. Item apud eundem: Altiora te ne quaesiueris et fortiora te ne perscrutaueris. Item apud Esaiam: Vae qui arguti sunt in semet * ipsis. Item in Machabaeis: Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. Item Paulus apostolus ad Romanos: s o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam inexcrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius ! quis . enim cognouit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Item ad Timotheum: Stultas autem et ineruditas quaestiones deuita sciens quia lites generant. seruum autem Domini non oportet litigare sed mitem esse ad omnes.
- 3.54.1
NEMINEM SINE 8OKDE ET SINE PECCATO ESSE. *
- 3.54.2
Apud Iob: Quis enim mundus a sordibus? nec unus, etiam si unius diei sit uita eius in terra. Item in psalmo L: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. Item Iohannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 532
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104a.stoa014.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.