Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
- 3.33
XXXIII. Nihil patrem iudicare sed filium et patrem ab eo non honorificari, a quo non honorificetur filius.
- 3.34
XXXIIII. Fidelem gentiliter uiuere non oportere.
- 3.35
XXXV. Deum ad hoc patientem esse, ut nos paeniteat peccati nostri et reformemur.
- 3.36
XXXVI. Mulierem ornari saeculariter non debere.
- 3.37
XXXVII. Fidelem non oportere ob alia delicta nisi ob nomen solum puniri.
- 3.38
XXXVIII. Seruum Dei innocentem esse debere, ne incidat in paenam saecularem.
- 3.39
XXXVIIII. Datum nobis esse exemplum uiuendi in Christo.
- 3.40
XL. Non iactanter nec tumultuose operandum.
- 3.41
XLI. Inepte et scurriliter non loquendum.
- 3.42
XLII. Fidem in totum prodesse et tantum nos posse quantum credimus.
- 3.43
XLIII. Posse eum statim consequi qui uere crediderit.
- 3.44
XLIIII. Fideles inter se disceptantes non debere gentilem iudicem experiri.
- 3.45
XLV. Spem futurorum esse et ideo fidem circa ea quae promissa sunt patientem esse debere.
- 3.46
XLVI. Mulierem in ecclesia tacere debere.
- 3.47
XLVII. Delicto et merito nostro fieri, ut laboremus nec
- 3.48
Dei opem in omnibus sentiamus.
- 3.49
XLVIII. Non faenerandum.
- 3.50
XLVIIII. Inimicos quoque diligendos.
- 3.51
L. Sacramentum fidei non esse profanandum.
- 3.52
LI. Quod nemo in opere suo extolli debeat.
- 3.53
LII. Credendi uel non credendi libertatem in arbitrio positam.
- 3.54
LIII. Dei arcana perspici non posse et idcirco fidem nostram simplicem esse debere.
- 3.55
LIIII. Neminem sine sorde et sine peccato esse.
- 3.56
LV. Non hominibus sed Deo placendum.
- 3.57
LVI. Deum nihil latere ex his quae geruntur.
- 3.58
LVII. Fidelem emendari et reseruari.
- 3.59
LVIII. Neminem contristari morte debere, cum sit in uiuendo labor et periculum, in moriendo pax et resurgendi securitas.
- 3.60
LVIIII. De idolis quae gentiles deos putant.
- 3.61
LX. Ciborum nimiam concupiscentiam non adpetendam.
- 3.62
LXI. Possidendi concupiscentiam et pecuniam non adpetendam.
- 3.63
LXII. Matrimonium cum gentilibus non iungendum.
- 3.64
LXIII. Grauius delictum esse fornicationis.
- 3.65
LXIIII. Quae sint carnalia quae mortem pariant et quae spiritalia quae ad uitam ducant.
- 3.66
LXV. Omnia delicta in baptismo deponi.
- 3.67
LXVI. Disciplinam Dei in ecclesiasticis praeceptis obseruandam.
- 3.68
LXVII. Praedictum quod disciplinam sanam aspernaturi essent.
- 3.69
LXVIII. Recedendum ab eo qui inordinate et contra disciplinam uiuat.
- 3.70
LXVIIII. Non in sapientia mundi nec in eloquentia esse regnum Dei sed in fide crucis et uirtute conuersationis.\'
- 3.71
LXX. Parentibus obsequendum.
- 3.72
LXXI. Patres quoque asperos esse circa filios non oportere.
- 3.73
LXXII. Seruos, cum crediderint, plus dominis carnalibus seruire debere.
- 3.74
LXXIII. Item dominos mitiores esse debere.
- 3.75
LXXIIII. Viduas probatas quasque honorandas.
- 3.76
LXXV. Suorum et maxime fidelium curam plus unumquemque habere debere.
- 3.77
LXXVI. Maiorem natu non temere accusandum.
- 3.78
LXXVII. Peccantem publice obiurgandum.
- 3.79
LXXVIII. Cum haereticis non loquendum.
- 3.80
LXXVIIII. Innocentem fidenter petere et inpetrare.
- 3.81
LXXX. Nihil licere diabolo in hominem, nisi Deus permiserit.
- 3.82
LXXXI. Mercedem mercennario cito reddendam.
- 3.83
LXXXII. Non augurandum.
- 3.84
LXXXIII. Cirrum non habendum.
- 3.85
LXXXIIII. Non uellendum.
- 3.86
LXXXV. Surgendum, cum episcopus aut presbyter ueniat.
- 3.87
LXXXVI. Schisma non faciendum, etiamsi in una fide et in eadem traditione permaneat qui recedit.
- 3.88
LXXXVII. Fideles simplices cum prudentia esse debere.
- 3.89
LXXXVIU. Fratrem non circumueniendum.
- 3.90
LXXXVIIII. Subito uenire finem mundi.
- 3.91
XC. Vxorem a uiro non recedere aut, si recesserit, innuptam manere.
- 3.92
XCI. Tantum unumquemque temptari quantum potest sustinere.
- 3.93
XCII. Non quicquid licet esse faciendum.
- 3.94
XCIII. Praedictum quod haereses futurae essent.\'
- 3.95
XCIIII. Cum timore et cum honore eucharistiam accipiendam.\'
- 3.96
XCV. Bonis conuiuendum, malos autem uitandos.
- 3.97
XCVI. Factis, non uerbis operandum.
- 3.98
XCVTL Ad fidem et ad consecutionem properandum esse.
- 3.99
XCVIII. Catechumenum peccare iam non debere.
- 3.100
XCVIIII. Iudicium secundum tempora futurum uel aequitatis ante legem uel legis post Moysen.
- 3.101
C. Gratiam Dei gratuitam esse debere.
- 3.102
CI. Spiritum sanctum in igne frequenter apparuisse.
- 3.103
CII. Correptionem bonos quosque libenter audire debere.
- 3.104
CIII. A multiloquentia temperandum.
- 3.105
CIIII. Non mentiendum.
- 3.106
CV. Frequenter emendandos qui delinquunt in domestico ministerio.
- 3.107
CVI. Iniuria accepta patientiam tenendam et ultionem Deo relinquendam.
- 3.108
CVII. Non detrahendum.
- 3.109
CVIII. Non esse proximo insidiandum.
- 3.110
CVIIII. Infirmos uisitandos.
- 3.111
CX Susurrones maledictos esse.
- 3.112
CXI. Sacrificia malorum acceptabilia non esse.
- 3.113
CXII. Grauius iudicari de his qui in saeculo plus habuerint potestatis.
- 3.114
CXIII. Viduam et pupillos protegi oportere.
- 3.115
CXIIII. Dum in carne est quis, exomologesim facere debere.
- 3.116
CXV. Adulationem perniciosam esse.
- 3.117
CXVI. Plus ab eo diligi Deum, cui in baptismo plura peccata dimittuntur.
- 3.118
CXVII. Fortem congressionem esse aduersus diabolum et ideo fortiter nos stare debere, ut possimus uincere.
- 3.119
CXVIII. De antichristo quod in homine ueniat.
- 3.120
CXVIIII. Graue fuisse iugum legis quod a nobis abiectum est et leue esse iugum Domini quod a nobis susceptum est.
- 3.121
CXX. Orationibus insistendum.
- 3.1.1
DE BONO OPERIS ET MIBERICORDIAE.
- 3.1.2
Apud Esaiam: Exclama in fortitudine et noli parcere, sicut tuba exalta uocem tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Iacob facinora eorum. me de die in diem quaerunt et cognoscere uias meas concupiscunt, quasi plebs quae iustitiam fecerit et iudicium Dei non deseruerit. postulant a me nunc iudicium iustum et adpropinquare Deo concupiscunt dicentes: quid quia ieiunauimus, et non uidisti, humiliauimus animas nostras, et non cognouisti? in diebus enim ieiunii inueniuntur uoluntates uestrae. aut enim subiectos uobis conpungitis aut ad iudicia et lites ieiunatis aut proximos caeditis pugnis. ut quid mihi ieiunatis, ut hodie audiatur uox uestra in clamore? non hoc ieiunium quod ego elegi et diem humiliare hominem animam suam. tametsi contorseris quasi circulum collum tuum et saccum et cinerem substraueris, nec sic uocabis ieiunium acceptum. non tale ieiunium elegi, dicit Dominus: sed solue omnem nodum iniustitiae, resolue suffocationes inpotentium conmerciorum, dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem iniustam dissipa. frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta tua cito orientur. et praeibit ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. dum adhuc loqueris, dicit: ecce adsum. Item in Iob: Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum. os uiduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque clodorum ego essem et inualidorum pater. Item in Tobia: Et dixi Tobiae filio meo: uade et adduc quemcumque pauperem inueneris ex fratribus nostris, qui tamen in mente habeat Deum ex toto corde suo. hunc adduc et manducabit pariter meum prandium hoc: ecce sustineo te, fili , donec uenias. Item illic: Omnibus diebus uitae tuae, fili , Deum in mente habeto et noli praeterire praecepta eius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare uiam iniquitatis: quoniam agente te ex ueritate erit respectus operum tuorum. ex substantia tua fac eleemosynam et noli auertere faciem tuam ab ullo paupere. ita fiet, ut nec a te auertatur facies Dei. quomodo habueris, fili, sic fac: si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium bonum repones tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in tenebras. munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo. Item in Sapientia Salomonis: Qui pauperum miseretur,. Deo faenerat. Item illic: Qui dat pauperibus, non egebit: qui autem auertit oculum suum, in magna inopia erit. Item illic: Eleemosynis et fide peccata purgantur. Item illic: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. hoc enim faciens carbones ignis superfundes capiti eius. Item illic: Sicut aqua extinguet ignem, sic eleemosyna extinguet peccatum. Item in Prouerbiis: Prouerbiis: uade et reuertere, cras ego dabo, cum possis statim bene facere. non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Qui obturat aurem ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui conuersatur sine uituperatione in iustitia, beatos filios relinquet. Item in Ecclesiastico: Fili, si habes, bene fac tecum et Deo dignas oblationes offeres, memorare, quoniam mors non tardat. Item illic: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. Item in psalmo XXXVI misericordiam et posteris prodesse: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat, et semen eius in benedictione erit. Item in psalmo XL: Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum Dominus. Item in psalmo CXI: Disparsit, dedit pauperibus, iustitia eius. manet in saeculum saeculi. Item in Osee: Misericordiam malo quam sacrificium, et agnitionem Dei quam holocaustomata. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. Item illic: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Item illic: Thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Item illic: Simile est regnum caelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas: ubi autem inuenerit pretiosam margaritam, uadit et uendit omnia quae habuit et emit illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et qui potauerit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non peribit merces eius. Nemini negandam eleemosynam. Item illic: Omni petenti te da et ab eo qui uoluerit mutuari ne te auertas. Item illic: Si uis in uitam uenire, serua mandata. dicit ille: quae? ait illi Iesus: non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum tamquam te. dicit illi iuuenis: omnia ista obseruaui. quid adhuc mihi deest? dicit illi Iesus: si uis perfectus esse, uade et, uende bona tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo et ueni sequere me. Item illic: Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suas et colligentur ante eum omnes gentes. et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis. et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus ? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens rex dicet eis: amen dico uobis , quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus fui et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et ibunt isti in ambustionem aeternam. iusti autem in uitam aeternam. Item in euangelio secundum Lucam: Vendite quae possidetis et date eleemosynam. Item illic: Qui fecit quod est intus, fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam, et ecce uobis omnia munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do pauperibus et si cui quid fraudaui quadruplum reddo. dixit autem Iesus: quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et ipse filius est Abrahae. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum et sit aequalitas, sicut scriptum est: qui multum habuit non abundauit et qui modicum non indiguit. Item illic: Qui parce seminat parce et metet: et qui seminat in benedictione de benedictione et metet. unusquisque autem sicut corde proposuit, non quasi ex tristitia uel ex necessitate. hilarem enim datorem diligit Deus. Item illic: Sicut scriptum est: distribuit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Item illic: Qui administrat semen seminanti, et panem ad edendum tribuet et multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. Item illic: Administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed abundabit per multam gratiarum actionem in Deum. Item in epistula Iohannis: Qui habuerit substantiam mundi et uiderit fratrem suum desiderantem et eluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet in illo Item e m in euangelio secundum Lucam: Cum facis prandium aut cenam, noli uocare amicos tuos aut fratres neque uicinos neque diuites, ne forte w et illi reinuitent te: et erit retributio tibi. sed cum facis prandium aut cenam, uoca mendicos, debiles, caecos, clodos, et beatus eris, quoniam non habent unde retribuere tibi: restituetur autem tibi in resurrectione iustorum.
- 3.2.1
IN OPERE ET ELEEMOSVNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINVS FIAT, IPSAM VOLVNTATEM SATIS ESSE.
- 3.2.2
In epistula Pauli ad Corinthios secunda: Si uoluntas prompta est, secundum quodcumque habuerit, acceptabilis est, non secundum quod non habuerit: neque ut aliis refrigerium, uobis pressura sit.
- 3.3.1
AGAPEM ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
- 3.3.2
Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? nonne pater unus est omnium nostrum? quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum? Item in euangelio secundum Iohannem: Pacem meam do uobis, pacem meam demitto uobis. Item illic: Hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem, quemadmodum dilexi uos. maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Item illic: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. Item illic: Dico uobis, quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in caelis est. ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. Item ad Corinthios prima: Et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis: adhuc enim estis carnales. ubi enim in uobis aemulatio et contentio et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Item illic: Et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, caritas non agit perperam, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniustitiam, conlaetatur autem in ueritate. omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidit. Item ad Galatas: Diliges proximum tuum tamquam te. si autem mordetis et incusatis inuicem, uidete ne consumamini ab inuicem. Item in epistula Iohannis: In hoc apparent filii Dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum. Item illic: Qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. Item illic: Si qui dixerit quoniam diligit Deum et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, Deum quem non uidet non potest diligere. Item in Actibus apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt omnia communia. Item in euangelio secundum Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare et illic recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersus te, relinque illic munus tuum ante altare et uade prius, reconciliare fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum ad altare. Item Iohannes apostolus: Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in illo manet. Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc.
- 3.4.1
IN NVLLO GLORIANDVM, QVANDO NOSTEVM NIHIL SIT.
- 3.4.2
In euangelio secundum Iohannem: Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes, quod non acceperis? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Item in Regnorum primo: Nolite gloriari neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore uestro, quia Deus scientiarum dominus. Item illic: Inualidus factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt uirtute. Item in Machabaeis: Iustum est subditum Deo esse et mortalem non paria Deo sentire. Item illic: Et uerba uiri peccatoris ne timueris, quia gloria eius in stercora erit et in uermes. hodie extolletur et cras non inuenietur: quoniam conuersus est in terram suam et cogitatio eius peribit.
- 3.5.1
HVMILITATEM ET QVIETEM IN OMNIBVS TENENDAM.
- 3.5.2
Apud Esaiam sic dicit Dominus Deus: Caelum mihi thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis locus ad requiem mihi? omnia enim ista fecit manus mea et sunt mea omnia ista. et super quem aspiciam alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea ? Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati mites quoniam ipsi hereditabunt terram. Item secundum Lucam:. Qui minimus est in omnibus uobis hic erit magnus. Item illic: Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Item ad Romanos: Noli altum sapere sed time. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Item in psalmo XXXIII: Et humiles spiritu saluabit. Item ad Romanos: Reddite omnibus quae debentur, cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, cui timorem, timorem, cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem uos diligatis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligunt primum recumbendi locum in cenis et primam sessionem in synagogis et salutationem in foro et uocari ab hominibus Rabbi. uos autem ne uocemini Rabbi: unus est enim uobis magister. Item in euangelio secundum Iohannem: Non est seruus maior domino suo neque apostolus maior eo quit misit eum. haec scientes beati eritis, si ea feceritis. Item in psalmo LXXXI: Humilem et pauperem iustificate.
- 3.6.1
BONOS QVOSQVE ET IVSTOS PLVS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QVIA PROBANTVR.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 532
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104a.stoa014.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.