Carmen Apologeticum
- 702
Ne cadas in fauces latronum, cautior esto.
- 703
Vnum quaere Deum, qui quaerit hostia nulla,.
- 704
Vt possis abolitus resurgere saeclo nouato.
- 705
Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos,
- 706
Qui tibi nullum uerbum de lege demonstrant?
- 707
De uirtute Dei refertur, quam fecit in illos;
- 708
Nam de sua facta scelerata dicere nolunt,
- 709
Semper homicidae semper manibusque cruentis,
- 710
Quos Dominus numquam potuit domare monendo.
- 711
Suffecerat illis per ignauiam tanta fecisse
- 712
Et dicere: Scriptum sic erat, modo credere fas est.
- 713
Sed Dominus ipse obscurauit sensus eorum,
- 714
Indurauit eos sicut Pharaonem in ipsis;
- 715
Nec preces eorum dixit exaudire se uelle
- 716
Et de terra sua proiecit illos iratus.
- 717
Cum filios illos utique iam dixerat ante,
- 718
Necesse uoluerat bono corde uiuere natos;
- 719
Quando pater gaudet, cum sit bonus filius illi;
- 720
Quod si malus fuerit, execretur odio natum.
- 721
Contrarium nullus patitur sibi filium esse,\'
- 722
Excluditur omnis caritas crudele de nato,
- 723
Nec facit heredem illum ex asse suorum,.-.
- 724
Quae si prius poterit consumere, gaudet in illum.
- 725
Impium et saeuum sobolem, rei suae tyrannum,
- 726
Nec obuium patitur genitor commotus ab illo.
- 727
Quid isti praesumunt, cum sint adoptati, dicentes:
- 728
Ex omni populo nos sumus carissimi Summo?
- 729
Parricida patris semper et superbus in illo.
- 730
Carus esse potest ant heres iure uocari?
- 731
Si patres carnales tales detestantur alumnos,
- 732
Quanto magis Dominus, superant cui fili legendi!
- 733
Mansuetis, humilibus, obsequio plenis alumnis
- 734
Diuidunturque bona, non impiis neque tyrannis.
- 735
Adoptati fuerant manifeste fili Iudaei,
- 736
Sed in testamento consecuti sunt impii nomen.
- 737
Ipsi sibi reputent: Scelere commisso cruenti
- 738
Qui poterant utique participes esse bonorum?
- 739
Quid nobis strident, quid nos aemulantur heredes ?
- 740
Fecissentque bonum, et erant in parte legati.
- 741
Nec hodie tacent et Christo credere nolunt,
- 742
Qui fuerat illis salutaris lege praedictus;
- 743
De quo iam audistis qualiter prophetae. canebant:
- 744
Venturum in terras Dominum, quem gentes adora[bu]ut.
- 745
Hunc certe nos ipsum admonent cognoscere Summum, :
- 746
Qui renouat hominem, peccata pristina donat.
- 747
Nam et comminatur deorum cultoribus ipse :
- 748
Sacrificans idolis periet in morte secunda.
- 749
Quisque deos ergo sequitur fabricatos in auro,
- 750
Argento uel lapide, ligno uel aeramine fusos,
- 751
Cum ipsis infelix mittetur in igne refectus,
- 752
Nec ibi permoritur, sed dat cruciatus iniquus.
- 753
Sunt homines pecorum similes in ista natura,
- 754
Qui nolunt accipere frenum Dei summi uagantes;
- 755
Cum ipsi non durant seruorum talia ferre,
- 756
In quorum saepe descendunt sanguine diri.
- 757
Dicentes adiciunt: \'Nihil est post funera nostra;
- 758
Dum uiuimus, hoc est\', et incumbunt more suillo;
- 759
̒Νulla sit luxuria, quae nos pertranseat aeuo;
- 760
Dum tempus est uitae, perfruamur omnia saecli.\'
- 761
Indisciplinati clementiam Dei refutant
- 762
Strenia(m) sectantes, quasi sola uita sit ipsa.
- 763
Sic redeunt a Deo, qui promittit uiuere semper:
- 764
Contra bonum pugnant, cum sit repugnandum iniquo.
- 765
Errauimus omnes manifesto, saeculo suasi,
- 766
Sed gratia Domini prouocamur credere legi.
- 767
Propterea uenit et fecit trophaea latenter
- 768
Et fuit homo Deus, ut nos in futuro haberet.
- 769
Sed plurimi pereunt, qui putant utrisque placere,
- 770
Idolis atque Deo, placeat cum nemo duobus.
- 771
Ynus est in caelo Deus caeli, terrae marisque,
- 772
Quem Moyses docuit ligno pependisse pro nobis.
- 773
Ynde quidam errant jgnaui talia passum,
- 774
Non satis intenti mysterio Dei secreto.
- 775
Inuidia Diaboli mors introiuit in orbem,
- 776
Quam Deus occulte destruxit uirgine natus.
- 777
Qua natiuitate excordantur caeci Iudaei,
- 778
Stulto<S> infatuant scelere commisso cruenti.
- 779
Nemo potest ullum excusamen dicere postquam,
- 780
Cum modo sit nobis facultas data credendi.
- 781
Non uenit in uano Dominus in terris e caelo,
- 782
Sed uenit, ut faceret populum suo nomine dictum.
- 783
Quem si quis confessus non erit in ista natura,.
- 784
Perdit et quod uixit, et in poena sero declamat;
- 785
Aut certe, dum sperat exspectans credere canus,
- 786
Excluditur diu(t)ius ab aeterna uita defunctus.
- 787
Ergo iam ad illum citius recordari debemus.
- 788
Qui nobis post obitum pollicetur reddere uitam.
- 789
Insuper hoc addit, inmortales esse futuros
- 790
Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo.
- 791
Sex milibus annis prouenient ista repletis,
- 792
Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.
- 793
Tunc homo resurget solis in agone reductus
- 794
Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante;
- 795
Qui, sicut audiuit fragilis in pristina carne,
- 796
Cum sit incorruptus, recognoscit ante promissa.
- 797
Quam gloriam mirans homini prouenisse sic inquit:
- 798
Qualiter audiui prius, sic singula cerno.,
- 799
Haec pariter omnes clamant ab inferno leuati:
- 800
Quemadmodum ante audiuimus, ecce uidemus!
- 801
Cedet dolor omnis a corpore, cedet et ulcus,
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,057
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.