Ancient Texts

← Library

Carmen Apologeticum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,057 sections

  1. 201

    Nec umquam. desinuit: hodie quoque talis habetur;

  2. 202

    Praetermisso Deo luxurias saeculi mauult.

  3. 203

    Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos;

  4. 204

    7 Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.

  5. 205

    Si filios dixit, in illius sancta moremur;

  6. 206

    Quid foris egredimur adulteri pompa(m) sequentes?

  7. 207

    Seductor antiquus per talia decipit omnes:

  8. 208

    Inmittit luxurias, per quas perdat filios Alti; .

  9. 209

    Agonia inmittit, spectaculis ire cruentis

  10. 210

    Aut nimis obscenis, inpudica nosse pudicis.

  11. 211

    Si fuerat castus, incestus proficit inde

  12. 212

    Et placent adrident, quae tunc mala gaudia temptant.

  13. 213

    In istis luxuriis populus primitiuus agebat

  14. 214

    Et a lege Dei semper recedebat inormis.

  15. 215

    Ad quos emundandos saepe Deus misit alumnos,

  16. 216

    Vt illos corrigerent deprauatos denuo Summo.

  17. 217

    Excipere numquam uoluerunt dicta diuina,

  18. 218

    Sed uoluntate sua saeuierunt semper inepti.

  19. 219

    Mactabant iustos redarguentes illos inique,

  20. 220

    Dum nollent accipere frenum disciplinae caelestis.

  21. 221

    Esaiam serrant, lapidant Hieremiam erecti,

  22. 222

    Iohannem decollant, iugulant Zachariam ad aras.

  23. 223

    Et uenit et ipse, fuerat qui praedictus ab illis,

  24. 224

    Et patitur, quomodo uoluit, sub imagine nostra.

  25. 225

    Cuius in exitio omnis prophetia repleta est,

  26. 226

    Dixerat hunc Daniel nouissimum esse prophetis.

  27. 227

    Is erat, quem propter uates (de tuba canebant,

  28. 228

    In sua uenturum propria, quem sui negarent.

  29. 229

    Inprouidi semper et dura ceruice recalces,-

  30. 230

    Dum respuunt formam, sacramenta legis amittunt.

  31. 231

    Non illos iustitia humilis caro nata refregit,

  32. 232

    Nec bonitas tanta aut aegrorum cura de uerbo.

  33. 233

    O pia religio, o tam ueneranda maiestas, 7

  34. 234

    Cuius medicina taliter in terra profecit!

  35. 235

    Non ullum de ferro secuit, non enplastro curauit,

  36. 236

    Sed sine tormento statim suo dicto sanauit.

  37. 237

    Talia uidentes turbabantur mente Iudaei,

  38. 238

    Qui magis inuidia ducti sunt in zelo liuoris,

  39. 239

    Non respicientes prophetarum dicta sepulti,

  40. 240

    Quod ueniret homo talis, qui dispergeret illos.

  41. 241

    Quousque ueniret Dominus, prophetae canebant:

  42. 242

    Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis.

  43. 243

    Post quem in exilium deuenerunt corde durato

  44. 244

    Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.

  45. 245

    Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta

  46. 246

    Et (a) Danihelo similiter perdere terram;

  47. 247

    Quae non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa

  48. 248

    Penderet in ligno, fieret deserta deinde.

  49. 249

    Desubito qualis obfulsit gloria genti,

  50. 250

    Vt fieret populus, populus qui non erat ante!

  51. 251

    Non fuit adtonitus Esau, dilectus a patre,

  52. 252

    Iunior quod frater primitiua tolleret ille?

  53. 253

    Sic nec synagoga potuit cognoscere tempus,

  54. 254

    Quando et quo duce caderet de suo priuato;

  55. 255

    Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,

  56. 256

    Nam populus iste non me intellexit adesse.

  57. 257

    Ventum est, ut ipse dominator caeli ueniret:

  58. 258

    Secundum scripturas non est conputatus ab ipsis.

  59. 259

    Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit;

  60. 260

    Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.

  61. 261

    Gens ceruicosa nimis semperque rebellans

  62. 262

    Dum sibi primatum uindicaret, causa resecta est.

  63. 263

    In quorum stadia gentiles esse praefecit;

  64. 264

    Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum.

  65. 265

    Nam lapis inmissus ipse est in fundamina Sion,

  66. 266

    Crederet in quo qui, is haberet uitam aeternam.

  67. 267

    Hunc sanctum sanctorum Daniel perungui designat

  68. 268

    Et exterminari post illum chrisma regale.

  69. 269

    Dauid illum dixit clauis configi silentem:

  70. 270

    Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.

  71. 271

    Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,

  72. 272

    Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.

  73. 273

    Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:

  74. 274

    Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.

  75. 275

    Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:

  76. 276

    Ante tuos oculos pendebit uita necata.

  77. 277

    Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:

  78. 278

    Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.

  79. 279

    Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret,

  80. 280

    Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas;

  81. 281

    De uirtute sua carna(liter na)sci (se fecit)

  82. 282

    * * * * * *

  83. 283

    * * licet facere fimbriam unam.

  84. 284

    Iam caro Deus erat, in qua Dei uirtus agebat.

  85. 285

    Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum,

  86. 286

    Vt claritas tanta fieret homo quoque pro nobis.

  87. 287

    Nec populus noster prosilisset in noua lege,

  88. 288

    Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis.

  89. 289

    Hic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes

  90. 290

    Crederent omnino, quod propheta dixit Esaias:

  91. 291

    Exurget in Israel homo de radice Iesse,

  92. 292

    In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.

  93. 293

    Et alter dixit testem illum esse per orbem,

  94. 294

    Manifestari eum principem nationibus ipsum.

  95. 295

    In psalmis canitur: Dominus regnauit a ligno;

  96. 296

    Exultet terra, iocundentur insulae multae.

  97. 297

    Sic et patriarchae Iacob benedictio uera

  98. 298

    Paruit in gentes: Hic erit spes gentium, inquit.

  99. 299

    Sub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum

  100. 300

    In cuius nomine crediderunt gentes ubique.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,057

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.