Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 532 sections

  1. 3.55.1

    NON HOMINIBVS SED DEO PLACENDVM.

  2. 3.55.2

    In psalmo LII: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos. Item Paulus apostolus ad Galatas: Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem.

  3. 3.56.1

    DEVM NIHIL LATERE EX HIS QVAE OEBVNTVS.

  4. 3.56.2

    In Sapientia Salomonis: In omni loco speculantur oculi Dei bonos et malos. Item in Hieremia: Ego Deus adproximans et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in abscondito, ergo ego non uidebo eum? nonne caelum et terram ego impleo, dicit Dominus? Item in Regnorum primo: Homo uidet in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis, et dabo unicuique uestrum secundum opera uestra. Item in psalmo XVIII: Delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, siue bona siue mala.

  5. 3.57.1

    FIDELEM EMENDARI ET BESESVARI.

  6. 3.57.2

    In psalmo CXVII: Castigans castigauit me Dominus et morti non tradidit me. Item in psalmo LXXXVIII: Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum. misericordiam autem meam non auertam ab eis. Item apud Malachiam: Et sedebit conflans et expurgans sicut aurum et argentum et emundabit filios Leui. Item in euangelio: Non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem.

  7. 3.58.1

    NEMINEM CONTRISTAEI MORTE DEBERE, CVM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICVLVM, IST MORIENDO PAX ET RESVRGENDI SECVRITAS:

  8. 3.58.2

    In Genesi: Tunc dixit Deus ad Adam: quia exaudisti uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi, et edes pabulum agri in sudore uultus tui. edes panem tuum, donec reuertaris in terram, de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. Item illic: Et conplacuit Enoch Deo, et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. Item apud Esaiam: Omnis caro faenum et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum et 1108 decidit. uerbum autem Domini manet in aeternum. Item apud Ezechielem: Dicunt: arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, expirauimus, propterea propheta et dic: haec dicit Dominus: ecce ego aperio monumenta uestra et educam uos de monumentis uestris et inducam uos in terram Israel. dabo spiritum . meum in uos, et uiuetis. et ponam uos in terra uestra, et cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum et faciam, dicit Dominus. Item in Sapientia Salomonis: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima illius. Item in psalmo LXXXTTT: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine uirtutum. concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Item Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Nolumus uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus quia Iesus mortuus est ?t resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. Item ad Corinthios prima: Stulte, tu quod seminas, non uiuificatur, nisi mortuum fuerit. Item illic: Stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio. seminatur corpus in corruptione, surgit sine corruptela: seminatur in ignominia, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit spiritale. Item illic: Oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. [cum autem corruptiuum hoc induerit immortalitatem et mortale hoc induerit incorruptionem,] tunc fiet uerbum quod scriptum est: absorpta est mors in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Item in euangelio secundum Iohannem: Pater, quos mihi dedisti, uolo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum et uideant claritatem meam quam mihi dedisti ante constitutionem mundi. Item secundum Lucam: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum. Item secundum Iohannem: Si me dilexissetis, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est.

  9. 3.59.1

    DE IDOLIS QVAE GENTILES DEOS PVTANT.

  10. 3.59.2

    In Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimauerunt deos, quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere. cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. melior est autem ipse his quos colit: quoniam ipse quidem uixit, illi numquam. Item illic: Neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis. Item in psalmo CXXXIIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur, oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient, neque enim est spiritus in ore ipsorum. similes illis fiant omnes qui faciunt ea [ et omnes qui confidunt in illis]. Item in psalmo XCV: Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus uero caelos fecit. Item in Exodo: Non facietis uobis deos aureos neque deos argenteos. Et rursum: Non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem. [Item in Hieremia: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium nolite incedere et a signis caeli ne timueritis, quia timent illa in personis suis, quia legitima gentium uacua sunt. lignum de saltu excisum, opus fabri, et conflatum aurum et argentum speciose conposita sunt, in malleis et in clauis confirmauerunt illa et non mouebuntur, quia confixibilia sunt argentum adpositum est a Tharsis. uenit aurum Moab. opera artificum omnia. hyacinthum et purpuram uestiunt ea. tollentes tollunt illa, quia non prodient. nolite timere ea, quia malum non facient et bonum non est in illis. sic dicite: dii qui caelum et terram non fecerunt pereant a terra et de sub caelo isto. exhorruit caelum in hoc et obhorruit multo magis uehementer, dicit Dominus. haec maligna fecit plebs mea. dereliquerunt me fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus contritos qui non poterant aquam continere. uerberauit te derelictio tua et nequitia tua accusabit te. et scito et uide quoniam amarum tibi erit quod dereliqueris me, dicit Dominus Deus tuus, et non speraueris in me, dicit Dominus Deus tuus, quia in saeculum contribulasti iugum tuum et dirupisti uincula tua, et dixisti: non seruiam, sed ibo super omnem montem excelsum et super omnem collem altum et super omne lignum umbrosum. ibi confundar in fornicatione. ligno dixerunt quia pater meus es tu, et lapidi: tu genuisti me. et conuerterunt ad me dorsum et non faciem suam. In Esaia: Cecidit Bel, dissolutus est draco. facta sunt sculptilia eorum ut bestiae et pecora. auferetis illa conligata quasi sarcinam laborantes et esurientes et non ualentes. Et iterum: Soluti simul non poterunt saluari de bello. ipsi autem captiui ducti sunt tecum. Et iterum: Cui me adsimilastis? uidete, conicite quia erratis corde qui conmittitis aurum de sacculo et argentum in statera ponderatis in pondera conducentes artificem. fecerunt manu facta et inclinantes se adorauerunt illud: ferunt illa umeris et sic ambulant. si autem posuerint illa, loco manebunt et non mouebuntur: et si qui clamauerint ad illa, non audient et a malis non saluabunt eos. Item in Hieremia: Dominus qui fecit caelum et terram in uirtute correxit orbem in sua prudentia et sua sapientia extendit caelum et multitudinem aquarum in caelo, perduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in pluuiam fecit. et eiecit uentos de thesauris suis. infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflauit. non est spiritus in illis. uacua sunt opera inlusa, in tempore conspectionis illorum peribunt. Et in Apocalypsi: Et sextus angelus tuba cecinit. et audiui unum ex quattuor angulis arcae aureae quae est in conspectu Dei dicentem sexto angelo qui habebat tubam: solue quattuor angelos ligatos super flumen magnum Euphratem. et soluti sunt quattuor angeli qui erant parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. et numerus exercituum equestrium dismiriades myriadon: audiui numerum eorum. et sic uidi equos in uisu et sedentes super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas, et capita equorum f, et ex ore eorum exiit ignis et fumus et sulphur. a tribus plagis istis occisa est tertia pars hominum ex igne et fumo et sulphure quod exiit de ore eorum: nam uis equorum in ore eorum est et in caudis eorum. caudae enim eorum similes anguibus, habentes capita, et in eis nocent. et reliqui hominum qui non sunt occisi in istis plagis nec paenitentiam egerunt opera factorum manuum suarum, ut non adorent daemonia et idola id est simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque uidere possunt neque ambulare: et non egerunt paenitentiam homicidiorum suorum neque fornicationis suae neque factorum suorum. Item illic: Et tertius angelus secutus est eos dicens in uoce magna: si quis adorat bestiam et simulacrum eius, et accepit inscriptionem in fronte sua aut super manum suam, is bibet de uino irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis angelorum sanctorum et sub oculis agni, et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet].

  11. 3.60.1

    ClBORVM NIMIAM CONCVPISCENTIAM NON ADPETENDAM.

  12. 3.60.2

    Apud Esaiam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. non remittetur uobis peccatum istud, quoadusque moriamini. Item in Exodo: Et consedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Esca nos non commendat Deo: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus. Item illic: Cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Item in euangelio secundum Iohannem: Ego cibum habeo manducare quem uos non nostis. meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius.

  13. 3.61.1

    POSSIDENDI CONCVPISCENTIAM ET PECVNIAM NON ADPETENDAM.

  14. 3.61.2

    Apud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum non satiabitur argento. Item in Prouerbiis: Captans annonam maledictus in plebe est. benedictio autem in eius capite est qui communicat. Item in Esaia: Vae qui coniungunt domum ad domum et agrum agro continuant, ut auferant proximo aliquid. numquid habitabitis soli super terram? Item apud Sophoniam: Aedificabunt domos et non inhabitabunt, et instituent uineas et non bibent uinum earum, quia prope est dies Domini. Item in euangelio secundum Lucam: Quid enim prodest homini, si totum orbem lucretur et animae suae detrimentum patiatur? Item illic: Dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti, cuius erunt? Item illic: Commemorare quoniam percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. nunc hic consolatur, tu autem cruciaris. Item in Actibus apostolorum: Dixit autem Petrus ad eum: argentum quidem et aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do. in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. et adprehensa manu eius dextera eleuauit eum. Item ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque uictum et uestitum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

  15. 3.62.1

    MATRIMONIVM CVM GENTILIBVS NON IVNGENDVM.

  16. 3.62.2

    ApudTobiam: Yxorem accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere alienam uxorem quae non est ex tribu parentum b tuorum. Item in Genesi mittit puerum suum Abraham, ut de semine suo accipiatur Rebecca filio eius Isaac. Item in Esdra satis non fuit Deo, cum uastarentur Iudaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque, quos ex illis procreauerant, dereliquissent. Item apostolus Paulus ad Corinthios prima: Mulier alligata est, quamdiu uiuit uir eius. si autem dormierit, liberata est: cui uult nubat, tantum in Domino. beatior autem erit, si sic permanserit. Item ad Corinthios prima: Nescitis quia corpora uestra membra Christi sunt? auferens membra Christi faciam membra meretricis ? [absit.] aut nescitis quia qui coniungit se meretrici unum corpus est? erunt enim duo in carne una. qui autem coniungit se Domino unus spiritus est. Item ad Corinthios secunda: Nolite coniungi cum infidelibus. quae autem participatio est iustitiae et iniquitati? aut quae communicatio est lumini ad tenebras? Item de Salomone in Basilion tertio: Et auerterunt uxores alienigenae cor eius post deos suos.

  17. 3.63.1

    GRAVIVS DELICTVM ESSE FORNICATIONIS.

  18. 3.63.2

    Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omne delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. [non estis uestri: emti enim estis pretio magno. clarificate et portate Dominum in corpore uestro].

  19. 3.64.1

    QVAE SINT CARNALIA QVAE MORTEM PARIANT ET QVAE SPIRITALIA QVAE AD VITAM DVCANT.

  20. 3.64.2

    Paulus apostolus ad Galatas: Caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis, quae sunt adulteria fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatria, ueneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. qui enim Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.

  21. 3.65.1

    OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

  22. 3.65.2

    Paulus apostolus ad Corinthios prima: Neque forni neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu nostri Christi et in spiritu Dei nostri.

  23. 3.66.1

    DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

  24. 3.66.2

    Apud Hieremiam: Et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei neque defeceris ab eo correptus. quem enim diligit Deus, corripit. Item in psalmo II: Adprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis a uia iusta: cum exarserit in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo. Item in psalmo XLVIIII: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et sumes testamentum meum per os tuum ? tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Item apud Salomonem: Disciplinam qui abicit infelix est.

  25. 3.67.1

    PBAEDICTVM QVOD DISCIPLINAM SANAM ASPEENATVRI ESSENT.

  26. 3.67.2

    Paulus apostolus ad Timotheum secunda: Erittempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes in audiendo [scalpentes aures]. et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur.

  27. 3.68.1

    RECEDENDVM AB EO QVI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVAT.

  28. 3.68.2

    Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Praecipimus autem uobis in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Item in psalmo XLVIIII: Si uidebas furem, simul cum eo concurrebas et cum adulteris portionem tuam ponebas.

  29. 3.69.1

    NON IN SAPIENTIA MVNDI NEC IN ELOQVENTIA ESSE EEGNVM DEI SED IN FIDE CRVCIS ET VIRTVTE CONVERSATIONIS.

  30. 3.69.2

    Paulus apostolus ad Corinthios prima: Misit me Christus adnuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. uerbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, his autem qui saluantur uirtus Dei est. scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor saeculi huius? nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? quoniam quidem in sapientia Dei non cognouit mundus per sapientiam Deum, conplacuit Deo per stultitiam praedicationis saluare credentes: quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt. nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Item illic: Nemo se decipiat. si quis putat sapientem se esse in uobis, saeculo huic stultus fiat ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. scriptum est enim: conprehendens sapientes in astutia ipsorum. Item illic: Dominus cognouit cogitationes sapientium, quia uanae sunt.

  31. 3.70.1

    PARENTIBVS OBSEQVENDVM.

  32. 3.70.2

    Paulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram.

  33. 3.71.1

    PATRES QVOQVE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

  34. 3.71.2

    Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini.

  35. 3.72.1

    SERVOS CVM CREDIDERINT PLVS DOMINIS CARNALIBVS SERVIRE DEBERE.

  36. 3.72.2

    Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.

  37. 3.73.1

    ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

  38. 3.73.2

    Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.

  39. 3.74.1

    VIDVAS PROBATAS QVASQVE HONORANDAS.

  40. 3.74.2

    Paulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora, quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.

  41. 3.75.1

    SVORVM ET MAXIME FIDELIVM CVRAM PLVS VNVMQVEMQVE HABERE DEBERE.

  42. 3.75.2

    Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris.

  43. 3.75.3

    De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos eius.

  44. 3.76.1

    MAIOREM NATV NON TEMERE ACCVSANDVM.

  45. 3.76.2

    Paulus apostolus ad Timotheum prima: Aduersus maiorem natu accusationem noli recipere.

  46. 3.77.1

    PECCANTEM PVBLICE OBIVRGANDVM.

  47. 3.77.2

    Paulus apostolus ad Timotheum prima: Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.

  48. 3.78.1

    CVM HAERETICIS NON LOQVENDVM.

  49. 3.78.2

    Paulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.

  50. 3.79.1

    INNOCENTEM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

  51. 3.79.2

    Iohannes apostolus: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quodcumque petierimus accipiemus ab eo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati puro corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde. NLHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEVS PERMISERIT.

  52. 3.80.1

    In euangelio secundum Iohannem dixit lesus: Nullam haberes aduersus me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Item in Regnorum tertio: Et excitauit Dominus satanam ipsi Salomoni. Item in Iob prius Deus permisit, et sic diabolo licuit. Item in euangelio Dominus ante permittit dicendo Iudae: Quod facis fac citius. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Cor regis in manu Dei.

  53. 3.81.1

    MERCEDEM MERCENNARIO CITO REDDENDAM.

  54. 3.81.2

    In Leuitico: Non dormiet merces mercennarii tui apud te usque in mane.

  55. 3.81.3

    NON AVGVRANDVM.

  56. 3.81.4

    In Deuteronomio: Non ominemini neque auguremini.

  57. 3.82.2

    CLRRVM NON HABENDVM.

  58. 3.82.3

    In Leuitico: Non facietis cirrum ex coma capitis uestri.

  59. 3.83.2

    NON VELLENDVM.

  60. 3.83.3

    In Leuitico: Non corrumpetis effigiem barbae uestrae.

  61. 3.85.1

    SVRGENDVM, CVM EPISCOPVS AVT PRESBVTER VENIAT.

  62. 3.85.2

    InLeuitico: A facie senioris exurges et honorabis personam presbyteri.

  63. 3.86.1

    SCHISMA NON FACIENDVM, ETIAMSI IN VNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QVI RECEDIT.

  64. 3.86.2

    Apud Salomonem in Ecclesiastico: Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit ferrum. Item in Exodo: In domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. Item in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui non est mecum aduersus me est, et qui non colligit mecum spargit. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Obsecro autem uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Item in psalmo LXVII: Deus qui habitare facit unanimes in domo.

  65. 3.87.1

    . FIDELES SIMPLICES CVM PRVDENTIA ESSE DEBERE.

  66. 3.87.2

    In euangelio secundum Matthaeum: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Item illic: Vos estis sal terrae. si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? in nihilum ualet, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus.

  67. 3.88.1

    FRATREM NON CIECVMVENIENDVM.

  68. 3.88.2

    Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Non circumuenire in negotio fratrem suum, quia ultor est Deus de his omnibus.

  69. 3.89.1

    SVBITO VENIRE FINEM MVNDI.

  70. 3.89.2

    Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Dies Domini sicut fur in nocte ita adueniet. cum dixerint: pax et securitas, tunc illis subitaneus ueniet interitus. Item in Actibus apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora quae pater posuit in sua potestate.

  71. 3.90.1

    VXOREM A VIRO NON RECEDERE AVT, SI RECESSERIT, INNVPTAM MANERE.

  72. 3.90.2

    Paulus apostolus ad Corinthios prima: His autem quae nupserunt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a uiro non recedere, si autem recesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et uir uxorem ne dimittat.

  73. 3.91.1

    TANTVM VNVMQVEMQVE TEMPTARI QVANTVM POTEST SVSTINERE.

  74. 3.91.2

    Paulus apostolus ad Corinthios prima: Temptatio uos non occupabit nisi humana. fidelis autem. Deus qui non patietur uos temptari super quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam euadendi facultatem, ut possitis tolerare.

  75. 3.92.1

    NON QVIDQVID LICET ESSE FACIENDVM.

  76. 3.92.2

    Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant.

  77. 3.93.1

    PRAEDICTVM QVOD HAERESES FVTVRAE ESSENT.

  78. 3.93.2

    Paulus apostolus: Oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in uobis.

  79. 3.94.1

    CVM TIMORE ET HONORE EVCHARISTIAM ACCIPIENDAM.

  80. 3.94.2

    In Leuitico: Anima autem quaecumque manducauerit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini et inmunditia eius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad Corinthios prima: Quicumque manducauerit panem et biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.

  81. 3.95.1

    BONIS CONVIVENDVM, MALOS AVTEM VITANDOS.

  82. 3.95.2

    Apud Salomonem in Prouerbiis: Ne adduxeris impium in habitaculum iustorum. Item in Ecclesiastico: Viri iusti sint tibi conuiuae. Item illic: Amicus fidelis medicamentum uitae et inmortalitatis. Item illic: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi [et non suspicaberis timorem]. Item illic: Felix qui inuenit amicum uerum et qui enarrat iustitiam auri audienti. Item illic: Saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. Item in psalmo XVII: Cum sancto sanctus eris et cum uiro innocente innocens eris et cum peruerso subuerteris. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Conrumpunt mores bonos conloquia mala.

  83. 3.96.1

    FACTIS NON VERBIS OPERANDVM.

  84. 3.96.2

    Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis. Item apostolus ad Corinthios prima: Non in sermone est regnum Dei sed in uirtute. Item ad Romanos: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Item in euangelio secundum Iohannem: Qui fecerit et sic docuerit magnus uocabitur in regno caelorum. Itemsecundum Matthaeum: Omnis qui audit uerba mea et facit ea similabo eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et non cecidit. fundata enim erat super petram. et omnis qui audit uerba mea et non facit ea similabo eum uiro stulto, qui aedificabit domum suam super harenam. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et cecidit et facta est ruina domus illius magna.

  85. 3.97.1

    AD FIDEM ET AD CONSECVTIONEM PROPERANDVM.

  86. 3.97.2

    Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne tardes conuerti ad Dominum et ne differas de die in diem. subito enim uenit ira illius.

  87. 3.98.1

    CATECHVMENVM PECCARE IAM NON DEBERE.

  88. 3.98.2

    Paulus apostolus ad Romanos: Faciamus mala, dum ueniunt bona: quorum damnatio iusta est

  89. 3.99.1

    IVDICIVM SECVNDVM TEMPORA FVTVEVM VEL AEQVITATLS ANTE LEGEM VEL LEGIS POST MOVSEN.

  90. 3.99.2

    Paulus apostolus ad Romanos: Quotquot inique peccauerunt, inique peribunt. et quotquot in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.

  91. 3.100.1

    GRATIAM DEI GEATVITAM ESSE DEBERE.

  92. 3.100.2

    In Actibus apostolorum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri. Item in euangelio: Gratis accepistis, gratis date. Item illic: Domum patris mei domum negotiationis fecistis [et domum orationis uos fecistis speluncam latronum]. Item apud Esaiam: Qui sititis ite ad aquam et quotquot non habetis pecuniam euntes emite et bibite sine pecunia. Item in Apocalypsi: Ego A et £ 2, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uiuae gratis. qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem, et ero eius Deus, et ille erit mihi filius.

  93. 3.101.1

    SPIRITVM SANCTVM IN IGNE FEEQVENTER APPARVISSE.

  94. 3.101.2

    In Exodo: Et mons Sina fumabat totus, quoniam descenderat Deus in eum in igne. Item in Actibus apostolorum: Et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totum locum illum, in quo erant sedentes. et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque illorum: et inpleti sunt omnes Spiritu sancto. Item in sacrificiis quaecumque accepto habebat Deus descendebat ignis de caelo qui sacrificia consumeret. Item in Exodo: In flamma ignis adparuit angelus Domini de rubo.

  95. 3.102.1

    CORREPTIONEM BONOS QVOSQVE LIBENTER AVDIRE DEBERE.

  96. 3.102.2

    In Prouerbiis Salomonis: Qui corripit impium odietur ab eo. corripe sapientem, et diliget te.

  97. 3.103.1

    A MVLTILOQVENTIA TEMPERANDVM.

  98. 3.103.2

    In Prouerbiis Salomonis: Ex multiloquio non effugies peccatum, parcens autem labiis sapiens eris.

  99. 3.104.1

    NON MENTIENDVM.

  100. 3.104.2

    In Prouerbiis Salomonis: Abominatio est Domino labia mendacia.

← Previous · Next → — showing 401500 of 532

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104a.stoa014.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.