Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Carmen Apologeticum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,057 sections

  1. 401

    Incrassauit enim cor populi huius iniqui,

  2. 402

    Vt nihil agnoscant, donec meo uerbo sanescant.

  3. 403

    Praedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis,

  4. 404

    Vt fieret illis merito cruciatio maior:

  5. 405

    Ecce dabit Deus ipse uobis signum ab alto:

  6. 406

    Concipiet uirgo et pariet terra caelestem;

  7. 407

    Emmanuel autem uocetur, iusserat illos;

  8. 408

    Quod lingua Latina \'Dens nobiscum\' euoluit.

  9. 409

    Audite, quod ipse nutriretur melle, butyro,

  10. 410

    Et Samariam caperet, uerbum priusquam loqueretur.

  11. 411

    Sed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt,

  12. 412

    Vt paruulus lactans sine pugna praedas iniret;

  13. 413

    Passio cuius praedicta est taliter ante,

  14. 414

    Vt Deus passibilis fieret profuso cruore.

  15. 415

    Esaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram,

  16. 416

    Nec uoce clamauit, patienter omnia gessit.

  17. 417

    Suffigitur clauis, quod Dauid praedixerat olim;

  18. 418

    Quem et potauerunt secundum scripturas acetum.

  19. 419

    Et in uestimentis meis, dixit, sortem[que] miserunt,

  20. 420

    Quod factum, et legimus in illo omnia gesta.

  21. 421

    Fuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta

  22. 422

    Festinauitque dies inducers sidera noctis.

  23. 423

    Praedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos,

  24. 424

    Vt tegeret subito sese per sollemnia sancta.

  25. 425

    O mala progenies, * * subdola fronte!

  26. 426

    Generaui suboles, dixit Deus, qui me negarent.

  27. 427

    Et dixit: Audite uocem tubae. — Nolumus, aiunt.

  28. 428

    Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.

  29. 429

    Vno uolo titulo tangere librum Deuteronomium:

  30. 430

    In caput eritis, gentes ; nam increduli retro.

  31. 431

    Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles,

  32. 432

    S(c)ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?

  33. 433

    Videte iam ergo, dubii qui nunc usque natatis,

  34. 434

    Quod gentes in Domini fuerint scriptura priores.

  35. 435

    Nunc ergo fas est credere, quem libri designant,

  36. 436

    Non idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur,.

  37. 437

    Nec istis adiungi uoluptuosis et sine freno,

  38. 438

    Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.

  39. 439

    Non est culpa satis una, qui credere nolunt,

  40. 440

    Sed magis infamant: In puteum misimus illum.

  41. 441

    Quapropter et Dominus indignatus inrigat illos:

  42. 442

    Propter uos nomen meum blasphematur in gentibus, inquit

  43. 443

    Si missus in puteum, sed resurgere quare clamatur ?

  44. 444

    Ab inferis, Domine, animam meam inposuisti:

  45. 445

    Ego dormiui, ait, et somnum cepi securus;

  46. 446

    Auxilio . Domini surrexi, nihil mali passus.

  47. 447

    Et iterum dicit: In infernum non derelinques

  48. 448

    Nec dabis sanctum tuum interitum quoque uidere.

  49. 449

    Hic personans ait: Fili prophetae, ascendo,

  50. 450

    Vt Dominum dicam passum per miseriam summum.

  51. 451

    Et [in] libro psalmorum de Domini morte clamatur,

  52. 452

    Non ut illi putant Dauid de ipso referre.

  53. 453

    Aut si putant illud, congruunt uniuersa; quae dixit?

  54. 454

    Non est flagellatus Dauid nec cruce leuatus.

  55. 455

    Quid? Vaticinantur Iudaei more Saturni? .

  56. 456

    In fabulas coeunt, cum iam declinetur in illos?

  57. 457

    Non quasi maleficum alapantur cruce leuatum.

  58. 458

    Insciis, indoctis, ignorantibus talia fingunt.

  59. 459

    Quis Deus est ille, quem nos cruce fiximus? aiunt

  60. 460

    Nolentes respicere scripturas, corde caecati.

  61. 461

    Ecce canit alius repetens iterumque propheta,

  62. 462

    Cuius uoce tamen titulatur talis edictus:

  63. 463

    Nunc exurgam, ait Dominus, nunc clarificabor,

  64. 464

    Nunc exaltabor, humilem quem ante uidistis;

  65. 465

    Nunc intellegitis, nunc erit confusio uestra: .

  66. 466

    Vana cogitatis, ideo uos ignis habebit.

  67. 467

    Haec Esaias ait. Tunc sic et ipsa maiestas,

  68. 468

    Cum esset in carne, profitetur ipse quis esset:

  69. 469

    Nemo meam animam poterit auferre conatus,

  70. 470

    Sed ego sponte a me pono eam meo decreto.

  71. 471

    Ipse potestatem habeo de illa ponendi

  72. 472

    Et sumendi iterum habeo potestatem in illam.

  73. 473

    Apertius autem de iusti morte clamatur,

  74. 474

    Vt pareat magis induratos esse Iudaeos:

  75. 475

    Ecce perit iustus, nec quidem intellegit ullus;

  76. 476

    Sed erit in pacem huius sepultura dilecti.

  77. 477

    Quid illi infamant in puteum esse demissum,

  78. 478

    Cum legimus illum sepulturae traditum esse?

  79. 479

    Ignominiosi, crudeles, caeci, superbi,

  80. 480

    Qui magis de facto deberent lugere, plaudent!

  81. 481

    Inspiratus enim Salomon de ipso prophetat

  82. 482

    Et magis insequitur plenius ostendere iustom:

  83. 483

    Circumueniamus iustum, si qui [nobis] grauis esse uidetur,

  84. 484

    Qui nostris operibus contrarius ualde resistit;

  85. 485

    Exprobrat in totum nihil nostra lege teneri,

  86. 486

    Adhuc et adfirmat filium Altissimi esse.

  87. 487

    Omnimodo reprobat et nugaces aestimat esse,

  88. 488

    Abstinet et sese a nobis et in altera uadit;

  89. 489

    Nos inmundos ait et innouat altera iusta,

  90. 490

    Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.

  91. 491

    Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus;

  92. 492

    Temptemus hunc Deum uidentes, quid fit in illum;

  93. 493

    Interrogemus eum omni cum tormento quietum,

  94. 494

    Condemnemus eum turpissima morte\' dicentes,

  95. 495

    Haec cum fecissent, capita suspensa monebant:

  96. 496

    Saluum illum faciat pater, aut descendat abinde!

  97. 497

    Vt eos caecos Salomon ostendat aperte,

  98. 498

    Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:

  99. 499

    Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando;

  100. 500

    Excaecauit illos malitia sua saeuire.

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,057

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.