Ancient Texts

← Library

De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 461 sections

  1. 5.2.1.1

    Dicis ergo Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. hoc utique et illa quam in primo libro euidenter ostendimus Pelagianae impietatis haeresis praedicauit, Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. addis praeterea dominum ipsum omnium Iesum Christum theodochon ima ginem appellandum, id est non deum, sed susceptorem dei, scilicet ut eum non propter se, quia sit deus, sed quia deum in se suscipiat, honorandum putes. hoc utique etiam illa quam ante dixi haeresis asserebat, Christum non propter se colendum, uidelicet quia deus esset, sed quia bonis ac piis actibus deum in se habere meruisset.

  2. 5.2.2.1

    ergo uides Pelagianum te uirus uomere, Pelagiano te spiritu sibilare. unde conuenit ut de te non tam iudicandum quam iudicatum esse uideatur, quia, cum eiusdem erroris sis, necesse est eiusdem quoque etiam damnationis esse credaris: ut non dicam interim illud, quod imperiali statuae deum comparans in tantam sacrilegii impietatem ac blasphemiam prorupisti, ut recte admodum etiam Pelagium ipsum, qui paene omnes impietate uicerit, hac amentia uicisse uidearis.

  3. 5.3.1.1

    Ais ergo Christum theodochon imaginem appellandum id est non propter se eum, quia sit deus, sed quia deum in se susceperit honorandum. hoc modo ergo nihil inter eum et omnes qui fuerunt sanctos homines esse asseris, quia omnes utique sancti homines deum in se habuerunt, siquidem et in patriarchis deum fuisse et in prophetis deum locutum non ignoramus.

  4. 5.3.2.1

    omnes denique non dico apostolos, martyres, sed omnes quoque sanctos dei et seruos dei habere in se spiritum dei credimus secundum illud: uos enim estis templum dei uiui, sicut dixit deus: quia inhabitabo in eis, et iterum: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? et per hoc omnes hi theodochi sunt, ac sic hoc modo cunctos admodum Christo similes et deo pares dicis.

  5. 5.3.3.1

    sed absit haec abominandi erroris impietas, ut facturae suae factor, ut famulis suis dominus, ut terrenae fragilitati deus terrestrium et caelestium conparetur et haec ei ex beneficiis suis iniuria fiat, ut, quia habitatione sua dignatur hominem, idcirco idem quod homo esse dicatur.

  6. 5.4.1.1

    Quin immo hoc inter illum interest et sanctos omnes, quod inter habitaculum et habitatorem, quod utique ut habitetur non habitaculi est, sed habitatoris, in cuius scilicet arbitrio est et aedificatio habitaculi et usus, id est, uel ut, cum uelit, habitaculum ipsum facere, uel ut, cum fecerit, dignetur habitare. - an experimentum quaeritis, inquit apostolus, eius qui M in me loquitur Christi? et alibi: nescitis quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis? et iterum: in interiorem, inquit, hominem habitare Christum per fidem in cordibus uestris.

  7. 5.4.2.1

    uides quid intersit inter doctrinam apostolicam et blasphemiam tuam. tu in Christo deum uelut in homine habitare dicis: ille Christum ipsum in hominibus habitare testatur, quod profecto, ut tu ais, caro et sanguis facere non possunt, scilicet ut ex hoc ipso, quo eum deum tu esse denegas, deus probetur. nam cum eum, qui in homine habitet, deum non neges, necesse est ut eum, quem in hominibus habitare cognoscis, euidentissime deum esse credamus. omnes ergo siue patriarchae, siue prophetae, siue apostoli, siue martyres, siue denique sancti omnes habuerunt quidem in se deum et omnes filii dei facti sunt et omnes theodochi fuerunt, sed diuersa utique multo dissimilique ratione.

  8. 5.4.3.1

    omnes enim credentes deum filii dei sunt per adoptionem, unigenitus autem P tantum filius per naturam. qui non ex materia aliqua est a patre genitus, quia omnis res et omnis rerum materia per unigenitum dei filium est, non ex nihilo, quia ex patre, non quasi partus, quia nihil in deo uacuum atque mutabile: sed ineffabiliter atque inaestimabiliter deus pater in his, quae ingenita in se erant, unigenitum suum genuit, ac sic ab ingenito summo ac sempiterno patre unigenitus summus et sempiternus est I filius, idem habendus in carne qui habetur in spiritu, idem credendus in corpore qui creditur in maiestate, quia nasciturus in carne non diuisionem aliquam aut discissionem sui fecit, ut se ex parte aliqua non nascente pars sui aliqua nasceretur aut aliquid in eo diuinitatis postea superueniret, quod in eo natum

  9. 5.4.4.1

    omnis enim iuxta apostolum, omnis in Christo plenitudo diuinitatis inhabitat corporaliter, non quia aliquando habitauerit et aliquando non habitauerit, nec quia postea fuerit et ante non fuerit, alioquin ad illam Pelagianae haereseos impietatem deuoluimur, ut dicamus ex certo tempore habitantem in Christo deum tunc in eum super-uenisse, quando ille uita et conuersatione id promeruerit, ut in se uirtus diuinitatis habitaret.

  10. 5.4.5.1

    hominum ergo, hominum sunt haec, non dei, ut, in quantum humana inbecillitas ualet, deo se humilient, deo se subdant, dei se habitaculum faciant et hospitem atque habitatorem deum fide et pietate mereantur, quia, prout quis idoneus muneri dei fuerit, ita eum diuina gratia muneratur, prout quis dignus putatur deo, ita dei fruitur aduentu secundum illam domini promissionem: si quis diligit me, sermonem meum seruabit, et ego et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus.

  11. 5.4.6.1

    longe autem alia de Christo res atque ratio est, in quo omnis\tplenitudo diuinitatis\thabitat\tcorporaliter et qui ita\tdiuinitatis plenitudinem\tin\tse\thabet,\tut cunctis de sua plenitudine largiatur, qui in se diuinitatis plenitudine ita ipse in singulis sanctorum habitat, prout eos dignos suo putarit habitaculo, et ita omnibus de plenitudine sua tribuit, ut ipse in plenitudine sua iugiter per-seueret: qui utique, etiam cum in corpore suo in terra esset, animabus tamen sanctorum omnium inerat, caelos, terras, mare, omnem denique uniuersitatem infinitate potentiae suae ac maiestatis implebat et ita totus in se ipso erat, ut eum tamen mundi uniuersa non caperent, quia, quamlibet magna sint et ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia et inmensa sunt, quae ipsum possint\tcapere factorem. .

  12. 5.5.1.1

    Iste ergo de quo propheta dicit: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, qui ia terris utique postea uisus est, et cum hominibus conuersatus est de quo etiam dauid propheta ex persona ipsius dicit: de uentre matris meae deus meus es tu, ostendens utique quod numquam homo ille dominicus sine unitate dei fuerit, in quo in ipso statim uirginis utero plenitudo diuinitatis habitant, sicut et alibi idem propheta ueritas, inquit , de terra orta est et iustitia de caelo prospexit, at intellegeremus scilicet prospiciente de caelis filio dei, id est adueniente ac descendente iustitia natam esse de carne uirginis non phantasiam corporis, sed ueritatem.

  13. 5.5.2.1

    ipse est erum aentas secundum illud ipsius testimonium ueritatis: ego sum ueritas et uita, ergo quia anterioribus libris ueritatem hanc, id est dominum Iesum Christum natum ex uirgine deum probauimus, nunc, at libello abhinc proximo instituimus, eum, qui ei uirgine nasciturus esset, semper deum praenuntiatum esse doceamus. ait itaque Esaias propheta: quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius: quia in quo reputatus est ipse? uel, at uerius atque euidentius in Hebraeo est, quia excelsus reputatus est ipse. pulchre autem dicens quiescite uerbo uim prohibentis inquietudinem persecutionis expressit. quiescite, inquit, ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse.

  14. 5.5.3.1

    numquid non una eademque sententia et humani corporis susceptionem et dei locutus est ueritatem? quiescite, inquit, ab ab homine, quia excelsus reputatus est ipse. nonne tibi, quaeso, palam alloqui persecutores domini uidetur, dicens: quiescite ab homine quem persequimini, quia hic homo deus est, et licet in humilitate humanae carnis appareat, in celsitudine tamen diuinae magnificentiae perseuerat? bene autem dicens propheta quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius certissima humani corporis significatione hominem demonstrauit, intrepide utique ac fiducialiter, utpote qui tam constanter ueritatem hominis assereret quam dei, quia haec fides uera est et catholica, credere dominum Iesum ita substantiam ueri corporis sicut ueritatem perfectae diuinitatis habuisse.

  15. 5.5.4.1

    nisi forte in illo aliquid ambigendum putes, quia excelsum pro deo posuit: cum utique hic mos scripturae sacrae sit excelsum pro deo dicere, sicut illud prophetae: dedit uocem suam excelsus, et mota est terra, et: tu solus excelsus super omnem terram, Esaias quoque: quia haec, inquit, dicit excelsus et sublimis, habitans aeternitatem: in quo manifeste intellegendum est, cum illic excelsum sine ulla adiectione dei posuerit, quod etiam hic deum in excelsi nomine nuncuparit. ergo quia euidenter per prophetam sermo diuinus dominum Iesum Christum et hominem et deum praenuntiauit, uideamus an ueteribus testimoniis etiam nunc conueniant et concordent noua.

  16. 5.6.1.1

    Quod fuit, inquit, a principio, apostolus Iohannes, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae: et uita manifestata est, et uidimus, et testamur, et annuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat, apud patrem, et apparuit nobis. uides quemadmodum uetera recentibus roborentur et antiquam praenuntiationem nouae praedicationis confirmatio consequatur. Esaias dixit: quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse, Iohannes autem quod fuit, inquit, a principio, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt.

  17. 5.6.2.1

    ille persequendum a Iudaeis hominem esse dixit, hic palpatum hominem humanis manibus praedicauit: ille eundem, quem hominem adnuntiauerat, deum excelsum esse praedixit, hic eum, quem palpatum ab hominibus esse docuit, deum in principio semper fuisse memorauit. ergo euidentissimum est quod ambo dominum Iesum Christum et hominem manifestarunt et deum, quia eundem postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem et deum, quia hominem ipsum deum. quod fuit ergo inquit a principio, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae: et uita manifestata eat, et uidimus, et testamur, et adnuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et apparuit nobis.

  18. 5.6.3.1

    uides quot indiciis, quot modis, quam uariis, quam multiplicibus dilectissimus ille ac deuinctissimus deo apostolus sacramentum diuinae incarnationis insinuet: iam primum quod eum, qui in principio semper fuerit, uisum in carne esse testatur: deinde ne id, quod auditum ac uisum dixerat, parum incredulis uideretur, palpatum quoque, id est tactum atque tractatum tam suis quam ceterorum manibus confirmauit, bene utique per manifestationem assumptae carnis opinionem Marcionitici ac Manichaei erroris excludens, ne qui phantasiam ab hominibus uisam crederet, cum palpatam corporis ueritatem a se apostolus praedicasset.

  19. 5.6.4.1

    deinde addidit uerbum uitae et uitam manifestam, hoc se uidisse, hoc adnuntiare, hoc protestari, simul scilicet et exsequens officium fidei et ingerens terrorem incredulitati, ut, cum ille utique protestaretur se praedicare, sibi imputaret periculum suum qui noluisset audire, , inquit, uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et apparuit nobis: hoc, quod apud patrem semper fuit, hominibus apparuisse, hoc, quod in principio semper fuit, ab hominibus uisum esse, hoc, quod uerbum uitae sine exordio erat, palpatum humanis manibus esse docuit.

  20. 5.6.5.1

    uides quot modis, quam uariis, quam multiplicibus, quam indiuiduis, quam apertis ita sacramentum unitae cum deo carnis exposuit, ut nemo alterutrum dicere omnino possit, qui non utrumque memorant, quod ipse quoque apostolus alibi euidentissime: enim, inquit, Christus heri et hodie, ipse et in saecula.

  21. 5.6.6.1

    hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpauerunt: non quia palpari per se spiritus posset, sed quia uerbum scilicet caro factum in homine quodammodo, cui unitum fuerat, , et ideo idem Iesus heri et hodie, id est idem ante exordium mundi qui in carne, idem in praeterito qui in praesenti, idem quoque etiam in saecula, quia idem per omnia, qui ante omnia, et hoc totum dominus Iesus Christus.\t

  22. 5.7.1.1

    Et quomodo idem ante mundi ortum, qui nuper ortus? scilicet quia idem in homine nuper ortus, qui ante ortum omnium deus, et ideo Christus totum nominatur quod deus, quia tanta est Christi et dei unitas, ut nemo utique iam omnino possit uel Christum dicens non deum in Christi nomine dicere uel deum dicens non Christum in, dei nomine nuncupare, ac sic sibi penitus per maiestatem sacrae natiuitatis utrius-que substantiae sacramento, quidquid erat, scilicet homo et deus, factum est totum deus.

  23. 5.7.2.1

    unde apostolus Paulus uidens reuelatis fidei oculis totum in Christo inexplicabilis maiestatis arcanum ita locutus est, inuitans ad referendam deo gratiam agnoscentes beneficia dei populos: gratias, inquit, agentes patri, qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum: qui est imago dei inuisibilis) primogenitus uniuersae creaturae: quia in ipso condita sunt uniuersa in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. et ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae in terris sunt.

  24. 5.7.3.1

    numquid et hoc aliqua interpretationis adiectione indiget, cum tam copiose et euidenter expressum sit, ut in se non solum rerum fidem, sed etiam expositionis habeat claritatem? gratias enim agere nos patri iubet, magna utique causa agendae gratiae adiecta, quia dignos nos fecerit in portione sanctorum et ereptos de potestate tenebrarum transtulerit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui sit imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, quia in ipso ac per ipsum creata sint omnia, quorum utique sicut factor ipse, ita etiam gubernator sit. et quid post haec? ipse est, inquit, caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ei 3 mortuis.

  25. 5.7.4.1

    resurrectionem quasi generationem scriptura nominat, J quia, sicut generatio uitam creet, ita resurrectio generet ad M uitam. unde etiam resurrectio ipsa regeneratio nuncnpatur-зų secundum illud domini testimonium: amen dico uobis, quo(quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum se—1 derit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitiE3l! et uos super sedes duodecim iudicantes duodeciior I tribus Israhel. ergo primogenitum ex mortuis eum dicit, quem superius inuisibilis dei filium atque imaginem praedicauit. quis autem imago inuisibilis dei nisi unigenitus, uerbum dei? et quomodo is resurrexisse ex mortuis dicitur, qui imago ac uerbum dei inuisibilis nominatur?

  26. 5.7.5.1

    et quid tamen adhuc additur? I ut sit, inquit, in omnibus ipse primatum tenens, quia ! in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans \' per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae in terra sunt. numquid indiget primatu uniuersorum creator omnium, aut primatu eorum quae a se facta sunt ipse I qui fecit? aut numquid dici de uerbo potest, quod in eo, qui sit primogenitus ex mortuis, conplacuerit omnem plenitudinem habitare, qui utique unigenitus filius dei-, uerbum dei ante uniuersarum rerum exordia, patrem inuisibilem in se habens I ita prius omnem plenitudinem in se habuit, ut esset ipse * omnium plenitudo?

  27. 5.7.6.1

    et quid postremo? omnia, inquit, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis I sunt siue quae in terris. manifestauit utique apertissime. de quo diceret, quem primogenitum ex mortuis nominasset., numquid enim per uerbi aut spiritus sanguinem reconciliata, ac pacificata sunt omnia? non utique. neque enim in naturam -1 cadere inpassibilem res ulla potuit passionis aut fundi sanguis ualuit nisi hominis aut mori alter quam homo: et tamen idem, qui in sequentibus mortuus dicitur, idem superius imago dei inuisibilis praedicatur. quomodo ergo hoc? scilicet quia id omni modo ab apostolis cautum est, ne aliqua uideretur in Christo esse diuisio et unitus in filio hominis filius dei inciperet per erraticas interpretationes duas habere personas, ac per prauas atque impias opiniones, qui esset scilicet in se unus, duplex fieret in nobis.

  28. 5.7.7.1

    et ideo pulchre ac mirabiliter ab ipso unigenito filio dei usque ad unitum filio dei filium hominis praedicatio apostolica descendit, ut, sicut ipse rerum ordo, ita etiam doctrinae sermo decurreret, ita cuncta inseparabili conexione et quasi quodam ponte continuans, ut sine ulla penitus diuisione et interuallo eum, quem in principio mundi legeres, in fine temporis inuenires, neque ulla omnino distractione impiae discissionis admissa unum in carne atque in spiritu filium dei crederes, cum ita apostolicum magisterium deum pariter atque hominem per sacramentum corporeae natiuitatis unisset, ut eundem tibi reconciliantem in cruce omnia demonstraret, quem ante exordium mundi imaginem dei inuisibilis praedicasset.

  29. 5.8.1.1

    Quod quidem quamuis apostoli dictum sit, tamen doctrina domini est. idem enim hoc in apostolo ad Christianos, qui consimile illud in euangelio ad Iudaeos per se locutus est dicens: nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo. neque enim ego a me ipso ueni, sed ille me misit, et deum utique se et hominem indicans: hominem in hoc quod hominem esse se praedicat, deum in hoc quod se missum esse confirmat.

  30. 5.8.2.1

    apud eum enim necesse est fuerit a quo uenerat et ab eo uenerat a quo se missum esse dicebat. unde etiam illud fuit quod dicentibus ad se Iudaeis: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? connenientissimas. aeternitatis ac maiestatis suae uoce respondit dicens: amen amen dico uobis, priusquam Abraham fieret, eg??? sum. quaero ergo, cuius dictum hoc uelis esse? Christi utique absque dubio. et quomodo, qui natus recenti tempore fuerat, ante Abraham se esse dicebat? per illud scilicet cui unitus erat penitus uerbum dei, ut intellegerent omnes quanta esset Christi ac dei unitas, cum, quidquid deus in Christo diceret, totum iam uniti diuinitas uindicaret.

  31. 5.8.3.1

    bene autem conscius aeternitatis suae illa in corpore tunc Iudaeis uoce respondit, qua quondam Moysi locutus fuerat in spiritu. hic enim ait: priusquam Abraham fieret, ego sum, Moysi autem: ego sum qui sum. admirabili utique diuinae naturae aeternitatem sermonis magnificentia praedicauit, quia nihil de deo tam conueniens dici potest quam ut semper esse dicatur, quia esse nec praeteriti initium nec futuri terminum habet. et ideo apertissime hoc de aeterni dei natura dicitur quod aeternitati optime coaptatur.

  32. 5.8.4.1

    quae quidem ipse dominus Iesus Christus, cum de Abraham diceret, diuersitate sermonis ostendit dicens: I priusquam Abraham fieret, ego sum. de Abraham dixit priusquam fieret, de se autem ego sum, scilicet quia fieri I temporalitatis est, esse aeternitatis. et ideo illud factum humanae tribuit breuitati, illud autem \'sum\' naturae suae. et haec omnia Christus utique, qui per sacramentum uniti hon?nis ac dei in illo, qui semper fuerat, iam se fuisse dicebat.

  33. 5.9.1.1

    Quod apostolus quoque cum dilucidare ac manifestare omnibus cuperet, ita locutus est: quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. sed et alibi neque tempt.emus, inquit, Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. eximius quoque apostolorum Petrus et nunc quid temptatis, inquit, deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.

  34. 5.9.2.1

    liberatam ab Aegypto dei populum et per ingentes aquarum uias siccis pedibus abductum ac per uastas heremi solitudines conseruatum non nisi a solo deo sine dubio nouimus secundum illud: dominus solus ducebat eos, et non erat cum eis deus alienus. et quomodo apostolus tot et tam t euidentibus testimoniis et ab Iesu liberatum ex Aegypto populum Iudaeorum et Christum a Iudaeis tunc in deserto temptatum praedicat dicens: neque temptemus Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt? omnes quoque sanctos, qui uixerunt sub lege ueteris testamenti, beatus apostolus Petrus per gratiam domini nostri Iesu Christi praedicat esse saluatos.

  35. 5.9.3.1

    eii atque effuge hinc, si potes, tu, quisquis ille es, qui rabido ac blasphemo spiritu furens nihil interesse admodum inter Adam et Christum putas, et qui eum etiam post partum uirginis deum denegas, ostende penitus quemadmodum etiam ante ortum corporis deum non fuisse conuincas. ecce enim apostolus clamitat populum de terra Aegypti ab Iesu esse saluatum, in deserto ab infidelibus Christum esse temptatum, patres quoque nostros, id est patriarchas atque prophetas per gratiam domini nostri Iesu Christi I saluatos. negato haec, si potes. nec mirabor si feceris, ut\\ neges quae omnes legimus, qui quae omnes credimus denegasti. I

  36. 5.9.4.1

    intellege ergo tandem quia iam tunc et ei Aegypto populum j in deo Christus eduxit et in deo Christus a populo temptatore I temptatus est et omnes iustos Christus in deo gratiae suae liberalitate saluauit, quia per sacramenti unitatem ita et deus in Christum et Christus in deum transiit, ut et quidquid deus fecit Christus id perfecisse, et quod postea Christus pertulit deus id pertulisse dicatur. et ideo dicens propheta non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum hoc sensu et hoc spiritu praedicabat, quo apostolus Christum eductorem ei Aegypto Israheliticae plebis esse dicebat, ut eum utique qui ex uirgine natus est hominem semper per sacramenti unitatem in deo fuisse sentiret. alioquin, nisi ita creditur, aut omnino cum haereticis Christus non deus aut certe contra prophetam recens deus esse creditur.

  37. 5.9.5.1

    sed absit hoc a catholica dei plebe, ut aut a prophetia dissentire ant cum haereticis sentire uideatur et in maledictum forsitan illud populus benedictionis incurrat, ut spem suam in homine posuisse dicatur. qui enim dominum Iesum Christum solitarium hominem natum asserit, dupliciter maledictioni obnoxius sit necesse est, siue in eum credat siue non credat. si enim credit, maledictus qui spem suam ponit in homine: si autem non credit, maledictus utique nihilominus, quia, licet in hominem non crediderit, deum tamen penitus denegarit. i

  38. 5.10.1.1

    Hoc enim illud est quod reuelante sibi domino ille carissimus dei Iohannes praeuidens id de eo ipso locutus est qui in se loquebatur. omnis, inquit, spiritus qui confitetur Iesum in carne uenisse, ex deo est: et omnis, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi, quod audistis quia uenit, et nunc iam in mundo est. o admirabilem dei singularemque pietatem, qui uelut cautissimus ac prouidentissimus medicus uenturos quandoque in ecclesiam suam morbos ante praedixit, et cum praenuntiaret infirmitatem, dedit ex ipsa. praenuntiatione medicinam, ut omnes scilicet agnoscentes languorem ingruentem procul iam atque longe uit-are inciperent quae imminere didicissent.

  39. 5.10.2.1

    et ideo sanctus Iohannes omnis, inquit, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi agnoscisne eum, haeretice, agnoscis iam de te palam et signanter ista dixisse? nemo enim ita soluit Iesum quam qui non confitetur deum. cum enim in hoc omnis ecclesiae fides et omnis cultus sit, Iesum deum uerum fateri, quis magis uenerationem eius et cultum soluere potuit quam qui totum in eo quod omnes colimus denegauit? caueas ergo, obsecro, caueas ne quis etiam te antichristum dicere queat. conuiciari me aut maledicere putas? non meum est quod loquor. ecce euangelista dicit: omnis, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi.

  40. 5.10.3.1

    si non soluis Iesum et deum non negas, antichristum te nullus dicere potest: si autem negas, quid accusas quod antichristum te quisquam esse dicat? tu hoc de te, tu, inquam, dum negas, ipse dixisti. uis scire hoc uerum esse? dic mihi, Iesum cum ex uirgine na.sceretur quid uelis, hominem fuisse an deum? si deum tantum, soluis utique Iesum, qui in eo hominem unitum deo fuisse denegas: si autem hominem, soluis utique nihilominus, qui solum tantummodo, ut facis, hominem natum esse blasphemes.

  41. 5.10.4.1

    nisi forte existimas quod non soluas Iesum. n qui fuisse eum deum negas, qui solueres utique etiam si natum cum deo hominem non negares. sed exemplis forsan hoc manifestius uelis fieri. accipe de utroque. Manichaeus extra ecclesiam est, quia Iesum deum tantum fuisse asserit, Hebion, quia hominem. uterque enim legum negauit ac soluit, alter solur dicendo hominem, alter tantummodo solum deum, quia, licet diuersa dixerint, par tamen est ipsius diuersitatis impietas. nisi quod, si ulla inter malorum magnitudinem potest esse discretio, iniuriosior blasphemia tua est quae solum hominem asserit quam illa quae solum deum, quia, licet utrumque malum sit, contumeliosius tamen est diuina domino quam humana rapuisse.

  42. 5.10.5.1

    fides ergo haec tantum catholica, haec I tantum uera est, dominum Iesum Christum, sicut deum ita et hominem, et sicut hominem ita et deum credere. omnis enim, qui soluit Iesum, ex deo non est. soluere autem hoc est, quod unitum est in Iesu uelle rumpere et quod indiuiduum separare. quid autem in Iesu unitum et indiuiduum ? homo utique et deus. ergo ille Iesum soluit, qui haec separarit atque disruperit. [alioquin si non disrumpit ac separat, ergo nec soluit. si autem separat atque disrumpit, ille utique soluit qui separat atque disrumpit.]

  43. 5.11.1.1

    Et ideo omni homini in hanc blasphemiam atque insaniam prorumpenti ipse pro se in euangelio dominus Iesus illud quod ad Pharisaeos locutus est clamat ac protestatur: quod deus coniunxit, homo non separet. quod licet illic, ubi a deo dictum est, ad causam aliam responsum esse uideatur, tamen profunditas dei, quae non magis de carnalibus quam de spiritalibus loquebatur, cum de illo hoc tum magis de hoc uoluit intellegi, quia credentibus tunc Iudaeis id quod tu dicis, hominem tantummodo Iesum sine deo esse, cam de societate coniugii dominus interrogaretur, non de eo tantum, sed etiam de hoc edocuit et de minoribus consultus etiam de altioribus maioribusque respondit dicens: quod deus coniunxit, homo non separet. hoc est: nolite id separare quod in me deus iunxit: non separet humana impiet-as quod in me uniuit diuina maiestas. uis autem plenius scire hoc ita esse?

  44. 5.11.2.1

    audi apostolum de his ipsis do quibus tunc saluator docuit disserentem, qui utique, utpote magister a deo missus, ut capere tunc auditorum inbecillitas poterat, ea ipsa quae deus in mysterio praedicarat exposuit. cum enim de carnali coniugio, unde inten\'ogatus in euangelio saluator fuerat, disputaret, replicauit ea ipsa quibus ille usus tunc fuerat legis ueteris testimonia, scilicet ut intellegeretur, quod eandem rem exponeret qui isdem testimoniis uteretur. adiciens praeterea, ne deesse causae aliquid uideretur, etiam carnale coniugium, mulieris quoque ac uiri nomen, quos ad mutuum cohortabatur affectum, ita posuit: uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et iterum: ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam, quia membra sumus corporis eius.

  45. 5.11.3.1

    uides quemadmodum Christi atque ecclesiae nomina uiri ac mulieris nominibus adiungens omnes a carnali audientia ad spiritalem intellegentiam traxit, cum enim omnia ista dixisset, subdidit ea quibus in euangelio dominus usus fuerat testimonia, dicens: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adiungetur ad uxorem suam, et erunt duo in carne una. et quid post haec quasi cum magna clamoris protestatione subiecit? sacramentum, inquit, hoc magnum est. remouit utique de hoc omnino et amputauit carnalem intellectum, ubi sacramentum penitus dixit esse diuinum. et quid tamen post ista subdidit? ego autem dico, inquit, in Christo et in ecclesia.

  46. 5.11.4.1

    cum dixisset sacramentum hoc magnum est, non dixit ‘haec est expositio sacramenti\', sed quid? ego autem dico, in Christo et in ecclesia, hoc est dicere: illud quidem magnum est sacramentum, sed ego dico in Christo et in ecclesia, hoc est, ut, quia capere illud ad praesens forsitan omnes non queunt, uel hoc capiant, quod tamen ab illo non discrepat nec diuersum est, quia utrumque de Christo est. sed quia profundiora illa non capiunt, haec saltim faciliora cognoscant, ut, cum promptiorem intellectum coeperint capere, ad altiorem ualeant peruenire, et planioris nunc rei adipisceratia sit postea profundioris uia.

  47. 5.12.1.1

    Quod ergo magnum illud est sacramentum quod sub uiri atque uxoris nomine designatur? apostolum ipsum inter rogemus, qui ad docendam eandem rem alibi uerbis rei ipsius usus est dicens: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, adsumptum est in gloria. quod ergo magnum illud est sacramentum quod manifestatum est in carne? deus scilicet natus e carne, deus uisus in corpore, qui utique, sicut palam est manifestatus in carne, ita palam est adsumptus in gloria.

  48. 5.12.2.1

    hoc ergo magnum est sacramentum de quo ipse ait: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. qui fuerunt duo in carne una? deus scilicet atque anima. in una enim ea quae unita est deo carne hominis deus est atque anima. secundum illud ipsius domini: nemo potest a me tollere animam meam, sed ego pono eam a me ipso. potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

  49. 5.12.3.1

    tria ergo nunc in hoc uides, deum, carnem et animam: deus est qui loquitur, caro in qua loquitur, anima de qua loquitur. propterea ergo homo ille de quo propheta dicit: frater non redimit, redimet homo, qui ut dictum est ascendit ubi erat prius et de quo legimus: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, propter hoc, inquam, reliquit patrem suum et matrem, id est deum ex quo natus est et Hierusalem illam, quae est mater omnium nostrum, et adhaesit humanae carni quasi uxori suae.

  50. 5.12.4.1

    et idcirco de patre expresse dixit relinquet homo patrem suum, de matre autem non dixit suam, sed tantummodo matrem posuit, quia non tam ipsius erat mater quam uniuersorum credentium, id est omnium nostrum. et adiunctus est uxori suae, quia, sicut uir et mulier unum corpus sunt, ita maiestas diuinitatis et caro hominis uniuntur, et facti sunt duo, id est deus atque anima, in carne una, quia, sicut caro illa habitatorem habuit in se deum, ita animam quoque in se cohabitantem deo.

  51. 5.12.5.1

    hoc ergo magnum illud est sacramentum ad quod inquirendum nos admiratio apostoli uocat et adhortatio diuinitatis inuitat, non alienum utique etiam a Christo et ah ecclesia, ut ipse ait: ego autem dico in Christo et in ecclesia, quia et caro ecclesiae caro Christi est et in carne Christi deus est atque anima, ac sic idem in Christo quod in ecclesia., quia sacramentum quod in carne Christi creditur etiam fide in ecclesia continetur.

  52. 5.13.1.1

    Hoc ergo sacramentum, quod et manifestatum est in I carne et apparuit in mundo et gentibus praedicatur, multi sanctorum ueterum, sicut praeuidebant in spiritu, ita uidere etiam in carne uoluerunt. amen enim inquit dominus dico uobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uos uidetis, et non uiderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, domine, disrumperes caelos et descenderes, sed et Dauid: domine, inclina caelos et descende, Moyses quoque ostende, inquit, mihi te ipsum, ut manifeste uideam te.

  53. 5.13.2.1

    nemo admodum propius quam Moyses legem capiens ad loquentem de nubibus deum atque ad ipsam admodum praesentiam maiestatis accessit, et quomodo, cum . nemo propiora quam ille de deo cerneret, adhuc manifestiora poscebat dicens; ostende mihi te ipsum, ut manifeste uideam te? scilicet quia hoc ille fieri precabatur quod isdem admodum uerbis apostolus factum esse dicebat, id est ut palam dominus manifestaretur in carne, palam appareret in mundo, palam assumeretur in gloria, at omnia oculis tandem carnalibus sancti cernerent quae spiritalibus pracuidebant.

  54. 5.14.1.1

    Alioquin si, ut haereticus ait, deus futurus in domino Iesu Christo erat uelut in statua et in organo, id est ut habitaret tantum quasi in homine et loqueretur quasi per hominem, non ut ipse esset qui habitaret atque ex se et suo corpore loqueretur deus, iam utique sic et habitarat in sanctis et locutus fuerat e sanctis, in his quoque ipsis quos supra dixi, qui aduentum ipsius precabantur, sic erat ac loquebatur.

  55. 5.14.2.1

    et quid necesse erat ut hoc omnes poscerent quod habebant, si hoc petebant quod iam acceperant? aut quid uidere oculis cuperent quod corde retinebant, praesertim cum plus sit eandem rem habere quempiam intra se quam uidere extra se? aut si sic habitaturus erat in Christo deus sicut in sanctis omnibus, cur magis Christum uidere sancti omnes cuperent quam se ipsos? et si eandem rem uisuri in domino Iesu erant quam in se habebant, cur non plus multo arbitrarentur eandem rem in se habere quam in altero uidere ?

  56. 5.14.3.1

    sed erras, mfelix furor, non intellegens, ut apostolus ait, et quae loquaris et de quibus adfirmes. omnes enim prophetae et sancti portionem quandam diuini spiritus, prout capere poterant, a deo acceperunt, in Christo autem omnis plenitudo diuinitatis habitauit atque habitat corporaliter. et ideo longe de eius plenitudine omnes sunt, ex cuius plenitudine aliquid accipiunt: quorum adimpletio Christi munus est, quia uacui utique omnes erant, nisi ipse esset omnium plenitudo.

  57. 5.15.1.1

    Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc sic uidere oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, disrumperes caelos et descenderes. sed et Abbacuch, idem adnuntians quod ille optans, dum adpropiant, inquit, anni, ostenderis, in aduentu temporum demonstraberis. deus de man (sine illud: deus ab austro) ueniet. dauid quoque: deus manifeste ueniet, et iterum: qui sedes super Cherubin , appare. alii aduentum eius quem mundo prae- stitit annuntiabant, alii postulabant.

  58. 5.15.2.1

    nonnulli specie dispari, sed omnes affectu pari, intellegentes utique aliquatenus quantam rem precarentur, ut deus in deo habitans, in forma dei ac sinu permanens, semet ipsum exinaniret formam serui accipiens seque usque ad suscipiendas omnes passionum acerbitates contumeliasque submitteret, subiret poenam pro beneficiis et, quod intolerabilissimum et indignissimum est, ab his ipsis mortem exciperet pro quibus ipse moreretur, intellegentes ergo hoc aliquatenus sancti omnes, aliquatenus, inquam, intelJegent-es,I quia quantum sit nemo intellegit, consona omnes aduentum dei uoce et quasi concentu mutuo postulabant, scientes utique i in hoc spem omnium consistere, in hoc salutem omnium contineri, quia nullus soluere uinctos posset nisi immunis a uinculis, nullus eximere peccatores nisi peccato carens.

  59. 5.15.3.1

    nemoi enim liberare aliqua re quemquam potest, nisi ea re ipse liber sit qua a se alius liberatur. et ideo cum in omnes mors pertransisset, omnes uita indigebant, ut in Adam scilicet morientes in Christo uiuerent, quia, quamuis multi sancti, multi electi ac J familiares admodum deo fuerint, nulli tamen potuerunt per se I penitus esse salui, nisi fuissent aduentu domini et redemptione saluati. I

  60. 6.1.1.1

    Legimus in euangelio appositis iubente domino quinque panibus innumeram dei plebem esse satiatam, et quomodo id tamen factum sit, nec enarrare sermo nec colligere aestimatio nec concipere sensus potest. tanta et tam inconprehensibilis diuinae uis potestatis est, ut, cum habeamus in nobis facti ipsius conscientiam, inpossibile tamen nobis sit facti scire rationem. iam primum enim quis conprehendere queat quomodo tam exiguus panum numerus non dicam ad esum ac saturitatem, sed etiam ad diuisionem ipsam appositionemque suffecerit, cum plura multo milia hominum fuerint quam panes ipsi, plura paene conuiuia quam de tot panibus fragmenta esse possunt?

  61. 6.1.2.1

    nata est ergo ex uerbo domini rerum copia, creuit in actu opus, et cum parum esset quod uidebatur, factum est inaestimabile quod dabatur. nullus ergo hic coniecturae, nullus humanae aestimationi est aut rationi locus. solum est quod in tali re fidelium ac sapientium mentibus scire liceat, ut, quamlibet magna. sint quae a deo fiunt atque inaestimabilia, etiamsi ea sensu ipso non capiant, impossibilia tamen deo nulla esse cognoscant. sed de his tamen tam ineffabilibus diuinae uirtutis actibus, quod rectissime ineffabilibus sacri ortus miraculis coaptatur, quia ita res poscit, plenius postea.

  62. 6.2.1.1

    Interim quia quinque panum fecimus mentionem, non incongrue, ut reor, quinque eos libris quos iam euoluimus conparamus: sicut enim numero pares sunt, sic specie non dissimiles. nam cum illi hordiacii fuerint, et hi, quantum ad ingenium nostrum pertinet, hordiacii dici possunt, quamuis testimoniis sacris locupletati despicabilibus inuolucris salutiferas opes contegant, etiam in hoc scilicet ab illis non discrepantes, quia, sicut illi, cum essent pauperes specie, facti sunt diuites benedictione, ita hi quoque, cum ingenio nostro uiles sint, sunt tamen sacra admixtione pretiosi, et cum praeferant in se ex sermone nostro hordei uilitatem, habent tamen intrinsecus ex dominicis testimoniis panis uiui saporem.

  63. 6.2.2.1

    superest ut ad exemplum illorum per diuini muneris gratiam innumeris ei se milibus salutiferos cibos praebeant, et sicut illi corporalem dederunt edentibus fortitudinem, ita hi legentibus spiritalem tribuant salubritatem. potens est autem dominus, cuius etiam hoc donum est sicut illud fuit, ut, qui per cibum illum fecit non deficere in uia saturatos, per hunc quoque faciat non deuiare saturandos.

  64. 6.2.3.1

    sed tamen quia illic, ubi parno quidem esa, sed magno munere innumera plebs dei pasta est, additi quinque illis panibus duo pisces leguntur, par est ut nos quoque, qui offerri per nos omnibus sequentibus deum populis spiritalis prandii cibos cupimus, quinque illis libris quasi quinque panibus duos adhuc libellos quasi duos pisces adiciamus, te orantes, domine, te obsecrantes, ut uidens nisum officii M uoti nostri des pio conatui opus efficax, et cum nos pro obsequio affectuque nostro numerum illum panum ac piscium libellorum numero exaequare cupiamus, tu uirtutem benedictionis illius in haec transferas, et qui scriptiunculam nostram numero euangelico muneraris, numerum quoque ipsum euangelico fructu expleas tribuasque haec ad sanctum et salubrem cibum cunctis ecclesiae tuae populis, omni aetati et omni sexui.

  65. 6.2.4.1

    et si qui forte iam letifero illo uirosi anguis spiritu afflati sunt corruptoque animarum ac mentium statu pestiferos uenis languentibus morbos trahunt, des cunctis sani sensus uigorem, des plenam fidei sanitatem, ut tribuens per scripta haec nostri operis tui muneris salutarem omnibus curam ad instar penitus sanctificati in euangelio a te cibi, sicut per esum illum corroborasti esurientes, ita per hunc sanari iubeas tabescentes.

  66. 6.3.1.1

    Igitur quia neganti deum haeretico abunde iam, ut reor, cunctis superioribus scriptis diuinorum testimoniorum auctoritate respondimus, nunc ad fidem Antiocheni symboli uirtutemque ueniamus, in quo cum ipse baptizatus sit ac renatus, suis eum professionibus argui, suis ut ita dicam armis conteri oportet. I hic enim ordo est, ut superatus iam testimoniis sacris etiam se ipso ut ita dicam teste superetur. neque enim aliis iam rebus contra eum agi necesse erit, cum palam sa et euidenter ipse conuicerit.

  67. 6.3.2.1

    textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec ost: credo in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum nostrum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri: per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus: et tertia die resurrexit secundum scripturas, et ascendit in caelos, et iterum ueniet iudicare uiuos et mortuos, et reliqua. in symbolo, qui ecclesiarum omnium fidem loquitur, scire opto quid sequi malis, hominum auctoritatem an dei?

  68. 6.3.3.1

    quamuis ego tecum non censone aut seuere agam, ut tibi eligendae tantum alterius rei copiam tribuam et unum per- ^ mittens alterum negem: utrumque enim do, utrumque concedo. et quid \'concedo\' dicam ? ad utrumque te, etiamsi nolis, traho. utrumque enim in symbolo esse si uis, oportet sapias uoluntarius: si non uis, necesse est conpellaris inuitus. symbolus quippe, ut scis, ei collatione nomen accepit. quod enim Graece ϭύμβολος dicitur, Latine collatio nominatur. collatio autem ideo, quia collata in unum ab apostolis domini totius catholicae legis fide, quidquid per uniuersum diuinorum uoluminum corpus inmensa funditur copia, totum in symbolo colligitur breuitate perfecta, secundum illud apostoli: uerbum, inquit, consummans et breuians in aequitate, quia uerbum breuiatum feciet dominus super terram.

  69. 6.3.4.1

    hoc est ergo breuiatum uerbum quod fecit dominus, fidem scilicet duplicis testamenti sui in pauca colligens et sensum omnium scripturarum in breuia concludens, sua de suis condens et. uim totius legis conpendiosissima breuitate perficiens, consulens scilicet in hoc, ut piissimus pater, uel neglegentiae quorundam filiorum suorum uel imperitiae, ut non laboraret utique quamuis simplex et imperita mens capere, quod possit facile etiam memoria continere.

  70. 6.4.1.1

    Uides ergo in symbolo auctoritatem dei esse: uerbum enim breuiatum fecit dominus super terram. sed hominum fortasse quaeris. ne id quidem deest: per homines enim id deus fecit. sicut enim inmensam illam scripturarum sacrarum copiam per patriarchas et prophetas maxime suos condidit, ita symbolum per apostolos suos sacerdotesque constituit, et quidquid illic per suos larga ac redundanti copia dilatauit, idem hic per suos plenissima breuitate conclusit. nihil ergo in symbolo deest, qui ex scriptis dei per apostolos dei conditus totum in se, quantum ad auctoritatem pertinet, habet quidquid uel hominum est uel dei, quamuis etiam quod per homines factum est dei existimandum sit, quia non tam illorum per quos factum est quam illius credendum est esse qui fecit.

  71. 6.4.2.1

    credo ergo inquit symbolus in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum nostrum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta: qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus: et tertia die resurrexit secundum scripturas, et in caelos ascendit, et iterum ueniet iudicare uiuos et mortuos, et reliqua.

  72. 6.5.1.1

    Si Arrianae aut Sabellianae haereseos assertor esses et non tuo ipso symbolo tecum uterer, conuincerem te tamen testimoniorum sacrorum auctoritate, conuincerem legis ipsius uoce, conuincerem denique probata per uniuersum mundum symboli ueritate: dicerem te, etiamsi expers intellegentiae ac sensus esses, oportere tamen sequi saltim consensum generis humani nec plus facere debere paucorum improborum peruersitatem quam ecclesiarum omnium fidem, quae utique a Christo fundata, ab apostolis tradita non aliud existimanda esset quam uox atque auctoritas dei, quae haberet in se utique et uocem et sensum dei.

  73. 6.5.2.1

    et quid tandem, si sic apud te agerem, quid diceres? quid responderes? nonne, obsecro, illud: non ita te imbutum, non ita institutum esse: aliud tibi a parentibus, aliud a magistris atque auctoribus tuis traditum: non hoc te in conuenticulo illo paterni dogmatis nec in ecclesia uestrae professionis audisse: aliud postremo textum ipsum atque sermonem traditi tibi atque insinuati symboli continere: in 00 te baptizatum, in eo renatum esse? hoc te tenere quod accepisses et in eo te uiuere diceres, in quo regeneratum esse didicisses?? nonne, quaeso, dicens haec fortissimo te etiam contra aeri-, tatem scuto uti arbitrareris?

  74. 6.5.3.1

    et uere in negotio quamuis improbo non inportuna defensio et quae non absurde etiam causam erroris diceret, si pertinaciam non sociaret errori. nam cum hoc teneres quod a paruo accepisses, plus haberet in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam seueritas quod de praeterito uindicaret. nunc autem cum in catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate regeneratus sis, numquid agere tecum quasi cum Arriano aut Sabelliano possum?

  75. 6.5.4.1

    qui utinam fuisses. minus dolerem in malis editum quam de bonis lapsum, minus fidem non habitam quam amissam, minus ueterem haereticum quam nouum apostatam. minus enim intulisses cunctae ecclesiae uel labis uel pestilentiae, minus denique esses uel acerbus ad dolorem uel grauis ad exemplum, si popularis potius temptare quam sacerdos ecclesiam posses. ergo, ut supra dixi, si Sabellianae ant Arrianae aut cuiuslibet haereseos discipulus atque assertor esses, tueri utique te parentum exemplo uelles, magistrorum institutione, plebis societate, symboli fide.

  76. 6.5.5.1

    non iniquum a te, haeretice, non iniquum aut graue aliquid postul hoc fac in catholica fide editus quod fueras pro peruersitate facturus. tene parentum institutionem, tene ecclesiae fidem, tene symboli ueritatem, tene baptismatis salutem. quod genus in te prodigii, quod genus monstri est? pro te tu non facis quod alii etiam pro errore fecerunt? sed progressi satis in altum sumus et pro cognatae urbis affectu sequentes doloris impetum r quasi uentum ferentem, dum cupidi cursus sumus, tenorem admodum recti itineris excessimus.

  77. 6.6.1.1

    Symbolus ergo, haeretice, cuius superius textum diximus, licet omnium ecclesiarum sit, quia una omnium fides, peculiariter tamen Antiochenae urbis atque ecclesiae est, id est illius in qua tu editus, in qua institutus, in qua renatus es. huius te itaque perduxit symboli fides ad uitae fontem, ad salutis regenerationem, ad eucharistiae gratiam, ad domini communionem — et quid plura? o nimium grauis et Iuctuosa conquestio — ad ministerii etiam officium, ad presbyterii culmen, ad sacerdotii dignitatem. facile hoc, infelix furor, aut lene esse arbitraris? non uides quid egeris, in quod te barathrum praecipitaueris ?

  78. 6.6.2.1

    perdens symboli fidem totum quod fueras perdidisti: sacramenta enim sacerdotii ac salutis tuae symboli ueritate constabant. negare te tantummodo illum putas? te, te, inquam, ipsum negasti. sed negare te forsan non putas. uideamus symboli textum, ut, si ea dicis quae prius, non arguaris: sin autem multo alia et contraria, non expectes iam ut a me confuteris, cum tu te ipse damnaueris. si enim et aliud nunc asseris quam in symbolo est et aliud quam prius ipse dixisti, quid reliquum est nisi ut nulli praeterquam tibi imputes animaduersionem tuam, cum eandem esse uideas sententiam in te omnium quam tuam?

  79. 6.6.3.1

    credo ergo inquit symbolus in unum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum legum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ei eo natum ante omnia saecula et non factum. iam primum ad haec respondere te conuenit, fatearis hoc de Iesu Christo dei filio aut neges? si confiteris, sana sunt omnia: sin minus,. quomodo nunc negas quod ipse ante confessus es ? elige ergo quid malis: alterum enim e duobus fieri necesse est, ut eadem te tua ipsa confessio, si permanet, sola liberet. aut, si negatur, prima condemnet.

  80. 6.6.4.1

    credo enim diiisti in symbolo in dominum nostrum Iesum Christum filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae. si unigenitus et primogenitus totius creaturae dominus Iesus Christus, ergo tua ipsa confessione indubitanter deus: neque enim alius unigenitus et primogenitus totius creaturae nisi unigenitus dei filius, sicut primogenitus creaturarum, ita et creator omnium deus. et quomodo tu solitarium hominem ex uirgine natum asseris, quem deum ante saecula fuisse confessus es?

  81. 6.6.5.1

    deinde ex eo, inquit symbolus, id est ex patre natum ante omnia saecula et non factum. hoc symbolus per te locutus est, hoc tu per symbolum, Iesum Christum ante saecula ex deo patre natum et non factum. numquid aliquid de phantasiis I his quibus nunc furis symbolus dicit? numquid etiam tu ipse dixisti? ubi hic statua, ubi organum tuum? tuum, inquam: absit enim ut hoc alterius sit quam tuum. ubi illud quod dominum Iesum Christum statuae instar adfirmans non quia deus, sed quia imago dei sit adorandum putas et ex domino maiestatis organum faciens non propter se eum, sed propter eum qui quasi in eo spiret ac resonet honorandum esse blasphemas?

  82. 6.6.6.1

    dixisti in symbolo dominum Iesum Christum natum ex deo patre ante omnia saecula et non factum. quod utique non nisi unigenito tantum filio dei conpetit, ut natiuitas illius factura non sit et natus tantummodo, non factus esse dicatur, quia contra rationem rei ipsius atque honorem est, ut factor omnium factura esse credatur et sic ipse auctor coeptorum omnium coeperit, sicut ab eo cuncta coeperunt. et ideo natus, non factus dicitur, quia singularis ei est natiuitas, non factura communis: et cum sit deus ex deo natus, totum necesse est habeat diuinitas geniti, quidquid magnitudo generantis.

  83. 6.7.1.1

    Sequitur autem in symbolo: deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta. et cum hoc totum dixeris, memento de domino Iesu Christo te cuncta dixisse. hoc enim in symbolo habes, credere te in dominum Iesum Christum, filium dei unigenitum et primogenitum totius creaturae, et post haec atque alia: deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt. quomodo ergo idem deus et non deus, idem deus et idem statua, idem deus et idem organum?

  84. 6.7.2.1

    non concordant sibi haec, o haeretice, in aliquo nec conueniunt, ut eundem, cum uolueris, dicas deum, cum uolueris, putes esse figmentum. dixisti in symbolo uerum deum, nunc dicis hominem solitarium. quomodo haec sibi competere et coaptari queunt, ut idem sit summa uirtus, idem sola infirmitas: idem summa maiestas, idem sola mortalitas? non conueniunt haec sibi in uno eodemque domino, ut eundem in cultum et in contumeliam diuidens ex parte qua uis facias honorem, ex parte qua uis facias iniuriam. dixisti in symbolo, cum sacramentum uerae salutis acciperes, dominum Iesum Christum deum uerum ex deo uero, homousion patri, creatorem saeculorum, factorem omnium.

  85. 6.7.3.1

    ubi eB, o dolor, ubi es ille qui tunc fuisti? ubi es illa fides? ubi illa confessio ? ad quae portenta nunc, ad quae prodigia recidisti? quae te stultitiae, quae amentiae perdiderunt? deum totius potentiae ac maiestatis ad inanimam materiam et figmenta insensibilia transtulisti. profecit uidelicet fides tua tempore, profecit aetate, profecit sacerdotio. deterior senex quam quondam paruulus, nunc ueteranus quam tirunculus, deterior episcopus quam incipiens factus es nec discipulus postquam magister esse coepisti.

  86. 6.8.1.1

    Sed uideamus cetera quae sequuntur. dicens ergo symbolus dominum Iesum Christum deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem saecula compaginata sunt et omnia facta hoc inseparabili statim co-! nexione subiunxit: qui propter nos, inquit, uenit et natus est ei Maria uirgine. ille ergo, qui deus uerus, qui homousios patri, qui creator saeculorum, qui factor omnium, ille, inquam, uenit in mundum et natus est ex Maria uirgine secundum illud scilicet Pauli apostoli: at ubi uenit plenitudo temporum, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

  87. 6.8.2.1

    uides quomodo scnptuns sacris symboli sacramenta conueniant: apostolus filium dei missum a patre praedicat, symbolus uenisse confirmat. hoc enim erat consequens, ut, quem missum apostolus edocuerat, fides confiteretur nostra uenisse. deinde apostolus ait ex muliere factum, symbolus autem \'ex Maria procreatum\'. aduertis itaque quod ipsa in symbolo scriptura loquitur, a qua symbolus ipse se descendisse testatur.

  88. 6.8.3.1

    bene autem apostolns factum inquiens ex muliere factum pro nato posuit diuini eloquii consuetudine, quo factus pro nato ponitur secundum illud: pro patribus tuis facti sunt tibi filii, uel illud: priusquam Abraham fieret, ego sum: in quo scilicet euidenter dixisse noscitur \'priusquam Abraham nasceretur, ego sum, facti nomine rem natiuitatis ostendens, quia efficientiam facti habet, quidquid non indiget iam ut fiat. qui propter nos ergo inquit uenit et natus est ex Maria uirgine. si homo solitarius ex Maria natus est, cur uenisse dicatur?neque enim uenit nisi qui habet id ipsum in essentia ut uenire possit.

  89. 6.8.4.1

    qui autem nondum id ipsum acceperat ut esset, quomodo id habere poterat ut ueniret? uides ergo quod ipso aduentus nomine fuisse antea designatur adueniens, quia ueniendi facultatem non habuerat, nisi cui ex hoc ipso quod erat suppetere poterat ut ueniret. homo autem ante conceptum omnino non fuit: ergo in se non habuit ut uenire posset. deum ergo uenisse certum est, cui in utroque praepotenti et esse suppetit et uenire, qui utique et quia erat uenit, et quia uenire semper potuit semper fuit.

  90. 6.9.1.1

    Sed quid de uerbo argumentamur, cum res eluceant, et in symboli textu indicia rerum quaerimus, cum ipse in eo sit sermo rerum? repetamus confessionem symboli et tuam (tua enim quae illius, quia confessionem illius tuam confitendo fecisti), ut intellegas praeuaricatum te non tantum a symbolo, sed et a te. credo ergo inquit symbolus in unum solum Uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine.

  91. 6.9.2.1

    propter nos ergo, inquit symbolus, dominus noster Iesus Christus uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato et sepultus est, et resurrexit secundum scripturas confiteri hoc ecclesias non pudet, apostolos praedicare non puduit. tu ipse, tu, inquam, ipse, cuius nunc omnis uox sacrilegium est, qui nihil admodum non negas, haec tamen omnia non negasti, deum utique natum, deum passum. deum resurrexisse. et quid post haec? quo deuolutus es, quid effectus, in quae redactus? quid ais, quid euomis? quod ipse scilicet, ut quidam ait, non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.

  92. 6.9.3.1

    quid enim dicis? quis est igitur qui a Christotoco natus est filius dei? ut puta si dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum, ex patre natum, homo-1 usion patri, qui descendit et sepultus est, non statim auditus ipse accipit plagam? deus mortuus? et iterum fierine, inquis, potest ut, qui ante omnia saecula natus est, secunda uice nascatur, et hoc deus? si fieri omnia haec omnino non potuerunt, quomodo ecclesiarum symbolus facta esse dicit? quomodo etiam tu ipse dixisti? conferamus enim cum his quae ante & te dicta sunt ea quae nunc a te, dicuntur.

  93. 6.9.4.1

    dixisti prius: credo in deum, patrem omnipotentem, et in Iesum Christum filium eius, deum uerum ex deo uero, homousion patri, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato et sepultus est. nunc autem quid ais? si dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum, ex patre natum, homousion patri, qui descendit et sepultus est, non statim auditus ipse accipit plagam? acerbitas quidem atque impietas dicti tui cogere nos ad inmoderatum ac feruidum respondendi impetum potest: sed restringenda paululum pii doloris sunt retinacula.

  94. 6.10.1.1

    Te ergo, inquam, te ipsum consulo. dic mihi, quaeso, si Iudaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum neget, num audiendum eum esse existimes? non utique. quid, si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus, quia intolerabilius est ueritatem cognitam derelinquere quam incognitam denegare. duos igitur in te uidemus, catholicum et apostatam, et prius quidem catholicum, nunc apostatam. quem ergo nobis sequendum putes, ipse constitue: alterum enim praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaueris.

  95. 6.10.2.1

    dicis ergo damnari a te eum qui prius fueris, damnari I a te catholicum symbolum, damnari omnium confessionem, damnari fidem. et quid igitur — o indignum facinus, o intolerabilis dolor — quid facis in ecclesia catholica, catholicorum praeuaricator? cur coetum populi polluis, qui fidem populi denegasti? insuper et consistere in altario et conscendere tribunal et offerre inpudentissimum ac perfidissimum os tuum populo dei ausus es, occupare cathedram, praesumere sacerdotium, profiteri magistrum. ut quid doceas Christianos?

  96. 6.10.3.1

    christum non credere, eum ipsum in cuius dei templo sint deum negare. et post haec omnia — o insania, o furor — doctorem te et episcopum putas, cum eum ipsum utique — o infelix caecitas - eum ipsum, inquam, deum deneges, cuius te esse asseras sacerdotem. sed efferimur prae dolore. quid i ergo inquit symbolus uel quid tu in symbolo ipse dixisti? l dominum utique Iesum Christum, deum uerum ex deo uero, r homousion patri, per quem et saecula creata sunt et omnia facta, hunc eundem propter nos uenisse et natum esse ex r Maria uirgine.

  97. 6.10.4.1

    cum ergo deum natum ex Maria diieris, quomodo Mariam dei matrem negas? cum deum uenisse dixeris, quomodo deum nunc negas esse qui uenit? dixisti in symbolo: credo in Iesum Christum filium dei, credo in deum uerum ei deo uero, homousion patri, qui propter nos uenit et natus est ei Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est. nunc autem dicis: si dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum, ei patre natum, homousion patri, qui descendit et sepultus est, non statim auditus ipse accipit plagam?

  98. 6.10.5.1

    uides ergo destruere te penitus atque eradicare omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti fidem. o scelus, o portentum, ut. ille ait, in ultimas terras asportandum, quia hoc rectius de te dicitur, ut in illas scilicet solitudines transeas, ubi nullum ualeas inuenire quem perdas. fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas? et quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas? quomodo, cum te magistri ecclesiarum-, docerent, aures tuae non uulneratae sunt? sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio, cum et audita ab illis diceres et ipse te dicentem dictor audires.

  99. 6.10.6.1

    ubi erant tunc haec aurium tuarum uulnera, ubi haer auditus tui plaga? cur non contradixisti et reclamasti? sed uidelicet pro arbitrio ac libidine tua, cum uis, discipulus es ecclesiae, cum uis, hostis: cum uis, catholicus, cum uis, apostata. dignus nimirum auctor, qui, in quamlibet partem te contuleris, ecclesias post te trahas, cuius uoluntas lex uitae nostrae sit, qui mutabilitate tua humanum genus mutes, ut, quia tu esse nolis quod omnes sint, omnes sint quod tu uelis: !praeclara uidelicet auctoritas, ut, quia tu quod eras non es, esse mundus desinat quod fuit.

  100. 6.11.1.1

    Sed paruulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis, et ideo nec sapere tunc nec reclamare ualuisse. uerum est: obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori uir contradicendo potuisses. quid enim, si in illa fidelissima ac deuotissima Christi ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti et acclamanti populo dei traderet, muttire tu in aliquo aut reclamare temptasses? audiendus fortasse fueras, ac non statim ut nonum prodigii ac monstri genus in pestem aliquam exterminiumque mittendus?

← Previous · Next → — showing 201300 of 461

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.