Ancient Texts

← Library

De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 461 sections

  1. 3.7.1.1

    Quo loco nolo, haeretice, ut mihi disseras hunc quem loqui apost-olus intra. se dicit, homo sit an deus. si homo, quomodo in corde eius corpus loqui poterat alterius? si deus, ergo iam non homo christus, sed deus, quia cum locutus in apostolo Christus sit et loqui m eo non potuerit nisi deus, ergo locutus in eo est Christus deus. uides itaque nihil esse hic iam quod dici queat, nec disiunctionem aut diuisionem aliquam inter Christum fieri et deum posse, quia totus in Christo deus et totus in deo Christus.

  2. 3.7.2.1

    nulla hic recipi disparatio potest, nulla discissio: una tantum est simplex, una tantum pia, una tantum sana. confessio, adorare, amare, colere Christum deum. uis autem adhuc plenius et cumulatius scire nullam inter deum et Christum esse distantiam et eundem penitus deum intellegendum esse quem Christum? audi apostolum ad Corinthios loquentem: omnes enim nos, inquit, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum.

  3. 3.7.3.1

    alia autem loco ad Romanam ecclesiam scribens omnes, inquit, adstabimus ante tribunal dei. scriptum est enim: uiuo ego, dicit dominus, quia mihi flectet omne genu, et omnis lingua. confitebitur deo. uides ergo unum atque idem tribunal dei futurum esse quod Christi. intellege ergo indubitanter Christum deum, et ubi uides inseparabilem Christi ac dei esse substantiam, inseparabilem quoque agnosce esse personam: nisi forte, quia apostolus in alia nos manifestandos epistula ante tribunal Christi, in alia ante tribunal dei dixit, duo forte tribunalia facias et alios iudicandos a Christo, alios a deo censeas. sed haec friuola et furiosa sunt et insanientibus insaniora.

  4. 3.7.4.1

    agnosce ergo omnium dominum, agnosce uniuersitatis deum, agnosce in tribunali dei tribunal Christi, agnosce in tribunali Christi tribunal dei, ama uitam, ama salutem tuam, ama a quo creatus es, metue a quo iudicandus. uelis enim nolis, manifestandus ante tribunal Christi es et seposita impietatis blasphemia ac uerborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal dei esse quam Christi, uenies ante tribunal Christi et inuenies utique documento inexplicabili ipsum tribunal dei esse quod Christi totamque in filio dei Christo et filii dei maiestatem et patris dei potentiam.

  5. 3.7.5.1

    non enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui enim negat patrem, et filium. omnis qui negat filium, nec patrem habet: qui confitetur filium, et patrem habet. disce itaque inseparabilem esse patris ac filii honorem, inseparabilem dignitatem, neque honorari filium sine patre nec patrem posse sine filio.

  6. 3.7.6.1

    honorare autem deum ac dei filium nisi in Christo unigenito dei filio nullus ualet, quia spiritum ipsum utique honorandi dei nisi in spiritu Christi habere non potest, dicente apostolo: uos autem in carne non estis sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius, et iterum: quis accusabit aduersus electos dei? deus qui iustificat. quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, immo qui resurrexit. uides ergo iam, etsi non uis, nullam omnino penitus uel inter spiritum dei et spiritum Christi uel inter iudicium dei et iudicium Christi esse distantiam. tu elige utrum malis: alterum enim fieri necesse est, ut aut Christum deum esse fide intellegas aut in Christo deum damnatione cognoscas.

  7. 3.8.1.1

    Sed uideamus tamen cetera quae sequuntur. scribens ad Corinthiorum ecclesiam idem de quo superius locuti sumus doctor ecclesiarum omnium Paulus ita locutus est: Iudaei, inquit, signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem qui salui fiunt Iudaeis atque Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam. o fortissimum fidei magistrum, cui docenti ecclesias parum etiam hoc loco uisum est ut christum deum esse diceret, nisi crucifixum addidisset, scilicet ut ad exertissimam et ualidissimam fidei doctrinam eundem, quem crucifixum diceret, dei sapientiam praedicaret.

  8. 3.8.2.1

    non ergo subtilitate aliqua aut ckcuitione uerbomm usus est nec in praedicando domini euangelio crucis Christi nomen erubuit. et licet hoc scandalum esset Iudaeis et stultitia gentibus, deum audire natum, deum audire corporeum, deum audire I passum, deum audire crucifixum, non tamen ille propter Iudaici scandali impietatem uirtutem pietatis suae eneruauit aut propter alienae stultitiae infidelitatem fidei suae robur imminuit, sed palam, constanter, fortiter eum, quem mater ediderat, homines occiderant, lancea perforarat, crux distenderat, uirtutem dei et sapientiam praedicabat, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

  9. 3.8.3.1

    sed tamen hoc, quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat uirtus dei et sapientia. pro diuersitate enim personarum erat diuersitas sensuum, et quod expers sani intellectus et incapax ueri boni diffidentia insipiens denegauerat, id intra ipsos animae recessus sacrum esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.

  10. 3.9.1.1

    Dic mihi ergo, haeretice, hostis quidem omnium, sed, tuus maxime, cui crux domini Iesu Christi et cum Iudaeis scandalum est et stultitia cum gentibus, qui sacramenta uerae salutis et illorum respuis scandalo et istorum non sapis stoliditate: cur Pauli apostoli praedicatio aut paganis stultitia. aut Iudaeis scandalum fuit? numquid potuerat offendere homines, si Christum, ut tu asseris, solitarium esse hominem etiam ipse docuisset? cui enim natiuitas illius, cui passio, cui crux, cui peremptio incredibilis aut grauis esse potuisset? aut quid noui uel inauditi in se Pauli praedicatio habuerat, si id passum hominem Christum esse dixisset, quod passim cotidie in hominibus condicio humana toleraret?

  11. 3.9.2.1

    sed illud utique erat quod gentilis stultitia non recipiebat, quod Iudaica infidelitas respuebat, quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitrabantur, apostolus deum esse dicebat. hoc erat utique quod impiorum sensus refutabat, quod perfidorum aures ferre non poterant, in homine Iesu Christo dei praedicari natiuitatem, dei asseri passionem, dei adnuntiari crucem. hoc utique erat graue, hoc incredibile, quia hoc erat incredulum a humanae audientiae, quod inauditum fuerat diuinae contigisse naturae.

  12. 3.9.3.1

    Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina, quod numquam praedicatio tua aut gentilibus stultitia aut Iudaeis scandalum erit: numquam tu a Iudaeis atque gentilibus aut cum Petro crucifigeris aut cum Iacobo lapidaberis aut cum Paulo capite plecteris, non enim habet praedicatio tua illorum offensionem. solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. timere non potes, ne persecutione sua illi te laedant, cum tu eos tua praedicatione confirmes.

  13. 3.10.1.1

    Sed uideamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus ergo iuxta apostolum uirtus dei et sapientia dei est. quid habes quod respondeas? quid habes quo te conferas ? exire hinc et progredi nusquam potes. Christus dei sapientia est et dei uirtus. ille, inquam, quem Iudaei insectati sunt, quem gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris, ille, inquam, qui et paganis stultitia est et Iudaeis scandalum et tibi utrumque, ille, inquam, est dei uirtus et dei sapientia. quid habes quod agas? claudes forsitan aures, ne audias: hoc et Iudaei apostolo praedicante fecerunt.

  14. 3.10.2.1

    quodlibet facias, Christus in caelo est et in deo et cum eo atque in eo in superioribus, in quo et in inferioribus fuit. persequi eum iam cum Iudaeis non potes, sed facis tamen unum quod potes, persequeris eum in fide, persequeris in ecclesia, persequeris opinionis impiae telo, persequeris praui dogmatis gladio. plus forte aliquid quam quidam ueterum Iudaeorum facis: Christum tu nunc persequeris, postquam eum etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. sed minoris forsan criminis putas, quod inicere in eant iam manus non potes. non minus, inquam, non minus illi grauis illa est persecutio, in qua eum in suis impii persequuntur.

  15. 3.10.3.1

    sed offendit te domiuicae crucis nomen: hoc et Iudaeos semper offendit. exhorrescis deum audire passum: hoc et gentilis error inrisit. quaero ergo nunc in qua ah illis\' parte dissideas, cum in hac tibi atque illis peruersitate conueniat. sed ego praedicationem hanc sacrae crucis, praedicationem hanc dominicae passionis non solum non inminuo, sed, quantum in uoto est ac substantia mea, augeo. hunc enim, qui crucifixus est, non solum uirtutem ac sapientiam dei, qua nihil maius est, sed etiam totius diuinitatis ac maiestatis dominum praedicabo, hoc magis, quod in hoc sermo meus doctrina dei est, dicente apostolo:

  16. 3.10.4.1

    sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam uero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, sed loquimur dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinauit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum saeculi huius agnouit: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, sed sicut scriptum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus his qui diligunt eum. uides quam breuiter sermo apostolicus quanta dixerit. sapientiam se loqui dicit, sed sapientiam quam perfecti tantummodo sciant, prudentes saeculi nesciant. dei enim hoc ait esse sapientiam, quae sit diuino tecta mysterio et ante omnia saecula in sanctorum gloriam praedestinata, atque ideo eam his tantum qui deum sapiunt esse cognitam, principibus autem saeculi huius penitus ignotam.

  17. 3.10.5.1

    causam autem subdidit, qua utrumque quod dixerat conprobaret, dicens: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. sed sicut scriptum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, p quae praeparauit deus his qui diligunt eum. uides ergo quod sapientia dei in mysterio abscondita et ante saecula praedestinata his fuit incognita qui maiestatis dominum crucifixerunt, his autem cognita qui susceperunt. bene autem in mysterio absconditam dicit dei fuisse sapientiam, quia nullius hoc umquam hominis uel oculus uidere uel auris audire uel cor potuit cogitare, quod maiestatis dominus uel nasciturus esset ex uirgine uel uenturus in carne uel omni afficiendus poenae et contumeliae passione.

  18. 3.10.6.1

    sed haec utique dei dona sicut nemo est qui, cum essent abscondita in mysterio, sapere umquam per B6 potuerit, ita beatus est qui reuelata cognouit unde quicumque eam non agnouerunt, necesse est habeantur inter principes saeculi, qui autem cognouerunt, inter sapientes dei non agnoscit ergo deum in carne natum qui negat.: ergo et uos non agnoscitis qui negatis. sed quodlibet faciatis, quamlibet impie negetis, nos plus apostolo credimus. et quid apostolo dico? plus deo credimus: ipsi enim per apostolum credimus, quem locutum in apostolo certi sumus. dominum maiestatis sermo diuinus crucifixum a principibus huius saeculi dicit, tu negas: et illi negabant se deum crucifigere qui crucifigebant. habent ergo qui confitentur cum confitente apostolo partem:

  19. 3.10.7.1

    habeas tu necesse est cum persequentibus portionem. quid ergo est hic iam quod dici queat? dominum maiestatis crucifixum apostolus dicit. inmuta hoc, si potes: separa nunc, si uales, Iesum a deo. crucifixum certe a Iudaeis Christum negare non potes, sed dominus maiestatis est qui crucifixus est. ergo necesse est aut Christum affixum esse in cruce deneges aut deum affixum esse fatearis.

  20. 3.11.1.1

    Sed forte offendat te quod tamdiu unius uel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. satis mihi est idoneus quem elegit deus. nec enim erubesco eum fidei meae habere testem, quem uoluit deus mundi totius esse doctorem. sed tamen ut adquiescam in hoc uoluntati tuae, qui habere me forsan alios quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum Martham in euangelio praedicantem. quid enim ait? utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti. disce a muliere ueram fidem, disce aeternae spei confessionem. habes tamen grande solacium: non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere, a qua testimonium deus non refutauit accipere.

  21. 3.12.1.1

    Quodsi auctoritas tibi forsan personae maioris placet (quamuis nullius displicere uel persona uel sexus debeat cui confessio sacramenti auctoritatem facit, quia, quamlibet condicio cuiusquam aut locus minor sit, uirtus tamen fidei nescit inminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum cuius institutio rudis, aut feminam cuius fides forsan uideatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum et inter magistros magistrum, qui Romanae ecclesiae gubernaculum regens sicut fidei habuit ita et sacerdotii principatum.

  22. 3.12.2.1

    dic nobis ergo, dic nobis, quaesumus, princeps apostolorum Petre, dic quemadmodum ecclesiae credere deum debeant? aequum est enim ut doceas nos doctus a domino et aperias nobis ianuam cuius clauem accepisti. exclude omnes suffodientes caelestem domum et eos qui per adulterinas cauernas et inlicitos intrare aditus moliuntur auerte, quia certum est quod nullus ostium regni intrare poterit, nisi cui clauis a te in ecclesiis collocata reserarit.

  23. 3.12.3.1

    dio ergo quemadmodum credere legum Christum et confiteri communem dominum debeamus. respondebis utique absque dubio: quid me consulis qualiter dominus confitendus sit, cum habeas qualiter ego sim ipse confessus? lege euangelium et non requires personam meam, cum habeas confessionem meam: immo illic habes ^ personam meam, ubi confessionem meam, quia, cum persona mea auctoritatem sine confessione non habeat, auctoritas est personae meae ipsa confessio. dic ergo, euangelista, dic nobis confessionem: dic fidem summi apostoli, hominemne tantum confessus sit Iesum an deum, carnem in eo tantum esse dixerit an dei filium praedicarit?

  24. 3.12.4.1

    interroganti ergo domino Iesu Christo, quem eum crederent, quem confiterentur esse discipuli, respondit primus apostolorum Petrus, unus utique pro omnibus, idem enim unius habuit responsio quod habebat omnium fides, sed primum decuit respondere, ut idem esset ordo responsionis qui erat et honoris et ipse antecederet confessione qui antecedebat aetate. quid ergo ait? tu es, inquit, Christus filius dei uiui. simplici et rustica.

  25. 3.12.5.1

    interrogatione ad confutandum te mihi, haeretice, uti necesse est. dic mihi, quaeso, quis ille fuerit cui Petrus ita respondit negare non potes christum fuisse. interrogo ergo, Christum quem uocas, hominem an deum? hominem utique absque dubio. hinc enim omnis est tua haeresis, quia negas christum filium dei. et ideo etiam Mariam Christotocon esse, non theotocon dicis, quia Christi genetrix sit, non dei. Christum ergo hominem tantum asseris, non deum, et ideo filium esse eum hominis, non dei. -quid ergo ad haec respondit Petrus? tu es, inquit, christus... filius dei uiui.

  26. 3.12.6.1

    Christum hunc, quem tu tantum hominis filium esse asseris, ille testatur filium dei. cui uis credamus, tibi an Petro? opinor, non es tam inpudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum, tametsi quid est quod tu non audeas? aut quemadmodum apostolum non despicias, qui deum negare potuisti? tu es ergo inquit Christus filius dei uiui. numquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? simplex tantum est et aperta confessio, Christum dei filium praedicat, negas fortasse dictum: sed euangelista testatur, an mentiri apostolum dicis? sed detestabilis falsitas, apostolum falsitatis accusans, an de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse contendis?

  27. 3.12.7.1

    sed hoc nouum prodigiosi commenti genus, quid ergo reliquum est? unum scilicet, ut, cum et quid scriptum sit legatur et uerum sit quod legitur, tandem uel ui uel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non ualeas, ueritatem inpugnare desistas.

  28. 3.13.1.1

    Sed tamen quia summi apostoli testimonio usus sum, quo dominum Iesum Christum deum coram ipse confessus sit, uideamus quemadmodum confessionem eius is quem confessus est adprobarit, quia plus multo est quam quod apostolus dixit, si dictum illius deus ipse laudauit. dicenti ergo apostolo tu es Christus filius dei uiui quid a domino saluatore responsum est? beatus es, inquit, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est.

  29. 3.13.2.1

    si displicet tibi uti apostoli testimonio, dei utere, laudando enim deus quod dictum est auctoritatem suam apostolico dicto addidit, ita ut, etiamsi dictum illud apostoli ore prodiit, suum esse hoc tamen deus fecerit qui probauit. beatus es, inquit, Simon Bar lona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi. sed spiritus patris mei qui in caelis est. ergo in apostoli dicto et spiritus sancti et praesentis filii et dei patris testimonium uides. quid ergo amplius aut quid simile requiris? filius laudauit, pater interfuit, sanctus spiritus reuelauit.

  30. 3.13.3.1

    apostoli ergo dictum totius diuinitatis est testimonium, quia illius necesse est hoc dictum auctoritatem habeat quo auctore processit. beatus ergo inquit es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est. ergo si Petro non caro et sanguis reuelauit ista uel inspirauit, iam intellegis quis inspirauerit tibi. si illum spiritus dei docuit qui Christum deum esse confessus est, uides quod tu spiritu daemonis doctus sis qui negare potuisti.

  31. 3.14.1.1

    Sed tamen dictum illud domini quo conlaudauit Petrum quae dicta alia consequuntur? et ego, inquit, tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. uides quod dictum Petri ecclesiae fides est. ergo extra ecclesiam sit necesse est qui fide ecclesiae non tenetur. et tibi, inquit dominus, dabo claues regni caelorum.

  32. 3.14.2.1

    fides haec caelum menlit, fides haec claues regni caelestis accepit. intellege quae te maneant. introire clauis huius ianuam non poteris, qui fidem clauis istius denegasti. et portae, inquit, inferi non praeualebunt aduersum te. portae inferi fides est haereticorum, immo perfidia. quantum enim a caelo inferna distant, tantum ab eo qui Christum deum confessus fuerit is qui negat. quae ligaueris, inquit, in terris, ligata erunt in caelis: et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis.

  33. 3.14.3.1

    perfecta apostoli fides potestatem quodammodo diuinitatis accepit, m quae ligasset uel soluisset in terris, ligata essent in caelestibus uel soluta. tu ergo, qui contra fidem apostoli uenis, cum ligatum te iam in terris uideas, superest ut ligatum te quoque in caelis esse cognoscas. sed longum est ire per singula, quae prolixissimam et copiosissimam dissertionem numero sui faciunt, etiamsi breuiter strictimque memorentur.

  34. 3.15.1.1

    Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium uolo, ut intellegas his, quae ante passionem domini acta sunt, etiam quae post passionem sunt secuta congruere. inlapsus in conuentu discipulorum suorum clausis ianuis dominus cum ueritatem corporis sui apostolis declarare uoluisset, palpata Thomas apostolus carne illius, pertractato latere exploratisque uulneribus comperta penitus manifestati corporis ueritate quid proclamauit?

  35. 3.15.2.1

    dominus, inquit, meus et deus meus. numquid dixit hoc quod tu dicis: homo, et non deus, Christus, et non diuinitas? corpus utique domini sui tetigit et deum esse respondit. numquid discretionem aliquam hominis et dei intulit., aut carnem illam theodochon, ut tu ais, id est susceptricem deitatis imaginem nominauit, uel more impietatis tuae eum quem contigit non propter se, sed propter eum quem in se receperat uenerandum esse memorauit? sed subtilitatem hanc discretionis tuae apostolus dei forte non norat et elegantiam iudicii tui ac differentiam non habebat, homo uidelicet rusticus et imperitus, dialecticae artis nescius, philosophicae disputationis ignarus, cui scilicet institutio domini sui abunde sufficiebat et qui nihil omnino sciebat nisi hoc quod domino docente cognouerat.

  36. 3.15.3.1

    et ideo sermo suus caelestis doctrina erat, fides sua magisterium diuinum erat: disiungere a corpore suo, ut tu facis, dominum non didicerat et diuellere a se ipso deum penitus nesciebat, sanctus, sincerus, pius, innocentiam peritam, fidem inlaesam, scientiam incorruptam habens, sensum cum astutia simplicem, cum perfecta simplicitate sapientiam totius mali expertem, totius corruptionis ignaram, totius haereticae peruersitatis inmunem, et qui formam diuini magisterii in se exprimens hoc totum quod didicerat et tenebat. itaque ille ut tu forsitan putas rusticus et imperitus breui te nunc responsione concludit, paucis sermonibus suis conterit. quid ergo apostolus Thomas tetigit, cum ad palpandum deum accessisset? Christum utique absque dubio. quid autem exclamauit?

  37. 3.15.4.1

    dominus, inquit, meus et deus meus. i nunc, si potes, et Christum a deo separa: immuta dictum hoc, si uales: da dialecticam disputationem, da prudentiam mundialem et stultam illam uerbosa calliditate sapientiam: uerte omnes tete in facies et contrahe, quidquid siue animis siue arte uales. quodlibet dicas, quodlibet facias. exire hinc nusquam uales, nisi hoc quod apostolus tetigit deum esse fatearis. et quidem, si quo modo possis, immutare forsan historiae euangelicae praedicationem uelis, ut nec corpus domini Thomas apost.olus contigisse nec Christum dominum deum dixisse legeretur. sed inmutari quod in euangelio dei scriptum est nequaquam potest.

  38. 3.15.5.1

    caelum enim et terra transibunt, uerba. uero dei non praeteribunt. ecce enim etiam nunc tibi ille qui tunc testatus est Thomas apostolus clamat: deus est Iesus quem tetigi, deus est cuius membra palpaui: non ego incorporalia tenui nec intractabilia temptaui, non spiritum manu contigi, ut de eo tantum credar dixisse: deus est. spiritus enim iuxta domini mei dictum carnem et ossa non habet. ego corpus domini mei tetigi, ego carnem et ossa palpaui, ego digitos meos in locum uulnerum misi et de Christo domino meo quem palpaueram proclamaui: dominus meus et deus meus.

  39. 3.15.6.1

    non enim noui inter Christum et deum facere distantiam, inserere sacrilegas opiniones inter Iesum et deum nolo, diuellere a se ipso deum meum nescio. facesse a me quisquis diuersa sentis, quisquis diuersa loqueris. ego aliud Christum quam deum esse non noui. hoc cum coapostolis meis tenui, hoc ecclesiis tradidi, hoc gentibus praedicaui, hoc etiam tibi clamo: Christus deus est, Christus deus est. aliud mens sana non sentit, aliud fides sana non loquitur, diuelli a se diuinitas non potest. et cum utique quidquid est Christus deus sit, inueniri aliud in deo non potest quam deus.

  40. 3.16.1.1

    Quid ais tu nunc, haeretice? sufficiuntne haec testimonia fidei etiam summae infidelitati, an adhuc aliquid addendum est? et quid uel post prophetas uel post apostolos addi potest, nisi forte, ut Iudaei quondam expostulabant, signum tibi de caelo etiam tu dari postules? sed petenti hoc tibi illud quod responsum tunc illis est necesse est responderi: generatio praua et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae.

  41. 3.16.2.1

    et aere sufficere tibi signum hoc uel cum Iudaeis crucifigentibus poterat, ut dominum deum nostrum etiam hac re sola edoctus crederes, qua etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. sed tamen, quia caelestis signi fecimus mentionem, ostendam tibi de caelo signum equidem tale, cui nec daemones umquam contradixerunt, dum ipsa ueritatis necessitate cogente, licet legum corporeum esse cernerent, deum tamen, quod erat, esse clamabant. quid ergo ait euangelista de domino Iesu Christo? baptizatus, inquit, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli, et uidit spiritum descendentem sicut columbam et uenientem super se. et ecce uox de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. quid ad haec nunc, haeretice, ais?

  42. 3.16.3.1

    dictum displicet an persona dicentis? nec interpretatione certe indiget intellegentia allocutionis nec commendatione uerborum dignitas alloquentis: deus pater est qui dixit, euidens est quod dictum est. numquid aut tam inpudentem aut tam sacrilegam uocem proferre poteris, ut dicas de unigenito dei filio nec deo patri esse credendum? hic est ergo inquit filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. sed temptabis forsitan dicere, ut est dementia, de uerbo hoc, non de Christo dictum fuisse. dic mihi ergo, quis erat qui baptizabatur? uerbum an Christus? caro an spiritus? negare utique non potes Christum fuisse.

  43. 3.16.4.1

    homo ergo ille ex homine ac deo natos, spiritu sancto m uirsine descendente et uirtute altissimi obumbrante conceptus, ac sic hominis et dei filius, ille utique, ut negare non potes, baptizatus est. si ergo ille baptizatus est, ille et nominatus, quia ille utique nominatus qui et baptizatus est. hic est, inquit, filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. numquid dici significantius aut expressius quicquam potest? Christus baptizatus est, Christus de aqua ascendit, Christo baptizato caeli aperti sunt, propter Christum columba descendit, super Christum in corporali specie spiritus sanctus adstitit, Christum pater appellauit.

  44. 3.16.5.1

    hoc si de Christo dictum negare ausus es, superest ut nec baptizatum Christum fuisse nec spiritum descendisse nec patrem locutum esse contendas. sed urguet tamen et premit te ipsa ueritas, ut, etiamsi confiteri eam nolis, tamen negare non possis. quid enim ait euangelista? baptizatus autem confestim ascendit de aqua. quis baptizatus est? Christus utique. et ecce, inquit, aperti sunt ei caeli. cui scilicet nisi illi qui baptizatus est? Christo utique. et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam et uenientem super se. quis uidit? Christus scilicet. super quem descendit?

  45. 3.16.6.1

    super Christum utique, et uox facta est de caelo dicens. de quo? de Christo scilicet. quid enim sequitur? hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. ut omnia illa propter quem facta essent ostenderentur, uox secuta est dicens: hic est filius meus dilectus. hoc est dicere: hic est propter quem cuncta facta sunt haec: hic est enim filius meus. propter hunc caeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus uenit, propter hunc uox mea facta est:\' hic est enim filius meus. dicens ergo hic est filius meus , quem designabat? illum utique quem columba tangebat. quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. ergo Christus filius dei est.

  46. 3.16.7.1

    impleta est, ut reor, sponsio mea. uides ergo profecto, haeretice, signum tibi de caelo datum, equidem non unum, sed multa et singularia. habes enim unum in apertione caeli. aliud in spiritus descensione, tertium in patris uoce. quae utique euidentissime omnia Christum deum esse declarant, quia eum et reseratio caelorum deum indicat et descensio super eum sancti spiritus deum adprobat et adlocutio patris deum esse confirmat. neque enim uel caelum nisi domini sui honore patuisset uel spiritus specie corporali nisi super dei filium descendisset nec pater filium nisi uere filium declarasset, praesertim cum his diuinae natiuitatis significationibus, quae non solum ueritatem piae fidei confirmarent, sed etiam prauitatem impiae.

  47. 3.16.8.1

    opinionis excluderent. inefFabili enim diuini dicti magnificentia cum expresse ac significanter dixisset pater hic est filius meus, addidit etiam illud quod consecutum est dilectus scilicet et in quo mihi conplacui. utique sicut per prophetiam deum fortem et deum magnum iam praedicauerat, ita hic dicens filius meus dilectus in quo mihi conplacui super proprii filii sui nomen etiam dilecti et complaciti sibi filii nomen adiecit, ut proprietatem diuinae uidelicet naturae nominum significaret adiectio et id ad honorem filii dei peculiariter pertineret, quod nulli omnino homini contigisset.

  48. 3.16.9.1

    itaque sicut illa propria ac peculiaria in persona domini nostri Iesu Christi fuerunt, quod caeli aperti sunt, quod eum deus pater cunctis uidentibus per aduentantem atque astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit et quasi digito indicante monstrauit dicens hic est filius meus, ita illud quoque proprium ei ac singulare, quod peculiariter dilectus et peculiariter patri conplacitus nominatur, ut peculiarem utique naturae significationem peculiaria additamenta monstrarent et proprietatem unigeniti filii etiam cognominum proprietas confirmaret, quam iam honor signorum praecedentium comprobasset. sed iam libelli istius finis sit.

  49. 3.16.10.1

    neque enim hoc dictum dei patris aut augeri humanis sermonibus aut exaequari potest. nobis de domino nostro Iesu Christo filio suo satis per se ipse deus pater idoneus testis est, dicens: hic est filius meus. tu si contradicendum his dei patris uocibus putas, illi & te necesse est contradici, qui eum euidentissima declaratione filium suum esse ab omni mundo fecit agnosci.,

  50. 4.1.1.1

    Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, utpote quorum ueritas non humanis tantum, sed etiam diuinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem per diuinam auctoritatem abunde poterant, cum ipsa per se utique causae suae auctoritas diuina sufficiat. sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum uoluminum series, ubi tot testes sunt quot sententiae, immo ubi ipsa scriptura sacra quasi unum quodammodo diuini oris est testimonium, accumulanda quaedam adhuc putauimus non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia, ut, quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui.

  51. 4.1.2.1

    ergo quia superioribus libris dominum Iesum Christum non propheticis tantum atque apostolicis, sed etiam euangelicis atque angelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset, deum probauimus, nunc eum qui in carne natus est etiam ante carnis susceptionem deum semper fuisse monstremus, ut intel- legas consentientibus et quasi conclamantibus sibi diuinorum i uoluminum testimoniis eundem te post natiuitatem corpoream et hominem debere credere et deum, quem ante natiuitatem corpoream tantum deum, et quem post editionem uirginis in corpore deum, eundem ante partum uirginis uerbum deum.

  52. 4.1.3.1

    disce ergo primum ab apostolo totius mundi magistro eum qui est sine exordio, deum, filium dei, in fine mundi, id est in temporum plenitudine filium hominis factum esse. ait enim . at ubi uenit plenitudo temporum, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. dic mihi ergo nunc: antequam dominus Iesus Christus ex matre Maria nasceretur, habuit deus filium aut non habuit? negare non potes quin habuerit. neque enim umquam aut. sine patre filius aut sine filio pater, quia, sicut ex patre filius, ita ex filio pater dicitur.

  53. 4.2.1.1

    Uides ergo quod dicente apostolo: misit deus filium suum, suum utique, suum, ut ipsius apostoli uerbis utar, suum filium deus misit. neque enim aut alienum aliquem filium misit, quia suum misisse dicitur, aut omnino mittere potuit., si non erat qui mitteretur. misit ergo inquit filium suum factum ex muliere. ergo et quia misit eum, misit qui erat, et quia suum misit, non alienum utique, sed suum misit.

  54. 4.2.2.1

    ubi ergo illud est nunc tuum calliditatis terrenae argumentum: nemo anteriorem se parit? numquid enim non antiquior Maria dominus? numquid non antiquior filiae hominis dei filius? numquid non antiquior denique homine ipso deus, cum utique nullus hominum non ex deo? uides ergo quod non solum antiquiorem se Maria peperit, non solum, inquam, antiquiorem se, sed auctorem sui, et procreans procreatorem suum facta est parentis parens, quia quam promptum utique fuit deo natiuitatem homini tribuere, tam promptum sibi, quam facile ut hominem nasci faceret, tam facile ut ipse ex homine nasceretur.

  55. 4.2.3.1

    neque enim circumscripta est in persona sui potestas dei, ut, quod ei in omnibus licet, non liceat in se, et qui utique in natura deitatis ipsius id habet ut omnia possit deus, in sua tantum persona id non habeat ut sit in homine deus. sequestratis ergo ac repudiatis friuolis et caducis terrenarum argumentationum stoliditatibus simplici tantummodo testificationi ac nudae credendum est ueritati et his tantum de deo testibus fides accommodanda, quos deus misit et in quibus ipse de se ut ita dixerim praedicauit.

  56. 4.2.4.1

    aequum est enim at de agnitione illius ipsi credamus, cuius scilicet totum est quod de eo nouimus, quia agnosci utique deus ab homine non potuit, nisi agnitionem sui ipse tribuisset. et ideo iustum est ut ei totum credamus de eo quod scimus, cuius est omne quod scimus, quia, si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.

  57. 4.3.1.1

    Itaque quia superiore testimonio patuit, quod deus filium suum miserit et is filius hominis factus sit qui semper dei filius fuit, uideamus an idem apostolus alibi simile aliquid testimonio huic dixerit, ut lucens iam per se ueritas duplicata testimoniorum luce plus luceat, ait ergo idem apostolus: misit deus filium suum in similitudine carnis peccati.

  58. 4.3.2.1

    uides utique apostolum non casu aliquid aut inconsiderata uoce dixisse, ut id quod semel dixerat praeteriret, quia scilicet nec cadere in eum casus aut inconsiderantia poterat, in quo plenitudo diuini consilii et sermonis habitabat, quid ergo ait? misit deus filium suum in similitudine carnis peccati, idem iterat, idem inculcat dicens: misit deus filium suum, eximius utique et admirabilis magister, sciens in hoc totum penitus catholicae sacramentum fidei contineri, ut natus in carne dominus et missus esse in hunc mundum dei filius crederetur, hoc etiam atque etiam clamitat dicens: misit deus filium suum.

  59. 4.3.3.1

    nec mirum si id ille ad euangelizandum dei aduentum peculiariter missus sic praedicauit, cum id etiam ante legem lator legis ipse clamauerit dicens: obsecro, domine, prouide alium quem mittas, quod in Hebraeorum uoluminibus multo euidentius legitur: obsecro, domine, mitte quem missurus es. pius utique propheta et totius in se generis humani affectum habens eum, qui mittendus a patre ad redemptionem ac salutem omnium erat, ut quam celerrime mitteretur, quasi totius a deo patre humanae carnis uocibus postulabat dicens: obsecro, domine, mitte quem missurus es. misit ergo inquit deus filium suum in similitudine carnis peccati.

  60. 4.3.4.1

    bene, cum missum eum in carne diceret, peccatum ab eo carnis exclusit. misit enim inquit deus filium suum in similitudine carnis peccati, hoc est, ut in uera carnis susceptione agnosceretur ueritas non fuisse peccati, et quantum ad corpus ueritas intellegeretur, tantum ad peccatum similitudo peccati, quia, cum omnis caro peccatrix sit, ille autem sine peccato carnem habuerit, similitudinem peceatricis carnis in se habuit, dum in carne esset, ueritate autem peccati caruit, quia sine peccato fuit. misit ergo inquit deus filium suum in similitudine carnis peccati.

  61. 4.4.1.1

    Uis scire quam bene hoc apostolus praedicarit? audi quemadmodum hoc in os apostoli quasi ei ipsius dei ore defluxerit, dicente domino; non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. ecce ipse, ut uides, dominus missum se a deo patre ad salutem humani generis protestatur. quodsi euidentius declarandum putas, quem filium ad saluandos homines deus miserit, quamuis proprius atque unigenitus filius non nisi unus sit et, cum filium suum misisse dicitur, unigenitum utique suum misisse monstretur, audi tamen Dauid prophetam eum, qui ad salutem humanam missus sit, euidentissime designantem. misit, inquit, uerbum suum, et sanauit eos.

  62. 4.4.2.1

    numquid uertere hoc ad carnem potes, ut dicas ad sanandum humanum genus hominem tantum a deo missum? non potes utique. reclamat enim tibi cum omnibus scripturis sacris Dauid propheta dicens: misit uerbum suum, et sanauit eos. uides ergo ad sanandos homines uerbum missum esse, quia, licet per Christum sanitas data sit, uerbum tamen dei in Christo fuit quod per Christum cuncta sanauit: ac sic unito < per sacramentum incarnationis Christo et uerbo dei factus est Christus et uerbum dei unus ex re utraque filius dei.

  63. 4.4.3.1

    quod utique apostolus Iohannes declarare aperte uolens misit, inquit deus filium suum saluatorem mundi. intellegis quomodo inseparabili conexione deum hominemque coniunxerit. christus enim, qui ex Maria natus est, saluator absque dubio appellatur secundum illud: quia natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. hic autem ipsum quod inissud est uerbum dei saluatorem nominat dicens: misit deus filium suum saluatorem mundi.

  64. 4.5.1.1

    Patet itaque quod per sacramentum uniti cum homine uerbi dei et uerbum, quod ad saluandum missum est, saluator. dicitur, et saluator in carne natus per uerbi utique consortium dei filius nuncupatur, ac sic indiscreta utriusque nominis maie: state, quia unitus est cum homine deus, quidquid est homo e deus, totum penitus nuncupatur deus. et ideo idem apostolus bene subdidit dicens: quisque crediderit quoniam IesIL. est filius dei, deus in illo manet et caritas dei in e perfecta est.

  65. 4.5.2.1

    illum uere praedicat credere, illum plenuc diuina asserit caritate, qui Iesum filium dei credit filium autem dei uerbum dei esse testatur, ac per hoc unum atque idem: penitus uult intellegi unigenitum uerbum dei et Iesum christum filium dei. uis autem plenius scire, quamuis Christus secundum carnem uere ex homine homo natus sit, tamen propter ineffe: bilem sacramenti unitatem, qua unitus cum deo homo est: nullam penitus inter Christum et uerbum esse distantiam?

  66. 4.5.3.1

    audi dominicum euangelium, immo potius audi ipsum de se dicentem deum. haec est, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. superius audisti uerbum dei ad sanandos homines missum esse, hic autem audis eum qui missus sit Iesum Christum esse. separa hoc, si potes, cum uideas tantam unitatem Christi et uerbi esse, ut non solum unitum cum Christo uerbum, sed etiam propter unitatem ipsam Christus iam uerbum esse dicatur.

  67. 4.6.1.1

    Sed parum hoc elucere forsitan putas, non quia parum luceat, sed quia infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam in luce tenebras facit. audi itaque paucis sermonibus omne hoc unitatis dominicae sacramentum apostolum conplectentem. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. Iesus bone, quanta est auctoritas in uerbis tuis. tua enim sunt quae a tuis per te dicuntur. ecce ut hoc apostoli dictum in paucis quanta conplectitur. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. numquid ad praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circuitione uerborum usus est, aut id, quod intellegi a nobis uoluit, longae orationis narratione tractauit? unus, inquit, dominus noster i Iesus Christus, per quem omnia.

  68. 4.6.2.1

    simplici tantum et breui elocutione arcanum tantae maiestatis edocuit, hac scilicet fiducia, qua sciebat sermonem suum in negotio dei longis argumentationibus non egere et fidem dictis suis diuinitatem dare. sola. enim ad dictorum confirmationem rerum sufficit demonstratio, quando probatio in auctoritate dicentis est. unus ergo inquit dominus Iesus Christus, per quem omnia. considera ubi hoc de uerbo patris legeris quod de Christo legis. omnia, inquit euangelium, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. apostolus dicit per Christum omnia, euangelium dicit per uerbum omnia.

  69. 4.6.8.1

    numquid repugnant sibi sermones sacri? non utique, sed unum atque eundem intellegi uolunt et apostolus Christum, per quem omnia creata dixit, et euangelista uerbum, per quod omnia facta esse memorauit. audi, inquam, quid ipse de se dei uerbum deus pronuntiauerit. nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui de. caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, et iterum: si uideritis, inquit, filium hominis ascendentem ubi erat prius? filium hominis in caelo fuisse dixit, filium hominis e caelo descendisse memorauit quid est?

  70. 4.6.4.1

    quid mussitas? negato hoc, si uales. sed rationem dicti quaeris? non reddo interim. deus hoc dixit, deus locutus est: mihi uerbum illius summa ratio est. remoueo argumenta, remoueo disputationes: sola mihi ad credulitatem sufficit persona dicentis. non licet mihi de fide dicti ambigere, non licet deliberare. quid mihi quaerere quomodo uerum sit quod deus dixit, cum dubitare non debeam, quin uerum sit quod deus dixerit? nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo.

  71. 4.6.5.1

    uerbum utique patris semper in caelo fuit. et quomodo ille filium hominis semper in caelo fuisse memorauit? intellege ergo quod eum filium 1 hominis esse docuit, qui semper dei filius fuit, cum utique \\ eum, qui filius hominis nuper extitit, in caelo semper fuisse confirmet. huc accedit maius aliud, quod eundem filium hominis, id est uerbum dei, quod descendisse de caelo dixit, etiam tunc, cum in terra loquitur, in caelo esse testatur. nemo enim inquit ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, J filius hominis qui est in caelo.

  72. 4.6.6.1

    quis, quaeso, est qui haec loquitur? Christus utique. ubi autem tunc erat cum loqueretur? in terra scilicet. et quomodo se et de caelo, cum natus est, descendisse, et cum loquitur, in caelo esse testatur, et eundem se filium hominis esse dicit, cum utique et e caelo nisi deus descendere non potuerit, et cum in terra loquitur, in caelo utique nisi per dei infinitatem esse non possit? aduerte ergo tandem et percipe, quod idem est filius hominis qui uerbum dei, quia et filius est hominis, dum ex homine uere nascitur, et uerbum dei, dum idem, qui in terra loquitur, manet semper in caelo. ac sic humanae est natiuitatis, quod filium se hominis uere dicit, diuinae autem infinitatis, quod e caelo penitus non recedit.

  73. 4.6.7.1

    et ideo bene apostolus instar diuinorum uerborum docens (qui enim, inquit, descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia) ipsum descendisse dicit quem ascendisse. descendere autem de caelo non potuit nisi uerbum dei, quod utique cum in forma dei esset, exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo, humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. descendit ergo de caelo uerbum dei, ascendit autem filius hominis; ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. ergo uides quod idem est filius hominis qui uerbum dei.

  74. 4.7.1.1

    Et ideo secundum diuini uerbi magisterium intrepide iam et incunctanter et filius hominis e caelo descendisse et dominus maiestatis crucifixus esse dicendus est, quia secundum suscepti corporis sacramentum et filius dei factus est filius hominis et in filio hominis crucifixus est dominus maiestatis, et quid plura? longum est de singulis multa dicere, dies enim me deficiet, si omnia, quae ad hanc rem afferri possunt, conquirere aut explicare temptauero. reuoluenda enim hoc uolenti scriptura omnis ac relegenda est. nam quae sunt quae non pertineant ad hoc, cum omnia scripta sint propter hoc?

  75. 4.7.2.1

    breuiter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint, et enumeranda quaedam magis quam explicanda ac damnis ut ita dicam damna redimenda, cum propter hoc utique conueniat aliqua transcurri, ne necesse sit prope cuncta reticeri, uenit ergo inquit saluator in euangelio filius hominis saluare quod perierat, et apostolus fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quoniam Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum: sed et Iohannes euangelista in propria, inquit, uenit, et sui eum non receperunt.

  76. 4.7.3.1

    uides ergo quod alibi scriptura filium hominis, alibi Iesum Christum, alibi uerbum dei in mundum uenisse praedicat, intellege itaque dissimilitudinem appellationum esse, non rerum, et in diuersa nominum specie unam esse uirtutem. nam licet uenisse in mundum nunc filius hominis, nunc dei nominetur, id est uerbum, unus tamen in utroque nomine designatur.

  77. 4.8.1.1

    Nam cum utique secundum euangelistam is in mundum uenerit, per quem ipse factus est mundus, et is filius hominis factus sit, qui est mundi creator deus, non interest quid in singulis nominetur, qui deus in omnibus intellegitur. non praeiudicat enim diuinitati dignatio aut uoluntas sua, cum hoc utique magis diuinitatem ipsam conprobet, quia, quidquid uoluit, hoc fuit, ergo et quia uoluit in mundum uenit, et quia uoluit homo natus est, et quia uoluit filius hominis appellatus est. omnia enim haec sicut uocabula sunt, ita uirtutes dei. non inminuit in illo dissimilitudo nominis uim potestatis. quidquidlibet dictus fuerit, in cunctis unum est. sit licet in specie uocabulorum aliqua diuersitas, non est in uirtute nominum nisi una maiestas.

  78. 4.9.1.1

    Uerum quia hactenus euangelicis uel maxime atque apostolicis quasi nouis testibus usi sumus, nunc de prophetis ueteres proferamus, admiscentes interdum antiquis noua, ut intellegant omnes scripturam sacram uenturum in carne dominum toto quodammodo suo corpore quasi uno ore clamasse. ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere dei diues quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Hieremias propheta, hic est, inquiens, deus noster, non reputabitur alius praeter eum. qui inuenit omnem uiam disciplinae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israhel dilecto suo. post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est hic est ergo inquit deus noster.

  79. 4.9.2.1

    uides a propheta deum quasi manu indice ostendi et quasi digito significante monstrari: hic est enim inquit deus noster. dic mihi ergo: quem deum his signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam patrem? et quid necesse erat ostendi eum, quem se nosse omnes credebant? non enim Iudaei deum tunc ignorabant, qui sub dei lege uiuebant. sed id agebatur utique, ut filium dei deum noscerent.

  80. 4.9.3.1

    et ideo bene propheta eum, qui omnem disciplinam inuenisset, id est legem dedisset, uidendum in terris, id est uenturum in carne dicebat, ut, quia eum qui legem dedisset deum esse Iudaei non dubitarent, eum qui in carne uenturus esset deum esse cognoscerent, cum eum utique, quem legislatorem deum crederent, uidendum inter homines per susceptionem humanae carnis audirent, eodem ipso quoque per prophetam aduentum proprium pollicente: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. non reputabitur ergo inquit scriptura sacra alius praeter eum.

  81. 4.9.4.1

    pulchre hic propheta praeuidens peruersa dogmata omnem sensum haereticae peruersitatis exclusit dicens: non reputabitur alius praeter eum. hic est enim unus ex deo in deum natus, cuius iussionem uniuersitatis opus secutum est, cuius uoluntas rerum ortus est, cuius imperium mundi fabrica est, qui cuncta dixit, et facta sunt, cuncta. mandauit, et creata sunt. hic ergo unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ei spiritu conceptus, natus ex uirgine, in mundo uisus, inter homines conuersatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum, triumphans in semet ipso aduersarias nobis inimicasque uirtutes, mortem occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens.

  82. 4.9.5.1

    uni ergo haec domino Iesu Christo peculiaria sunt, et ideo non reputabitur alius ad eum, quia unus in hac gloriae ac beatitudinis singularitate deus ex deo natus est. id ergo per propheticam doctrinam tunc agebatur, ut unigenitus a cunctis dei patris filius disceretur, et cum ad filium non reputari deum alterum audirent, unum utique in patre ac filio deum esse cognoscerent. post haec, inquit, in terris uisus est, J et cum hominibus conuersatus est. uides quod euidenter \' hic aduentus domini ac natiuitas designatur. numquid enim pater umquam, qui non nisi filio tantum uisibilis esse legitur, aut in terris uisus aut in carne editus aut inter homines conuersatus est?

  83. 4.9.6.1

    non utique. intellegis ergo quod omnia haec de Alio dei dicta sunt. nam cum et uidendum in terris deum propheta dixerit et alius praeter filium non sit uisus in terris, CD de alio hoc absque dubio propheta dixit quam de quo dictum postea res probauit. cum enim uidendum utique deum dixerit, non de alio hoc uere dicere potuit quam qui uere I postea uisus fuit. sed de hoc satis hactenus. nunc ad alia transeamus. labor, inquit Esaias propheta, labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, et tui erunt serui: post te ambulabunt, uincti manicis: et te a.dorabunt, teque deprecabuntur: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quam bene sibi diuina semper scripta conueniunt.

  84. 4.9.7.1

    Superior enim propheta dixit hic est deus noster, iste autem tu es deus noster. in illo utique diuina doctrina, in hoc humana confessio est. alter personam magistri docentis, alter Personam populi confitentis explicuit. pone enim nunc docentem cotidie in ecclesia, sicut facit, Hieremiam prophetam ac dicentem de domino Iesu Christo: hic est deus noster: quid aliud utique responderet cuncta ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad dominum Iesum dixit: tu es deus noster, ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita ignorantia possit adiungi dicente populo: tu es deus noster, et nesciebamus. bene enim hi, qui prius daemonicis superstitionibus occupati ignorabant deum, conuersi ad fidem possunt dicere: tu es deus noster, et nesciebamus.

  85. 4.10.1.1

    Quodsi ex Iudaeorum magis persona probari tibi id ipsum cupis, considera post infelicem illam ignorantiam et impiam persecutionem conuertentes se ad fidem et agnoscentes dominum passim populos Iudaeorum, et uide an recte dicere possint: tu es deus noster, et nesciebamus, sed ego addo aliud, ut tibi hoc non ex confitentibus tantummodo Iudaeis, sed etiam negantibus probem, interroga enim eos qui perdurant adhuc in sacrilegio Iudaeos, an sciant uel credant deum: scire utique se et credere confitebuntur, at contra interroga an credant filium dei: negabunt profecto et blasphemabunt.

  86. 4.10.2.1

    uides ergo quod de eo propheta dixit, quem Iudaei et nescierunt semper et adhuc nesciunt, non de eo, quem utique et credere se putant et confiteri, et ideo bene hi, qui ex Iudaeis ad fidem post ignorantiam ueniunt, dicere possunt: tu es deus noster, et nesciebamus, recte enim hi, qui post ignorantiam credunt, nescisse se dicunt, quem adhuc non credentes se nescire contendunt. palam enim est quod eum nescisse se prius dicunt post ignorantiam confitentes, quem adhuc nesciunt denegantes.

  87. 4.11.1.1

    Labor, inquit, Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, in his diuer-sarum nationum uocabulis aduentum gentium significari nemini dubium est. transisse autem ad Christum gentes negare non uales, utpote quae nomine Christianitatis non fide\ttantum ad dominum Iesum Christum,\tsed etiam ipso nomine\ttransierunt,\tquia, cum idem quod sunt\tuocentur, factum est, quod erat fidei opus, nominis sacramentum, ad te, inquit, transibunt et tui erunt et post te ambulabunt uincti manicis..

  88. 4.11.2.1

    sicut sunt uincula , ita sunt uincula caritatis secundum illud quod ait dominus: attraxi eos in uinculis caritatis, uere enim magnae sunt haec uincula et effabilis caritatis, quibus qui alligantur, gaudent catenis suis. uis scire hoc uerum esse ? audi apostolum gaudentem et exultantem uinculis suis, cum ait: obsecro ergo uos ego uinctus in domino, et illud: obsecro te, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu. uide quantum gaudebat uinculorum suorum merito, quorum etiam alios prouocabat exemplo. non dubium est autem, in quibus unus est domini amor, unum esse dominicae uinculationis affectum secundum illud: multitudinis autem credentium erat cor et anima una.

  89. 4.11.3.1

    te, inquit, adorabunt teque deprecabuntur, quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. dictum prophetae euidenter apostolus exposuit dicens: quoniam deus erat; in Christo, mundum reconcilians sibi. in te ergo inquit est deus, et non est praeter te deus. bene propheta dicens in te est deus non tantum eum qui praesens esset, sed etiam eum qui esset in praesente monstrauit, habitantem scilicet ab eo in quo habitaret naturarum significatione, non unitatis abnegatione distinguens.

  90. 4.12.1.1

    Tu es, inquit, deus, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quamuis multis iam scriptura et euidentibus signis de quo loqueretur ostenderit, expressit tamen manifestissime in saluatoris nomine Christi nomen, quia idem saluator utique qui Christus, dicente nagelo: quia natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus.

  91. 4.12.2.1

    Iesum enim Hebraice saluatorem interpretari nemini dubium est, sicut angelus sanctae Mariae uirgini protestatur dicens: at uocabis nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ac ne forte eum hoc modo saluatorem diceres praedicatum quo de aliis dictum est: et suscitauit eis dominus saluatorem Othonihel filium Cenez, et iterum: et suscitauit eis saluatorem Aoth, filium Gera, adiecit: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.

  92. 4.12.3.1

    non est autem humanae opis redimere populum a captiuitate peccati, quod illi soli utique possibile est de quo dictum est: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, ceteri enim non suum populum, sed dei, et non a peccatis, sed ab hostibus saluauerunt.

  93. 4.13.1.1

    Tu es ergo inquit deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quos magis hoc putas dicere, quibus hoc magis aestimas conuenire, Iudaeis, anne gentilibus? si Iudaeis, Iudaei utique Christum non cognouerunt secundum illud: Israhel autem me non cognouit, et populus! meus me non intellexit, et illud: et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit: in propria uenit, et sui eum non receperunt.

  94. 4.13.2.1

    si autem gentibus, palam est quod Christum gentilitas idolis occupata nesciuit quamuis illa nec patrem scierit: sed tamen etiamsi nunc nouit, non nisi per Christum tamen nouit. uides ergo quod, siue ei J gentibus sit credens populus siue ei Iudaeis, bene pro se uterque dicit: tu es deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, quia et gentes colentes prius idola ignorabant deum, et Iudaei negantes dominum ignorabant filium dei. ac per hoc bene de Christo tam illi quam isti dicunt: tu es deus noster, et nesciebamus, quia tam illi nesciebant deum qui non credebant, quam illi qui dei filium denegabant.

  95. 4.13.3.1

    si ergo Christus credendus est, ut uentas loquitur, ut diuinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, qui utrumque est, quid interserere te, infelix furor, inter Christum et deum niteris? quid separare corpus suum a filio dei appetis et ipsum a se deum diuidere conaris? unita discindis et coniuncta discernis. uerbo dei de deo crede: nulla enim re melius confiteri diuinitatem dei omnino poteris, quam si ipsa eam, qua ipsa se diuinitas docuit, uoce fatearis. scito etenim iuxta prophetam, quia dominus ipse est deus, qui inuenit omnem uiam disciplinae, qui utique et in terris uisus est et inter homines conuersatus est.

  96. 4.13.4.1

    ipse lumen fidei mundo intulit, ipse lucem salutis ostendit. deus enim dominus, et inluxit nobis. hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere, quia, quando ei ut scriptum est omne genu flectet, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris, uelis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. haec enim perfectae confessionis perfecta uirtus est, deum ac dominum Iesum Christum semper in dei patris gloria confiteri.

  97. 5.1.1.1

    Diximus libro primo haeresin illam Pelagianae haereseos . discipulam atque imitatricem id omnibus modis temptasse atque pugnasse, ut dei filius, dominus Iesus Christus, natus ex uirgine, homo tantummodo solitarius crederetur, et arrepta postmodum uirtutis uia id eum pie ac religiose uiuendo obtinuisse, ut dignus per hanc uitae sanctimoniam fieret cui se maiestas diuina sociaret, ac sic exclusa ab eo penitus sacrae originis dignitate sola ei tantummodo meritorum relinqueretur electio, id annitentes utique ac laborantes, ut eo quasi in plebem omnium misso et uelut in turbam humani generis aggregato id per bonorum actuum conuersationem mereri omnes homines posse dicerent, quidquid bene uiuendo ille meruisset: pestifera scilicet ac letalis assertio, quae et deo uera derogans et hominibus falsa promittens in utroque nefandi esset damnabilisque mendacii, dum et sacrilegii iniuria deum afficit et homines in spem falsae praesumptionis inducit, peruersissima scilicet atque impiissima assertione mortalitati donans quod non erat, deo tollens quod erat.

  98. 5.1.2.1

    huius ergo mortiferae ac perniciosae prauitatis haec quae nunc orta est recens haeresis quasi rediuiuos quodammodo suscitans cineres in ueteribus fauillis nouum mouit incendium: solitarium quippe hominem natum esse asserit dominum Iesum Christum. et ideo quid necesse est ut requiramus, an in consequentibus eius peruersitatis sit quae est in capite ipso sceleris unius? superfluum quippe est expectare in posterioribus qualis sit, quae expectandi omnino causas iam in principio non reliquit. quae enim ratio est explorare, an in similitudinem superioris haereseos eadem promittat homini, quae, quod immanissimum scelus est, eadem tollit deo, ita ut paene impium sit, cum uideamus quid praecesserit, requirere quid sequatur? quasi uero aliqua in consequentibus causa afferri possit, qua se probet non esse impium qui negauerit deum.

  99. 5.1.3.1

    ait ergo, ut saepe iam diximus, noua. haeresis, dominum Iesum Christum hominem tantummodo solitarium ex uirgine natum esse, et ideo Mariam Christotocon, non theotocon esse appel- landam, quia sit Christi mater, non dei. addit praeterea sacrilegae assertioni quam praua argumenta tam friuola, dicens: nemo anteriorem se parit. quasi uero unigeniti dei natiuitas a prophetis praedicta, a saeculis praenuntiata humanis sit tractanda aut aestimanda rationibus, aut uero ipsa, quisquis es, o haeretice, cui de partu suo calumniaris, uirgo Maria propriis hoc quod actum est egerit consummaritque uirtutibus, ut ei in tanta re ac tanto opere imbecillitas obiciatur humana.

  100. 5.1.4.1

    si quid itaque in hac re per hominis opus actum est, humanas quaere rationes: si autem totum, quod actum est, dei uirtus est, quid inpossibilitatem spectas humanam, ubi efficientiam uides esse diuinam? sed de hoc tamen plenius postea. nunc quod paulo ante ordiri coepimus exequamur, ut omnes sciant te in Pelagianis cineribus ignes quaerere et nouis sacrilegiorum flatibus fauillas ueteres excitare.

← Previous · Next → — showing 101200 of 461

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.