Instructiones
- 1.24.4
Et quidquid egistis, istinc remanere defuncto
- 1.24.5
Respicite. Stulte, non eras, et ecce uideris!
- 1.24.6
Vnde processisti nescis nec unde nutriris.
- 1.24.7
Tu Deum excelsum fugis tuae uitae benignum
- 1.24.8
Rectoremque tuum, qui te magis uiuere uellet;
- 1.24.9
Vertis te in faciem et dorsum Deo remittis,
- 1.24.10
Mergis te in tenebris, dum putas te in luce morari.
- 1.24.11
Quid in synagoga decurris saepe bifarius?
- 1.24.12
Vt tibi misericors fiat quem denegas ultro?
- 1.24.13
Exis inde foris, iterum tu fana requiris;
- 1.24.14
Vis inter utrumque uiuere, sed inde peribis.
- 1.24.15
Insuper et dicis: \'Quis est, qui a morte rediuit
- 1.24.16
Vt credamus ei, quoniam ibi poenae aguntur.
- 1.24.17
Ea non sunt sic, ut tu putas esse, maligne!
- 1.24.18
Nam illi qui prodest, post funera recte qui uixit?\'
- 1.24.19
Tu tamen mox moreris, duceris in loco maligno;
- 1.24.20
In Christo credentes autem in loco benigno,
- 1.24.21
Blanditurque quibus haeret amoenitas illa.
- 1.24.22
Yos autem dabitis uiui sine corpore poenas;.
- 1.24.23
Suscitat in faciem tortoris ordo clamare.
- 1.25.1
XXV. QVI TIMENT ET NON CREDENT.
- 1.25.1-26
Quamdiu, stulte homo, Christum cognoscere non uis?
- 1.25.2
Vitas agrum pinguem et sterili semina iactas.
- 1.25.3
In silua manere quaeris, ubi latro moratur.
- 1.25.4
Tu dicis: Et ego Dei sum, et foras oberras.
- 1.25.5
Ingredere iam nunc totiens inuitatus in aula:
- 1.25.6
Matura iam messis, tempus totidemque paratum,
- 1.25.7
Ecce modo mete; quodsi non, te paenitet inde.
- 1.25.8
Nunc, si non habes, collige; uindemia uenit;
- 1.25.9
Tempus adest uitae credendi tempore mortis.
- 1.25.10
Est Dei lex prima fundamentum posterae legis,
- 1.25.11
Teque designabat. Crede sis in lege secunda;
- 1.25.12
Nec minus t ex ipsos et ex ipsas ibi prudentes;
- 1.25.13
Obstupe iam factus ora tu credere Christo,
- 1.25.14
Nam testamentum uetus de isto proclamat.
- 1.25.15
Credere nnn(c) opus est, tantum in isto defuncto
- 1.25.16
Resurgere posse 〈et〉 uiuere tempore toto.
- 1.25.17
Ergo si quis ea discredit esse futura,
- 1.25.18
Dummodo uincetur reus in morte secunda,
- 1.25.19
Euentwra canam paucis in isto libello;
- 1.25.20
Nam cognosci potest, ubi sit spes uitae ponenda.
- 1.25.21
Tamen uos adhortor quantocius credere Christo.
- 1.26.1
XXVI. REPVGNANTIBVS ADVEBSVS LEGEM CHRISTI DEI VIVI.
- 1.26.1-27
Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis
- 1.26.2
Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari.
- 1.26.3
Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi,
- 1.26.4
. Vnde sub inferno cruciaberis tempore toto.
- 1.26.5
Gaudia sunt uana, quibus oblectaris, inepte.
- 1.26.6
Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.
- 1.26.7
Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?..
- 1.26.8
Nescius si primum errasti, respice canum.
- 1.26.9
Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum?
- 1.26.10
Iniuriae, lites ibi sunt et damna diurnum,
- 1.26.11
Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta,
- 1.26.12
Vlceribus corpus uexatur, gemiturque, ploratur,
- 1.26.13
Seu luis inuadit, aut longo morbo teneris,
- 1.26.14
Aut natis orbaris, aut perdita coniuge defles;
- 1.26.15
Destruitur totum, ruunt dignitates ab alto;
- 1.26.16
Vreris pauperie dupliciter certe si langues:
- 1.26.17
Et dicis uitam, ubi uitrea uita moraris?
- 1.26.18
Respice iam tandem hoc tempus inritum esse:
- 1.26.19
Sed in futuro tibi spes est sine dolo uiuendi.
- 1.26.20
Viuere uolebat utique 〈pater〉 paruoli rapti;
- 1.26.21
Sed uita priuati iuuenis et senescere forte,
- 1.26.22
Lautitias diues perfrui quia ipse parabat;
- 1.26.23
Et tamen inuiti reli〈n〉 quimus omnia mundo.-
- 1.26.24
Gens et ego fui peruersa mente moratus-
- 1.26.25
Et uitam istius saeculi ueram esse putabam
- 1.26.26
Mortemque similiter sicut uos iudicabam adesse,
- 1.26.27
Cum semel exisset, animum periisse defunctum.
- 1.26.28
Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor —
- 1.26.29
Requisiuit enim fratrem a fratre peremptum —:
- 1.26.30
Impie, dic, inquit, ubinam frater ? — Ille negauit. —
- 1.26.31
Sanguis enim fratris ad me proclamauit in altum.
- 1.26.32
Torqueris, uideo, ubi nil sentire putabas,
- 1.26.33
Ille autem uiuit et loca dextera tenet,
- 1.26.34
Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande!
- 1.26.35
Et cum renouasti(s) saeculum, et ille praegressus
- 1.26.36
Inmortalis erit; nam tu sub tartara planges.
- 1.26.37
Viuit certe Deus, qui defunctos uiuere fecit,
- 1.26.38
Innocuisque bonis ut reddat praemia digna,
- 1.26.39
Vesanis autem et impiis tartara saeua.
- 1.26.40
Incipe sentire iudicia Dei, seducte!
- 1.27.1
XXVII. STVLTE, NON PERMORERIS DEO.
- 1.27.1-28
Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,
- 1.27.2
Tu licet disponas nihil te sentire defunctum.
- 1.27.3
Vinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis,
- 1.27.4
Legitima cuius clamat(ur) ualere defunctum.
- 1.27.5
Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris,
- 1.27.6
Extinctum in fatis indicari tu futile credis.
- 1.27.7
Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,
- 1.27.8
Obliuitos esse mortuos de gesto priore.
- 1.27.9
Nunc nobis imperitis fecit receptacula mortis,
- 1.27.10
Post cineres autem nostros uidebimus illa.
- 1.27.11
Erue te, stulte, qui putas, post funera non sis.
- 1.27.12
Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti.
- 1.27.13
Mors autem in uacuum non est, si corde retractes.
- 1.27.14
Optandum noscas, nam sero senties illum.
- 1.27.15
Rector eras carnis, non te certe caro regebat;
- 1.27.16
Exemptus ab illa, reconditur illa tuorum.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,444
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.