Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Carmen Apologeticum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,057 sections

  1. 501

    Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt,

  2. 502

    Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.

  3. 503

    Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores,

  4. 504

    In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?

  5. 505

    Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,

  6. 506

    Ipsi se subsannent, uideant cam (im)pletum in illo.

  7. 507

    Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,

  8. 508

    Cum nemo sit iustus in terris, nisi [e] caelo uenisset?

  9. 509

    Dauid enim princeps peccauit amando puellam,

  10. 510

    Peccauit et Salomon; et tamen paenituit illos.

  11. 511

    Cum isti tam clari et insigni reges eorum

  12. 512

    Non fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant,

  13. 513

    Nec quidem Esaias uates de se talia dixit,

  14. 514

    Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.

  15. 515

    Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,

  16. 516

    Alterum Herodes iussit decollari reclusum.

  17. 517

    Omnes isti uates alia sunt morte perempti,

  18. 518

    Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi :

  19. 519

    \'Non quasi homo Deus suspenditur\', intimat ante;

  20. 520

    \'Aut non ceu filius hominis minas patitur\', inquit.

  21. 521

    Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus:

  22. 522

    Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi.

  23. 523

    At ego non tota, sed summa fastigia carpo,

  24. 524

    Quo possint facilius ignorantes discere uera.

  25. 525

    Hi autem iniqui, (qui) subdole uiuere quaerunt,

  26. 526

    Iam semel cruenti perseuerant fingere uana.

  27. 527

    Infatuant stultos magis euanescere dictis,

  28. 528

    Quod crucifixus 〈sit〉, cum sic oporteret eundem.

  29. 529

    Sic enim disposuit propter primitiui ruinam;

  30. 530

    Non solum pro illo, et pro nobis uenit e caelo.

  31. 531

    Constituit populum nonum suo nomine firmum,

  32. 532

    Iuxta prophetias conpleuit omnia Christus.

  33. 533

    Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso,

  34. 534

    Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.

  35. 535

    Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta,

  36. 536

    Quod gentes in Christo credi(di)mus dicto Moysi.

  37. 537

    Ille duos populos praedixerat esse futuros,

  38. 538

    Et quidem minorem populum praecellere dixit.

  39. 539

    Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore:

  40. 540

    Lex nobis est data, dicunt, uos unde uenistis?

  41. 541

    Si nobis obsistunt, putant et resistere Summo,

  42. 542

    Qui uoluit nobis bonus esse * * ?,,

  43. 543

    Nec illud respiciunt ceruicosi, setis (e)rectis,.

  44. 544

    Quod semper innocuos cruciarunt lege uitata.

  45. 545

    Sic Deo fecerunt, quod erant consueti, crudeles,

  46. 546

    Et filios sese audent adhuc dicere Summi.

  47. 547

    Iam qualiter (iterum) resurrexit, supra notaui,

  48. 548

    Non de uoce mea, sed diota prophetica dixi.

  49. 549

    Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,

  50. 550

    Qualiter a populo pateretur Petro negante;

  51. 551

    Et quia de tumulis resurgeret tertio die,

  52. 552

    Dixerat et ipsud, et conpleuit omnia dicta.

  53. 553

    At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse

  54. 554

    Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.

  55. 555

    Inter quos discipulos non adfuit unus orantes;

  56. 556

    Cui cum referrent, discredere coepit et addit:

  57. 557

    Si prius non digitum misero, ubi claui fuerunt

  58. 558

    Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.

  59. 559

    Tunc die Dominica rursus remeauit ad illos

  60. 560

    Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.

  61. 561

    Et statim adgreditur Thomam incredulum illam:

  62. 562

    Accede propius et contange corpus ut ante.

  63. 563

    Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur:

  64. 564

    Vestigium umbra non facit; considera uulnus.

  65. 565

    Extendit palmas; at ille tangere coepit

  66. 566

    Et manum in latere, fuerat quo lancea fixa, .

  67. 567

    Misit et exinde prostrauit se precando:

  68. 568

    Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem ille:

  69. 569

    Haec quia uidisti, cresdidisti, sed illi felices

  70. 570

    Posteri, qui credunt audito nomine tantum.

  71. 571

    Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,

  72. 572

    Edocuit illis multa, quae saeclo uenirent.

  73. 573

    Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,

  74. 574

    De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.

  75. 575

    Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,

  76. 576

    Fortia non fierent testium de uerbo per illum.

  77. 577

    Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:

  78. 578

    Excipite regem, principes, caelorum in altis!

  79. 579

    Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?

  80. 580

    Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.

  81. 581

    Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,

  82. 582

    Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.

  83. 583

    Vergilius legitur, Cicero aut Terentius item;

  84. 584

    Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.

  85. 585

    Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,

  86. 586

    Et scire de uitiis regum, de bellis eorum?

  87. 587

    Insanumque forum cognoscere iure peritum,

  88. 588

    Quod iura uacillant, praemio ni forte regantur?

  89. 589

    Sit licet defensor, sit licet diuinus orator,

  90. 590

    Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit.

  91. 591

    Immo prius quaerat, ubi sit sua uita redacta!

  92. 592

    Sic fuerit sapiens, si ceterum uituperatur.

  93. 593

    Illi legunt iura et discunt proloquia mira,

  94. 594

    Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo.

  95. 595

    Infelix est ille, qui uenerit illis in ore;

  96. 596

    Illi ferunt laudes et ille uictoria(m) damnis.

  97. 597

    Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus;

  98. 598

    Illi tonant Ore et ille silentio nummis.

  99. 599

    Obstrepit interea uox adornata diurnum,

  100. 600

    Et saepe fit causa melior mala pluscula dando.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,057

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.