Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Institutiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 794 sections

  1. 11-196

    VIIII. Quod non solum apostolus, sed etiam hi, qui cum illo erant, manibus suis operati sunt.

  2. 12-197

    X. Quod ob hoc manibus suis apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum.

  3. 13-198

    XI. Quod non solum exemplo, sed etiam uerbis praedicans monuerit operari.

  4. 14-199

    XII. De eo quod dicit: si quis non uult operari, nec manducet.

  5. 15-200

    XIII. De eo quod dicit: audiuimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete.

  6. 16-201

    XIIII. Quod multa uitia amputet operatio manuum.

  7. 17-202

    XV. De humanitate etiam otiosis et neglegentibus inpertienda.

  8. 18-203

    XVI. Quod non odii causa, sed dilectionis eos qui delinquunt corripere debeamus.

  9. 19-204

    XVII. Diuersa testimonia, quibus apostolus praecepit operari debere uel ipse operatus fuisse monstratur.

  10. 20-205

    XVIII. Quod tantum operari sit apostolus, quantum non sibi soli, sed etiam his qui cum eo erant posset sufficere.

  11. 21-206

    XVIIII. Quemadmodum intellegi debeat: beatius est magis dare quam accipere.

  12. 22-207

    XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat.

  13. 23-208

    XXI. Diuersa testimonia de Salomone contra acedian.

  14. 24-209

    XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent.

  15. 25-210

    XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum.

  16. 26-211

    XXIIII. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne subposito concremabat.

  17. 27-212

    XXV. Uerba abbatis Moysi, quae dixerit mihi de remedio acediae.

  18. 10.1.1.1

    Sextum nobis certamen est, quod Graeci ὰϰηδὶαuocant, quam nos taedium siue anxietatem cordis possumus nuncupare. adfinis haec tristitiae ac solitariis magis experta et in heremo commorantibus infestior hostis ac frequens, maxime circa horam sextam monachum inquietans, ut quaedam febris ingruens tempore praestituto ardentissimos aestus accessionum suarum solitis ac statutis horis animae inferens aegrotanti. denique nonnulli senum hunc esse pronuntiant meridianum daemonem, qui i in psalmo nonagensimo nuncupatur.

  19. 10.2.1.1

    Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, cellae fastidium, fratrum quoque, qui cum eo uel eminus commorantur, tamquam neglegentium ac minus spiritalium aspernationem gignit atque contemptum. ad omne quoque opus, quo ?? saepta sui cubilis est, facit desidem et inertem: non eum in cellula residere, non operam sinit inpendere lectioni. nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemescit nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, queritur atque suspirat et ab omni se dolet spiritali quaestu inanem in loco uacuumque consistere, utpote qui, cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificauerit nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit.

  20. 10.2.2.1

    absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit, consortia quoque ibidem fratrum suauia et plena spiritali conuersatione depingit: e contra uniuersa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus, qui morantur in loco, se ne ipsum quidem uictum corporis absque ingenti labore conquiri. postremo non posse se saluari in eo loco durantem nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, pereundum erit, exinde semet ipsum quantocius asportarit.

  21. 10.2.3.1

    dein lassitudinem corporis cibique osuriem quinta sextaque hora tantam suscitat, ut uelut longo itinere grauissimoque labore confectus sibimet lassusque uideatur, aut quasi refectionem cibi biduano ieiunio triduanoue distulerit. tum praeterea huc illucque anxius circumspectat et nec fratrum sibi quempiam aduentare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur t cellam ac solem uelut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur, et ita quadam inrationabili mentis confusione uelut taetra subpletur caligine omnique actu spiritali redditur otiosus ac uacuus, ut nulla re alia tantae obpugnationis remedium quam uisitatione fratris cuiuspiam seu somni solius solacio posse aestimet inueniri.

  22. 10.2.4.1

    deinde honestas idem morbus ac necessarias suggerit salutationes fratribus exhibendas uisitationesque infirmorum uel eminus uel longius positorum: quaedam etiam pia ac religiosa dictat officia, illos uel illas debere parentes inquiri et ad salutandos eos crebrius properari, illam religiosam deuotamque deo feminam, omni praesertim parentum subsidio destitutam, magnum opus esse pietatis frequenter inuisidio, ac si quid ei sit necessarium, quae a propriis parentibus neglegitur atque despicitur, sanctissimum procurari, magisque oportere in his operam pietatis inpendi quam infructuosum ac sine ullo profectu in cellula residere.

  23. 10.3.1.1

    Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis inpetita, donec acediae spiritu uelut ariete ualidissimo fatigata aut in somnum discat concidere aut excussa claustris cellulae suae consolationem inpugnationis huius uisitatione fratris consuescat adquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio paulo post acrius infirmanda. frequentius enim aduersarius ac dirius adtemptabit, quem conserto proelio praebiturum comminus sibi terga cognoscit salutemque sibi non de uictoria nec de conflictu, sed de fuga sperare peruidet, donec paulatim protractus e cella actus suae professionis incipiat obliuisci, qui non est alius quam intuitus et contemplatio diuinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest nisi in silentio et iugi cellae perseuerantia ac meditatione conquiri, atque ita militiae suae fugitiuus ac desertor Christi miles effectus inplicet se negotiis saecularibus, ei cui se probauit minime placiturus.

  24. 10.4.1.1

    Huius aegritudinis uniuersa incommoda une uersiculo beatus Dauid eleganter expressit dormitauit, inquiens, anima mea prae taedio, id est prae acedia. proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse. uere enim ab omni contemplatione uirtutum et intuitu spiritalium sensuum dormitat anima, quae perturbationis huius telo fuerit sauciata.

  25. 10.5.1.1

    Itaque Christi uerus athleta, qui agonem perfectionis cupit legitime decertare, hunc quoque morbum de latebris animae suae festinet extrudere, et ita contra hunc quoque nequissimum acediae spiritum utrubique contendat, ut neque somni telo elisus concidat neque de monasterii claustris expulsus quamuis sub praetextu coloris pii fugitiuus abscedat.

  26. 10.6.1.1

    Quemcumque enim in parte qualibet coeperit superare, aut tamquam inertem et dediticium sibi patietur absque ullo profectu spiritus in cellula commorari aut excussum exinde instabilem de cetero reddet ac uagum, et ad omne opus desidem cellas fratrum iugit-er faciet ac monasteria circumire nihilque aliud procurare, quam ubi quoue colore occasionem refectioni futurae ualeat praeparare. mens enim otiosi nihil aliud cogitare nouit quam de escis ac uentre, donec inuenta quandoque sodalitate cuiusdam uiri uel feminae aequali tepore torpentis rebus eorum ac necessitatibus inuoluatur et ita paulatim reddatur noxiis occupationibus inretitus, ut tamquam serpentinis spiris obstrictus numquam deinceps ad perfectionem professionis antiquae se ualeat enodare.

  27. 10.7.1.1

    Hunc morbum, qui de acediae spiritu nascitur, beatus apostolus ut uerus ac spiritalis medicus uel tunc iam conspiciens serpere uel emersurum spiritu sancto reuelante prospiciens salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praeuenire festinat. Thessalonicensibus enim scribens et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus infirmitatem susceptorum blanda lenique uerbi curatione fomentans ac de caritate incipiens eosque in ea parte conlaudans, quousque letale uulnus leniore remedio delenitum deposita tumoris indignatione facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis: ipsi enim a deo docti estis ut diligatis inuicem: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia.

  28. 10.7.2.1

    praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris uerbi placidas et paratas. rursum infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis. adhuc eos blanda uerborum lenitate demulcet, ne forte necdum aptos ad perceptionem perfectae curationis inueniat. quid est quod rogas, apostole, ut in quo abundent magis? scilicet in caritate, de qua superius dixerat: de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis. et quid necesse est ut dicas eis: rogamus autem uos, ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: ipsi enim uos a deo docti estis ut diligatis inuicem, tertium quoque maius adicias, quod non solum a deo docti sint, uerum etiam conpleant opere quae docentur. etenim facitis illud, inquit, non in uno uel duobus, sed in omnes fratres, nec in uestros tantummodo ciues uel notos, sed in uniuersa Macedonia.

  29. 10.7.3.1

    dic igitur tandem, quid est quod tanto opere haec praemittis? iterum. infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis, et uix aliquando in id quod olim moliebatur erumpit: et operam detis ut quieti sitis. dixit primam causam, deinde infert secundam: et ut uestra negotia agatis, tertiam quoque: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis, quartam: et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, w quintam: et nullius aliquid desideretis. ecce illa cunctatio, quam tantis proferre prooemiis differebat, quid in eius pectore parturire agnoscitur? et operam detis ut quieti sitis, id est in uestris cellulis commorantes nec diuersis rumoribus, qui solent otiosorum uotis uel fabulis generari, inquieti effecti aliis quoque inquietudines inferatis. et ut uestra negotia.

  30. 10.7.4.1

    agatis, non curiositate uestra actus mundi uelitis inquirere ac diuersorum conuersationes explorantes operam uestram non erga correctionem uestram seu uirtutum studia, sed ad detractationes fratrum uelitis inpendere. et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis. cur illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est ne inquieti essent uel aliena. curarent negotia uel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt uel alterius aliquid desiderarent, nunc intulit dicens: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis.

  31. 10.7.5.1

    ut I enim fierent illa, quae superius reprehendit, otii causam esse euidenter expressit. nullus enim potest uel inquietus esse uel aliena curare negotia, nisi qui operi manuum suarum non adquiescit insistere. quartum quoque intulit morbum, qui ei hoc ipso otio nascitur, id est ut inhoneste non ambulent, dicens: et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. numquam potest ne apud eos quidem qui saeculi homines sunt honeste incedere, qui nequaquam claustris cellae et operi manuum suarum inhaerere contentus est, sed necesse est eum honestum esse, dum necessaria uictus requirit, adulationi quoque operam dare, nouitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occasiones conquirere, per quas sibimet ipsi aditum paret ac facultatem, qua diuersorum domos ualeat penetrare.

  32. 10.7.6.1

    et nullius aliquid desideretis. non potest non alienis donis et muneribus inhiare, qui non delectatur pio quietoque labore operis sui cotidiani uictus parare substantiam. uidetis tot causas, tam graues ac turpes una uitii labe generari. denique hos ipsos, quos in epistula prima molli fouerat palpatione uerborum, qualiter in secunda, uelut qui non profecissent ad remedia leniora, austerioribus quibusdam et causticis medicamentis sanare adgreditur nullaque iam mitium uerborum fomenta praemittit, non illam teneram uocem ac blandam, ut ibi: rogamus autem uos, fratres, sed: denuntiamus uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate.

  33. 10.7.7.1

    ibi rogat, hic dennntiat: in illa blandientis affectus, in hac obtestantis seueritas et minantis. denuntiamus uobis, fratres: quia prius rogantes contempsistis audire, saltim nunc denuntiantibus oboedite. ipsamque denuntiationem non nudo uerbo, sed cum obtestatione nominis domini nostri Iesu Christi terribilem infert, ne forte simplicem uelut humana uoce prolatam rursum contemnerent nec magnopere ducerent obseruandam, statimque ut peritissimus medicus putribus membris, quibus leni medicamento remedium ferre non potuit, mederi spiritalis ferri incisione pertemptat ut subtrahatis uos, inquiens, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.

  34. 10.7.8.1

    itaque ab his, qui uacare operi nolunt, iubet subtrahi et uelut membra otii corrupta putredine desecari, ne inertiae morbus uelut letale contagium etiam sanas membrorum partes tabo serpente corrumpat. dicturusque de his, qui operari suis manibus nolunt et panem suum cum silentio manducare, a quibus etiam praecepit subtrahendum, qualibus eos a principio probris inurat adtendite. in primis inordinatos dicit nec secundum suam traditionem ambulare, aliis uerbis contumaces eos, utpote qui nollent iuxta institutionem eius incedere, et inhonestos esse designans, id est non processionis, non uisitationis, non uerbi, non temporis oportunitatem congruam honestamque sectantes. omnibus enim uitiis istis inordinatum quemque necesse est subiacere.

  35. 10.7.9.1

    et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et in hoc rebelles eos quodammodo et contemptores notat, qui traditionem, quam acceperunt ab eo, tenere contemnant nec imitari uelint id, quod magistrum non solum uerbo docuisse meminerint sed etiam opere nouerint perfecisse. ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos. inmanem cumulum reprehensionis exaggerat, cum hoc eos adserit non obseruare, quod et memoriae eorum inhaereat et ad imitandum non solum uerbo instruente didicerint, sed etiam exemplo operum prouocante susceperint.

  36. 10.8.1.1

    Quia non inquieti fuimus inter uos. cum se uult inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium conprobare, eos qui operari nolunt abunde notat otiositatis uitio inquietos semper exsistere. neque gratis panem manducauimus ab aliquo. per singula uerba increpationis auxesin facit doctor gentium, praedicator euangelii dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui nouit dominum praecepisse, ut qui euangelium denuntiant de euangelio uiuant, et rursum: dignus est operarius cibo suo.

  37. 10.8.2.1

    cum utique non gratis, qui euangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens cibum sibi dominicae iussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio uerbi commissa est, sed ne ulla quidem nisi animae nostrae solius cura mandatur? qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem uas electionis, euangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus?

  38. 10.8.3.1

    adhuc additamenta suae castigationis exaggerat, non enim simpliciter dixit \'non comedimus gratis panem ab aliquo uestrum\' et huc usque stetit (poterat enim uideri proprio otiosoque sumptu ac recondita pecunia uel aliorum, licet non istorum, conlatione seu muneribus sustentatus fuisse), sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, id est nostro opere specialiter sustentati, et hoc, inquit, non pro nostra uoluntate nec pro delectatione, ut requies et exercitium corporis inuitabat, sed ut necessitas et inopia uictus non sine ingenti fatigatione corporis facere conpellebat. non solum namque per totum diei spatium, sed etiam noctis, quod quieti corporis uidetur indultum, hoc opus manuum pro escae sollicitudine indesinenter .

  39. 10.9.1.1

    Nec tamen se solum taliter inter eos conuersatum fuisse testatur, ne forte non magna nec generalis uideretur haec forma, si ipsius tantum traderetur exemplo, sed etiam omnes, qui erant secum ad ministerium euangelii deputati, id est Siluanum et Timotheum, qui haec eadem cum eo scribunt, adserit simili opere laborasse. in eo etiam quod dicit ne quem uestrum grauaremus uerecundiam eis incutit magnam. si enim ille, qui euangelium praedicabat signis illud uirtutibusque conmendans, ne grauaret quempiam, gratis panem i manducare non audet, quomodo illi non aestiment se grauare, qui cotidie eum otiosi uacantesque praesumunt?

  40. 10.10.1.1

    Non quasi non habuerimus potestatem., sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum. nos. pandit causam cur tantum sibi laboris indixerit: ut, inquit, formam daremus uobis ad imitandum nos, ut, si forte doctrinam uerborum auribus uestris frequenter ingestam obliuioni traderetis, saltim conuersationis exempla sub oculorum fide nobis tradita memoriter retineretis. haud lenis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens tantum sibi fatigationis indixerit. et quidem, inquit, cum haberemus potestatem et paterent nobis facultates omnium uestrum atque substantiae, et utendi eis domini nostri nossem me habere permissum, non sum tamen usus hac potestate, ne, quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum. et idcirco euangelium praedicans meis manibus atque opere malui sustentari, ut uobis quoque uolentibus iter uirtutis incedere uiam perfectionis aperirem et conuersationis formam meo labore praeberem.

  41. 10.11.1.1

    Sed ne forte tacitus operans et erudire eos uolens exemplis minime illos etiam praeceptorum monitis instruxisse uideretur, infert: nam et cum essemus, inquit, apud uos, hoc denuntiabamus uobis, quoniam, si quis non uult operari, nec manducet. adhuc illorum desidiam, qui scientes eum ut magistrum bonum doctrinae gratia et institutionis obtentu suis manibus operatum imitari contemnunt., et diligentiam cautionemque suam exaggerat, dicens non tantum se hoc illis exemplo tradidisse praesentem, sed etiam uerbis iugiter praedicasse, ut, si quis scilicet non uult operari, nec manducet

  42. 10.12.1.1

    Non iam doctoris uel medici utitur ad eos consilio, sed districtione in eos iudiciariae pronuntiationis inuehitur et apostolica potestate resumpta uelut e tribunali in contemptores sententiam dicit: illa nempe potestate, quam cum interminatione scribens ad Corinthios a domino sibi adseruit datam, cum eos in delicto positos praemoneret., ut ante aduentum suum semet ipsos corrigere festinarent, ita praecipiens: rogo uos ne praesens conpellar audere in quosdam potestate illa quae data est mihi in uobis, et iterum: si enim uoluero aliquid gloriari de potestate, quam dedit mihi dominus in aedificatione et non in destructione uestra, non erubescam. illa, inquam, potestate pronuntiat: si quis non uult operari, nec manducet, non gladio carnali eos addicens, sed auctoritate sancti spiritus huius uitae eis interdicens substantiam, ut, si forte poenam futurae mortis minime cogitantes adhuc uelint amore otii exsistere contumaces, saltim necessitate naturali constricti et metu praesentis interitus salutaria praecepta suscipere cogantur,

  43. 10.13.1.1

    Post tantum itaque rigorem euangelicae districtionis nunc causam exponit, cur haec uniuersa praemiserit: audimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes sed curiose agentes. nusquam eos, qui dediti esse operi nolunt, uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est. in priore namque epistula inordinatos eos appellat nec secundum traditionem ambulare, quam acceperunt ab eo, inquietos etiam esse definit et gratis panem manducare. rursum hic: audimus, inquit, quosdam inter uos ambulare inquiete. et subiungit statim secundum languorem, qui inquietudinis huius est radix: nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ei isto uelut quidam ramunculus oritur: sed curiose agentes.

  44. 10.14.1.1

    Itaque fomiti uitiorum tantorum congruam nunc emendationem conferre festinat, et illa apostolica qua usus fuerat paulo ante deposita potestate iterum ad uiscera pii patris uel clementis reuertitur medici, et uelut filiis susceptisque suis consilio salubri infert remedia sanitatis dicens: his autem qui huiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Iesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent causas tantorum ulcerum, quae de radice otiositatis emergunt, uno operationis salutari praecepto curauit ut ^ peritissimus medicorum, ceteras quoque ualitudines malas eodem cespite pullulantes sciens protinus extinguendas origine morbi principalis exempta.

  45. 10.15.1.1

    Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac prouidus medicus non solum infirmantum cupit mederi uulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat dicens: uos autem nolite deficere bene facientes. qui nos, id est uias nostras sectantes exempla uobis tradita operis imitatione conpletis ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini, nolite deficere bene facientes, id est humanitatem uestram erga eos, si forte neglexerint obseruare quae diximus, similiter inpertite. ut castigauit illos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent, ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis inpertire domini praecepto iubemur, si forte quidam praui ad sanam doctrinam conuerti noluerint, non abscidant ab eis, sed bene facere et fouere eos tam consolationis et correptionis sermone quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.

  46. 10.16.1.1

    Rursum tamen, ne forte hac lenitate prouocati quidam praeceptis eius oboedire contemnant, intermiscet apostolicam seueritatem: quodsi quis non oboedit uerbo nostro per epistulam, hunc notate et nolite commisceri cum illo, ut confundatur. monensque eos pro reuerentia sui et utilitate communi quid oporteat obseruari quaque cautione apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi lenitatem, et ut filios suos, quem erga praedictos pro caritate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet: et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. seueritati iudiciariae paternam intermiscuit pietatem et sententiam apostolico rigore prolatam clementi mansuetudine temperauit. nam et notari iubet eum, qui oboedire suis praeceptis contempserit, et cum illo non commisceri: et tamen haec fieri non odii uitio praecepit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu. nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut, qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltim publica omnium uestrum segregatione confusus ad tramitem salutis incipiat aliquando reuocari.

  47. 10.17.1.1

    In epistula quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecepit dicens: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus. in actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eam, sed etiam opere perfecisse similiter inuenimus. nam cum uenisset Corinthum, alibi se manere non patitur nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod eiusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. ita enim habes: post haec Paulus egressus ab Athenis uenit Corinthum, et inueniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem eius, accessit ad eos, eo quod eiusdem esset artis, et manebat cum eis et operabatur: erat enim scenofactoriae artis.

  48. 10.18.1.1

    Dein procedens Miletum et exinde mittens Ephesum conuocansque ad se presbyteros Ephesiorum ecclesiae et dans eis praecepta, quemadmodum regere ecclesiam dei se absente deberent, ait: argentum et aurum nullius concupiui: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. omnia ostendi uobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: beatius est magis dare quam accipere. graue nobis suae conuersationis reliquit exemplum, cum se non solum id operatum esse testatur, quod necessitatem sui tantummodo corporis expediret, sed etiam quod usibus eorum qui secum erant posset sufficere, his uidelicet qui cotidie necessariis ministeriis occupati nequaquam sibi parare similiter uictum suis manibus occurrebant. et sicut ad Thessalonicenses operatum se dixit, ut illis formam daret ad imitandum eum, et hic tale aliquid intulit dicens: omnia ostendi nobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, scilicet uel mente uel corpore, id est ut nostro potius labore sumptuque operis sudore quaesito et non de abundantiae cumulo seu reposita pecunia, sed ne de aliena quidem largitate ac substantia eos reficere festinemus.

  49. 10.19.1.1

    Et hoc ipsum domini dicit esse mandatum. quoniam ipse, inquit, dixit, id est dominus Iesus: beatius est magis dare quam accipere. haec est inpertientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem uel diffidentiam reseruata nec de reconditis auaritiae thesauris inpenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. et idcirco beatius est magis dare quam accipere, quia, cum illius qui accipit hic qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore proprio non solum suae necessitati sufficientiam, uerum etiam quod tribuat indigenti pia sollicitudine parare festinat, duplici gi\'atia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi uniuersarum rerum suarum abiectione possideat et munificentiam diuitis labore suo exhibeat et affectu, hic quidem honorans deum de suis iustis laboribus et delibans ei de fructibus iustitiae suae: ille uero otii torpore et inertia resolutus indignum se etiam cibo panis apostoli probat sententia, contra eius scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens.

  50. 10.20.1.1

    Nouimus fratrem, cuius etiam nomen, si amplius aliquid ei hoc instructionis accederet, proderemus. qui cum in coenobio moraretur eumque necessitas coartaret, ut statutum operis pensum cotidie oeconomo traderet, ne in maiorem operis modum alicuius propensius laborantis tenderetur uel confunderetur exemplo, cum in coenobio quempiam fratrum uidisset ingressum, qui ardore fidei uellet aliquid amplius operis consignare, si clandestinis eum persuasionibus reuocare ab huiusmodi intentione minime potuisset, consiliis prauis ac susurrationibus ad transmigrandum exinde persuadebat: et quo eum facilius asportaret, se quoque iam olim multis ex causis offensum confingebat uelle discedere, si solacium itineris uel comitis repperisset. cumque eum ad consensum occultis obtrectationibus n*onasterii pellexisset, condicens ei horam qua de monasterio deberet. exire uel locum quo se praeueniens expectaret, ipse uelut ilico subsecuturus ibidem subsistebat, illoque iam pro discessus sui uerecundia non audente ad monasterium de quo aufugerat ulterius adgregari, inlex fugae eius in coenobio residebat. hoc unum exemplum de istiusmodi genere hominum pro incipientium cautione posuisse sufficiat, quo pateat euidentius, quanta mala otiositas secundum scripturae sententiam in monachi mente parturiat, uel quemadmodum corrumpant mores bonos conloquia mala.

  51. 10.21.1.1

    Quod otiositatis uitium etiam sapientissimus Salomon euidentissime notat multis, ita dicens: qui sectatur otium, replebitur paupertate, uel uisibili scilicet uel inuisibili, qua necesse est otiosum quemque et diuersis uitiis inuolutum teneri et alienum semper exsistere a contemplatione dei uel diuitiis spiritalibus, de quibus beatus apostolus: quia in omnibus, inquit, diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia. de hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita describitur: et uestietur conscissa et pannosa omnis somniculosus.

  52. 10.21.2.1

    sine dubio enim non merebitur illo incorruptionis uestimento ornari, de quo apostolus praecepit: induite uos dominum Iesum Christum, et iterum: induti lurica iustitiae et caritatis, et de quo etiam dominus ad Hierusalem loquitur per prophetam: exsurge exsurge, Hierusalem, induere uestimentis gloriae tuae, quisque somno otii uel acediae superatus non industriae suae labore, sed inertiae pannis operiri maluerit, quos abscidens de perfecta plenitudine et corpore scripturarum non uestimentum gloriae nec decoris, sed ignominiosum excusationis uelamen suae coaptabit ignauiae.

  53. 10.21.3.1

    solent enim hi, qui sunt hac segnitie dissoluti, nolentes opere manuum sustentari, quod apostolus indesinenter exercuit uel nobis exercere praecepit, quibusdam uti testimoniis scripturarum, quibus quoddam inertiae suae uelamen inponant, dicentes scriptum esse: operamini non cibum qui perit. sed qui permanet in uitam aeternam, et: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei. sed haec testimonia panni quidam sunt de solida euangelicae lectionis plenitudine et ad hoc adsuuntur, ut contegant potius ignominiam otiositatis ac uerecundiae nostrae quam ut calefaciant et exornent nos illa pretiosa ueste perfectaque uirtutum, quam in Prouerbiis mulier illa sapiens, quae fortitudine et decore induta est, uel sibi uel uiro suo fecisse describitur: de qua etiam consequenter infertur: fortitudine et decore induta est, et laetata est in diebus nouissimis. de hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: uiae nihil operantium stratae sunt spinis, id est illis ac similibus uitiis, quae apostolus in superioribus de otio pullulare praefatus est, et iterum: in desideriis est omnis otiosus, de quibus apostolus commemorat dicens: et nullius aliquid desideretis, et ad extremum: multa enim mala docuit otiositas. quae euidenter apostolus in his quae supra exposuimus enumerauit dicens: nihil operantes sed curiose agentes, huicque uitio subiunxit aliud: et operam detis ut quieti sitis, et deinde ut uestra negotia agatis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. quos etiam inordinatos ac rebelles notat, ab his studiosos quosque segregari praecipiens: ut subtrahatis uos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.

  54. 10.22.1.1

    His itaque exemplis per Aegyptum patres eruditi nullo modo otiosos esse monachos ac praecipue iuuenes sinunt, actum cordis et profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes, et non solum a nullo quicquam ad usum uictus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum superuenientes ac peregrinos reficiunt fratres, uerum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per ciuitates his, qui squalore carcerum contabescunt, inmanem conferentes dirigunt alimoniae uictusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac uerum sacrificium domino tali oblatione se offerre credentes.

  55. 10.23.1.1

    Hinc est quod in his regionibus nulla uidemus monasteria tanta fratrum celebritate fundata, quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis iugiter perdurare, et si eis subpeditare quoquo modo ualeat sufficientia uictus alterius largitate, uoluptas tamen otii et peruagatio cordis diutius eos in loco perseuerare non patitur. unde haec est apud Aegyptum ab antiquis patribus sancta sententia, operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum uero innumeris spiritibus deuastari.

  56. 10.24.1.1

    Denique abba Paulus, probatissimus patrum, cum in heremo uastiore consistens, quae Porphyrio nuncupatur, palmarum fructibus et horto modico securus haberet sufficientem alimoniae suae uictusque substantiam nec posset aliquid aliud unde sustentaretur operis exercere, eo quod ab oppidis uel habitabili terra septem mansionibus uel eo amplius deserti illius separaretur habitatio, plusque expeteretur pro mercede uecturae quam ualere posset pretium operis desudati, conlectis palmarum foliis cotidianum pensum uelut exinde sustentandus a semet ipso iugiter exigebat. cumque opere totius anni antrum eius fuisset impletum, id quod sollicita cum laborauerat annis singulis igne subposito concremabat, in tantum probans sine opere manuum nec in loco posse monachum perdurare nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere, ut, cum hoc fieri nequaquam necessitas uictus exigeret, pro sola purgatione cordis et cogitationum soliditate ac perseuerantia cellae uel acediae ipsius uictoria et expugnatione perficeret.

  57. 10.25.1.1

    Cum incipiens in heremo commorari abbati Moysi omnium sanctorum summo dixissem me aegritudine acediae hesterno die grauissime fuisse confectum nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem, ille: non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te dediticium ac subditum praebuisti. grauius enim ut desertorem te ac fugitiuum deinceps aduersarius inpugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit, nisi de cetero commissa congressione non desertione cellae uel somni torpore ingruentes aestus eius ad horam euaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare. unde experimento probatum est acediae inpugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam. ______

  58. 1-213

    DE SPIRITU CENODOXIAE. CAPITULA.

  59. 2-214

    I. Quod septimum certamen aduersus cenodoxiam sit, et de natura eius.

  60. 3-215

    II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset.

  61. 4-216

    III. Quod cenodoxia. multiplex sit ac multiformis.

  62. 5-217

    IIII. Quomodo cenodoxia monachum a dextris et a sinistris inpugnet.

  63. 6-218

    V. Qua conparatione monstretur natura cenodoxiae.

  64. 7-219

    VI. Quod cenodoxia nec beneficio solitudinis extinguatur.

  65. 8-220

    VII. Quod cenodoxia, cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad luctam.

  66. 9-221

    VIII. Quod cenodoxia nec heremo nec aetate deferueat.

  67. 10-222

    VIIII. Quod cenodoxia periculosioi sit uirtutibus mixta.

  68. 11-223

    X. Exemplum regis Ezechiae, quemadmodum telo cenodoxiae deiectus fuerit. i

  69. 12-224

    XI. Exemplum regis Oziae eiusdem morbi labe superati.

  70. 13-225

    XII. Diuersa testimonia contra cenodoxiam.

  71. 14-226

    XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset.

  72. 15-227

    XIIII. Quemadmodum cenodoxia clericatus gradum suggerat ambiendum.

  73. 16-228

    XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet.

  74. 17-229

    XVI. De eo, quem senex superueniens repperit in cella cenodoxiae uanitate deludi.

  75. 18-230

    XVII. Quod aliter uitia curari non possint, nisi eorum radices et causae fuerint publicatae.

  76. 19-231

    XVIII. Quod monachus uitare debeat mulieres et episcopos.

  77. 20-232

    XVIIII. Remedia quibus ceuodoxiam superare possimus.

  78. 11.1.1.1

    Septimum nobis certamen est contra spiritum ϰενοδοξία, quam nos uanam siue inanem gloriam possumus appellare, multiformem, uarium atque subtilem, ita ut quibuslibet perspicacissimis oculis non dicam caueri sed peruideri deprehendiue deprehendiue possit.

  79. 11.2.1.1

    Non solum enim ut cetera uitia in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti, ita ut, qui non potuerunt carnalibus uitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur, tantoque est perniciosior ad conflictum quanto obscurior ad cauendum. omnium namque uitiorum manifestior apertiorque congressus est et in unoquoque eorum contradictione rigida confuta.tus incentor in- ( nalidior factus abscedet uictoremque suum deiectus aduersarius deinceps infirmior adtemptabit. hic uero cum pro elatione carnali pulsauerit mentem et fuerit responsionis scuto repulsus, rursus at quaedam multiformis nequitia priore habitu personaque mutata sub uirtutum specie uictorem confodere et iugulare pertemptat.

  80. 11.3.1.1

    Etenim cetera uitia seu perturbationes uniformes ac simplices esse noscuntur, haec uero multiplex et multiformis ac uaria, undique bellatori et ex omni parte uictori occurrens. nam et in habitu et in forma, in incessu, in uoce, in opere, in uigiliis, in ieiuniis, in oratione, in remotione, in lectione. in scientia, in taciturnitate, in oboedientia, in humilitate, in longanimitate militem Christi uulnerare conatur, et uelut quidam perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus inprouisum ac miserabile naufragium secundo nauigantibus uento, dum non cauetur nec praeuidetur, inportat.

  81. 11.4.1.1

    Itaque uia regia uolentem incedere per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris oportet apostolica disciplina transire per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et tanta cautione inter tumentes temptationum fluctus gubernante discretione et flante nobis spiritu domini iter dirigere uirtutis, ut dextra laeuaque si paululum deflectamus sciamus nos perniciosis mox cautibus inlidendos. ideoque per sapientissimum Salomonem monemur: ne deuerteris ad dextram neque ad sinistram, id est ne tibi de uirtutibus blandiaris et dextris successibus ac spiritalibus extollaris nec deflectens ad sinistrum tramitem uitiorum secundum apostolum gloriam tibi ex eis in tua confusione conquiras. nam cui sub specie succinctae uestis ac nitidae ϰενοδοξίαν non potuit generare, pro squalida et inculta ac uiliore conatur inserere: quem non potuit per honorem deicere, humilitate subplantat: quem scientiae et elocutionis ornatu nequiuit extollere, grauitate taciturnitatis elidit. si ieiunet palam, gloria uanitatis pulsatur: si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem uitio elationis obtunditur. ne uanae gloriae contagio maculetur, orationes prolixius sub fratrum uitat celebrare conspectu: et quod eas latenter exerceat nullumque habeat conscium facti, non effugit aculeos uanitatis.

  82. 11.5.1.1

    Pulchre seniores naturam morbi huius in modum caepae bolborumque describunt, quae uno decoriata tegmine r alio rursum inueniuntur induta totiensque repperiuntur obtecta, quotiens fuerint spoliata.

  83. 11.6.1.1

    In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem persequi non desistit, quantoque amplius uniuersum quis uitauerit mundum, tanto eum acrius insectatur. alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad oboediendum promptissimus, alium quod humilitate ceteros praeponderet, conatur extollere: alius scientiae, alius lectionis, alias uigiliarum prolixitate temptatur. nec alias quemquam hic morbus nisi suis nititur uirtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus uitae stipendia conquiruntur. uolentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere non alibi inimici insidiantes nisi in uia qua ambulant laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati Dauid sententiam: in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi, ut in hac ipsa scilicet uirtutum uia, qua gradimur tendentes ad brabium supernae uocationis, nostris elati successibus corruamus obligatisque pedibus animae nostrae concidamus cenodoxiae laqueis conpediti. et ita fit, ut qui aduersarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi , sublimitate uincamur, seu certe, quod est etiam aliud deceptionis ceptionis genus, ut excedentes continentiae uel nostrae possibilitatis modum perseuerantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus.

  84. 11.7.1.1

    Omnia uitia superata marcescunt et deuicta per singulos dies infirmiora redduntur et uel loco uel tempore minuuntur atque deferuent, seu certe a contrariis uirtutibus dissidentia uel cauentur facilius uel uitantur*: hoc uero deiectum acrius resurgit ad luctam et, cum putatur extinctum, sua morte uiuacius conualescit. cetera genera uitiorum eos tantum inpugnare solent. quos in certamine superarint: hoc uero suos uictores acrius insectatur, quantoque fuerit ualidius elisum, tanto uehementius uictoriae ipsius elatione congreditur. et haec est subtilis inimici uersutia, ut militem Christi propriis faciat telis obcumbere, quem hostilibus armis superare non potuit. ,

  85. 11.8.1.1

    Alia interdum uitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt et materie peccati uel oportunitate eius et occasione subtracta lentescere solent et minui: hoc uero cum\\ fugiente deserta penetrat nec loco nouit excludi nec extrinsecus materie subtracta marcescere. non enim aliunde quam uirtutum eius quem inpet.it successibus animatur. quaedam etiam processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque uanescunt: huic longaeuitas, nisi fuerit industria sollerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, uerum etiam maiora nouit fomenta congerere uanitatis.

  86. 11.9.1.1

    Postremo ceterae perturbationes a contrariis sibi uirtutibus dissidentes et ex aperto tamquam die claro bellantes et superantur facilius et cauentur: haec autem inserta uirtutibus et acie permixta uelut in nocte caeca dimicans atrocius inopinatos decipit et incautos.

  87. 11.10.1.1

    Ita namque Ezechiam regem Iudae, uirum in omnibus consummatae iustitiae et sanctarum scripturarum testimonio conprobatum, post innumera uirtutum praeconia uno elationis telo legimus fuisse deiectum, et qui internicionem centum octoginta quinque milium de exercitu Assyriorum, angelo sub nocte uastante, una prece ualuit inpetrare, uanitatis gloriatione supera- tur: cuius ut praeteream uirtutum tam prolixum catalogum, quem replicare perlongum est, hoc unum dicam, qui post indictum terminum uitae mortisque diem domini sententia praefinitum quindecim annis uitae metas excedere una oratione promeruit, sole per decem gradus, quos ad occasum tendens iam inlustrauerat, reuertente, qui lineas, quas abscessu eius umbra subsequens occuparat, suo rursum reditu fugans duplicatum diem uniuerso orbi contra fixas naturae leges inaudito miraculo praebuit.

  88. 11.10.2.1

    post tanta tamque incredibilia signa, post tam inmania documenta. uirtutum qualiter fuerit successibus suis elisus, audi scripturam narrantem: in diebus, inquit, illis aegrotauit Ezechias usque ad mortem, et orauit dominum: et exaudiuit eum, et dedit ei signum, illud scilicet quod legimus de solis datum esse reditu per Esaiam prophetam in quarto Regnorum libro. sed non, inquit, secundum beneficia, quae acceperat, retribuit ei, quia eleuatum e\'st cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Hierusalem: humiliatusque est postea eo quod exaltatum esset cor eius, tam ipse, quam habitatores Hierusalem: et idcirco non uenit super eos ira domini in diebus Ezechiae.

  89. 11.10.3.1

    quam perniciosus, quam grauis elationis est morbus. tantae iustitiae, tantae uirtutes, tanta fides atque deuotio, quae naturam ipsam ac totius mundi leges inmutare meruerunt, una elatione depereunt, ita ut uniuersis uirtutibus suis, ac si nec fuissent, obliuioni traditis iram confestim domini suscepisset, nisi eam resumpta humilitate placasset, ut, qui ^1 tam excelso meritorum fastigio elatione inpellente deciderat, non nisi per eosdem rursum humilitatis gradus ad amissum culmen ascenderet. uis aliud quoque exemplum similis ruinae percipere? ,

  90. 11.11.1.1

    Ozias, huius quem commemorauimus regis atauus, in omnibus ipse quoque scripturae testimonio conlaudatus, post ingentia uirtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos, \\ quos deuotionis ac fidei suae merito perpetrauit, disce qualiter \\ sit uanae gloriae elatione deiectus: et egressum est, inquit, ^ nomen Oziae, propter quod auxiliaretur ei dominus, et conroborasset illum. et cum conroboratum esset, eleuatum est cor eius in interitum suum, et neglexit dominum deum suum. cernis aliud exemplum ruinae grauissimae et conspicis duos uiros tam iustos tamque perfectos quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut, qui non potuerunt aduersis frangi, prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur, et qui in conflictu atque acie mortis euasere discrimina, tropaeis propriis triumphisque subcumbant.

  91. 11.12.1.1

    Ideo apostolus monet: nolite fieri inanis gloriae cupidi, et dominus Pharisaeos castigans quomodo, inquit, uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis? de his et beatus Dauid cum interminatione dicit: quoniam deus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent.

  92. 11.13.1.1

    Solet etiam incipientium mentes et eorum, qui minus adhuc uel uirtute animi uel scientia profecerunt, aut propter sonum uocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint uel exesis carnibus uel corpore lautiores, aut quod parentes diuites ac nobiles habeant, uel quod militiam honoresque contempserint.. interdum etiam dignitates et opes, quae forte ne adprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseuerasset in saeculo, uana spe etiam de incertis inflans eum et de his, quae numquam possedit, uelut qui ea contempserit, gloria uanitatis extollens.

  93. 11.14.1.1

    Nonnumquam uero clericatus gradum et desiderium presbyterii uel diaconatus inmittit. quem si uel inuitus fuisset indeptus, tanta expleturum sanctitate ac rigore depingit, ut ceteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanetitatis exempla, deinde multos non solum conuersationis forma, uerum etiam doctrina sua. sermoneque Iucraturum. facit etiam in solitudine uel in cella commorantem diuersorum domos ac monasteria mente atque animo circumire et plurimorum conuersiones sub incitamento imaginariae exhortationis adquirere.

  94. 11.15.1.1

    Agitur itaque infelix anima tali uanitate uelut profundissimo sopore delusa, ut plerumque huiusmodi cogitationum inlecta dulcedine et his oppleta simulacris ne praesentes quidem actus uel fratres ualeat contemplari, dum his, quae cogitationum peruagatione uigilans somniauit, delectatur inhaerere quasi ueris.

  95. 11.16.1.1

    Memini cuiusdam senis, cum in heremo Sciti commorarer. qui cum ad cellam cuiusdam fratris gratia uisitatio nis adueniens ostio proximasset audissetque eum quiddam obmurmurantem intrinsecus, paululum substitit, cognoscere uolens quidnam de scripturis legeret uel, sicut est moris, operans memoriter recenseret.. cumque piissimus explorator aure diligenter adplicita curiosius auscultaret) ita eum repperit huius spiritus inpugnatione pellectum, ut in ecclesia facere se crederet exhortatorium plebi sermonem. cumque subsistens senex audi sset eum finisse tractatum et mutato rursus officio celebrare uelut diaconum catechumenis missam, tum demum pulsauit ostium. qui egressus occurrensque seni ueneratione solita introducens que eum, quam olim uenerit, cogitationum suarum conscientia remordente perquirit, ne scilicet diutius ad ostium stans iniuriam pertulisset. ioculariter senex grateque respondit: modo, inquiens ueni, quando tu missam catechumenis celebrabas.

  96. 11.17.1.1

    Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de inpugnationum ui atque ordine uitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi ad deuitandos laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus. ita namque indifferernter haec ab Aegyptiis patribus proferuntur in medium, ut omnium uitiorum certamina, uel illa quae patiuntur uel quae passuri sunt iuniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis inlusiones omnium passionum, quaecumque incipientium sunt ac feruentium spiritu, conluctationum suarum arcana cognoscant et ea tamquam in speculo contemplantes et causas uitiorum quibus pulsantur et remedia doceantur, futurorum quoque certaminum congressibus antequam superueniant eruditi, qualiter praecauere et occurrere eis uel confligere debeant, instruantur.

  97. 11.17.2.1

    ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, uerum etiam futuris peritia sagaci occurrere eosque praeceptis uel poculis salutaribus praeuenire, ita hi quoque uerissimi animarum medici, emersuras ualitudines cordium spiritali conlatione uelut quodam caelesti antidoto praenecantes, in iuniorum mentibus non patiuntur adulescere, aperientes eis et causas inminentium passionum et remedia sanitatum.

  98. 11.18.1.1

    Quapropter haec est antiquitus patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione non potero, qui nec germanam uitare nec episcopi euadere manus potui, omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos. neuter enim sinit eum, quem semel suae familiaritati deuinxerit, uel quieti cellae ulterius operam dare uel diuinae theoriae per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhaerere.

  99. 11.19.1.1

    Ideoque athleta Christi, qui uerum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem uariamque bestiam omnimodis superare festinet. quam nobis ex omni parte uelut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus euadere, ut cogitantes illud Dauiticum eloquium: dominus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent, primitus nihil proposito uanitatis et inanis gloriae capiendae gratia nosmet ipsos facere permittamus: deinde ea, quae bono initio fecerimus, obseruatione simili custodire nitamur, ne omnes laborum nostrorum fructus post inrepens cenodoxiae morbus euacuet: quidquid etiam in conuersatione fratrum minime communis usus recipit uel exercet, omni studio ut iactantiae deditum declinemus, et ea, quae nos possunt inter ceteros notabiles reddere, ac ueluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, uitemus.

  100. 11.19.2.1

    his enim uel maxime indiciis cenodoxiae letale contagium nobis inhaerere monstrabitur. quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructus laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia ueluti sacrilegos soluturos, utpote qui ad iniuriam dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius, homines deo et gloriam mundi gloriae domini praetulisse conuicti.

← Previous · Next → — showing 601700 of 794

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.