Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,444 sections

  1. 1.17.10

    Respicite, quoniam non illos numina cogunt,

  2. 1.17.11

    Ipsi qui se primum conponunt integra mente;

  3. 1.17.12

    Sed stipem ut tollant ingenia talia quaerunt.

  4. 1.17.13

    Ex eo uidete, quoniam sunt omnia ficta.

  5. 1.17.14

    Obumbrant populum supplicem, perituri ne credant.

  6. 1.17.15

    Res semel in uano de uetustate processit, Vt uaticinanti credantur prodita falsa;

  7. 1.17.16

    Maiestas autem illorum nulla locuta est.

  8. 1.18.1

    XVIII. DE AMMVDATE ET DEO MAGNO.

  9. 1.18.1-19

    Dixinus iam multa de siperstitione nefanda,

  10. 1.18.2

    Et tamen exsequimur, ne quid praeterisse dicamur.

  11. 1.18.3

    Ammudatem qui suum cultores more colebant,

  12. 1.18.4

    Magnus erat illis, quando fuit aurum in aede; ,

  13. 1.18.5

    Mittebant capita sub numine quasi praesenti.

  14. 1.18.6

    Ventum est ad summum, ut Caesar tolleret aurum:

  15. 1.18.7

    Defecit numen uel fugit aut transit in ignem.

  16. 1.18.8

    Auctor huius sceleris constat, qui formabat eundem.,

  17. 1.18.9

    Tot uiros et magnos seduxit false prophetans,

  18. 1.18.10

    Et modo reticuit qui solebat esse diuinus.

  19. 1.18.11

    Erumpebat eiim uoeis quasi mente mutata,

  20. 1.18.12

    Tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem.

  21. 1.18.13

    Dicite nunc ipsi, si non sunt numina falsa,

  22. 1.18.14

    Ex eo prodigio quot perdidit ille propheta.

  23. 1.18.15

    Oblitus est iste prophetare, qui ante solebat.

  24. 1.18.16

    Monstra deo ista fincta sunt per uiniuoraces,

  25. 1.18.17

    Audacia quorum damnabilis numina fingit.

  26. 1.18.18

    Gestabatur enim et aluit tale sigillum:

  27. 1.18.19

    Nunc et ipse silet, nec ullus de illo prophetat.

  28. 1.18.20

    0 nimium sed〈ulo〉 uos ipsos perdere uultis.

  29. 1.19.1

    XVIIII. NEMESIACIS VANIS.

  30. 1.19.1-20

    Non ignominium est uirum seduci prudentem

  31. 1.19.2

    Et colere tale 〈a〉 m aut Dianam dicere lignum?1

  32. 1.19.3

    Mane ebrio, crudo, perituro creditis uno,

  33. 1.19.4

    Ex arte qui fincte loquitur quod illi uidetur;

  34. 1.19.5

    Seuere 〈diúinum〉 dum agit, sibi uiscera pascit.

  35. 1.19.6

    Incopriat ciues unus detestabilis omnes

  36. 1.19.7

    Adplicuitque sibi similis collegio facto,

  37. 1.19.8

    Cum quibus historiam fingit, ut deum adornet.

  38. 1.19.9

    Ipse sibi nescit diuinare, ceteris audet.

  39. 1.19.10

    Succollat, quando libet, eum, et quando, deponit;

  40. 1.19.11

    Vertitur a se〈se〉 rotans cum ligno bifurci,

  41. 1.19.12

    Ac si putes illum adflatum numine ligni.

  42. 1.19.13

    Non deos uos colitis, quos isti false prophetant:

  43. 1.19.14

    Ipsos sacerdotes colitis in uano timentes.

  44. 1.19.15

    Sed si corde uiges, fuge iam sacraria mortis.

  45. 1.20.1

    XX. TITANES.

  46. 1.20.1-21

    Titanas uobis tutanos dicitis esse;

  47. 1.20.2

    Ita Mutas, Tacitas sub culmine nestro rogatis,

  48. 1.20.3

    Tot Lares aediculis, simulacra facta Titano!

  49. 1.20.4

    Adoratis enim stulti malo leto defunctos,

  50. 1.20.5

    Non legem ipsorum legentes; non ipsi loquuntur,

  51. 1.20.6

    Et deos audetis eramine dicere fusos? \'

  52. 1.20.7

    Solueretis eos magis in uascula uobis.

  53. 1.21.1

    XXI. MONTESIANIS.

  54. 1.21.1-22

    Monteses deos dicitis, dominentur in auro,

  55. 1.21.2

    Obscurati malo aliena mente iurantes.

  56. 1.21.3

    Nam si purus animus et mens serena maneret,

  57. 1.21.4

    Tu tibi de illis ipsi disputare deberes.

  58. 1.21.5

    Excordaris homo, si putas, ut isti te saluent

  59. 1.21.6

    Seu regant, seu minuant, nisi quid tu fani decurris.

  60. 1.21.7

    Iustitiam legis quaere magis quam illa; salutis

  61. 1.21.8

    Auxilium portat et fieri dicit aeternum.\'

  62. 1.21.9

    Nam quicquid in uano sequeris, per tempora gaudes,

  63. 1.21.10

    In breui laetaris et postmodum plangis in imis:

  64. 1.21.11

    Subtrahe te illis, si uis resurgere Christo.

  65. 1.22.1

    XXII. HEBETVDO SAECVLI.

  66. 1.22.1-23

    Heu doleo, ciues, sic uos hebetari de mundo!

  67. 1.22.2

    Excurrit alius ad sortes, aues aspicit alter,

  68. 1.22.3

    Belantum cruore fuso malus inspicit alter

  69. 1.22.4

    Et cupit audire responsa bona crudelis.

  70. 1.22.5

    Tot duces et reges ubi sunt consulti de uita,

  71. 1.22.6

    Vel portenta sua scisse quo profuit illis?

  72. 1.22.7

    Discite quaeso bonum, ciues, simulacra cauete:

  73. 1.22.8

    Omnipotentis enim in legem quaerite cuncti.

  74. 1.22.9

    Sic ipsi conplacuit domino dominorum in altis,

  75. 1.22.10

    Ad probationem nostram daemones in mundo uag(ar)i.

  76. 1.22.11

    Et tamen ex alia parte mandata praemisit,

  77. 1.22.12

    Caelestis fieri qui relinquant aras eorum.

  78. 1.22.13

    Vnde non hoc curo disputare paruo libello:

  79. 1.22.14

    Lex docet in medio; uos consulete pro nobis!

  80. 1.22.15

    In duas intrastis uias: condiscite rectam. 15

  81. 1.23.1

    XXIII. DE VBIQVE PARATIS.

  82. 1.23.1-24

    Dum uentri seruis, innocentem esse te dicis,

  83. 1.23.2

    Et quasi communis facis te ubique paratum.

  84. 1.23.3

    Vae tibi, stulte homo, mortem circumspicis ipse,.

  85. 1.23.4

    Barbaro de more sine lege uiuere quaeris:

  86. 1.23.5

    Ipse tibi figis asciam in crure de uerbo.

  87. 1.23.6

    Qui simplicem fingis, simpliciter uiuo cum isto

  88. 1.23.7

    Viuere te credis, dum uentrem cupis implere?

  89. 1.23.8

    Exiguus tyranni in domo resides, praue,

  90. 1.23.9

    Paratus ad epulas, et refugis Dei praecepta.

  91. 1.23.10

    Aut quia discredis Deum iudicare defunctos,

  92. 1.23.11

    Rectorem caeli facis te tute pro illo?

  93. 1.23.12

    Aspicis ad uentrem, quasi tu sis prouidus illi.

  94. 1.23.13

    Tu modo profanus, modo sanctus esse uideris.

  95. 1.23.14

    In supplicem prodis Dei sub aspectu tyranni.

  96. 1.23.15

    Senties in fatis, cuias modo leges inanis.

  97. 1.24.1

    XXIIII. INTER VTRVMQVE VIVENTIBVS.

  98. 1.24.1-25

    Inter utrumque putans dubie uiuendo cauere,

  99. 1.24.2

    Nudatus a lege, decrepitus luxu praesepis,

  100. 1.24.3

    Tot (uana) nane prospicis; quid? quaeris iniqua!

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,444

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.