Institutiones
- 1-233
DE SPIRITU SUPERBIAE. CAPITUTLA.
- 2-234
I. Quod octauum certamen aduersus spiritum superbiae sit, et de natura eius.
- 3-235
II. Quod superbiae duo sint genera.
- 4-236
III. Quod superbia- omnes pariter uirtutes auferat.
- 5-237
IIII. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo diabolus factus sit.
- 6-238
V. Quod fomites omnium uitiorum de superbia pullularint
- 7-239
VI. Quod superbiae uitium, cum sit in ordine conluctationis extremum, tempore tamen et origine) primum sit.
- 8-240
VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum deum aduersarium habere mereatur.
- 9-241
VIII. Quemadmodum deus superbiam diaboli uirtute humilitatis extinxerit, et diuersa super hoc testimonia.
- 10-242
VIIII. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus.
- 11-243
X. Quod nemo possit perfectionem uirtutum uel promissam beatitudinem suis tantum uiribus obtinere.
- 12-244
XI. Exemplum latronis siue Dauid uel uocationis nostrae ad dei gratiam demonstrandam.
- 13-245
XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini conparari.
- 14-246
XIII. Traditio seniorum de consequenda puritate.
- 15-247
XIIII. Quod adiutorium dei laborantibus tribuatur.
- 16-248
XV. A quibus perfectionis uiam discere debeamus.
- 17-249
XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere.
- 18-250
XVII. Testimonia diuersa, quibus euidenter ostenditur nihil posse nos quod ad salutem nostram pertinet sine adiutorio dei perficere.
- 19-251
XVIII. Quod non solum in naturali condicione, sed etiam in cotidiana dispensatione dei gratia muniamur.
- 20-252
XVIIII. Quod haec fides ah antiquis patribus tradita sit de gratia dei.
- 21-253
XX. De eo, qui propter blasphemiam traditus est inmiundissimo spiritui.
- 22-254
XXI. Exemplum Ioas regis Iudae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit.
- 23-255
XXII. Omnem animam superbam subdi spiritalibus nequitiis inludendam.
- 24-256
XXIII. Quod perfectio adtingi nisi humilitatis uirtute non possit.
- 25-257
XXIIII. Quos spiritalis superbia pulset quosque carnalis.
- 26-258
XXV. Descriptio carnalis superbiae, uel quae mala in monachi mente parturiat.
- 27-259
XXVI. Quod male fundatus quis ad deteriorem statum cotidie prolabatur.
- 28-260
XXVII. Expositio uitiorum quae per morbum superbiae generantur.
- 29-261
XXVIII. De fratris cuiusdam superbia.
- 30-262
XXVIIII. Indicia quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur .
- 31-263
XXX. Quod tepefactus quis per superbiam allis quoque praeesse desideret.
- 32-264
XXXI. Quomodo superbiam uincere uel ad perfectionem peruenire possimus.
- 33-265
XXXII. Quomodo depopulatrix omnium uirtutum superbia per ueram humilitatem possit extingui.
- 34-266
XXXIII. Remedia aduersus morbum superbiae.
- 12.1.1.1
Octauum, quod extremum, aduersus spiritum superbi ?? nobis certamen est. qui morbus licet ultimus sit in conflictu uitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus est, saeuissima et superioribus cunctis inmanior bestia, perfectos maxime temptans et propemodum iam positos in consummatione uirtutum morsu diriore depascens.
- 12.2.1.1
Cuius duo sunt genera, unum hoc, quo diximus spiritales summosque pulsari, aliud, quod etiam incipientes carnalesque que conplectitur. et licet utrumque superbiae genus tam in deum quam in homines noxia inflet elatio, tamen illud primum specialiter refertur ad deum, secundum ad homines proprie pertinet. cuius originem ac remedia in posterioribus libelli huius donante deo in quantum possumus exsequemur. nunc de illo priore, quo praefati sumus perfectos praecipue temptari, propositum nobis est pauca disserere.
- 12.3.1.1
Nullum est igitur aliud uitium, quod ita omnes uirtutes exhauriat cunctaque iustitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet ut superbiae malum, tamquam generalis quidam ac pestifer morbus non unum membrum partemue eius debilitare contentus, sed solidum corpus licet corrumpit exitio et in uirtutum iam fastigio conlocatos grauissima ruina deicere ac trucidare conatur. omne namque uitium suis est terminis ac fine contentum, et licet contristet alias quoque uirtutes, contra unam tamen principaliter tendit eamque specialiter opprimit et inpugnat.
- 12.3.2.1
et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intellegi, gastrimargia, id est adpetitus uentris seu concupiscentia gulae temperantiae rigorem corrumpit, castitatem libido contaminat, ira patientiam uastat, ut nonnumquam uni quis deditus uitio aliis uirtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum uirtute truncata, quae e diuerso aemulo sibi uitio repugnante subcumbit, reliquas possit uel ex parte retinere. haec uero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saeuissimus tyrannus sublimissima capta arce uirtutum uniuersam funditus ciuitatem diruit atque subuertit, excelsa quondam sanctitatis moenia uitiorum solo coaequans atque permiscens nullam deinceps imaginem libertatis animae sibi subditae superesse concedit, quantoque ceperit ditiorem, tanto grauiori seruitutis iugo subditum uniuersis uirtutum facultatibus crudelissima depraedatione nudabit.
- 12.4.1.1
Et ut grauissimae tyrannidis eius potentiam cognoscamus, angelum illum, qui pro nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo alio quam hoc uitio deiectum caelitus inuenimus et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae uulneratum ad inferna fuisse conlapsum. si igitur tantam uirtutem, tantae potentiae praerogatiua decoratam una elatio cordis potuit de caelestibus ad terrena deuoluere, qua nos obseruantia carnis fragilitate circumdatos cauere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat.
- 12.4.2.1
quemadmodum uero huius morbi uirus perniciosissimum deuitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. numquam enim curari languores nec remedia poterunt malis ualitudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum inuestigentur et causae. hic namque indutus diuina claritate et inter ceteras supernas uirtutes conditoris largitate praefulgens splendorem sapientiae et uirtutum pulchritudinem, qua ornabatur gratia creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit, obtinere, et ob hoc elatus, tamquam qui ad perseuerantiam puritatis huius diuino non egeret auxilio, deo se similem iudicauit, utpote qui nullius indigeret quemadmodum deus, liberi scilicet arbitrii facultate confisus, per illam credens afluenter sibimet omnia subpeditari, quae ad consummationem uirtutum uel perennitatem summae beatitudinis pertinerent.
- 12.4.3.1
haec ei sola cogitatio facta prima ruina est., ob quam desertus a deo, quo Se credidit non egere, instabilis repente ac nutabundus effectus et infirmitatem propriae naturae persensit et beatitudinem, qua dei munere fruebatur, amisit. et quia dilexit uerba praecipitationis, quibus dixerat: in caelum conscendam, et linguam dolosam, qua uel de se dixit: ero similis altissimo, uel de Adam et Eua: eritis sicut dii, propterea deus destruet illum in finem, euellet eum, et emigrabit de tabernaculo: et radicem eius de terra uiuentium. tunc ruinam eius uidentes iusti timebunt, et super eum ridebunt dicentes (quod etiam ad hos, qui se sine protectione auxilioque dei summum bonum perficere posse confidunt, iustissime dirigetur): ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum: sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum: et praeualuit in uanitate sua.
- 12.5.1.1
Haec est primae ruinae causa et origo principalis morbi, qui rursum per illum, qui fuerat a se deiectus, in protoplastum serpens infirmitates omnium uitiorum et materias germinauit. dum enim gloriam deitatis arbitrii libertate et industria sua. credidit se posse conquirere, etiam illam perdidit, quam adeptus fuerat gratia conditoris.
- 12.6.1.1
Itaque exemplis ac testimoniis scripturarum manifestissime conprobatur superbiae labem, cum sit posterior in ordine conflictuum, origine tamen anteriorem esse omniumque peccatorum et criminum esse principium, nec sicut cetera uitia solummodo contrariam sibi uirtutem, id est humilitatem tantum extinguere, uerum etiam cunctarum simul interemptricem esse uirtutum, nec mediocres tantum paruosque temptare, sed maxime in fortitudinis culmine consistentes. ita enim de hoc spiritu propheta commemorat: et escae eius electae.
- 12.6.2.1
ideoque beatos 1 Dauid, licet tanta circumspectione cordis sui custodiret arcana ut ad eum, quem secreta suae conscientiae non latebant, audenter proclamaret: domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. nisi humiliter sentiebam, et iterum: non habitabit in medio domus meae faciens superbiam, sciens tamen quam sit difficilis etiam perfectis ista custodia, non de sua tantum praesumit industria, sed orans domini inplorat auxilium, ut huius inimici telum possit insauciatus euadere, dicens: non ueniat mihi pes superbiae, pauens ac metuens, ne illud incidat quod dicitur de superbis: deus superbis aduersatur, et iterum: inmundus est apud deum omnis qui exaltat cor suum
- 12.7.1.1
Quantum est malum superbiae, ut non angelum, non alias uirtutes sibi contrarias, sed ipsum deum aduersarium habere mereatur. notandum siquidem est quod nequaquam dixerit super his qui ceteris sunt uitiis inuoluti, quod habeant sibi dominum resistentem, id est \'dominus gastrimargis, fornicariis, iracundis seu filargyris aduersatur\', sed solis superbis. illa namque uitia uel in unumquemque delinquentium tantummodo retorquentur uel in suos participes, id est in alios homines uidentur admitti : haec uero proprie pertingit ad deum et idcirco cum specialiter digna est habere contrarium.
- 12.8.1.1
Ideoque uniuersitatis creator et medicus deus causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens contrariis ?? sanare contraria procurauit, ut ea scilicet, quae per superbiam conruerant, per humilitatem resurgerent. ille namque dicit: in caelum conscendam, hic dicit: humiliata est in terra anima mea. ille dicit: ero similis altissimo, hic, cum esset in forma dei, exinaniuit semet ipsum formam Serui accipiens, humiliauitque se factus oboediens usque ad mortem. ille dicit: super astra dei exaltabo solium meum, iste dicit: discite a me quia mitis sum et humilis corde.
- 12.8.2.1
ille dicit: nescio dominum, et Israhel non dimitto, iste dicit: si dixero quia non noui eum, ero similis uobis mendax: sed noui eum et mandata eius seruo. ille dicit: mea sunt flumina et ego feci ea, iste dicit: non possum ego a me ipso facere quicquam, sed pater meus in me manens ipse facit opera. ille dicit: mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum, et cui uoluero do ea, iste cum diues esset, pauper effectus est, ut eius inopia nos diuites redderemur.
- 12.8.3.1
ille dicit: sicut colliguntur oua, quae erecta sunt, sic uniuersam terram ego congregaui: et non fuit qui moueret pennam, et aperiret os, et ganniret, iste dicit: similis factus sum pellicano solitario: uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. ille dicit: exsiccaui uestigio pedum meorum omnes riuos aggerum, hic dicit: numquid non possum rogare patrem meum, et «xhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? si principalis ruinae causam et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter uel ista iacta sint uel illa emerserit, quemadmodum deuitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, uel illius ruina uel huius doceamur exemplo.
- 12.9.1.1
Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter poterimus euadere, si in singulis quibus senserimus nos uirtutibus profecisse illud apostolicum dixerimus: non ego, sed gratia dei mecum, et: gratia dei sum quod sum, et deum esse qui operatur in nobis et uelle et perficere pro bona uoluntate, dicente etiam ipso auctore salutis nostrae: qui manet in me et ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, et: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam, nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilauit qui custodit eam, et: in uanum nobis est ante lucem surgere, quia non est uolentis neque currentis, sed miserentis est dei.
- 12.10.1.1
Nullius namque quamuis feruentis et cupientis tam idonea potest uoluntas esse uel cursus, ut carne spiritui repugnante circumdatus ualeat tantum perfectionis praemium et palmam integritatis ac puritatis adtingere, nisi fuerit diuina miseratione protectus, ut ad illud, quod magnopere uult et ad quod currit, peruenire mereatur. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. quid enim habes quod non accepisti? quodsi, accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
- 12.11.1.1
Si enim uel illum latronem ob unam confessionem introductum in paradisum recordemur, intellegemus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono dei miserentis iudeptum. uel si reminiscamur Dauid regis duo tam grauia tamque inmania crimina uno paenitudinis sermone deleta, nec hic uidebimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiperasse merita, sed dei gratiam superabundasse, qui uerae paenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiem sub unius uerbi plena confessione consumpsit.
- 12.11.2.1
principium quoque discutientes uocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis nec ex operibus nostris secundum apostolum, sed dei sumus dono gratiaque saluati, liquido poterimus aduertere, quemadmodum perfectionis summa non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei, qui nequaquam laborum uel cursus nostri merito conpensante uitiorum nos facit esse uictores nec aequiperante nostrae uoluntatis industria tam arduum integritatis culmen subiugata qua utimur carne conscendere.
- 12.11.3.1
nulla siquidem corporis huius adflictio nullaque cordis contritio ad capessendam ueram illam interioris hominis castitatem possit esse condigna, ut tantam puritatis uirtutem angelis solis ingenitam caelique uernaculam nudo humano labore, id est sine adiutorio dei ualeat obtinere, quia totius boni effectus ab illius profluit gratia, qui tantam perennitatem beatitudinis et inmensitatem gloriae exiguae uoluntati breuique ac paruo cursui nostro multiplicata largitate donauit.
- 12.12.1.1
Omnis enim longaeuitas uitae praesentis, cum ad illam futurae gloriae perennitatem respexeris, euanescit, et dolores cuncti contemplatione illius inmensae beatitudinis effugantur atque ut fumus ad nihil extenuati liquescunt et nusquam ut fauilla conparent.
- 12.13.1.1
Quapropter iam tempus est ut ipsis quibus tradunt uerbis patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui uiam perfectionis et qualitatem eius non uerborum iactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac uirtute spiritus possidentes experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus uitiis emundari, nisi uniuersum laborem suum atque conatum ad tantum perfectionis finem intellexerit non posse sufficere, nec eam nisi dei miseratione et adiutorio conprehendi non tam tradentis institutione quam affectu atque uirtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia quantuslibet ieiuniorum, uigiliarum, lectionis, solitudinis ac remotionis labor fuerit inpensus, condignus esse non poterit qui haec industriae suae merito uel sudoris obtineat. numquam enim diuinum munus labor proprius humanaue conpensabit industria, nisi desideranti diuina fuerit miseratione concessum.
- 12.14.1.1
Nec hoc dico ut humanos conatus euacuans ab industria et laboris intentione quemquam reuocare contendam, sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia. definio perfectionem quidem sine his omnino capi non posse, his autem solis sine gratia dei posse eam a nemine consummari. ut enim dicimus conatus humanos adprehendere eam per sa ipsos non posse sine adiutorio dei, ita pronuntiamus laborantibus tantum ac desudantibus misericordiam dei gratiamque conferri et, ut uerbis apostoli loquar, uolentibus et currentibus inpertiri secundum illud, quod etiam in psalmo octogensimo octauo ex persona dei cantatur: posui adiutorium super potentem: et exaltaui electum de plebe mea.
- 12.14.2.1
dicimus enim secundum saluatoris sententiam dari quidem petentibus, aperiri pulsantibus et a quaerentibus inueniri, sed petitionem et inquisitionem et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia dei id quod petimus dederit uel aperuerit quod pulsamus uel illud quod quaerimus fecerit inueniri. praesto est namque, occasione sibi tantummodo a nobis bonae uoluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. amplius enim ille quam nos perfectionem salutemque nostram desiderat et expectat.
- 12.14.3.1
et in tautum beatus Dauid prouentum sui operis ac laboris propria tantum industria non posse nouerat obtineri, ut a domino promereri directionem suorum operum iterata prece deposceret dicens: et opera manuum nostrarum I dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige, et rursum: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis.
- 12.15.1.1
Ideoque si ad ueram consummationem uirtutum uolumus effectu et opere peruenire, illis debemus adquiescere magistris ac ducibus, qui hanc non uaniloqua disputatione somniantes, sed re atque experimentis adprehendentes nos quoque docere atque ad eam dirigere similiter possunt et uiam, quemadmodum perueniamus ad eam, certissimo tramite demonstrare, quique ad hanc fide se potius peruenisse quam laborum merito testabantur. quibus etiam hoc praecipuum sui cordis adquisita puritas conferebat, ut magis magisque se deprimi peccatis agnoscerent (tanta namque in eis delictorum conpunctio per dies singulos augebatur, quanta puritas animi profecisset traherentque iugiter intimo corde suspiria, eo quod semet ipsos sentirent nequaquam posse delictorum naeuos ac maculas deuitare, quae eis per multiplices cogitationum minutias inurebantur.
- 12.15.2.1
et idcirco futurae uitae stipendia non operum sperare ae merito, sed misericordia domini proclamabant, nihil sibi de ??? tanta circumspectione cordis aliorum conparatione donates ?? s quippe qui hanc ipsam non suae industriae, sed diuinae gratiae« adscribebant: nec blandientes sibi de inferiorum ac tepidorum neglegentia, sed contemplatione potius illorum, quos uere pec cato carere atque in regno caelorum aeterna iam beatitudine ?? perfrui nouerant, humilitatem perpetuam conquirebant. atque ita consideratione hac et elationis ruinam pariter declinabant et quo contenderent uel quod dolerent semper inueniebant, in tellegentes semet ipsos ad illam puritatem cordis quam cupiunt obsistente carnis sarcina peruenire non posse.\'
- 12.16.1.1
Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus ieiuniis, uigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam dantes, ne haec omnia morbo! hoc inflante uacuemus. non solum namque ipsam perfectionem oportet credere industria nos uel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem, quae illius exercemus obtentu, id est labores conatusque nostros ac studia sine diuinae protectionis ) auxilio inspirationisque eius et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris uel per alium solet uel per semet ipsum, nos uisitans, clementer infundere.
- 12.17.1.1
Postremo instruat auctor salutis nostrae, quid nos oporteat in singulis quibusque quae gerimus non modo sentire,I sed etiam confiteri. non possum ego, inquit, a me ipso facere quicquam. pater autem in me manens ipse facit opera. ille ei persona hominis adsumpti dicit nihil a semet ipso posse se facere, et nos cinis ac terra in his, quae ad nostram salutem pertinent, arbitramur nos adiutorio domini non egere? discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adiutoria sentientes, cotidie proclamare cum sanctis: inpulsus uersatus sum ut caderem: et dominus suscepit me. fortitudo mea, et laudatio mea dominus: et factus est mihi in salutem, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. si dicebam: motus est pes meus: misericordia tua domine adiuuaba.t me. secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuae laetificauerunt animam meam.
- 12.17.2.1
uidentes etiam cor nostrum in timore domini et patientia roborari dicamus: et factus est dominus firmamentum meum. et eduxit me in latitudine. scientiam quoque profectu operum intellegentes nobis augeri dicamus: quoniam tu inluminas 1 lucernam meam domine: deus meus inlumina tenebras meas. quoniam in te eripiar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum. deinde sentientes nosmet ipsos fortitudinem tolerantiae conquisisse et in semita uirtutum facilicus- Cilius ac sine labore dirigere adiciamus: deus qui praecinxit cilius uirtute: et posuit inmaculatam uiam meam. qui perfecit pedes meos tamquam cerui, et super excelsa Statuit me, qui docet manus meas ad proelium.
- 12.17.3.1
conaecuti etiam discretionem, qua roborati possimus aduersarios nostros elidere, proclamemus ad deum: disciplina tua erexit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit. dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata uestigia mea. et quia taliter sum roboratus scientia tua atque uirtute, inferam confidenter ea quae sequuntur et dicam: persequar il.imicos meos, et conprehendam illos: et non conuertar donec deficiant. conteram illos, nec poterunt stare: cadent sub pedes meos.
- 12.17.4.1
rursus infirmitatLs nostrae memores nec posse nos tam acerbos uitiorum hostes fragili carne circumdatos sine illius adiutorio superare dicamus: in te inimicos nostros uentilabimus, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non saluabit me. tu enim saluasti nos de adfligentibus nos: et odientes nos confudisti. sed etiam praecinxisti me uirtute ad bellum: subplantasti omnes insurgentes in me subtus me. et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes nos confudisti.
- 12.17.5.1
sed nec armis nostris posse nos uincere co- gitantes dicamus: adprehende arma et scutum: et ex- surge in adiutorium mihi. effunde frameam, et conclude aduersus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: salus tua ego sum. et posuisti arcum aereum brachia mea. et dedisti mihi protectionem salutis meae: quia nec patres nostri in gladio suo possed runt terram, et brachium eorum non saluauit eos: = sed dextera tua, et brachium tuum, et inluminatio uultus tui: quoniam conplacuit tibi in eis.
- 12.17.6.1
postremo uniuersa beneficia eius cum gratiarum actione mente sollicita perlustrantes super his omnibus, quod uel pugnauimus uel inluminationem scientiae uel disciplinam discretionis ah eo consecuti sumus, uel quod suis nos armis instruxit et uirtutis cingulo conmuniuit, uel quod inimicorum nostrorum nobis praebuit dorsum et tribuit uirtutem comminuendi eos ut puluerem ante faciem uenti, intimo cordis affectu clamemus ad eum: diligam te domine uirtus mea: dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. laudans inuocabo dominum: et ab inimicis meis saluus ero.
- 12.18.1.1
Non solum pro his ei gratias referentes, quod uel rationabiles nos condidit uel liberi arbitrii potestate donauit uel baptismi largitus est gratiam uel scientiam legis adiutoriumque concessit, sed etiam pro his, quae erga nos cotidiana eius prouidentia conferuntur, quod scilicet aduersariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur in nobis, ut carnis uitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit, quod a lapsu peccati communit, quod adiuuat nos et inluminat, ut ipsum adiutorium nostrum, quod non aliud quidam interpretari uolunt quam legem, intellegere et agnoscere ualeamus, quod pro neglegentiis delictisque nostris eius inspiratione latenter conpungimur, quod dignatione eius uisitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inuiti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, quod procliuius fertur ad uitia, ad meliorem dirigit frugem et ad uirtutum uiam instigationis suae uisitatione contorquet.
- 12.19.1.1
Haec est proprie humilitas erga deum, haec est antiquissimorum patrum sincera fides, quae penes successores ipsorum mera nunc usque perdurat. cui fidei uirtutes apostolicae, quae saepenumero per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos indubitatum testimonium reddunt. qui simplicem piscatorum fidem corde simplici retinentes non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento uitae sinceris actuque purissimo, correctione quoque uitiorum, et ut uerius dixerim in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt, sine qua nec pietas in deum nec uitiorum purgatio nec emendatio morum nec uirtutum consummatio poterit adprehendi.
- 12.20.1.1
Noui quendam de fratrum numero (quem utinam minime scissem, siquidem post haec ordinis mei gradu se passus est praegrauari), qui probatissimo cuidam senum uitio carnis semet ipsum grauissimo confessus est inpugnari: nam contra usum naturae desiderio patiendi magis quam inferendi ignominiam intolerabili aestu libidinis urebatur. tum illum ut spiritalem uerumque medicum interiorem causam morbi huius et originem protinus peruidisse: qui grauiter suspirans, nequaquam, ait, tam nequam spiritui tradi te dominus permisisset, nisi aliquid blasphemasses in eum. quo ille conperto confestim procidit ad pedes eius in terram, summaque admiratione perculsus tamquam deo cernens arcana sui pectoris patefacta confessus est in dei se filium cogitatione impia blasphemasse. unde perspicuum est eum, qui superbiae spiritu possidetur uel qui iii deum blasphemus exsistit, tamquam qui inroget illi iniuriam, a quo puritatis speranda sunt dona, perfectionis integritate priuari et sanctificationem castimoniae non mereri.
- 12.21.1.1
Legimus tale aliquid in Paralipomenon libro. Ioas enim rex Iuda septem annorum ab Ioiade pontifice adscitus in regnum atque in omnibus, quoad uixit memoratus pontifex, testimonio scripturae laudatus est. de quo post obitum Ioiade audi quid scriptura commemoret et quemadmodum elatus superbia ignominiosae fuerit traditus passioni: postquam autem obiit Ioiade, ingressi sunt principes Iuda, et adorauerunt regem, qui delenitus obsequiis eorum adquieuit. et dereliquerunt templum domini dei patrum suorum, seruieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra tra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
- 12.21.2.1
et post pauca: cumque euolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae: uenitque in ludam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque uniuersam praedam miserunt regi Damascum. et certe cum permodicus uenisset numerus Syrorum, tradidit do minus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod od reliquissent dominum deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. uides quam flagitiosis ac sordidis passionibus tradi mereatur superbia. qui enim elatus adrogantia ut deum se passus est adorari, traditur secundum apostolum in passiones ignominiae et in reprobum sensum, ut patiatur ea quae non conuenit.
- 12.21.3.1
et quia dicente scriptura inmundus est ante deum omnis qui exaltat cor suum, iste, qui tumida elatione cordis inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semet ipsum esse uel inmunditia carnis et conscientia inpurae passionis inmundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret inmunditiam cordis eius occultam, quam superbiae malo contraxerat, ac manifesta pollutione corporis sui probaretur inpurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat inmundum.
- 12.22.1.1
Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est nequitiis spiritalibus tradi eamque passionibus carnis inuolui, ut saltim uitiis humiliata terrenis inmundam se carnaliter polluta cognoscat, quae tepore mentis erecta inmundam se in conspectu dei per elationem cordis effectam intellegere ante non potuit, quo uel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat et ignominia carnalium passionum deiectus atque confusus ad spiritalem feruorem deinceps semet ipsum ardentius conferre festinet.
- 12.23.1.1
Euidenter itaque demonstratur non posse quemquam perfectionis finem ac. puritatis adtingere nisi per humilitatem ueram, quam primitus fratribus reddens deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione eius atque auxilio per singula sibi momenta delato perfectionem, quam cupit et ad quam magnopere currit, se penitus obtinere non posse.
- 12.24.1.1
Huc usque de spiritali superbia, qua diximus perfectos quosque pulsari, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, donante deo dixisse sufficiet. quod superbiae genus non multis cognitum nec expertum est, quia nec plures student perfectam cordis adprehendere puritatem, ut ad hos proeliorum gradus ualeant peruenire, nec praecedentium uitiorum, quorum in singulis libellis naturam pariter remediaque praemisimus, procuratur ulla purgatio: sed illos solummodo pulsare solet, qui deuictis superioribus uitiis iam propemodum sunt in uirtutum culmine conloe.ati. quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quiuit, spiritali ruina deicere ac subplantare conatur, per hanc illos uniuersis ueterum stipendiorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. ceterum nos, qui adhuc terrenis sumus passionibus inuoluti, nequaquam hoc modo temptare dignatur, sed crassiore et ut ita dixerim carnali elatione subplantat. et idcirco de hac quoque, qua maxime nos seu nostrae mensurae homines ac praecipue iuniorum uel incipientium mentes periclitari solent, necessarium reor secundum promissionem nostram pauca depromere.
- 12.25.1.1
Haec igitur quam diximus carnalis superbia cum tepido ac male adrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari eum tumore ad ueram Christi humilitatem descendere non permittens primum inoboedientem eum reddit et asperum, deinde mitem atque adfabilem esse non patitur, aequalem quoque fratribus fieri communemque non sinit nec secundum dei ac saluatoris nostri mandatum spoliari terrenis opibus nudarique concedit, et cum renuntiatio nihil aliud si nisi mortificationis et crucis indicium nec ualeat aliis in choari uel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus huius mundi spiritaliter nouerit interemptum, etiam corporaliter cotidie credat esse moriturum, e contrario facit eum uitam sperare longaeuam, infirmitates proponit ei ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem si nudus effectus alienis et non propriis facultatibus coeper ?? sustentari, persuadet etiam multo esse melius uictum indux mentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari secundum illud scilicet, quod quemadmodum dictum sit hebitudine ac tepore cordis obtunsi ne intellegere quidem aliquando poterunt: beatius est magis dare quam ac cipere.i
- 12.26.1.1
Tali igitur diffidentia mentis obsessi et a scintilla fidei, qua nisi fuerant in primordiis suae conuersionis accens? diabolica infidelitate reuocati incipiunt pecunias. quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire et eas, uelut qui samet profligatas ulterius reparare non possint, auaritia uehementiore conseruant, seu, quod est deterius, ea quae prius abiecerant resumentes uel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae ne ante quidem possederant congregantes nihil amplius egressi de saeculo quam nomen adquisisse tantummodo ac uocabulum monachi conprobantur. super haec igitur initia male uitioseque fundata necesse est ut uniuersa deinceps uitiosius structura consurgat nec quicquam superponi pessimis ualeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat.
- 12.27.1.1
Talibus siquidem mens passionibus obdurata atque a detestabili tepore incipiens necesse est ut in deterius cotidie proficiat et reliquam quoque uitam suam deformiore fine concludat, dumque cupiditatibus pristinis oblectatur ac secundum apostolum sacrilega filargyria uincitur (ita eodem pronuntiante de illa: et filargyria, quae est simulacrorum siue idolorum seruitus, et iterum: radix, inquit, omnium malorum est filargyria), numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem ueramque suscipere, cum sibi uel de nobilitate natalium gloriatur uel inflatur de saeculi, quam corpore, non mente deseruit, dignitate uel pecuniis, quas ad ruinam suam retentat, extollitur.
- 12.27.2.1
per quae iam non monasterii iugum sustinere contentus est, non senioris ullius institui disciplina, et non solum nullam subiectionis aut oboedientiae regulam custodire dignatur, uerum ne ipsam quidem auribus suis doctrinam perfectionis admittit. tantumque con- ^ crescit in corde eius spiritalis uerbi fastidium, ut, cum forte . talis fuerit oborta conlatio, uno in loco stare nesciat eius obtutus, sed huc illucque stupidus circumferatur intuitus, aliorsum et in obliquum quam moris est oculi defigantur.
- 12.27.3.1
pro suspiriis enim salutaribus sputa de sicco gutture contrahuntur, excreationes etiam sine ulla interpellatione flegmatis prouocantur, digiti ludunt et in modum quiddam scribentis uolitant atque depingunt, et ita huc atque illuc uniuersa membra corporis commouentur, ut, dum spiritalis agitatur conlatio, totum se uel scatentibus uermibus uel acutissimis sudibus credat insidere, et quidquid simplex conlatio ad aedificationem protulerit audientium. ob suam suggillationem aestimet esse prolatum.
- 12.27.4.1
totoque tempore, quo uitae spiritalis examinatio uentilatur, suis suspicionibus occupatus non quid exinde ad profectum suum capere debeat aucupatur, sed causas, cur unumquodque sit dictum, sollicita mente perquirit, uel quid eis possit obicere tacita intra se cordis uolutatione coniectat, ut nihil ei his, quae saluberrime sunt digesta, penitus adprehendere aut in aliquo ualeat emendari. et ita fit ut non solum in nullo ei proficiat conlatio spiritalis, uerum etiam damnosa magis exsistat efficiaturque ei causa maioris peccati.
- 12.27.5.1
dum enim pro conscientia sua totum contra se suspicatur esse prolatum, uehementiore cordis obstinatione duratur iraeque stimulis acrius instigatur: deinde post haec excelsa uox, sermo rigidus, amara turbulentaque responsio, incessus erectus ac mobilis, lingua facilis, procax loquella nec umquam taciturnitatis amica, nisi cum contra fratrem rancorem quendam in suo corde conceperit: fitque silentium eius non conpunctionis nec humilitatis ullius, sed superbiae et indignationis indicium, ita ut quid in eo detestabilius sit haud facile discernatur, utrum diffusa illa petulansque laetitia an dira haec uirulentaque serietas.
- 12.27.6.1
in illa namque sermo non oportunus, risus leuis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio: in ista uero ira plenum ui ?? lentumque silentium et quod ob hoc tantum concipitur, ut ad uersus fratrem rancor taciturnitate seruatus protelari diut us possit, non ut ex eo uirtus humilitatis ac patientiae praebeatur. et cum ipse tumore possessus facile cunctis tristitias inferat atque ad satisfactionem laesi fratris semet ipsum submittere dedignetur, etiam ab illo sibimet oblatam respuit atque contemnit et non solum nulla fratris satisfactione conpungitur neque mollitur, uerum etiam cur ab eo sit in humilitate praeuentus grauius indignatur, fitque ei salutaris humilitas ae satisfactio, quae finem diabolicis intentionibus solet inferre, causa uehementioris incendii.-
- 12.28.1.1
Audiui in hac dumtaxat regione, quod horret pudetque reuoluere, quendam iuniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere ac diabolica inflari superbia,, summa contumacia respondisse: numquid ob hoc memet ipsum humiliaui pro tempore, ut semper subditus sim? ad quod eius tam effrenatum scelestumque responsum ita est senior obstupefactus omnisque eius interceptus est sermo, uelut qui ab illo ipso antiquo Lucifero uerba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam uocem aduersus tantam proteruiam de ore suo prorsus emittere nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semet ipsum uoluens, quod de domino nostro dicitur saluatore: qui cum in forma dei esset, humiliauit se factus oboediens, non ut ille ait diabolico spiritu ac tumore possessus \'pro tempore\', sed usque ad mortem.
- 12.29.1.1
Et ut breuius ea quae dicta sunt de hoc superbiae genere praestringamus, quaedam signa eius in quantum possumus colligentes, ut his, qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres eius de exterioris hominis motibus exprimamus, necessarium puto paucis eadem replicari, ut, co ??-\' pendiosius agnoscamus quibus eam discernere ac deprehende ?? ualeamus indiciis, quo nudatae atque in superficiem product ??. passionis huius radices et oculatim deprehensae atque pernicios ??, uel conuelli facilius ualeant uel uitari.
- 12.29.2.1
tunc enim poterit pestife morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius pernicios ?? aestus et inpetus noxios non sera obseruatio, cum iam domi , adsumitur, sed cum praecedentes eius ut ita dixeri ?? lineas agnoscentes prouida eum sagacique discretione pra currimus. de exterioris namque sicut praediximus hominis motu status interioris agnoscitur. his igitur indiciis carnalis is a quam praefati sumus superbia declaratur. inest primitus » d loquella eius clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus effusus in laetitia risus, inrationabilis in serietate tristitia, responsione rancor, facilitas in sermone, uerba passim sine ulla cordis grauitate erumpentia.
- 12.29.3.1
expers patientiae est, caritat aliena, audax ad contumelias inrogandas, ad tolerandas pus lanimis, ad oboediendum difficilis, nisi in quo eam desideriu ?? suum uoluntasque praeuenerit, ad recipiendam exhortatione ?? inplacabilis, ad resecandas uoluntates suas infirma, ad su cumbendum alienis durissima, semperque suas definitions statuere contendens, ipsa uero nequaquam cedere alterius a quiescens: et ita fit ut etiam incapax consilii salutaris effec- ta I in omnibus suo potius credat quam seniorum iudicio.
- 12.30.1.1
Quibus decessuum gradibus is quem semel possidet deuolutus iam ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac uel qui fratrum consortio de perfectione retrahatur ac de bono patientiae atque humilitatis aliorum uitio et inpedimento uocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, seu certe uelut plures alios lucraturus construere monasterium quos docere atque instruere debeat congregare festinat, ex discipulo nequam detestabilior magister effectus, nam cum huiusmodi elatione cordis in perniciosissimum teporem noxiumque conruerit et nec uerus monachus nec saecularis effectus sit, quod est deterius, etiam perfectionem sibi ex hoc ipso miserabili statu et conuersatione promittit.
- 12.31.1.1
Quamobrem si aedificii nostri fastigia perfecta uolumus ac placentia deo consurgere, fundamenta eius non secundum nostrae libidinis uoluntatem, sed secundum districtionis euangelicae disciplinam iacere festinemus. quae alia esse-non possunt ^ quam timor dei atque humilitas, quae de mansuetudine et ■ cordis simplicitate descendit. humilitas uero nullatenus poterit absque nuditate conquiri. qua peregrinante nec oboedientiae bonum nec patientiae robur nec mansuetudinis tranquillitas IIPC consummatio caritatis poterit adprehendi, sine quibus cor nostrum habitaculum spiritus sancti penitus esse non poterit, ita pronuntiante domino per prophetam: super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humi- I em et trementem uerba mea? sine secundum exemplaria quae Hebraicam exprimunt ueritatem: ad quem autem re- S piciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem uerba mea?
- 12.32.1.1
Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam ut deuoratricem cunctarum uirtutum omnimodis festinet extinguere, certus quod hac in suo pectore * Commorante non solum omnigenis uitiis carere non possit, uerum etiam, si quid uirtutis habere uideatur, huius ueneno depereat. nullo enim modo poterit in anima nostra uirtutum structura consurgere, nisi prius iacta fuerint uerae humilitatis in nostro corde fundamina, quae firmissime conlocata perfectionis et caritatis culmen ualeant sustinere, ita scilicet, ut quemadmodum diximus primum fratribus nostris humilitatem ueram intimo cordis exhibeamus affectu. in nullo scilicet adquiescentes eos contristare uel laedere.
- 12.32.2.1
quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio uera, quae in expoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit, in nobis fuerit Christi amore fundata, deinde oboedientiae iugum et subiectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut praeter abbatis mandatum nulla penitus uoluntas uiuat in nobis. quod non aliter poterit obseruari, nisi quis non solum se mortuum huic mundo, uerum etiam insipientem iudicarit ac stultum, uniuersa, quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac diuinitus promulgata.
- 12.33.1.1
In qua consistentibus qualitate procul dubio status ille humilitatis uere tranquillus atque inmobilis subsequetur, ut nosmet ipsos inferiores omnibus iudicantes uniuersa, quae nobis fuerint inrogata, tametsi iniuriosa sint uel tristia uel damnosa, tamquam a superioribus nostris inlata patientissime toleremus. quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, uerum etiam parua iudicabuntur ac nulla, si mente iugiter recolamus uel domini nostri uel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto leuioribus nos iniuriis adtemptari, quanto longius a meritis eorum et conuersatione distamus, pariter etiam cogitantes in breui nos de hoc saeculo migraturos eorumque nos celeri uitae huius fine mox futuros esse consortes.
- 12.33.2.1
peremptoria namque est haec contemplatio non solum superbiae, uerum etiam generaliter omnium uitiorum. deinde post haec hanc eandem humilitatem erga deum firmissime retentemus. quod a nobis ita conplebitur, ut nihil nosmet ipsos absque illius opitulatione uel gratia, quod ad uirtutum consummationem pertinet, posse perficere cognoscamus, sed et hoc ipsum, quod intellegere meruimus, eius esse muneris in ueritate credamus.
← Previous — showing 701–794 of 794
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.