Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,444 sections

  1. 1.27.17

    Recte mortalis homo separatur a carne.

  2. 1.27.18

    Idcirco nec poterint oculi mortales aequari —

  3. 1.27.19

    Sic habet abyssus noster — de Dei secreta.

  4. 1.27.20

    Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,

  5. 1.27.21

    Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit.

  6. 1.27.22

    Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes.

  7. 1.28.1

    XXVIII. IVSTI RESVRGVNT.

  8. 1.28.1-29

    Iustitia et bonitas, pax et patientia uera

  9. 1.28.2

    Viuere post fata faciunt, et queri de actu:

  10. 1.28.3

    Subdola gens autem, noxi<os)a, perfida, praua

  11. 1.28.4

    Tollit se in parte et fera mente moratur.

  12. 1.28.5

    Impie, nunc audi, qui * * malefacta lucraris:

  13. 1.28.6

    Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc

  14. 1.28.7

    Excruciant poenis diros: aut ferro parantur

  15. 1.28.8

    Supplicia meritis aut longo carcere flere.

  16. 1.28.9

    Vltime tu speras Deum inridere caelestem

  17. 1.28.10

    Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?

  18. 1.28.11

    Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?

  19. 1.28.12

    Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.

  20. 1.28.13

    Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.

  21. 1.28.14

    Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.

  22. 1.29.1

    XXVIIII. DIVITI INCREDVLO MALO.

  23. 1.29.1-30

    Differris, diues, nimium tua cuncta uidendo,

  24. 1.29.2

    Insatiabiliter quibus adhuc adgerere quaeris.

  25. 1.29.3

    Viuere post ista, dicis, non spero defunctus. !

  26. 1.29.4

    Ingrate summo Deo, qui sic Deum indicas esse,

  27. 1.29.5

    Te qui nescientem protulit, deinde nutriuit;

  28. 1.29.6

    Ipse prata tua gubernat, uineas ipse,

  29. 1.29.7

    Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse,

  30. 1.29.8

    Nec istis adtendis. Aut tu regis omnia forte?

  31. 1.29.9

    Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,\'

  32. 1.29.10

    Reddere decreuit nos ipsos in aureo saeclo,

  33. 1.29.11

    Et modo si credis, uiuitur in Dei secreta.

  34. 1.29.12

    Disce Deum, stulte, qui uult te inmortalem adesse,

  35. 1.29.13

    Vt gratias illi referas in agone perennes.

  36. 1.29.14

    Lex docet ipsius, sed quia uagari tu quaeris,

  37. 1.29.15

    Omnia discredis, et inde in tartaros ibis:

  38. 1.29.16

    Mox animam reddis, duceris quo te paenitet esse,

  39. 1.29.17

    Ac luitur ibi poena spiritalis aeterna;

  40. 1.29.18

    Lugia sunt semper, nec permor<i) eris in illa,

  41. 1.29.19

    Omnipotentem Deum iam tunc ibi sero proclamans.

  42. 1.30.1

    XXX. DIVITES HVMILES ESTOTE.

  43. 1.30.1-31

    Disce, moriture, bonum ostendere cunctis.

  44. 1.30.2

    In medio populi quid te facis alterum esse?

  45. 1.30.3

    Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis;

  46. 1.30.4

    Impie tractas cum ipso corpore, sitis

  47. 1.30.5

    Tu super diuitias, nimium te tollis in altum

  48. 1.30.6

    Et t stifam ducis, nec respicis pauperes ultro

  49. 1.30.7

    Subditos nunc nobis, nec parentes pascitis ipsos.

  50. 1.30.8

    Heu miseri! fugiant longius mediocres a uobis.

  51. 1.30.9

    Vixit et extinxit pauper t ebreica clames.

  52. 1.30.10

    Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Charybdis.

  53. 1.30.11

    Indisciplinati sicut * * diuites estis:

  54. 1.30.12

    Legem datis istis, nam uobis parcitis ipsis.

  55. 1.30.13

    Exue te, diues, tantis malis Deo reuersus,

  56. 1.30.14

    Subueniat [uti]que tibi, quod nunc operasti si forte.

  57. 1.30.15

    Estote communes minimis, dum tempus habetis;

  58. 1.30.16

    Sicut ulmus amat uitem, sic ipsi pusillos.

  59. 1.30.17

    Terribilem legem malis bonis atque benignam

  60. 1.30.18

    Obserua, nunc sterilis! subditus in prosperis esto:

  61. 1.30.19

    Tollite corda fraudis, diuites, et sumite pacis.

  62. 1.30.20

    Expiate malum uestrum benefactis a Summo.

  63. 1.31.1

    XXXI. IVDICIBVS.

  64. 1.31.1-32

    Intuite dicta Salomonis, iudices omnes,

  65. 1.31.2

    Vno uerbo suo qualiter uos ille detractat:

  66. 1.31.3

    Dona quam et xenia corrumpunt iudices omnes!

  67. 1.31.4

    Idem: V (o)s, sequit 〈ut〉, datorem semper amatis;

  68. 1.31.5

    Cum quaerit(ur), causa uictoriam tollit iniqua.

  69. 1.31.6

    Innocens hic ego sum, nec uos incuso pusillus,

  70. 1.31.7

    Blasphemium tollat Salomon, qui (clamat) aperte.

  71. 1.31.8

    Vobis autem Deus est uenter et praemia iura.

  72. 1.31.9

    Suggerit hoc Paulus apostolus, non ego pulex.

  73. 1.32.1

    XXXII. SIBI PLACENTIBVS.

  74. 1.32.1-33

    Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit,

  75. 1.32.2

    Index esto nouus. Quid nunc extolleris inde?

  76. 1.32.3

    Blasphema(s), indocilis; de cuius praestantia uiuis,

  77. 1.32.4

    In fragilitate tanta non respicis umquam.

  78. 1.32.5

    Per gradum et lucra auidus fortunae praesumis,

  79. 1.32.6

    Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignoscis.

  80. 1.32.7

    Auro licet cenes cum turba choranlica semper,

  81. 1.32.8

    Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.

  82. 1.32.9

    Et locus et tempus et persona tibi donatur,

  83. 1.32.10

    Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.

  84. 1.32.11

    Tempera te Christo et ceruicem illi depone:

  85. 1.32.12

    Istic honor remanet et tota fiducia rerum.

  86. 1.32.13

    Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto.

  87. 1.32.14

    Vltima fatorum non prouidens, quae te oportet,

  88. 1.32.15

    Sine Christo nequis esse (ui) tae conpotis unquam.

  89. 1.33.1

    XXXIII. GENTILIBVS.

  90. 1.33.1-34

    Gens sine pastore ferox iam noli uagare.

  91. 1.33.2

    Et ego, qui moneo, idem fui nescius errans.

  92. 1.33.3

    Nunc ideo Domini figuram sumite uestri,

  93. 1.33.4

    Tollite corda fera et exasperata seorsum:

  94. 1.33.5

    Intrate stabulis siluestris ad praesepia tauri,

  95. 1.33.6

    Latronibus tuti sub regia tecta manentes.

  96. 1.33.7

    In silua lupi sunt, ideo refugite sub antro.

  97. 1.33.8

    Bellaris, insanis nec respicis, ubi moraris.

  98. 1.33.9

    Vno crede Deo, ubi mortuus uiuere possis

  99. 1.33.10

    Surgas et in regno, cum sit et resurrectio iustis.

  100. 1.34.1

    XXXIIII. ITEM GENTILIBVS IGNARIS.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,444

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.