Instructiones
- 1.3.8
De semine quorum Gigantes nati feruntur.
- 1.3.9
Ab ipsis in term artis prolatae fuere,
- 1.3.10
Et tingere lanas docuerunt et quaeque geruntur,
- 1.3.11
Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.
- 1.3.12
Omnipotens autem, quod essent de semine prauo,.
- 1.3.13
Non censuit illos recipi defunctos e morte.
- 1.3.14
Vnde modo uagi subuertunt corpora multa;
- 1.3.15
Maxime quos hodie colitis et deos oratis.
- 1.4.1
IIII. SATVRNVS.
- 1.4.1-5
Saturnusque senex si deus, deus quando senescit?
- 1.4.2
Aut si deus erat, cur natos ille uorabat?
- 1.4.3
Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,
- 1.4.4
Viscera natorum rabie monstruosa sumebat.
- 1.4.5
Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,
- 1.4.6
Nec erat diuinus; sic deum esse dicebat.
- 1.4.7
Venit inops animi, lapidem pro filio sorpsit:
- 1.4.8
Sic deus euasit; dicitur modo Iuppiter ille.
- 1.5.1
V. IVPPITER.
- 1.5.1-6
Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno
- 1.5.2
Vt fuit adultus, patrem de regno priuauit,
- 1.5.3
Proinde nobilium uxores sororesque delusit. .
- 1.5.4
Praeterea sceptra fecerat faber illi Pyracmon. >
- 1.5.5
- Initio caelum, terram Deus et mare fecit;
- 1.5.6
Terribilis autem iste medio tempore natus s
- 1.5.7
Ex antro processit iuuenis furtimque nutritus.
- 1.5.8
Respice querellas! Alter est Deus, non Iouis ille.
- 1.6.1
VI. DE FVLMINE IPSIVS IOVIS AVDITE.
- 1.6.1-7
Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse.
- 1.6.2
Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes?
- 1.6.3
Fuistis infantes: numquid et semper eritis?
- 1.6.4
Versari maturum 〈in〉 infantia non capit aeuum.
- 1.6.5
Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;
- 1.6.6
Moribus utique consilia uestra debentur.
- 1.6.7
Insipiens ergo Iouem tonitruare tu credis
- 1.6.8
Natum hic in terris et lacte caprino nutritum;
- 1.6.9
Ergo si illum deuorasset * * Saturnus,
- 1.6.10
In istis temporibus quis pluebat illo defuncto?
- 1.6.11
Praesertim mortali patre deus nasci credatur?
- 1.6.12
Saturnus in terris senuit et defecit in ipsis.
- 1.6.13
Illum non aliquis prophetauit ante pronasci.
- 1.6.14
Vel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.
- 1.6.15
Seducunt historiae fat(u)os confictae 〈inanes〉.
- 1.6.16
Ille autem Cretae regnauit et ibi defecit.
- 1.6.17
Omnipotens nobis factus Semeles amator.
- 1.6.18
Yiuus ipse modo amaret similiter [si uiuere] ille.
- 1.6.19
Inpuros oratis et dicitis esse caelestes
- 1.6.20
Semine mortali natos de Gigantibus illis.
- 1.6.21
Auditis et legitis natum in terra fuisse:
- 1.6.22
Vnde bene meruit corruptor ascendere caelum?
- 1.6.23
Dicitur et fulmen Cyclopas illi fecisse,
- 1.6.24
Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.
- 1.6.25
Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum,
- 1.6.26
Ex auctoritate uestra contulistis in altum.
- 1.7.1
VII. DE SEPTIZONIO ET STELLIS.
- 1.7.1-8
De circulo zonae fallit uos imperitia uestra,
- 1.7.2
Ex eo quod forte Iouem experitis orandum.
- 1.7.3
Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; effugit
- 1.7.4
Expulsus a Ioue. Aut Iouis in stella credatur?
- 1.7.5
Poli quoque sidera tractauit solusque sator,
- 1.7.6
Troianis qui bellum fecit, auem mortalem amauit.
- 1.7.7
Ipsis sideribus aut Mars qui cum ipsa deprensus
- 1.7.8
Zelo maritali deus nominetur aduliscens?
- 1.7.9
0 nimium stulti, qui putatis moechos ab astris
- 1.7.10
Nascentes regere aut totam mundi naturam.
- 1.7.11
In uulnera positi et ipsi sub fata uiuentes,
- 1.7.12
Obsceni, furiosi, bellatores, impii uitae,
- 1.7.13
Et filios totidem mortalee illi fecere:
- 1.7.14
Terribilis omnis, stulti, septizonio fortis!
- 1.7.15
Si stellas colitis, colite et bis sena sigilla!
- 1.7.16
Tam arietem, taurum, geminos toruumque leonem
- 1.7.17
Et dein quae uadunt in piscis tu quoque probabis.
- 1.7.18
Lex sine lege, fuga uestra, quod unlt esse ualebit.
- 1.7.19
Lasciua unlt esse, sine freno uiuere quaerit.
- 1.7.20
Ipsi quod uultis erit, et deos et deas oratis.
- 1.7.21
Sic ego colui, dum erraui, quod modo culpo.
- 1.8.1
VIII. DE SOLE ET LVNA.
- 1.8.1-9
De Sole et Luna, licet sint praesentanea nobis,
- 1.8.2
Erratis; quod ego prius putatis oranda.
- 1.8.3
Sunt quidem in astris, sed non sua sponte currunt:
- 1.8.4
Omnipotens illos, cum conderet omnia primum,
- 1.8.5
Locauit ibidem cum stellis quarta dierum.
- 1.8.6
Errorem antiquus quin cum * * *
- 1.8.7
Et quidem in lege iussit, ne quis illos adoret.
- 1.8.8
Tot deos oratis, qui nihil de uita promittunt,
- 1.8.9
Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti;
- 1.8.10
Vos autem seducunt sacerdotes pauci (inanes),
- 1.8.11
Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse.
- 1.8.12
Accedite legis 〈edictis〉 et dicite uerum.
- 1.9.1
VIIII. MERCVBIVS.
- 1.9.1-10
Mercurius uester fiat cum saraballo depictus
- 1.9.2
Et galea et planta pinnatus et cetera nudus.
- 1.9.3
Rem uideo miram, deum <cum) saccello uolare:
- 1.9.4
Currite pauperculi cum gremio quo uolat ille,
- 1.9.5
Vt sacculum effundat, uos extunc estote parati.
- 1.9.6
Respicite pictum, quoniam uobis hic ab alto
- 1.9.7
Iactabit nummos; uos tunc saltate securi.
- 1.9.8
Vane, non insanis, colere deos pictos in axe?
- 1.9.9
Si uir esse nescis, cum besteis perge morari.
- 1.10.1
X. NEPTVNVS.
- 1.10.1-11
Neptunum facitis deum ex Saturno pronatum,
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,444
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0096.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.