Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Instructiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,444 sections

  1. 1.10.2

    Et tridentem regit, ut pisces suffigere possit.

  2. 1.10.3

    Patet esse deum: humerale illi parate!

  3. 1.10.4

    Troianis non ipse cum Apolline muros eduxit?

  4. 1.10.5

    Vnde deus factus inops caementarius ille?

  5. 1.10.6

    Non Cyclopem genuit monstrum? non moechus et ipse?

  6. 1.10.7

    Viuere non poterat de suo, quod structuram gerebat.

  7. 1.10.8

    Sic genuit generatus, qui fuit iam mortuus olim.

  8. 1.11.1

    XI. APOLLO SORTILEGVS FALSVS.

  9. 1.11.1-12

    Apollinem facitis citharoedum atque diuinum.

  10. 1.11.2

    Primum de moechia natus in insula Delo;

  11. 1.11.3

    Oblata mercede postmodum structuram sechtus

  12. 1.11.4

    Laomedonti regi Troianorum muros eduxit

  13. 1.11.5

    Locauitque sese, quem deum seducti putatis;

  14. 1.11.6

    Ossibus cuius amor Cassandrae flagrauit,

  15. 1.11.7

    Subdole quem lusit uirgo, falliturque diuinus,

  16. 1.11.8

    Officio uerbenis 〈non〉 potuit scire bicordem;

  17. 1.11.9

    Repudiatus enim discessit inde diuinus.

  18. 1.11.10

    Torruit hunc uirgo specie, quam ille deberet.

  19. 1.11.11

    Illa prior utique debuerat deum amasse.

  20. 1.11.12

    Lasciuientemque Dafinem sic coepit amare.

  21. 1.11.13

    Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam:

  22. 1.11.14

    Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursu.

  23. 1.11.15

    Vel, si deus erat, occurreret illi per auras:

  24. 1.11.16

    Sub tectis illa prior uenit, remansitque diuinus.

  25. 1.11.17

    Fallit uos gens hominum, nam ui robusti fuerunt.

  26. 1.11.18

    A primitia quoque pecora pauisse refertur.

  27. 1.11.19

    Lusibus in positis dum mitteret discum in altum,

  28. 1.11.20

    Sublapsum non potuit retinere, prostrauit amicum:

  29. 1.11.21

    Vltimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis.

  30. 1.11.22

    Si diuinus erat, mortem praecessisset amici.

  31. 1.12.1

    XII. LIBER PATER BACCHVS.

  32. 1.12.1-13

    Liberum patrem certe bis genitum dicitis ipsi.

  33. 1.12.2

    In India natus ex Ioue Proserpina primum

  34. 1.12.3

    Belligerans contra Titanas profuso cruore

  35. 1.12.4

    Expirauit enim sicut ex mortalibus unus.

  36. 1.12.5

    Rursus flato suo redditus in altero uentre.

  37. 1.12.6

    Percepit hoc Semele iterum Iouis altera moecha,

  38. 1.12.7

    Absciso cuius utero prope partu defunctae

  39. 1.12.8

    Tollitur et datur Niso nutriendus alumnus.

  40. 1.12.9

    Ex eo bis natus Dionysus ille uocatur,

  41. 1.12.10

    Religio cuius in uacuo falsa curatur,

  42. 1.12.11

    Bacchantur et illi, qualis nunc ipsi uidentur,

  43. 1.12.12

    Aut t peticulones mineruionis quesutoris

  44. 1.12.13

    Conspirant in malo, proludunt fincto furore,

  45. 1.12.14

    Ceteros ut fallant dicturos numen adesse.

  46. 1.12.15

    Hinc manifeste rudes homines sine le〈ge〉 uiuentes

  47. 1.12.16

    Vino permutati, primo quod expresserat ille,

  48. 1.12.17

    Sub ludicro suo honorem illi dedere.

  49. 1.13.1

    XIII. INVICTVS.

  50. 1.13.1-14

    Inuictus de petra natus si deus habetur,

  51. 1.13.2

    Nunc ergo reticeo; uos de istis date priorem!

  52. 1.13.3

    Vicit petra deum, quaerendus est petrae creator.

  53. 1.13.4

    Insuper et furem adhuc depingitis esse,

  54. 1.13.5

    Cum, si deus esset, utique non furto uiuebat

  55. 1.13.6

    Terrenus utique fuit et monstruosa natura,

  56. 1.13.7

    Vertebatque boues alienos semper in antris,

  57. 1.13.8

    Sicut et Cacus Vulcani filius ille.

  58. 1.14.1

    XIIII. SILVANVS.

  59. 1.14.1-15

    Siluanus unde deus iterum apparuit esse ?

  60. 1.14.2

    Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?

  61. 1.14.3

    Largitur quoniam lignum? Nam forte non esset.

  62. 1.14.4

    Vaenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.

  63. 1.14.5

    Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?

  64. 1.14.6

    Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?

  65. 1.14.7

    Vnum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit!

  66. 1.14.8

    Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.

  67. 1.15.1

    XV. HERCVLES.

  68. 1.15.1-16

    Hercules quod monstrum Auentini montis elisit,

  69. 1.15.2

    Euandri qui solitus erat armenta furare,

  70. 1.15.3

    Rustica mens hominum, indocilis quoque, pro laude

  71. 1.15.4

    Cum gratias agere uellent, absentis Tonantis

  72. 1.15.5

    Vouerunt hostias inepto ut deo orando,

  73. 1.15.6

    Laetandas aras in memoriam sibi fecerunt.

  74. 1.15.7

    Ex eo perrexit, de uetusto more colatur.

  75. 1.15.8

    Sed deus hic non est, licet fuit fortis in armis.

  76. 1.16.1

    XVI. DE DIS DEABVSQVE. I

  77. 1.16.1-17

    Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,

  78. 1.16.2

    Et dicitis fata genesis adscribere nobis?

  79. 1.16.3

    Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:

  80. 1.16.4

    Inter utrumque uias mors inmatura uagatur.

  81. 1.16.5

    Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?

  82. 1.16.6

    Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare,

  83. 1.16.7

    Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.

  84. 1.16.8

    Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,

  85. 1.16.9

    Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem,

  86. 1.16.10

    Virgines, et Venerem, cui coniuges uestrae delumbant.

  87. 1.16.11

    Sunt alia praeterea daemonia (procul a) fanis,

  88. 1.16.12

    Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,

  89. 1.16.13

    Vt nec ipsi sibi rationem reddere possint [pestes].

  90. 1.16.14

    Exportari magis in ultima terra deberent.

  91. 1.17.1

    XVII. DE SIMVLACRIS EORVM.

  92. 1.17.1-18

    Deludunt uos pauci scelerati uates inanes,

  93. 1.17.2

    Extricare suam dum quaerunt * * uitam.

  94. 1.17.3

    Subornant aliis ex se sub mysteria falsum.

  95. 1.17.4

    Inde simulantes concussi numine quodam

  96. 1.17.5

    Maiestatemque canunt et se sub figura fatigant.

  97. 1.17.6

    Vidistis saepe Duellonarios, quali fragore

  98. 1.17.7

    Luxurias ineunt, dum furias fingere quaerunt,

  99. 1.17.8

    Aut cum dorsa sua allidunt parca bipinne,

  100. 1.17.9

    Cum doctrina sua cernant, quod cruore sanent.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,444

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.