Ancient Texts

← Library

Carmen Apologeticum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,057 sections

  1. 101

    Est honor absconsus nobis et angelis ipsis,

  2. 102

    Quod Dei maiestas, quid sit, sibi conscia sola est.

  3. 103

    Relucet inmensa super caelos et sine fine;

  4. 104

    Aureum est totum, quod est quasi flammea uirtus.

  5. 105

    Illic Dei uas est, tantum sine cognita forma,

  6. 106

    Illa sunt secreta solo Deo nota caelorum.

  7. 107

    Haec gloria Dei est unica super angelos omnes,

  8. 108

    Hoc Deus est lucis aeternae, hoc spiritus aeui.

  9. 109

    In primitiua sua qualis sit, a nullo uidetur,

  10. 110

    Detransfiguratur, sicut uult ostendere sese.

  11. 111

    Praebet se uisibilem angelis iuxta formam eorum

  12. 112

    Et homini fit homo, ceterum Deus uerbo probatur.

  13. 113

    Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci;

  14. 114

    Quidquid est, unum est, inmenso lumine solus;

  15. 115

    Vbi facies, oculi aut os aut membra notantur,

  16. 116

    Inde pugillo suo concludere circulum orbis.

  17. 117

    At tamen cum uoluit sciri de se ipso qui esset,

  18. 118

    Numine de tanto fecit se uideri capacem.

  19. 119

    Sunt quibus in ignem apparuit uoce locutus;

  20. 120

    Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat.

  21. 121

    Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis, .

  22. 122

    Cum sit inuisibilis, facit se uideri quibusdam.

  23. 123

    Qui formatur modo, (modo) se diffundit in auras,

  24. 124

    Cuius nec initium nec finem quaerere fas est.

  25. 125

    Hic sine initio semper est Deus et sine fine,

  26. 126

    Qui, prius quam faceret caelum, ferebatur in aeuum;

  27. 127

    Quicquid tenet caelum, prospicit ubique de caelo

  28. 128

    Et penetrat totum oculis et auribus audit.

  29. 129

    Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem,

  30. 130

    Vt exaltaretur sola sempiterna maiestas.

  31. 131

    Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;

  32. 132

    Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.

  33. 133

    Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota,

  34. 134

    Quis poterit scire, quid sit trans Oceani finem?

  35. 135

    Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur,

  36. 136

    Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui.

  37. 137

    Sufficiat tantum de futuro nosse promissa;

  38. 138

    Ad illa tendamus cupidi, tota mente deuoti.

  39. 139

    Sicut auis Phoenix meditatur a morte renasci,

  40. 140

    Dat nobis exemplum, post funera surgere posse;

  41. 141

    Hoc Deus omnipotens uel maxime credere suadet,

  42. 142

    Quod ueniet tempus defunctorum uiuere rursum;

  43. 143

    Sit licet nunc puluis, iaceant licet ossa nudata,

  44. 144

    Integratur homo, [ut] fuerat qui mortuus, olim,

  45. 145

    Et gratia maior tunc erit (quam) istius aeui,

  46. 146

    Non dolor nec lacrimae tunc erunt in corpore nostro,

  47. 147

    Non caro recipiet ferrum, non pustula surget.

  48. 148

    Hoc Deus instituet, ut sit illi gloria maior. ,

  49. 149

    Hic fecerat primum hominem, ut esset aeternus,

  50. 150

    Sed ruit in mortem neglectis ille praeceptis.

  51. 151

    Propter quae storias tantas Deus esse parauit,

  52. 152

    Vt inuentiones diabuli detergeret omnes. I

  53. 153

    Rectorem in terra dederat Deus angelum istum:

  54. 154

    Qui, dum inuidetur homini, perit ipse priorque.

  55. 155

    Interea iustos per ipsos cernit ad actus,

  56. 156

    Et facinerosum Cain in gehenna reservat.

  57. 157

    In scelere coepit uersari gens omnis humana,

  58. 158

    Nec respicientes, quis esset creator eorum.

  59. 159

    Quod Deus excelsus indigne pertulit illud,

  60. 160

    Delere proponit uniuersa paene creata.

  61. 161

    * Dicitur et legitur Noe liberatus ab aqua,

  62. 162

    Ceteri diluuio perierunt in caelesti.

  63. 163

    Hinc, sicat initio, paulatim terra repletur.

  64. 164

    Cessit. prios facinus, sed alter(a) clades adhaesit.

  65. 165

    Adgressi sunt stulti torrem fabricare sub astris,

  66. 166

    Vt quasi per illam possent ascendere caelos.

  67. 167

    Quod Deus ut uidit fieri sub nna loquella,

  68. 168

    Descendit et fecit., loquerentur lingua diuersa.

  69. 169

    Quos inde disparsit per insulas terrae semotos,

  70. 170

    Vt fierent gentes nario sermone loquentes.

  71. 171

    Tunc genus indocile uitam feritatis agebat;

  72. 172

    Nemo Deum sciebat, disputabat nemo de uita.

  73. 173

    Inrepserat quoniam rudibus temerarius ille

  74. 174

    Per latices animae, deprauauit mentes acerbas

  75. 175

    Persuasitque dolo coitus infandos amare,

  76. 176

    Viuere rapinis in gaudio sanguine fuso.

  77. 177

    Hanc gloriam stulti prosequuntur tempore parvo;

  78. 178

    Quo nulla uenia liberat, se dicendo seductos.

  79. 179

    Si suadet adulter, culpa est tua prosequi talem;

  80. 180

    Non ille te damnat, sed tu tua sponte te damnas.

  81. 181

    Errabant indocti ueteris fallacia hostis,

  82. 182

    Obliti Dominum, opera maligna sequentes.

  83. 183

    Quod diu ne fieret grassatio tanta latronis,

  84. 184

    Tempore partito miseratus est tandem ablato.

  85. 185

    Conplacuit illi conloqui cum uno de multis,

  86. 186

    Vt faceret populum ad se transeundo dilectum.

  87. 187

    Ex eo coeperunt unum Deum nosse profani

  88. 188

    Et fieri populus secundum Dei decreta.

  89. 189

    Duos enim populos distinxerat ex se Rebecca:

  90. 190

    Hic prior est factus, alter ut succederet illi.

  91. 191

    In Aegypto primum Israhel concrevit alumnus;

  92. 192

    Inde Deus illos eiecit duce Moyse,

  93. 193

    Per quem dedit illis legem in monte Sina,

  94. 194

    Vt nostra posteritas Dominum cognosceret. unum.

  95. 195

    Deinde prophetas ex ipsis dicere iussit,

  96. 196

    Quod Deus in hominem depretiatur ab illis.

  97. 197

    Induxerat eos Dominus in terra promissa,

  98. 198

    Vt ibi sub lege uiuerent, donec ipse ueniret.

  99. 199

    Gens ingrata bonis noluit iugum ferre praeceptis,

  100. 200

    Sed magis in scelere prisco reuoluta florebat;

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,057

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa004.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.