Carmen Apologeticum
- 902
(895) Cuius omni loco sonitus praecordia turbat.
- 903
Videbitur et tunc ignea quadriga per astra
- 904
Et facula currens, nuntiet ut gentibus ignem.
- 905
Siccatur fluuius Euphrates denique totus,
- 906
Vt uia paretur regi cum gentibus illis.
- 907
Persae, Medi, simul Chaldaei, Babyloni uenibunt,
- 908
Inmites et agiles, qui nesciant ulli dolere.
- 909
Hic ergo exoriens cum coeperit inde uenire,
- 910
Turbaturque Nero et senatus proxime uisum.
- 911
Et ibunt illi tres Caesares resistere contra:
- 912
Quos ille mactatos uolucribus donat in escam.
- 913
Exercitus quorum necesse est uictorem adorent,
- 914
Cum quo redeuntes in urbe mente mutata
- 915
Spoliant templa et, quidquid est intus in urbe,
- 916
Diripiunt mactantque uiros ingenti cruore;
- 917
Nonissime nudam adigunt incendio facto,
- 918
Vt neque uestigium eius appareat ultra.
- 919
Cuius in exitio tabescunt corda potentium
- 920
Nec se adinueniunt, in quo sint tempore, bruti.
- 921
Haec quidem gaudebat, sed tota terra gemebat;
- 922
Vix tamen aduenit illi retributio digna.
- 923
Luget in aeternum, quae se iactabat aeterna,
- 924
Cuius et tyranni iam tunc iudicantur a Summo.
- 925
Stat tempus in finem fumante Roma maturum,
- 926
Et merces adueniet meritis partita locorum.
- 927
Inde tamen pergit uictor in terra Iudaea,
- 928
Quem ipsi Iudaei specta〈ra〉ut uincere Romam.
- 929
Multa signa facit, ut illi credere possint,
- 930
Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus;
- 931
Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi.
- 932
De Persida homo inmortalem esse se decit.
- 933
Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;
- 934
Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine.
- 935
Vrbis perditio Nero est, hic terrae totius;
- 936
De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.
- 937
Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsi?,
- 938
Susurrantque simul, quoniam sint fraude decepti.
- 939
Exclamant pariter ad caelum uoce deflentes,
- 940
Vt Deus illis subueniat uerus ab alto.
- 941
Tunc Deus omnipotens, terminet ut cuncta, quae dixi,
- 942
Producet populum celatum tempore multe.
- 943
Sunt autem Iudaei, trans Persida flumine clausi,
- 944
Quos usque in finem uoluit Deus ibi morari.
- 945
Captiuitas illos ibidem redegit ut essent;
- 946
Ex duodena tribu noue(m) semis ibi morantur.
- 947
Mendacium ibi non est, [sed] neque odium ullum;
- 948
Idcirco nec moritur filius suus ante parentes;
- 949
Nec mortuos plangunt nec lugunt more de nostro,
- 950
Expeotant quoniam resurrectionem[que] futuram.
- 951
Non animam ullam uescuntur additis escis,
- 952
Sed olera tantum, quod sit sine sanguine fuso.
- 953
Iustitia pleni inlibato corpore uiuunt,
- 954
In illis nec genesis exercet impia uires.
- 955
Non febres accedunt in illis, non frigora saeua,
- 956
Obtemperant quoniam uniuersa candide legis;
- 957
Quae nos et ipsi sequemur pure uiuentes;
- 958
Mors tantum aderat et labor, nam cetera surda.
- 959
Hic ergo populus, qui nunc est extra repostus,
- 960
Siccato fluuio repetet in terra Iudaea;
- 961
Cum ipsis et Deus ueniet implere promissa,
- 962
Qui per totum iter exultant Deo praesente.
- 963
Omnia uirescunt ante illos, omnia gaudent,
- 964
Excipere sanctos ipsa creatura laetatur:
- 965
Omni loco fontes exurgunt esse parati,
- 966
Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti.
- 967
Vmbraculum [illis] faciunt nubes, ne uexentur a sole,
- 968
Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi;
- 969
Praemittetur enim ante illos angelus Alti,
- 970
Qui ducatum eis pacificum praestet eundo.
- 971
Hi sine labore leuiter gradiuntur euntes
- 972
Et quasi leones, qua transeunt, omnia uastant.
- 973
Neque gens ulla quidem poterit resistere contra,
- 974
Si bellum intulerit, cum sit Deus ipse cum illis.
- 975
Expugnant gentes, ciuitates quoque deponunt,
- 976
Permissione Dei uiduant colonias omnes,
- 977
Auro uel argento locupletanturque praedando
- 978
Et sic honestati hymnos pariterque decantant.
- 979
Mox autem properant sanctae ciuitati paternae,
- 980
Expauescet enim terribilis ille tyrannus,
- 981
Et fugit ad reges Boreae cum concitu magno,
- 982
Vnde rapit populum, ut stet quasi contra (re)pugnans.
- 983
Cum properant autem exercitu Dei rebelles,
- 984
Sternunturque solo ab angelis proelio facto
- 985
(Et prensus ad〉ulter, ipsius et pseudopropheta
- 986
Mittunt<ur in stagnum sub i)gnea p〈o〉ena uiuentes.
- 987
Quorum qui pn〈m〉ores, praepositi siue legati,
- 988
In looo seruorum rediguntur sancti (s) iniqui.
- 989
Interea sancti intrant in colonia sancta,
- 990
Qui Dei promissa capiant sine fine laetantes.
- 991
Exorant Deum pro mortuis uti resurgant,
- 992
Quod ipse promisit olim de anastasi prima.
- 993
Incipiet Deus iam tunc inimicis irasci,
- 994
Status (us)que dies quoniam aduenit iniquis.
- 995
Cum coeperit autem mundum iudicare per ignem,
- 996
Deuitatque pios et cadet super impios ignis.
- 997
Vix remanent pauci, qui referant talia facta,
- 998
Et qui reservantur, ut seruiant iustis, euadunt.
- 999
Post persecutionem sanctorum et funera tanta
- 1000
Imminet ut ueniat dies detestabilis, ardens.
- 1001
Ecce canit caelo rauca, sed ubique resultans,
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 1,057
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.