Ancient Texts

← Library

De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 461 sections

  1. pr.1.1

    Absolutis dudum collationum spiritalium libellis sensu magis quam sermone insignibus, quia alto sanctorum uirorum sensui sermo nostrae inperitiae impar fuit, cogitaram et propemodum «onstitueram post illum proditae inscientiae pudorem ita me in portu silentii collocare, ut excusarem, quantum in me esset, per taciturnitatis uerecundiam loquacitatis audaciam. sed uicisti propositum ac sententiam meam laudabili studio et imperiosissimo affectu tuo, mi Leo, ueneranda ac suspicienda caritas mea, Romanae ecclesiae ac diuini ministerii decus, producens me ex illo praemeditati silentii recessu in publicum formidandumque iudicium, et noua subire cogis adhuc de praeteritis erubescentem, cumque etiam minoribus impar fuero, par maioribus a te esse conpellor.

  2. pr.2.1

    ego enim ne in illis quidem opusculis, quibus per ingenioli nostri oblatiunculam deo sacrificauimus, moliri aliquid aut usurpare temptassem nisi episcopali tractus imperio. creuit itaque per te oris nostri ac stili dignitas. nam qui iussi antea de dominicis studiis locuti sumus, nunc id exigis ut de ipsa incarnatione domini ac maiestate dicamus. ita qui prius in sancta templi uelut per sacerdotalem manum introducti sumus, nunc ductu tuo atque subsidio quasi in sanctorum sancta penetramus.

  3. pr.3.1

    maguus honor, sed periculosa professio, quia obtineri sacrorum penetralium ac diuini praemii palma non potest nisi hoste superato.exigis itaque ac iubes aduersus recentem haeresem ac nonum fidei hostem conserere inbecillas manus et contra pestiferi serpentis graues hiatus aperto ut aiunt ore consistere, scilicet ut insurgentem in ecclesias dei sinuosis tractibus draconem uis prophetica et sermonis euangelici diuina uirtus me quasi incantatore disrumpat. pareo obsecrationi tuae, pareo iussioni.

  4. pr.4.1

    malo enim de me ipso tibi quam mihi credere, maxime quia id tecum amor Iesu Christi domini mei praecipit, qui hoc ipsum etiam in te iubet. superest ut effectum imperati negotii ab ipso postules per quem imperasti. tua enim iam hic magis causa quam mea uertitur, tuum magis iudicium quam meum officium periclitatur. me enim, siue par sim tuo imperio siue non sim, ipsa aliquatenus oboedientiae ratio atque humilitatis excusat, nisi quod plus hoc meriti est in obsequio meo, si minus est in possibilitate.

  5. pr.5.1

    facile enim cuiuslibet iussioni ex abundantia satisfacimus: illius officium grande est et mirabile, qui etiam id in uoto habet quod in uiribus non habet. tua ergo haec res, tuum negotium, tui pudoris opus est. ora et obsecra, ne imperitia mea periclitetur electio tua., et opinioni tantae nobis non respondentibus, etiamsi ego per oboedientiae ueniam bene pareo, tu tamen per inconsiderantiam iudicii male imperasse uidearis.

  6. 1.1.1.1

    Tradunt fabulae poetarum desectis quondam hydram capitibus numerosius renascentem per sua. damna creuisse, ita ut nouo inauditoque miraculo multiplicato mortibus suis monstro lucri genus esset amissio, scilicet dum, quidquid ferrum secantis abscideret, totum id fecunditas prodigiosa geminaret, donec laborans atque aestuans coeptae illius desectionis industrius appetitor cassatis totiens inefficaci opere uirtutibus fortitudinem belli armaret arte consilii et admotis, ut aiunt, ignibus multiplicem portentuosi corporis prolem feruenti gladio desecaret, ac sic ambustis intrinsecus medullis, cum rebelles uenas improbae fecunditatis exureret, tandem parturitio monstruosa cessaret.

  7. 1.1.2.1

    ita ergo etiam haereses in ecclesiis illius quam poearum commenta. finxerunt hydrae similitudinem gerunt. et istae enim aduersum nos linguis feralibus sibilant, et istae uirus letale iaciunt, et istae sectis capitibus renascuntur. sed quia resurgente morbo non debet cessare medicina, et quanto maior fuerit aegritudo, tanto instantior debet esse curatio, potens est dominus deus noster, ut, quod de morte hydrae illius gentilium falsitas finxit, hoc in ecclesiarum bellis ueritas peragat, et ignitus sancti spiritus gladius ita in extinguenda nonella haeresi omnes penitus medullas perniciosae generationis exurat, ut tandem prodigiosa fecunditas emorientibus uenis parere desistat.

  8. 1.2.1.1

    Non noua enim sunt haec in ecclesiis monstruosi seminis germina. semper has dominici agri seges lappas sentesque tolerauit et assiduum in ea suffocatricis zizaniae germen emersit. hinc enim Hebionitae, hinc Sa.belliani, hinc Arriani, hinc denique Eunomiani et Macedoniani, hinc Photiniaci et Apol?? ceterique ecclesiarum uepres et enecantes bonae frugem tribuli pullularunt.

  9. 1.2.2.1

    quorum primus Hebion, dum incarnationem dominicam nimis asserit, diuinitatis eam coniunctione nudauit. Sabelli autem post hunc ex dissimilitudine haereseos superioris schisma prorumpens dum in patre ac filio et spiritu sancto distantiam nullam esse contendit, sacram et ineffabilem trinitatem, quantum in ipso fuit, blasphema confusione permiscuit. secuta est deinde hunc quem diximus Arrianae peruersitatis impietas, quae, ne uideretur sacras miscere personas, diuersas esse dixit atque dissimiles in trinitate substantias. Eunomius autem post hunc quidem, sed eiusdem admodum prauitatis, licet similem sibi diuinam esse asseruerit trinitatem, diuersam tamen a se contendit, admittens similitudinem, excludens parilitatem.

  10. 1.2.3.1

    Macedonius quoque inremediabili in spiritum sanctum impietate blasphemans, licet eiusdem substantiae patrem et filium dixerit, sanctum tamen spiritum creaturam uocans reus totius diuinitatis fuit, quia laedi in trinitate aliquid non potest sine totius trinitatis iniuria. Photinus autem quamuis Iesum qui ex uirgine natus est deum dixerit, male tamen cum principio hominis principium dei esse confinxit. Apollinaris uero hominem unitum deo inconsiderate intellegens humanam eum non habuisse animam male credidit, quia non minoris erroris est domino Iesu Christo addere quam propria derogare. quidquid enim de illo non ita dicitur ut est, etiamsi honor uideatur, iniuria est.

  11. 1.2.4.1

    ita singuli ex dissimilitudine procreantes omnes quidem a se diuersa, sed omnes tamen fidei aduersa senserunt. nuper quoque, id est in diebus nostris, emersisse haeresim - nosam ex maxima Belgarum urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis, quia, cum recenti capite ex antiqua Hebionitarum stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis dici an recens debeat. noua enim assertoribus, sed uetusta erroribus fuit.

  12. 1.2.5.1

    solitarium quippe hominem dominum nostrum Iesum Christum natum esse blasphemans hoc, quod ad dei postea honorem potestatemque peruenerit, humani meriti, non diuinae asseruit fuisse naturae, ac per hoc eum deitatem ipsam non ex proprietate unitae sibi diuinitatis semper habuisse, sed postea pro praemio laboris passionisque meruisse, cum utique dominum saluatoremque nostrum non deum natum, sed a deo blasphemaret adsumptum, confinis scilicet huic haeresi quae nunc extitit et quasi germana et consanguinea, quaeque tam Hebionitis quam his recentibus consentanea tempore quidem fuit inter utrosque media, sed utrisque tamen peruersitate coniuncta. sint quamuis eius nonnulla alia his, quae iam diximus, consimilia: sed longum est uniuersa memorare. neque enim nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem nouorum sumpsimus.

  13. 1.3.1.1

    Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod peculiare ac proprium supra dictae illius haereseos quae ex Pelagiano errore descenderat fuit, quod dicentes quidam solitarium hominem legum Christum sine ulla peccati contagione uixisse eo progressi sunt, ut adsererent homines, si uelint, sine peccato esse posse (consequens enim existimabant, ut, si homo solitarius Iesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine dei adiutorio esse possent, quidquid ille homo solitarius sine consortio dei esse potuisset), ac sic nullam facerent inter omnem hominem ac dominum nostrum Iesum Christum esse distantiam, cam idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore meruisset.

  14. 1.3.2.1

    quo factum est nt in maiorem quoque ac monstruosiorem iusaniam prorumpentes dicerent dominum nostrum Iesum Christum in hunc mundum non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla uenisse, uidelicet ut disciplinam eius sequentes homines, dum per eandem uiam uirtutis incederent, ad eadem uirtutum praemia peruenirent: euacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri aduentus donum, omnem diuinae redemptionis; gratiam, cum idem dicerent homines consequi posse uiuendo, quod praestitisset deus pro humana salute moriendo.

  15. 1.3.3.1

    addiderunt quoque dominum saluatoremque nostrum post baptisma factum esse Christum, post resurrectionem deum, alterum adsignantes unctionis mysterio, alterum merito passionis. unde aduertit nouus nunc iam non nonae haereseos auctor, qui dominum saluatoremque nostrum solitarium hominem natum esse contendit, idem se omnino dicere quod Pelagianistae ante dixerunt, et consequens errori suo esse, ut, qui utique sine peccato solitarium hominem Iesum Christum uixisse asserit, omnes quoque per se homines sine peccato posse esse blasphemet nec necessariam quoque exemplo illius dicat redemptionem domini fuisse, cum ad caeleste regnum suo tantum homines nisu, ut aiunt, ualeant peruenire.

  16. 1.3.4.1

    nec dubium id est re ipsa penitus declarante. hinc enim illud est quod intercessionibus suis Pelagianistarum querellas fouet et scriptis suis causas illorum asserit, quod subtiliter his uel ut uerius dixerim subdole patrocinatur et consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur affectu, sciens scilicet eiusdem se esse sensus, eiusdem spiritus, et ideo .,dolens cognatam sibi haeresim ab ecclesia esse disiunctam, quam scit sibi utique peruersitate coniunctam.

  17. 1.4.1.1

    Sed tamen quia illi, qui de hac pestilentium spinarum stirpe descenderant, diuina ope iam ac pietate sanati sunt, orandus quoque etiam nunc dominus deus noster est, ut, quia consentaneae sibi in quibusdam sunt pristina illa haeresis et haec noua, similibus malorum initiis similem bonorum exitum largiatur.

  18. 1.4.2.1

    Leporius enim, tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii ut supra diximus institutione uel potius prauitate descendens apud Gallias assertor praedictae haereseos aut inter primos aut inter maximos fuit, a nobis admonitus, a deo emendatus ita male conceptam persuasionem magnifice condemnauit, ut non minus paene admiranda sit correctio illius quam inlaesa multorum fides, quia primum est errorem penitus non incurrere, secundum bene repudiare.

  19. 1.4.3.1

    is ergo in se reuersus non solum in Africa, ubi tunc erat atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam ad omnes admodum Galliae ciuitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit, scilicet ut, ubi deuiatio eius prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur, et qui testes erroris antea fuerant, idem postea correctionis essent.

  20. 1.5.1.1

    Ex cuius confessione uel potius deploratione nonnulla inserenda existimauimus duplici ex causa, ut correctio eorum et nobis testimonio et his qui nutant exemplo esset, quorumque errorem sequi non erubuissent, eorum emendationem sequi non erubescerent, ac sicut simili aegritudine infirmarentur, ita simili remedio sanarentur. is ergo agnita opinionis suae peruersitate et inspecta fidei luce scribens ad episcopos Gallicanos ita exorsus est:

  21. 1.5.2.1

    quid in me primum, o domini mei aeneraodi et beatissimi sacerdotes, accusem nescio, et quid in me primum excusem non inuenio. sic inperitia et superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic feruor cum intemperantia, sic, ut uerius dicam, cum sui deminutione debilis fides, simul in me omnia recepta uiguerunt, ut tot et tantis sim? sit et oboedisse confusio et haec eadem ab animo po tuisse reicere mihi stupenda gratulatio. et post pa subiungit: si ergo minime percipientes hanc potentiam dei, sensu nostro et propria ratione sapientes quasi inferiora se deus agere uideatur, ita hominem cum deo natum esse dicamus, ut seorsum quae sunt soli deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini deputemus, quartam manifestissime introducimus in trinitate personam et de uno filio dei non unum, sed facere incipimus duos Christos, quod a nobis iam ipse dominus et deus Christus auertat

  22. 1.5.3.1

    ergo confitemur dominum ac deum nostrum Iesum Christum unicum filium dei, qui sibi ante saecula natus ex patre est, nobis a tempore de spiritu sancto* et Maria semper uirgine factum hominem, deum natum: et confitentes utramque substantiam carnis et.: uerbi unum eundemque deum atque hominem inseparabilem semper pia fidei credulitate suscipimus, et???t ex tempore susceptae carnis sic omnia dicimus quae erant dei transisse in hominem, ut omnia quae eran?t. hominis in deum uenirent,

  23. 1.5.4.1

    et hac intellegentia uerbum caro factum sit, non ut conuersione aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia diuinae dispensationis uerbum patris numquam a patre discedens homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio quo ipse nouit (nostrum namque est credere, illius nosse): ac sic ipse deus uerbum totum suscipiens quod est hominis homo sit, et adsumptus homo totum accipiendo quod dei est aliud quam deus esse non possit, non tamen, quia incarnatus dicitur et inmixtus, diminutio eius sit accipienda substantiae.

  24. 1.5.5.1

    rnouit deus sine sui corruptione misceri et tamen in ueritate misceri, et ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, sicut se ipsum totum nouit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. non ergo ad intellegentiam inbecillitatis nostrae secundum experimentorum uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus se inuicem ingredientibus creaturis putemus deum hominemque commixtum et tali confusione carnis et uerbi quasi aliquod corpus effectum.

  25. 1.5.6.1

    absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam; huiusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. deus enim, qui capabilis, non capax est, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis, qui ubique simul totus est et ubique diffusus est. per infusionem potentiae suae misericorditer naturae est mixtus humanae.

  26. 1.5.7.1

    et post pauca: nascitur ergo nobis proprie de spiritu sancto et Maria semper uirgine deus homo Iesus Christus filius dei, ac sic in alterutrum unum fit uerbum et caro, ut, manente in stia perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praeiudicio et humanitati diuina communicent et diuinitati humana participent, nec alter deus, alter homo, sed idem ipse deus qui et homo, et uicissim homo qui et deus Iesus Christus unus dei filius nuncupetur et uere sit. et ideo id agendum nobis semper est et credendum, ut dominum nostrum Iesum Christum filium dei deum uerum, quem cum patre semper et aequalem patri ante saecula confitemur, eundem a tempore susceptae carnis factum deum hominem non negemus, nec quasi per gradus et tempora proficientem in deum alterius status ante resurrectionem, alterius post resurrectionem fuisse dicamus, sed eiusdem semper plenitudinis atque uirtutis.

  27. 1.5.8.1

    et item paulo post: sed quia uerbum dei in hominem dignanter hominem suscipiendo descendit et per susceptionem dei homo ascendit in uerbum, totus deus uerbum factus est totus homo. non enim deus pater homo factus est nec spiritus sanctus, sed unigenitus patris. ideoque una persona accipienda est carnis et uerbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus unum eundemque dei filium inseparabilem semper, geminae substantiae, etiam gigantem nominatum, in diebus carnis suae et uere semper omnia gessisse quae sunt hominis et uere semper possedisse quae dei sunt, quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute dei.

  28. 1.6.1.1

    Hanc ergo eius confessionem, id est. catholicorum omnium fidem et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et omnes Gallicani, ad quos scribebat, conprobauerunt, neque ullus adhuc omnino extitit cui fides haec sine infidelitatis crimine displiceret, quia professae impietatis est probatam negare pietatem.

  29. 1.6.2.1

    sufficere t\'rgo solus nunc ad confutandam haeresim deberet consensus omnium, quia indubitatae ueritatis manifestatio est auctoritas uniuersorum et perfecta ratio facta est ubi nemo dissentit, ita ut, si qui contra hoc sentire nitatur, huius a prima. statim fronte non tam sit audienda assertio quam damnanda peruersitas, quia praeiudicium secum damnationis exhibet qui iudicium uniuersitatis impugnat, et audientiae locum non habet qui a cunctis statuta conuellit. confirmata enim semel ab omnibus ueritate, quidquid contra id uenit., hoc ipso statim falsitas esse noscenda. est quod a ueritate dissentit, ac per hoc sufficere ei etiam id solum conuenit ad sententiam damnationis, quod discrepat a iudicio ueritatis. sed tamen quia.

  30. 1.6.3.1

    rationi non obest sermo rationis et semper ueritas uentilata plus rutilat meliusque est errantes disputationis curatione corrigi quam censurae seueritate damnari, curanda est, quantum in nobis est, per diuinam opem in nouis haereticis uetus haeresis, ut recepta per sacram misericordiam sanitate medella potius eorum det sanctae fidei testimonium quam damnatio iustae seueritatis exemplum. adsit. tantum disputationi ac sermoni de se habito ipsa ueritas, et pietate illa, qua deus ad homines uenire dignata est, humanis erroribus opituletur, quia ad hoc se uel maxime in terris atque in homine nasci uoluit, ut falsitati amplius locus esse non possit.

  31. 2.1.1.1

    Quoniam libello primo quaedam praemisimus, qui bus nouum haereticum ex antiquae haereseos stirpibus pullulare adprobaremus, sufficere quidem ei ad excipiendam iustae damnationis sententiam debet priorum haereticorum iusta damnatio, quia, cum easdem radices habeat atque isdem scrobibus emergat satis iam in auctoribus suis ipse damnatus est, maxime cu??? id ipsum, quod isti asserunt, etiam hi, qui proxime ante hos male secuti sunt, bene condemnauerint, ut sufficere his abunde . iam in alterutrum suorum exempla debeant, uel horum scilicet qui emendati uel eorum qui condemnati sunt.

  32. 2.1.2.1

    si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medellam, si corrigi nequeunt, habent in suorum damnatione sententiam. tamen ne praeiudicio magis aduersum eos quam iudicio uti \' uelle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem uel potius blasphemantem amentiam proferamus, sumentes in omnibus scutum fidei et gladium spiritus, quod est uerbum dei, scilicet ut resurgens uetusti I draconis caput idem diuini sermonis gladius etiam nunc in nonis anguibus secet, qui prius in antiquis serpentibus amputauit.

  33. 2.1.3.1

    nam cum idem horum error sit qui illorum fuit, pro desectione istorum haberi debet desectio illorum, et quia renascentes colubri pestiferos in ecclesia domini flatus agunt et tabescere quosdam sibilis suis faciunt, iungenda est propter nouas infirmitates antiquis curationibus recens medella, ut etiam si illud, quod prius actum est, non ualet ad languoris curationem, hoc tamen, quod nunc agimus, ualeat ad languentium sanitatem.

  34. 2.2.1.1

    Dicis itaque, quisquis es ille, haeretice, qui deum ex uirgine natum negas, Mariam matrem domini nostri Iesu Christi theotocon, id est matrem dei, appellari non posse, sed Christotocon, hoc est Christi tantum matrem, non dei. nemo enim inquis antiquiorem se parit. ac de hoc quidem tam stulto argumento, quod natiuitatem dei carnali intellegentia aestimandam putas et mysterium maiestatis humanis credis censendum esse rationibus, postea, si deus annuet, disputabimus: nunc interim et Christum deum et Mariam matrem dei diuinis testibus approbemus.

  35. 2.2.2.1

    audi itaque loquentem ad pastores de dei ortu angelum dei: natus est, inquit, uobis hodie saluator, qui est Christus dominus, in ciuitate Dauid. ne solum utique in Christo hominem intellegeres, et domini tibi et saluatoris nomen adiecit, scilicet ut, quem saluatorem esse cognosceres, deum nequaquam esse dubitares, et cum saluandi uirtus non nisi diuinae conpeteret potestati, diuinae esse eum potentiae non ambigeres, in quo potentiam saluandi esse didicisses. sed hoc incredulitati tuae parum for- esse uideatur, quia. eum angelus dominum potius et saluatorem quam deum aut dei filium nominarit, cum utique impiissime deum neges quem saluatorem esse fatearis.

  36. 2.2.3.1

    audi quoque archangelum Gabrihelem Mariae uirgini praedicantem: spiritus, inquit, sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod nascetur ei te sanctum uocabitur filius dei. uides quemadmodum natiuitatem dei indicaturus diuinitatis opera praemiserit. spiritus enim sanctus inquit ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. pulcherrime loquens angelus diuinitate uerborum maiestatem diuini operis explicauit. spiritus enim sanctus uirginis interiora sanctificans et in his potentiam diuinitatis suae spirans humanae se inseruit miscuitque naturae atque i quod alienum a se fuerat, suum fecit, uirtute id sua scilicet ac maiestate praesumens.

  37. 2.2.4.1

    ac ne ad introitum diuinitatis humana fortasse infirmitas non subsisteret, uenerandam omnibus uirginem uirtus altissimi roborauit, ut corpoream inbecillitatem circumfusa umbrae suae protectione firmaret et ad consummandum conceptus sacri inenarrabile sacramentum humana infirmitas non deficeret, quam diuina obumbratio sustineret. spiritus ergo inquit sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. si nasciturus itaque de sancta uirgine homo tantummodo solitarius erat, quid tanto agebatur sacri aduentus nuntio? quid tanto diuinitatis ipsius apparatu? si utique homo ex homine et caro tantummodo nascebatur ex carne, iussio quippe tantum ad id potuerat aut uoluntas diuina sufficere.

  38. 2.2.5.1

    si enim ad fabricandos caelos, fundandam terram, creandum mare, sedes denique et thronos et angelos et archangelos et principatus et potestates, si ad creandam postremo omnem caelestem militiam et ad illa innumera diuinorum exercituum milium milia sola sibi tantum uoluntas dei imperiumque suffecit, quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et creata sunt, cur id ad conceptionem, ut tu ais, unius hominis parum uisum est, quod satis ad procreationem diuinorum omnium fuit, et id potentia ac maiestas dei in ortu unius infantuli parum credidit, quod ad conditionem terrenorum omnium caelestiumque suffecit?

  39. 2.2.6.1

    sed illud utique est quod illa omnia opera acta fuerant per iussionem dei, natiuitas autem agenda non erat nisi per aduentum, quia et concipi ab homine deus nisi se donante et nasci nisi se inlabente non poterat. et ideo archangelus superuenturam uirgini maiestatem sacram indicabat, uidelicet ut, quia agi tanta res per humanum officium non ualebat, ipsius adfuturam diceret maiestatem in conceptu, qui erat futurus in partu: et ideo descendit uerbum filius, adest maiestas spiritus sancti, uirtus obumbrat patris, utique ut in sacramento sacrae conceptionis omnis esset cooperatio trinitatis. ideo, inquit, et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei.

  40. 2.2.7.1

    bene addidit ideo, ut ostenderet scilieet ideo haec secutura, quia fuerant illa. praemissa, et quia deus superuenisset in conceptione, ideo deus futurus esset in partu. rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens utique: quia sanctus spiritus superueniet et quia uirtus altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei.

  41. 2.2.8.1

    hoc est dicere: ne ignores, inquit, hunc tantae rei apparatum, hoc tanti mysterii sacramentum, ideo in te tota ueniet maiestas dei, quia ex te nascetur filius dei. quid hic ultra adhuc ambigi aut quid amplius dici potest? deum dixit superuenturum, dei filium nasciturum. tu quaere nunc, si placet, quomodo aut dei filius deus non sit, aut quomodo, quae deum edidit, theotocos, id est dei mater esse non possit? sufficere ergo haec tibi sola, immo sufficere haec tibi summa deberent.

  42. 2.3.1.1

    Sed quia testimonia sacrae natiuitatis abunde suppetunt, utpote quae idcirco omnia scripta sunt ut ipsius testes essent, inspiciamus ex pusilla aliqua portione etiam adnuntiationem de deo ueteris testamenti, ut intellegas futurum ex uirgine dei ortum non tunc tantum cum actus est nuntiatum, sed etiam ab ipso admodum mundi ortu esse praedictum, re uera ut, quia ineffabile opus agendum erat, tolleret quandoque incredulitatem rerum praesentium praemissa semper annuntiatio futurorum, ait itaque Esaias propheta: ecce uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus.

  43. 2.3.2.1

    quis est hic, incredule, ambiguitati locus? concepturam propheta uirginem dixit, uirgo concepit: filium nasciturum, filius natus est: uocandum deum, uocatur deus, hoc enim appellatur nomine, quod natura, unde cum uocandum eum dei spiritus deum dixerit, probat se a spiritu dei uacuum, qui se a consortio reddidit diuinae nuncupationis alienum, ecce ergo inquit uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus, sed illud est forsitan quo se infidelis uertat tergiuersatio, ut dicat hoc, quod uocandum eum deum propheta dixerat, non tam ad maiestatem diuinitatis quam ad appellationem nominis pertinere..

  44. 2.3.3.1

    sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in euangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per prophetam dei spiritus dici non potest? quid ergo illud est? ut intellegas utique prophetiam illam deitatis nomen tunc praedixisse, non carnis, nam cum aliud in euangelio homo deo nomen acceperit, necesse est utique hoc uocabulum hominis fuisse, illud diuinitatis. sed pergamus ulterius et alia ad ueritatem probandam ueritatis testimonia . ubi enim de deo agitur, nulla re diuinitas melius quam suis testibus , ait ergo idem propheta alibi: filius natus est nobis, paruulus datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

  45. 2.3.4.1

    sicut superius utique uocandum eum Emmanuhel propheta dixerat, ita hic uocandum eum et magni consilii nuntium et deum fortem et patrem futuri saeculi et pacis principem dicit, cum utique nullo loco eum in euangeliis uocatum his nominibus legerimus: ut intellegamus scilicet non carnis esse haec uocabula, sed diuinitatis, atque illud in euangeliis nomen esse suscepti hominis, hoc ingenitae potestatis, et quia nasciturus in homine deus erat, ita nomina ipsa per dispensationem sacram fuisse diuisa, ut et carni hominis nomen inderet et diuinitati dei uocabitur ergo inquit magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

  46. 2.3.5.1

    non hic, quisquis es, o haeretiee, non hic propheta p ille diuino spiritu plenus exemplo assertionis tuae illum, qui natus est, conflatili statuae et figmento insensibili conparauit. filius enim inquit natus est nobis, paruulus datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis. ne hunc, quem deum adnuntiabat, alium quam illum qui in carne natus est intellegeres, nomen natiuitatis adiecit dicens: filius natus est nobis, paruulus datus est nobis.

  47. 2.3.6.1

    uides quot cognominibus ad demonstrandum corporalis ortus proprietatem propheta usus sit. et natum enim eum et paruulum nominauit, scilicet ut euidentius significationem natae subolis nomen exprimeret paruitatis. praeuidens absque dubio diuinus spiritus hanc blasphemantium haereticorum peruersitatem his omni mundo deum qui nascebatur rerum ipsarum uocabulis demonstrauit, ut etiam si blasphemare haereticus quaereret, blasphemiae tamen locum penitus inuenire non posset. filius ergo inquit natus est nobis, paruulus; datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

  48. 2.3.7.1

    paruulum hunc, qui natus est, et pacis principem esse docuit et futuri saeculi patrem et deum fortem. quis est tergiuersandi locus? separari paruulus hic, qui natus est, a deo, qui in eo natus est, non potest: hunc enim, quem natum dixit, patrem futuri saeculi nominauit, hunc, quem paruulum nuncupauit, deum fortem esse praedixit. quid est, haeretice, quo te conferas? saepta et conclusa sunt omnia, non est usquam penitus exeundi locus. superest ut errorem, quem uoluntas noluit intellegere, tandem incipiat uel necessitas confiteri.

  49. 2.3.8.1

    sed non contenti his, quae sufficiunt, quid etiam per alium prophetam spiritus sanctus dixerit inquiramus: si affiget, inquit, homo deum suum, quia uos affigitis me? ut euidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod de passione domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius, de quo dicebat, ore praedixit: si affiget homo deum suum, quia uos affigitis me? nonne tibi, quaeso, dixisse hoc dominus deus noster quasi ad crucem ductus uidetur: cur, quaeso, redemptorem uestrum me non agnoscitis? cur deum indutum pro nobis carnem nescitis? saluatori uestro necem paratis? auctorem uitae ad mortem ducitis? deus uester sum quem suspenditis, deus uest-er quem crucifigitis. quis, rogo, hic error aut, quae insania est? si affiget homo deum suum, quia nos affigitis me?

  50. 2.3.9.1

    \' uides quomodo uox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt rerum uox sit. numquid expressius quicquam aut manifestius quaeris? uides quomodo testimonia sacra natum in carne dominum Iesum Christum ab ipsis quodammodo incunabulis usque ad crucem quam pertulit prosecuta sint, cum utique illum, quem alibi legis deum in carne nasci, hic deum in cruce uideas affigi. et ideo a.

  51. 2.3.10.1

    propheta et illic, ubi natus est, deus dicitur, et illic, ubi crucifixus est, deus euidentissime nominatur, ne scilicet in aliquo dignitati diuinitatis praeiudicaret carnis assumptio et honorem maiestatis infringeret uel humilitas corporis uel contumelia passionis, cum utique augere in nobis affectum eius et cultum debeat uel dignatio tam humilis natiuitatis uel pietas tam benigna patientis, quia maximum utique et inmanissimum scelus est, ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus amoris impendit.

  52. 2.4.1.1

    Sed his omissis, quae explicari ideo nullo modo possunt, quia, sicut inmensitas beneficiorum illius, ita et relatio modum non habet, tempus est ut fortissimum de eo ac manifestissimum testem eius Paulum apostolum consulamus: fidelissime enim nobis omnia de deo potest dicere, de cuius semper pectore locutus est deus. testatur ergo in hunc modum de gratia atque aduentu domini dei nostri missus ad destruendum gentiliciae superstitionis errorem electus gentium magister: apparuit, inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi.

  53. 2.4.2.1

    apparuit, inquit, gratia dei saluatoris nostri. bene congruo ad ostendendum nouae gratiae et generationis aduentum sermone usus est. dicens enim apparuit ortum nonas gratiae ac natiuitatis expressit, quia exinde apparere donum gratiae no e coepit, ex quo deus in mundo natus apparuit. digna ergc» et congrua hanc nouae gratiae lucem uerbi proprietate quasi digito indicante monstrauit. hoc enim rectissime apparuisse dicitur, quod subita quasi apparitionis luce monstratur, sicut in euangeliis apparuisse stellam magis orientalibus legimus, et in Exodo apparuit, inquit, Moysi angelus in igne flammae rubi.

  54. 2.4.3.1

    in omnibus enim et his et aliis uisionibus sacris hoc utendum uel maxime uerbo scriptura existimauit, ut apparuisse haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. ita ergo \' et apostolus sciens aduentum caelestis gratiae, quae ortu sacrae natiuitatis apparuit, uerbo eam fulgidae apparitionis expressit, ut apparuisse utique id diceret quod nouae lucis splendore radiaret. apparuit ergo gratia dei saluatoris nostri. numquid causari hic aliquid quasi de ambiguitate nominum potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud deum, ut saluatorem a maiestate nominis sui distrahas et dominum a diuinitate secernas?

  55. 2.4.4.1

    ecce hic uas dei ex deo loquitur et apparuisse ex Maria gratiam dei euidentissima praedicatione testatur. ac ne forte non ex Maria deum apparuisse diceres, nomen statim addidit saluatoris, scilicet ut eum natum ex Maria deum crederes, quem saluatorem natum negare non possis, iuxta illud quia natus est uobis hodie saluator. o admirabilem et= uere a deo datum gentibus magistrum, qui sciens futuram hanc= haereticae prauitatis insaniam, quae in litem uocabula dei uerteret et calumniari deo de suis nominibus non timeret, ne= saluatoris uocabulum haereticus a diuinitate secerneret, nomen dei ante praemisit, scilicet ut praemissum dei nomen omnia i sibi quae sequerentur nomina uindicaret neque ullus in sequentibus solitarium esse hominem Christum crederet, quem in primo statim uocabulo deum esse didicisset.

  56. 2.4.5.1

    expectantes, inquit idem apostolus, beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi. uidit profecto ille diuinae sapientiae doctor ad insidiosas calliditatis diabolicae captiones simplicem tantummodo non sufficere doctri- nam, nisi sanctam fidei praedicationem munimine cautionis armasset. et ideo, cum superius nomen dei saluatorisque posuisset, hic addidit Iesu Christi, scilicet ne ad significandum dominum Iesum Christum sufficere tibi forsan nomen solum non crederes saluatoris et non eundem Iesum Christum deum esse intellegeres, quem saluatorem deum esse cognosses. quid ergo ait?

  57. 2.4.6.1

    expectantes, inquit, beatam spem et aduentum gloriae magni dei et. saluatoris nostri Iesu Christi. nihil hic de nominibus domini nostri deest: et deum hic et saluatorem m et Iesum et Christum uides. sed omnia haec uidens omnia esse in deo perspicis. audisti enim deum, sed saluatorem: audisti deum, sed Iesum: audisti deum esse, sed Christum. separari hoc appellationis diuersitate non potest quod diuinitas unitate coniunxit. quidquidlibet de his requisieris. idem inuenis. sa.

  58. 2.4.7.1

    luator dens est, lesus deus est, Christus deus est: omne hoc, quod audis, plurale est nuncupatione, sed unum est potestate, quia, cum et saluator deus sit et Iesus deus et Christus deus, intellegere apertum est, quod omnia haec distinguntur appellatione, sed maiestate iunguntur. et cum euidentissime audias quod unus hi singulis nuncupatur deus, intellegere utique aperte potes quod est in omnibus unus deus. ac sic non licet tibi iam ex dissimilitudine dominicae nuncupationis quaerere discrepantiam potestatis et pro uarietate appellationis diuersitatem facere personae.

  59. 2.4.8.1

    nou lieet dieere: Christus ei Maria natus est, et non deus. apostolus enim proclamat: deus. non licet dicere: Iesus ei Maria natus est, \t et non deus. apostolus enim testatur: deus. non licet dicere: saluator natus est, et non deus. apostolus enim confirmat: deus. nihil est quo te conferas: quidquid de dominicis uocabulis sumpseris, deus est quod nominaris. nihil est quod dicas, nihil quod afferas, nihil quod inproba falsitate contingas. potes habere in incredulitate impia quod non credas, non habes in calumniandi occasione quod deneges.

  60. 2.5.1.1

    Quamquam de diuina ac salutari domini nostri gratia paulo superius loqui coepimus, uolo ut de eadem re adhuc lectionibus sacris aliqua dicamus. legimus in actibus apo stolorum apostolum Iacobum eos, qui euangelium recipientes= nihilominus tamen iugum uetustae legis portandum esse censebant, ita redarguentem: quid, inquit, temptatis deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.

  61. 2.5.2.1

    donum certe gratiae huius per Iesum datum apostolus dicit. responde mihi nunc, si placet. gratiam hanc, quae ad salutem omnium data est, ab homine an a deo datam existimes. si ab homine, reclamat tibi uas dei Paulus dicens: apparuit gratia dei saluatoris nostri enim hanc esse gratiam docet muneris, non inbecillitatis humanae. et sane etiam si sacrum testimonium non suppeteret, ipsa rei ueritas testimonio erat, quia praestare rem perpetui et immortalis boni fragilia et terrena non possunt nec dare quisquam alteri ualet, quo ipse indiget, aut tribuere illius rei copiam, cuius se inopiam sustinere fateatur.

  62. 2.5.3.1

    a deo ergo necesse est gratiam datam non neges deus ergo est qui dedit, data autem est per dominum Iesum Christum: ergo dominus Iesus Christus * deus. si autem est ille utique, ut est, deus, ergo illa quae deum peperit theotocos, id est genetrix dei est. nisi forte ad tam ridiculam blasphemiae contradictionem uelis tendere, ut illam, ex qua deus natus est, dei matrem neges, cum illum, qui natus est, deum negare non possis. sed uideamus tamen, quid de hac eadem domini nostri gratia etiam euangelium dei senserit. gratia, inquit, et ueritas per Iesum Christum facta est.

  63. 2.5.4.1

    si solitarius homo Christus, quomodo haec facta per Christum? unde in eo diuina uirtus, si in eo sola, ut ais, humana condicio? unde caelestis largitas, si terrena paupertas? nemo enim potest tribuere quod non habet. dans ergo diuinam gratiam Christus habuit quod dedit. neque enim potest harum diuersissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut simul et patiatur indigentiam inopis et habeat munificentiam largientis. et ideo sciens apostolus Paulus omnes diuitiarum eaelestium thesauros in Christo esse recte ad ecclesias scribit: gratia domini nostri Iesu Christi uobiscum.

  64. 2.5.5.1

    qui sci- licet saepius iam docuerat eundem deum esse quem Christum cunctamque in illo maiestatem deitatis esse et omnem in eo corporaliter plenitudinem diuinitatis habitare, recte utique iam sine adiectione nominis dei solam precatur gratiam Christi, [quia, cum eandem docuerit saepius gratiam dei esse quam Christi, plenissime nunc solam precatur gratiam Christi,] quia in gratia Christi omnem scit dei gratiam contineri. gratia ergo inquit domini nostri Iesu Christi uobiscum. interrogo te, quisquis es, o haeretice, scribens haec ad ecclesias Paulus quid his precabatur ad quos scribebat? gratia enim inquit domini nostri Iesu Christi uobiscum.

  65. 2.5.6.1

    si homo solitarius Iesus Christus, ergo et ille, optans dari ecclesiis gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat, et dicens gratia Christi uobiscum hoc dicebat: \'gratia hominis uobiscum, gratia carnis uobiscum, gratia inbecillitatis corporeae, gratia fragilitatis humanae\'. aut cur omnino nomen gratiae ipsius nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat ut eius gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiae non haberet?

  66. 2.5.7.1

    ergo uides haec stalta esse penitus et ridicula, immo potius non ridicula, sed deflenda. ea enim, quae quibusdam facilioribus sunt ridicula, piis ac fidelibus flenda sunt, quia in stultitia uestrae infidelitatis illi effundunt lacrimas caritatis et in insipientia impietatis alienae illi habent lacrimas pietatis suae. resipiscamus ergo aliquando et respiremus, quia sensus hic non sapientia tantum, sed etiam spiritu caret, cum sit utique et spiritali sapientia uacuus et spiritu salutis alienus.

  67. 2.6.1.1

    Sed dicis forsitan gratiam hanc domini nostri Iesu Christi, de qua apostolus scribit, non cum ipso natam, sed postea ei inlapsu diuinitatis infusam, quia et homo ipse a te dominus Iesus Christus, quem solitarium dicis, non cum deo natus, sed postea a deo dicatur assumptus, ac per hoc tum homini illi gratiam quando et diuinitatem datam. neque nos aliud dicimus quam quod diuina gratia cum diuinitate descenderit, quia et diuina gratia dei sit et largitio quodammodo ipsius diuinitatis ac donum munificentiae gratiarum.

  68. 2.6.2.1

    temporia ergo inter nos forsan putetur magis quam rei esse distantia, quia diuinitatem, quam nos cum domino Iesu natam, tu postea dicas infusam. sed illud est quod natam cum domino diuinitatem negans nec postea fideliter confiteri potes, quia non potest una eademque res in parte esse impia et in parte probari pia, et eadem in portione fidei et in portione esse perfidiae. primum ergo illud a te requiro, dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, hominis tantum filium an etiam dei filium dicas?

  69. 2.6.8.1

    nos enim, id est catholicorum omnium fides, nos, inquam, omnes utrumque hoc et credimus et intellegimus et scimus et confitemur, quod et hominis est filius, quia ei homine natus est, et dei filius, quia ex diuinitate conceptus. tu ergo utrumque hoc, id est dei filium atque hominis, an tantum hominis esse asseris? si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant prophetae, reclamat denique ipse, per quem est facta conceptio, spiritus sanctus.

  70. 2.6.4.1

    obruitur inpudentissimum os tuum cunctis diuinorum apicum testimoniis, obruitur sacri uoluminis sanctis testibus, obruitur denique ipso dei euangelio quasi diuina manu, et Gabrihel ille magnus, qui in Zaccharia uocem incredulam uirtute uerbi sui cohercuit, multo magis in te blasphemam atque inpiam suo ipso ore damnauit dicens ad Mariam uirginem dei matrem: spiritus, inquit, sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. uides quod, ut secundum carnem hominis filius fieret Iesus Christus, ante est dei filius praedicatus: paritura enim dominum uirgo Maria sancto in se spiritu descendente et uirtute altissimi cooperante concepit.

  71. 2.6.5.1

    ac per lioc intellegis quod domini saluatorisque nostri inde est origo, unde conceptus: et cum descendente uirginem totius diuinitatis plenitudine natus sit, filius hominis esse non potuerat, nisi prius dei filius fuisset, et ideo missus ad adnuntiandam sacri ortus natiuitatem angelus dei, cum sacramentum conceptionis ante dixisset, partui ipsi nomen inposuit dicens: ideo et quod nascetur ei te sanetum uocabitur filius dei.

  72. 2.6.6.1

    dei ergo filius Iesus Christus, I quia et a diuinitate genitus et a diuinitate conceptus. si autem dei filius, ergo indubitanter deus. si autem deus, ergo gratia dei non carens: neque enim ea re umquam caruit quam ipse fecit gratia enim et ueritas per legum Christum facta est.

  73. 2.7.1.1

    Omnis ergo in eo gratia, omnis uirtus, omnis potentia., omnis diuinitas, omnis denique diuinitatis ac maiestatis ipsius plenitudo cum eo atque in eo semper fuerunt: sine in caelo, sine in terra, siue in utero, siue in ortu nihil umquam deo de deo defuit. semper enim cum deo deitas, non loco umquam ab eo, non tempore separata. ubique enim deus totus, ubique perfectus, non diuisus, non demutatus, non imminutus est, quia nec addi umquam deo nec detrahi quicquam potest: sic enim imminutionem deitas non habet. sicut nec augmentum.

  74. 2.7.2.1

    idem ergo in terris fuit qui et in caelis, idem in humilibus qui in excelsis, idem in hominis exiguitate qui in dei maiestate. et ideo bene apostolus Christi gratiam nominans dei gratiam nominabat, quia Christus totum erat quod deus: omnis in ipsa. statim hominis conceptione dei uirtus, omnis diuinitas, omnis diuinitatis uenerat plenitudo. inde enim illi omnis diuinitatis perfectio, unde et origo. neque enim umquam homo ille sine\' deo fuerat, qui utique hoc ipsum, quod erat, a deo ceperat., hoc itaque primum, uelis nolis, negare non potes, quod dominus Iesus Christus filius dei sit, archangelo utique clamante in euangeliis: quod er te nascetur sanctum uocabitur i filius dei.

  75. 2.7.3.1

    hoc autem posito scito te, quidquid de Christo legeris, de dei filio legere, quidquid de domino aut Iesu legeris, ad dei filium pertinere. omnia enim haec illius nomina dei filium nominant, omnia haec eius uocabula filium dei clamant. et ideo tu in his omnibus, quaecumque audieris, nomen diuinitatis agnoscens, cum in omnibus uideas te dei filium intellegere debere, argumentare, si placet, quomodo deum ualeas a dei filio separare.

  76. 3.1.1.1

    Scribens Romanis diuinus ille ecclesiarum magister cum argueret, immo defleret Iudaeorum id est fratrum suorum infidelitatem, his uerbis usus est: optabam, inquit, anathema esse ipse ego a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

  77. 3.1.2.1

    o affectum et fidelissimi apostoli et piissimi propinqui, qui inaestimabili caritate mori uult et pro cognatis ut proximus et pro discipulis ut magister. et quae tandem causa ei, ut mori uellet? una utique, ut illi uiuerent. uita autem eorum in quo continebatur? in hoc scilicet, ut ipse ait, ut deum Christum secundum carnem natum ex sua carne cognoscerent. et ideo utique apostolus plus dolebat, quia eum illi ex Israhel natum non intellegerent, qui ex suis editum plus amare deberent.

  78. 3.1.3.1

    ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula: eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum carnem, qui sit super omnia deus benedictus in saecula. Christum utique secundum carnem natum ex illis non negas: sed idem, qui ex illis natus est, deus est. quid circumis? quid tergiuersaris? Christum ex Israhel natum secundum carnem deum esse apostolus dicit: tu doce quando non fuerit er quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia deus. uides, quia hoc apostolus unitate coniunxerit, separari a Christo deus omnino non potest. sicut enim ex illis Christum apostolus praedicat, ita deum in Christo esse confirmat.

  79. 3.1.4.1

    aut utrumque hoc neges necesse est aut utrumque fatearis. natus secundum carnem Christus ex illis dicitur, sed idem in Christo deus ab apostolo praedicatur. unde et alibi: deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi. diuidi hoc ab alterutro nequaquam potest. aut Christum ex illis editum denega aut ex uirgine deum in Christo editum confitere, qui est, inquit, super omnia deus benedictus in saecula.

  80. 3.2.1.1

    Sufficere quidem fidelibus ad indicandum maiestatem diuinitatis nomen dei abunde potuit: sed addendo super omnia deus benedictus blasphemiam perfidae assertionis exclusit, ne quis scilicet impiorum uocabulum dei interdum etiam hominibus temporarie dono diuinae dispensationis indultum ad iniuriam summae diuinitatis assumeret et contumeliosis deo comparationibus coaptaret, sicut utique illud quod ad Moysen dicit deus: dedi te deum Pharaoni, aut illud: ego dixi: dii estis, eum utique euidentissimam indulti nominis habeat significationem.

  81. 3.2.2.1

    nam ubi dicit ego diii, non tam nomen est potestatis quam sermo dicentis. sed et illud ubi dicit dedi te deum Pharaoni, non diuinitatem accipientis, sed potestatem dantis exposuit. nam cum dixerit dedi, in illo utique significata est dei potestas qui dedit, non diuinitatis natura in eo qui accepit. de deo autem ac domino nostro Iesu Christo cum dicitur qui est super omnia deus benedictus in saecula, et res statim probatur in uerbo et uerbi res demonstratur in nomine, quia dei nomen in dei filio non significatio est adoptionis indultae, sed ueritas proprietasque naturae.

  82. 3.3.1.1

    Itaque, idem inquit apostolus, nos ex hoc neminem nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. bene sibi cuncta sacri sermonis scripta conueniunt et in omni penitus sui parte, etiam ubi uerborum specie non consonant, rerum tamen uirtute concordant, sicut in hoc quod ait: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus: testimonium enim dicti praesentis confirmatio superioris est quod dixit: ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

  83. 3.3.2.1

    illic enim posuit: ex quibus Christus secundum carnem, hic autem: et si cognouimus Christum secundum carnem, illic: qui est super omnia deus, hic autem: Christum secundum carnem nunc iam non nouimus. species uerborum est alia, sed rei uirtus una. eundem- Idem enim, quem illic secundum carnem natum deum super omnia praedicat, eundem hic secundum carnem se iam non nosse confirmat, ideo scilicet, quia eundem, quem natum in carne nouerat, deum in saecula. confitetur, et ideo a se eum ignorari secundum carnem, quia sit super omnia deus benedictus in saecula. ac per hoc et illud ibi: qui est super omnia deus, hoc dicit: non nouimus iam Christum secundum carnem, et hic: non nouimus iam Christum secundum carnem, hoc ait: qui est deus benedictus in saecula.

  84. 3.3.3.1

    ascendit orgo quodammodo «uasi in altiorem gradum doctrinae apostolicae praedicatio, et licet sensu sibi in utroque conueniat, sacramentum tamen perfectae fidei quasi sententia expressiore confirmat dicens: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus, uidelicet quia prius eum et hominem scimus et deum, nunc tantum deum. cessante enim infirmitate carnis nihil in eo iam nouimus nisi uirtutem diuinitatis, quia totum in eo uirtus est maiestatis diuinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae. omne ergo penitus hoc testimonio mysterium et sumptae carnis et perfectae diuinitatis exposuit.

  85. 3.3.4.1

    dicens eum et si cognouimus Christum secundum carnem sacramentum nati in carne dei locutus est, adiciens autem nunc iam non nouimus uim depositae infirmitatis explicuit. ac per hoc cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio autem ad honorem diuinitatis. hoc est enim dicere: cognouimus Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum carnem agnosceretur fuit: nunc iam non nouimus, postquam esse desiuit.

  86. 3.3.5.1

    natura enim carms in spiritalem est translata substantiam, et illud, quod fuerat quondam hominis, factum est totum dei: et ideo non nouimus Christum secundum carnem, quia absorta per diuinam maiestatem infirmitate corporea nihil sacro resedit corpori, ex quo inbecillitas in eo carnis possit agnosci. ac per hoc, quidquid fuerat prius substantiae duplicis, factum est uirtutis unius, cum utique non sit dubium Christum, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, totum uiuere et maiestate diuina.

  87. 3.4.1.1

    Quod scilicet apostolus omni scriptorum suorum corpore praedicans bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed I per Iesum Christum et deum patrem. uides quam bene sibi in prioribus praesentibusque conueniat. illic enim dicit: nunc iam non nouimus Christum secundum carnem, hic ait: non ex hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum. patet quemadmodum etiam hic idem quod in superioribus doceat.

  88. 3.4.2.1

    dicens enim missum se non per hominem, hoc dicit: non nouimus Christum secundum carnem. et ideo non per hominem missus sum, sed per Christum, quia per Christum missus non per hominem missus sum, sed per deum. nomen enim in eo iam hominis non cadit, in quo totum diuinitas uindicauit. et ideo cum dixisset missum se non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, bene addidit et deum patrem, hoc est, missum se a deo patre et a deo filio esse designans.

  89. 3.4.3.1

    in quibus utique licet propter mysterium sacrae et ineffabilis generationis duplex sit persona, generantis et geniti, una tamen est uirtus mittentis dei. et ideo ille missum se a deo patre et deo filio dicens in personis quidem dualem ostendit numerum, sed in missione unam docuit potestatem.

  90. 3.5.1.1

    Sed per Iesum Christum et deum patrem qui L suscitauit eum a mortuis. praeclarus utique et admirabilis magister, sciens dominum Iesum Christum sicut uerum deum, ita et uerum hominem praedicandum, ita semper maiestatem diuinitatis in eo praedicat, ut incarnationis confessionem penitus non relinquat, excludens utique et phantasma Marcionis incarnatione uera et paupertatem Hebionis diuinitate perfecta, ne scilicet per alterutram blasphemiae peruersitatem dominus Iesus Christus aut homo penitus sine deo aut deus sine homine credatur.

  91. 3.5.2.1

    bene ergo apostolus missum se sicut a deo patre, ita et a deo filio praedicans confessionem statim dominicae incarnationis adiunxit dicens: qui suscitauit eum a mortuis, uerum scilicet incarnati dei corpus suscitatum a mortuis docens iuxta illud: et si cognouimus secundum carnem Christum, bene addens: sed nunc iam non nouimus.

  92. 3.5.3.1

    hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, quod sit a mortuis suscitatus, in eo uero se eum iam non nosse secundum carnem, quod cessante carnis fragilitate in sola eum nouerit dei esse uirtute: fidelis scilicet praedicandae dominicae diuinitatis et satis idoneus testis, qui in principio uocationis suae caelitus castigatus maiestatem suscitati a mortuis domini Iesu Christi non fide tantum animi sui crederet, sed etiam oculis corporalibus approbasset.

  93. 3.6.1.1

    Unde etiam apud Agrippam regem et ceteros mundi iudices disserens ita ait: dum irem Damascum cum potestate et permissu principis sacerdotum, die media in uia uidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et omnes qui simul mecum erant, omnesque nos cum decidissemus in terram, audiui uocem dicentem mihi Hebraica lingua: Saule Saule, quid me persequeris? durum tibi est contra stimulum calcitrare. ego autem dixi: quis es, domine? dominus autem dixit ad me: ego sum Iesus Nazarenus quem B tu persequeris.

  94. 3.6.2.1

    uides quod eum apostolus, quem in tanto -fulgore maiestatis uiderat, recte iam se secundum carnem non nosse dicebat. cum enim iubar illud diuini luminis, quod sus- A tinere non potuit, in ipsa sui prostratione uidisset, uox haec secuta est: Saule Saule, quid me persequeris? cui quaerenti, quis esset, ita euidenti dominus personae suae significatione respondit: ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris. te, te, inquam, haeretice, nunc interrogo, te appello: credis de se apostolo aut non credis? aut, si id parum aestimas, credis de se domino aut non credis? si credis, finita quaestio est. hoc enim necesse est quod nos credimus credas.

  95. 3.6.3.1

    nos enim iuxta apostolum et si cognouimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus: nos Christum contumeliis non afficimus, nos carnem a deo non separamus, et totum, quod Christus est, esse in deo credimus. tu ergo si idem quod nos credimus credis, eadem necesse est fidei sacramenta fatearis. si autem a nobis dissides, si neque ecclesiis neque apostolo neque ipsi denique de se deo credis, ostende nobis, in hoc quod apostolus uidit quid sit caro et t quid sit deus. ego enim hic discernere nihil ualeo. uideo ineffabilem inluminationem, uideo inexplicabilem claritatem, uideo splendorem humanae fragilitati intolerabilem et supra id quod ferre mortales oculi queunt inaestimabili maiestatem dei luce fulgentem. quae hic diuisio, quae discretio est?

  96. 3.6.4.1

    in uoce Iesum audimus, in maiestate deum cernimus: quid est aliud nisi ut in una eademque substantia deum et Iesum esse credamus? uolo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te loqui. dic mihi, quaeso, si tibi nunc persequenti fidem catholicam id appareret quod ignoranti apostolo tunc apparuit. si te inopinantem atque securum fulgor ille circumdaret et perculsum atque perterritum splendor inmensi luminis consternaret iaceresque in tenebris oculorum atque errorum tuorum, quas tibi inmensus et ineffabilis pauor mentis augeret:

  97. 3.6.5.1

    dic mihi, obsecro, cum te inminentis mortis formido premeret et terror comminantis desuper maiestatis urgueret, audires quoque illud in tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen: Saule Saule, quid me persequeris? et quaerenti tibi, quis esset, responderetur e caelo: ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris: quid diceres? \'nescio, non ad plenum adhuc credo: deliberare amplius mecum uolo, quem te esse existimem qui de caelo loquaris, qui me fulgore tuae diuinitatis obruis, cuius uocem audio et maiestatem ferre non possum.

  98. 3.6.6.1

    tractandum mihi de hoc negotio est, credendum tibi sit an non credendum, Christus sis tu an deus, si deus solus sis an in Christo, si Christus solus sis an in deo. discretionem hanc subtiliter obseruari et diligenter considerari uolo, quid credendus, quid iudicandus sis. nolo enim aliquid de officio meo perdere, ut, cum te ut hominem despiciam, aliquid tibi diuini honoris impendam: i si ergo, ut Paulus tunc apostolus iacuit, prostratus humi iaceres et fulgore diuini luminis obumbratus extremos spiritus ageres, haec forsan diceres, haec otiosae loquacitatis garrulitate gannires.

  99. 3.6.7.1

    sed quid facimus quod aliud tunc apostolo uisum est, et cum tremens ac semianimus concidisset, dissimulandum ultra non censuit, deliberandum amplius non putauit suffecitque ei quod ineffabilibus experimentis, quem ignorans hominem esse credidit, admonitus deum esse cognouit: non dissimulauit, non distulit nec male conceptum errorem infideli amplius deliberatione suspendit, sed audito e caelis Iesu domini sui nomine subdita ut famulus, trepida ut flagellatus, deuota ut conuersus uoce respondit: quid faciam, domino?

  100. 3.6.8.1

    itaque paratissima ac deuotissima fide id statim meruit, ut, quem fideliter credidit, eo ipso iugiter non careret, et ad quem corde transierat., is in cor eius ipse transiret, dicente ipso de se apostolo: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi?

Next → — showing 1100 of 461

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.