Carmen Apologeticum
- 802
Nec erit anxietas ulla nisi gaudia semper.
- 803
Quisque tribus credit et sentit unum adesse,.
- 804
Hic erit perpetuus in aeterna saecla renatus.
- 805
Sed quidam hoc aiunt: Quando haec uentura putamus ?
- 806
Accipite paucis, quibus actis illa sequantur.
- 807
Multa quidem signa fient tantae termini pesti,
- 808
Sed erit initium septima persecutio nostra.
- 809
Ecce iam ianua(m) pulsat et cingitur ense,
- 810
10 Qui cito traiciet Gothis inrumpentibus amne.
- 811
Rei Apollyon erit cum ipsis, nomine dirus,
- 812
Qui persecutionem dissipet sanctorum in armis.
- 813
Pergit ad Romam cum multa milia gentis
- 814
Decretoque Dei captiuat ei parte subactos.
- 815
Multi senatorum tunc enim captiui deflebunt
- 816
Et Deum caelorum blasphemant a barbaro uicti.
- 817
Hi tamen gentiles pascunt Christianos ubique,
- 818
Quos magis ut fratres requirunt gaudio pleni.
- 819
Nam luxuriosos et idola uana colentes
- 820
Persecuntur enim et senatum sub iugo mittunt.
- 821
Haec mala percipiunt, qui sunt persecuti dilectos :
- 822
Mensibus in quinque trucidantur isto sub hoste.
- 823
Exurgit interea sub ipso tempore Cyrus,
- 824
Qui terreat hostes et liberet inde senatum.
- 825
Ex infero redit, qui fuerat regno praeceptus
- 826
Et diu seruatus cum pristino corpore notus.
- 827
Dicimus hunc autem Neronem esse uetustum,
- 828
Qui Petrum et Paulum prius puniuit in urbe.
- 829
Ipse redit iterum sub ipso saeculi fine
- 830
Ex locis apocryphis, qui fuit reseruatus in ista.
- 831
Hunc ipse 〈se〉natus inuisum esse mirantur;
- 832
Qui cum apparuerit, quasi deum esse putabunt.
- 833
Sed priusquam ille ueniat, prophetabit Helias
- 834
Tempore partito, medio hebdomadis axe.
- 835
Conpleto spatio succedit ille nefandus,
- 836
Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant.
- 837
Quamquam erit alius, quem expectant ab oriente,,
- 838
In nostra caede tamen saeuient cum rege Nerone.
- 839
Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat,
- 840
Et 〈signo〉 signat populum in nomine Christi; .
- 841
De quibus quam multi quoniam illi credere nolunt,
- 842
Supplicat iratus Altissimum, ne pluat inde:
- 843
Clausum erit caelum ex eo nec rore madescet,
- 844
(Et) flumina quoque iratus in sanguine uertit.
- 845
Fit sterilis terra nec sudat fontibus aquae,
- 846
Vt famis inuadat; erit tunc et lues in orbe.
- 847
Ista quia faciat, cruciati nempe Iudaei
- 848
Multa aduersus eum conflant in crimina falsa,
- 849
Incenduntque prius senatum consurgere in ira
- 850
Et dicunt Heliam inimicum egere Romanis.
- 851
Tunc inde confertim motus senatus ab illis
- 852
Exorant Neronem precibus et donis iniquis:
- 853
Tolle inimicos populi de rebus humanis,
- 854
Per quos et di nostri conculcantur neque coluntur.
- 855
At ille suppletus furia precibusque senatus
- 856
Vehiculo publico rapit ab oriente prophetas.
- 857
Qui satis ut faciat illis uel certe Iudaeis,
- 858
Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit.
- 859
Sub quorum martyrio decima pars conruit urbis
- 860
Et pereunt ibi homines septem milia plena.
- 861
Illos autem Dominus quarto die tollit in auras,
- 862
Quos illi uetuerant sepultura condi iacentes;
- 863
Suscitanturque solo inmortales facti de morte,
- 864
Quos inimici sui suspiciunt ire per auras.
- 865
Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
- 866
Ad populum Christi execrantes odio toto.
- 867
Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
- 868
Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
- 869
Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
- 870
Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
- 871
Participes autem duo sibi Caesares addit,
- 872
Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
- 873
Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
- 874
Vt genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
- 875
Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
- 876
Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
- 877
In ista historia si fidelis ire negauit,.
- 878
Feliciter erit: sin uero, de turba fit unus.
- 879
Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo,
- 880
Sed crnor ubique manat, quem describere uincor;
- 881
Vincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt,
- 882
Quamquam sit martyribus aptam tot funera ferre;
- 883
Per mare, per terras, per insulas atque latebras
- 884
Scrutanturque diu, exsecratos uictima(m) ducunt.
- 885
Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
- 886
Et anno dimidio statuta tempora conplet
- 887
Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis,
- 888
Vt urbs et populus ille cum ipso tradatur,
- 889
Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,
- 890
Quod per tributa mala diu macerabat omnes.
- 891
Exurget iterum in istius clade Neronis
- 892
Rex ad oriente(m) cum quattuor gentibus inde,
- 893
Inuitatque sibi quam multas gentes ad urbem,
- 894
Qui ferant auxilium, licet sit fortissimus ipse,
- 895
Inplebitque mare nauibus cum milia multa,
- 896
Et si quis occurrerit illi, mactabitur ense;
- 897
Captiuatque prius Tyrum et Sidona subactas,
- 898
Nam inde finitimae gentes terrore fatiscunt.
- 899
Hinc lues, hinc bella, hinc fames, hinc nuntia dura
- 900
Miscenturque simul, quo fiat turbatio mentis.
- 901
Interea fremitum dat tuba de caelo repente,
← Previous · Next → — showing 801–900 of 1,057
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.