Instructiones
- 1.34.1-35
Indomita ceruix respuit iugum ferre labori,
- 1.34.2
Tunc iuuat in campis crassis satiari coliclis.
- 1.34.3
Et tamen inuita domatur utilis equa
- 1.34.4
Minuiturque ferox esse proinde domata;
- 1.34.5
Gens, homo, tu frater, noli pecus esse ferinum,
- 1.34.6
Erue te tandem et tecum ipse retracta:
- 1.34.7
Non utique pecus nec besteis, sed homo natus,
- 1.34.8
Tu te ipse doma sapiens et intra sub antra.
- 1.34.9
Idola, quae sequeris, nihil nisi uanitas aeui.
- 1.34.10
Leuia uos corda perducunt poenali barathro.
- 1.34.11
Ibi aurum, uestes, argentum ulnis refertis,
- 1.34.12
Bellatur ibi, dein canta(n)tur pro psalmis amore(s).
- 1.34.13
Vitam esse putas, ubi ludi(s) aut prospicis ista:
- 1.34.14
Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris.
- 1.34.15
Inde non effugies pestem, licet ipse diuines.
- 1.34.16
Gratiam, quam misit Dominus in terra legendam,
- 1.34.17
Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans.
- 1.34.18
Aurea post fata ueniet tibi saecla, si credis,
- 1.34.19
Rursus ut incipias inmortale uiuere semper.
- 1.34.20
Illud quoque datur scire, quod ante fuisti:
- 1.34.21
Subiectum te praebe Deo, qui cuncta gubernat.
- 1.35.1
XXXV. DE LIGNO VITAE ET MORTIS.
- 1.35.1-36
Adam protoplastus ut Dei praecepta uitaret,
- 1.35.2
Belias seruator foit de inuidia plasmae.
- 1.35.3
Contulisset nobis seu boni seu mali quod egit
- 1.35.4
Dux natiuitatis; morimur itemque per illum,
- 1.35.5
Ex diuino ipse ut [recedens] exsul factus a uerbo.
- 1.35.6
Finitis sex milibus annis inmortales erimus.
- 1.35.7
Gustato pomi ligno mors intrauit in orbem:
- 1.35.8
Hoc ligno mortis quaeramus uitae futurae.
- 1.35.9
In ligno pendit uita ferens poma, praecepta:
- 1.35.10
Kapite nunc (inde) uitalia poma credentes.
- 1.35.11
Lex a ligno data est homini primitiuo timenda,
- 1.35.12
Mors unde prouenit neglecta lege primordi:
- 1.35.13
Nunc -extende manum et sume de ligno uitali.
- 1.35.14
Optima lex Domini sequens de ligno processit;
- 1.35.15
Perdita lex prima; gustat, unde licet illi,
- 1.35.16
Qui deos adorat uetitos, mala gaudia uitae.
- 1.35.17
Respuite gustum; sufficiet scire quod esset.
- 1.35.18
Si uiuere uultis, reddite uos legi secundae,
- 1.35.19
Templorum culturam, daemonum fana uitate.
- 1.35.20
Vertite uos Christo, et eritis Deo sodales.
- 1.35.21
Xancta Dei lex est, quae mortuos uiuere dioit.
- 1.35.22
Ymnum sibi soli Dominus proferre praecepit,
- 1.35.23
Zabolicam legem omnes omnino uitate.
- 1.36.1
XXXVI. DE CRVCISTVLTITIA.
- 1.36.1-37
De duplici ligno dixi, mors unde processit,
- 1.36.2
Et iterum inde procedere uitam frequenter.
- 1.36.3
Crux autem stultitiam facit adulteri genti.
- 1.36.4
Rex aeternitatis per crucem diros adumbrat,
- 1.36.5
Vt sibi non credant.s o stulti, morte uiuentes!
- 1.36.6
Cain iuniorem occisit nequam repertus:
- 1.36.7
Inde Enoch subolis Chananaei nati feruntur.
- 1.36.8
Sic genus iniquum increuit mundo, qui nunquam
- 1.36.9
Transmutat animos in Domini credere crucem.
- 1.36.10
Venit in errorem, et dicunt se uiuere recte. 10
- 1.36.11
Lex in ligno fuit prima, et inde secunda 8
- 1.36.12
Terribilem legem primam cum pace (p)raeuenit.
- 1.36.13
In peruersitate saeua scelerati ruerunt:
- 1.36.14
Traiectum clauis Dominum cognoscere nolunt,
- 1.36.15
In cuius iudicium cum ue〈ne〉ri〈n〉t, ibi dignoscunfr.
- 1.36.16
Abel genus autem credit modo Christo benigno.
- 1.37.1
XXXVII. QVI IVDAEIDIANT FANATICI.
- 1.37.1-38
Quid? medius Iudaeus, medius uis esse profanus?
- 1.37.2
Vnde non effugies iudicium Christi defunctus.
- 1.37.3
Ipse caecus eras et ad caecos intras, inepte;
- 1.37.4
Idcirco caecus caecum in fossa reducit.
- 1.37.5
Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis.
- 1.37.6
Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant,
- 1.37.7
At tu (t)alis adis, unde nihil discere possis:
- 1.37.8
Exis pro foribus, inde et ad idola uadis.
- 1.37.9
Interroga primum, quid sit in lege praeceptum,
- 1.37.10
Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare.
- 1.37.11
Ignoratur enim propter quod maxime sumus:
- 1.37.12
. At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto,
- 1.37.13
Nil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant.
- 1.37.14
Tunc tamen in fossam secum uos caeci deducunt.
- 1.37.15
Funera sunt; nimium de illis tota deferre,
- 1.37.16
Aut quia concludor agere co (a) ngustus aratri.
- 1.37.17
Noluit Omnipotens illos intellegere Regem;
- 1.37.18
A scelere tanto refugit ipse cruentis.
- 1.37.19
. Tradidit se nobis ((noua)) superaddita lege,
- 1.37.20
Inde modo latrant nobiscum re (ge) deserti.
- 1.37.21
Ceterum in illis (uobis) si spem esse putatis,
- 1.37.22
In totum erratis, si Deum et fana colatis.
- 1.38.1
XXXVIII. IVDAEIS.
- 1.38.1-39
Inprobi semper et dura ceruice recalces,
- 1.38.2
Vinci uos non uultis: sic exheredes eritis.
- 1.38.3
Dixit Esaias incrassato corde uos esse.
- 1.38.4
Aspicis legem, quam Moyses allisit iratus;
- 1.38.5
Et idem Dominus dedit illi legem secundam.
- 1.38.6
In illa spem posuit, quam uos subsannatis erecti.
- 1.38.7
Sic ideo digni non eritis regno caelesti.
- 1.39.1
XXXVIIII. ITEM IVDAEIS.
- 1.39.1-40
Inspice Liam typum Synagogae fuisse,
- 1.39.2
Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit;
- 1.39.3
Et tamen seruiuit rursum pro minore dilecta,
- 1.39.4
Mysterium uerum et typum ecclesiae nostrae.
- 1.39.5
Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo,
- 1.39.6
Vnde similantis alieni Christo credatis.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,444
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.