Institutiones
- 7.25.2.1
ille namque refugienss paupertatem resumere quae abiecerat concupiuit, hi, ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter* aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere temptauerunt: et idcirco utrubique sequitur mortis damnatio 4 quia utrumque crimen de filargyriae radicibus pullulauit. itaque si in eos, qui non alienas concupierunt substantias, sed propriis parcere temptauerunt, nec habuere desiderium adquirendi, sed reseruandi tantummodo uoluntatem, processit tam seuera sententia, quid censendum de his, qui numquam possessas pecunias cupiunt congregare et nuditatem coram hominibus praeferentes affectu concupiscentiae coram deo diuites conprobantur?
- 7.26.1.1
Qui secundum similitudinem Giezi spiritu ac mente leprosi esse noscuntur, qui mundi huius caducas pecunias concupiscens inmundae leprae contagione respersus est. per quam nobis euidens reliquit exemplum, omnem animam cupiditatis labe pollutam spiritali uitiorum lepra respergi inmundamque apud deum perenni maledictione reputari.
- 7.27.1.1
Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia secutus es Christum dicentem tibi: uade uende omnia. quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, quid missa super aratrum manu respicis retro, ut eiusdem domini uoce pronuntieris non esse aptus regno caelorum? super tectum euangelici culminis stabilitus quid descendis tollere aliquid de domo tua, ex his uidelicet quae antea contempsisti? constitutus in agro atque operatione uirtutum substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris reuestiri? si uero paupertate praeuentus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus adquirere debes quod nec antea possedisti. ob id enim ita domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis inpeditus adcurreres. uerumtamen nullus in hoc egens frangatur: nemo est enim qui non habeat quod dimittat. uniuersis renuntiauit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputauit.
- 7.28.1.1
Haec est igitur de filargyria perfecta uictoria, u paruissimae cuiuslibet stipis in corde nostro residere non si-namus igniculum, certi quod restinguendi eum non habebimus ulterius facultatem, si quantulamcumque scintillae huius in nobis = materiam fouerimus.
- 7.29.1.1
Quam uirtutem non alias retinere ualebimus inlibatam, nisi in monasterio consistentes secundum apostolum habentes uictum et uestimentum his contenti fuerimus.
- 7.30.1.1
Damnationem ergo Annaniae et Sapphirae memoriter retinentes horrescamus aliquid ex his reseruare quae renuntiantes penitus abdicare deuouimus. Giezi quoque pertimescamus exemplum, qui ob filargyriae culpam aeterno supplicio leprae multatur, et aliquid ex his quae nec ante possedimus caueamus adquirere. nec non etiam Iudae uel meritum uel exitum formidantes quicquam pecuniae resumere, quam semel a nobis abiecimus, tota uirtute uitemus. super haec omnia considerantes condicionem fragilis incertaeque naturae nostrae caueamus, ne dies domini sicut fur in nocte superueniens maculatam uel uno obolo nostram conscientiam deprehendat, qui omnes fructus nostrae renuntiationis euacuans illud, quod in euangelio diuiti dictum est, ad nos quoque faciat uoce dominica dirigi: stulte, hac nocte animam tuam expetunt a te: quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque de crastino cogitantes numquam nos de coenobii disciplina patiamur auelli.
- 7.31.1.1
Quod sine dubio nequaquam permittimur inplere, sed ne sub institutionis quidem regula permanere, nisi prius patientiae uirtus, quae non aliunde quam de humilitatis fonte procedit, in nobis fuerit firma soliditate fundata. illa namque nulli commotiones nouit inferre, haec uero inlatas sibi magnanimiter tolerare.
- 1-149
DE SPIRITU IRAE. CAPITULA.
- 2-150
I. Quod quartum certamen aduersus irae sit uitium, et quanta mala generet haec perturbatio.
- 3-151
II. De his qui iram dicunt non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse deus irasci dicatur.
- 4-152
III. De his quae in deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur.
- 5-153
IIII. Qualiter de affectibus membrisque humanis, quae indemutabili et incorporeo deo adscribi legimus, sentiendum sit.
- 6-154
V. Cuius placiditatis monachum esse conueniat.
- 7-155
VI. De iniusta iracundiae commotione uel iusta.
- 8-156
VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria.
- 9-157
VIII. Quibus beati Dauid exemplis ira salubriter adsumatur.
- 10-158
VIIII. De ira aduersus nosmet ipsos suscipienda.
- 11-159
X. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam nostram.
- 12-160
XI. De his, quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit.
- 13-161
XII. Quod hic finis tristitiae uel irae sit, ut hoc quod praeualet unusquisque perficiat.
- 14-162
XIII. Quod ne momentaneam quidem iram liceat retentari.
- 15-163
XIIII. De reconciliatione fraterna.
- 16-164
XV. Quod uetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione conuellat.
- 17-165
XVI. De superflua secessione eorum qui ab inemendatis moribus non recedunt.
- 18-166
XVII. Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat dicione consistere.
- 19-167
XVIII. Quo studio heremum debeamus expetere et qualium inibi sit profectus.
- 20-168
XVIIII. Qua conparatione aestimandi sint qui tunc tantum patientes sunt cum a nemine prouocantur.
- 21-169
XX. De amputanda ira secundum euangelium.
- 22-170
XXI. In eo quod in euangelio scriptum est: qui irascitur fratri suo, utrum recipiendum sit quod adiectum est: sine causa.
- 23-171
XXII. Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare ; possimus.
- 8.1.1.1
Quarto quoque certamine est irae mortiferum uirus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. hac enim in nostris cordibus insidente et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante nec iudicium rectae discretionis adquirere nec honestae contemplationis intuitum nec maturitatem consilii possidere nec uitae participes nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac ueri luminis capaces poterimus exsistere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus.
- 8.1.2.1
nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione uideamur, quia ira in sinu insipientium requiescit., sed ne uitam quidem inmortalitatis consequi poterimus, quamuis prudentes uideamur definitione hominum iudicari, quia ira perdit etiam prudentes. nec iustitiae moderamina perspicaci discretione cordis ualebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus aestimemur, quia ira uiri iustitiam dei non operatur. ipsam quoque honestatis grauitatem, quae etiam uiris saeculi huius solet familiaris exsistere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogatiua putemur, quia uir iracundus inhonestus est.
- 8.1.3.1
consilii etiam maturitatem nullatenus ualebimus obtinere, quamuis graues et scientia summa praediti uideamur, quia iracundus agit sine consilio, sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia uir animosus parit rixas, uir autem iracundus effodit peccata.
- 8.2.1.1
Nonnullos audiuimus hunc animae perniciosissimum morbum ita excusare temptantes, ut eum detestabiliore interpretatione scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur, siquidem ipse deus contra eos, qui eum uel scire nolunt uel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: et iratus est furore dominus in populum suum, uel cum orat propheta dicens: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, non intellegentes, quod, dum hominibus occasionem pestiferi uitii uolunt concedere, inmensitati diuinae ac fonti totius puritatis iniuriam carnalis passionis admisceant.
- 8.3.1.1
Si enim haec, cum dicuntur de deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt, ergo et dormit, cum dicitur: exsurge, quare obdormis domine? de quo dicitur: ecce non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israhel, et stat ac sedet, cum dicit: caelum mihi sedes est, terra autem scabillum pedum meorum, qui metitur caelum palmo, et terram suo pugillo concludit, et crapulatur uino, cum dicitur: et exsurrexit sicut dormiens dominus, sicut potens crapulatus a uino, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem: ut praeteream ignorationem et obliuionem, quae de ipso legimus in scripturis sanctis frequenter inserta, deinde liniamenta membrorum, quae tamquam de homine figurali et conposito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus et brachio, digitis, utero pedibusque. quae omnia secundum uilem litterae sonum si uoluerimus admittere, deum liniamentis membrorum et corporea figura conpositum, quod dictu quoque nefas est quodque absit a nobis, necesse est aestimari.
- 8.4.1.1
Itaque ut haec secundum litteram non absque nefando sacrilegio possunt intellegi super eo, qui inuisibilis, ineffabilis, inconprehensibilis, inaestimabilis, simplex et inconpositus sanctarum scripturarum auctoritate definitur, ita ne furoris quidem et irae perturbatio illi indemutabili naturae sine ingenti blasphemia poterit coaptari. nam huiuscemodi significatione membrorum diuinas efficientias dei et inmensas operationes eius sentire debemus, quae nobis nisi per haec usitata membrorum uocabula nequeunt intimari.
- 8.4.2.1
ut puta significatione oris conlocutionem eius, quae in arcanos animae sensus solet clementer infundi, uel quod in patribus nostris atque prophetis idem locutus sit, agnoscamus. in oculis inmensitatem perspicaciae, qua uniuersa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae * nobis geruntur gerendaue sunt seu cogitantur lateat, scire possimus. manuum nuncupatione prouidentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus. brachium quoque uirtutis et gubernationis eius insignia, qua cuncta sustentat, moderatur ar regit, et ut de ceteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaeuitatem deitatis et antiquitatem significat, qua sine ullo principio est et ante omnia tempora creaturas excedit uniuersas?
- 8.4.3.1
ita igitur et de ira dei uel furore cum legimus, non ὰνθρωτοπαθω̄ς, id est secundum humilitatem } humanae perturbationis, sed digne deo, qui omni perturbations alienus est, sentire debemus, scilicet quo per haec eum iudicem et ultorem omnium quae inique geruntur in hoc mundo possimus aduertere, et retributorem terribilem actuum nostrorum his uerborum significationibus formidantes contra illius uoluntatem quicquam timeamus admittere.
- 8.4.4.1
illos etenim timere consueuit humana natura, quos indignari nouit, et ueretur offendere: ut in nonnullis aequissimis iudicibus solet ab his, qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri, non scilicet quod haec in animis eorum qui iuste iudicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus, qui pro exsecutione legum et examinatione iustitiae et aequilibratione procedit. quae tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his, qui pro suo merito poena plectendi sunt, furor grauis et ira saeuissima iudicatur.
- 8.4.5.1
longum est nec praesentis operis, si uoluerimus omnia quae de deo humana significatione figuraliter in scripturis dicta sunt explanare. haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris uitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat, unde sanctitas et inmortalitas uitae salutisque remedia conquiruntur.1
- 8.5.1.1
Itaque monachus ad perfectionem tendens et agonem spiritalem legitime cupiens decertare ab omni irae furorisque uitio alienus exsistat, et audiat quid sibi uas electionis praecipiat: omnis, inquit, ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis eum omni malitia (cum dicit: omnis ira tollatur a uobis, nullam penitus uelut necessariam et utilem nobis excepit), delinquentemque fratrem, si necesse est, ita curare festinet, ut, dum medellam leuiore forsitan febricula laboranti procurat inferre, non semet ipsum iratus taetriore morbo caecitatis inuoluat (oportet namque illum, qui alterius uulneri mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque subsistere, ne illud euangelicum dicatur ei: medice, prius cura te ipsum) ac uidens fistucam in oculo fratris sui trabem in oculo suo non uideat. uel quomodo uidebit eicere fistucam de oculo fratris sui, qui trabem furoris gestat in oculo suo?
- 8.6.1.1
Qualibet ex causa iracundiae motus efferuens excaecat oculos cordis et acumini uisuum exitialem ualidioris morbi ingerens trabem solem iustitiae non sinit intueri. nihil interest, utrum aurea lammina plumbeaue seu cuiuslibet metalli oculorum* lorum obtutibus inponatur: differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum.
- 8.7.1.1
Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est ac salubre, cum contra lasciuientes cordis nostri motus indignantes infremimus et ea, quae agere confundimur coram hominibus uel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur, angelorum scilicet ac dei ipsius praesentiam ubique et omnia penetrantis oculumque eius tota formidine tremescentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta.
- 8.8.1.1
Uel certe cum contra hanc ipsam iram, cur nobis aduersus fratrem inrepserit, commouemur et irati letales instigationes eius extrudimus nec in adytis pectoris nostri noxias eam latebras habere permittimus. taliter nos irasci etiam ille propheta docet, qui in tantum hanc e suis abegerat sensibus, at ne inimicis quidem propriis et quidem a deo sibi traditis maluerit reddere talionem irascimini, inquiens, et nolite peccare.
- 8.8.2.1
ille etenim cum aquam de cisterna Bethlehem concupisset eamque a mus fortibus per medias hostium cateruas suscepisset adlatam, protinus effudit in terram, et ita uoluptuosam concupiscentiae passionem iratus extinguens libauit eam domino, et cupiditatis suae desideria non expleuit dicens: propitius mihi sit dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam?
- 8.8.8.1
uel cam Semei in regem Dauid audiente eo lapides et maledicta coram omnibus inrogaret, uelletque Abisai filius Saruiae princeps militum conuicii regalis ultionem truncatione capitis eius explere, beatus Dauid aduersus diram suggestionem eius indignatione pia commotus humilitatis modum et patientiae rigorem inconcussa lenitate seruauit dicens: quid mihi et uobis, filii Saruiae? dimittite eum, ut maledicat: dominus enim praecepit ei ut malediceret Dauid: et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Iemini? dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum domini: si forte respiciat dominus adflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.
- 8.9.1.1
Iubemur itaque irasci salubriter, sed nobismet ipsis ac suggestionibus ascendentibus prauis, et non peccare, ad effectum scilicet eas noxium perducentes. denique hunc eundem sensum euidentius explanat uersiculus sequens: quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini, id est quaecumque in cordibus uestris ingruentibus repentinis ac lubricis instigationibus cogitatis, consilii moderatione, omnem strepitum ac perturbationem furoris amouentes, uelut in cubili quietis positi conpunctione saluberrima emendate atque corrigite. denique beatus apostolus usus huius uersiculi testimonio cum dixisset: irascimini et nolite peccare, subiunxit: sol non occidat super iracundiam uestram, neque detis locum diabolo. si nonum est super iracundiam nostram occidere solem iustitiae et irati confestim diabolo locum damus in corde nostro, quomodo superius praecepit ut irascamur, dicens: irascimini et nolite peccare? nonne euidenter hoc dicit: irascimini uitiis et furori uestro, ne coniuentibus nobis sol iustitiae Christus incipiat propter iracundiam uestram mentibus obscuratis occidere et discedente illo locum diabolo in uestris cordibus praebeatis?
- 8.10.1.1
De quo sole per prophetam deus euidenter commemorat ita dicens: timentibus autem nomen meum orietur sol i iustitiae, et sanitas in pinnis eius. qui rursum peccatoribus et pseudoprophetis illisque qui irascuntur occidere dicitur in medio die dicente propheta: occidet eis sol IC meridie. uel certe secundum tropicum sensum mens, id est ^ νοῡς siue ratio, quae pro eo, quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, irae uitio extinguatur, ne eadem occidente perturbationum tenebrae auctore suo diabolo uniuersum nostri cordis occupent sensum et tenebris irae possessi uelut in nocte caeca, quid nos agere oporteat, ignoremus. tali sensu hunc apostoli locum institutis seniorum traditum nobis, quia necesse fuit quemadmodum da ira sentirent, licet longiore sermone protulimus: qui eam na ad momentum quidem cor nostrum penetrare permittunt, illu ?? euangelii omnimodis obseruantes: qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. ceterum si usque occasum solis sit irasci, ante furoris satietas et ultrices irae commotionem poterunt noxiae perturbationis explere, quam sol iste ad sui uergat occasus.
- 8.11.1.1
Quid uero dicendum de his (quod quidem dicere sin ? . mea confusione non possum), quorum inplacabilitati ne hi ??? quidem sol occidens terminum ponit, sed per dies eam plu ??? rimos protelantes atque aduersus eos, in quos commoti fuerint rancorem animi reseruantes negant quidem se uerbis irasci sed re ipsa et opere indignari grauissime conprobantur? na ?? neque eos congruo sermone conpellant. nec affabilitate eis conloquuntur, et in eo se minime delinquere putant, quod dictam suae commotionis non expetant: quam tamen quia pro ferre palam et exercere aut non audent aut certe non possunt- J in suam perniciem uirus iracundiae retorquentes concoquunt eam in corde taciti ac silentes in semet ipsis consumunt, amarit.ndinem tristitiae non uirtute animi protinus expellentes, sed digerentes processu dierum et utcumque pro tempore mitigantes.
- 8.12.1.1
Quasi uero non hic finis unicuique uindictae sit et abu nde quis furori proprio uel tristitiae satisfecerit, si id, quod praeualet, ira instigante conpleuerit (quod hi quoque facere noscuntur, qui motus suos non adpetitu placiditatis, sed inopia cohibent ultionis: nihil enim inferre amplius his quibus irati sunt possunt, nisi ut cum eis affabilitate solita minime con- loquantur), aut quasi in effectu operis solummodo sit iracundia moderanda et non potius ab arcanis nostri pectoris eruenda, De tenebris illius obscurati nec consilii salubris nec scientiae lumen admittere, sed nec templum spiritus sancti, habitante in nobis spiritu nequam, ualeamus exsistere. cohibitus enim in corde furor adstantes quidem homines non offendit, sed aeque spiritus sancti splendidissimum iubar ac si prolatus excludit.
- 8.13.1.1
Aut quemadmodum uel ad momentum uult eam dominus retentari, qui ne sacrificia quidem spiritalia orationum nostrarum permittit offerri, si uel alium contra nos aliquid rancoris habere cognoscimus, dicens: si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius reconciliare fratri tuo, et sic ueniens offeres munus tuum? quomodo ergo non dicam usque in dies plures, sed uel usque ad occasum solis istius permittimur contra fratrem retinere tristitiam, qui ne illo quidem aliquid habente aduersum nos orationes nostras deo offerre concedimur? quibus praecipitur ab apostolo: sine intermissione orate, et: in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. superest igitur, ut ant numquam oremus huiuscemodi uirus retinentes in cordibus nostris et apostolico huic praecepto sine euangelico, quo indesinenter et ubique iubemur orare, simus obnoxii, ant, si nosmet ipsos circumuenientes precem fundere contra eius interdictum praesumimus, non orationem domino, sed rebellionis spiritu contumaciam nos eidem nouerimus offerre.
- 8.14.1.1
Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus uel certe non uitio nostro dicentes eos offensos despicimus, animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae uolen radicitus a cordibus nostris euellere, non solum si laesi fuerimus iubet nos remittere et reconciliari fratribus nostris nullamque aduersus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere, sed etiam si illos aduersum nos seu iuste sine iniuste habere aliquid nouerimus. similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est conpescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera inlibata deferre. non enim ita nostris obsequiis communis. omnium dominus delectatur, ut, quod in uno adquirit, perdat ? altero dominante tristitia. in cuiuslibet namque dispendio« unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famu- lorum suorum salutem desiderat et expectat. et idcirco aeque \' habente aduersum nos fratre inefficax erit oratio nostra, ac si nos aduersus eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reseruemus.
- 8.15.1.1
Sed quid diutius praeceptis euangelicis atque apostolicis inmoramur, cum etiam uetus lex, quae aliquid habere remissionis uidetur, haec eadem praecaueat dicens: ne oderis fratrem tuum in corde tuo, et iterum: non eris memor iniuriae cinium tuorum, et rursum: itinera eorum qui memoriam retinent malefacti in mortem? uides et ibi nequitiam non in opere tantum, sed etiam in arcanis cogitationibus resecari, cum de corde odium et iniuriae non solum retributio, sed etiam ipsa memoria radicitus iubetur euelli.
- 8.16.1.1
Interdum superbia uel inpatientia superati cum inconditos mores nostros atque inordinatos nolumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur, tamquam ibi nullis nos concitantibus ilico uirtutem patientiae reperturi, excusantes neglegentiam nostram causasque commotionis non nostra dicentes inpatientia, sed fratrum uitio generari: dumque in alios erroris nostri uergimus causas, numquam ad patientiae ae perfectionis calcem ualebimus peruenire.
- 8.17.1.1
Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae non est in alterius arbitrio conlocanda, quod nequaquam nostrae subiacet potestati, sed in nostra potius dicione consistat. itaque at non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ei nostra uirtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur.
- 8.18.1.1
Porro heremum perfectos omnique uitio purgatos ........oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum uitiis non pusillanimitatis perfugio, sed diuinae contemplationis obtentu et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit adprehendi. quaecumque enim uitia incurata in heremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentientur. solitudo namque sicut nouit emendatis moribus contemplationem purissimam reserare et intuitu sincerissimo spiritalium sacramentorum scientiam reuelare, ita eorum qui minus emendati sunt uitia non solum seruare, uerum etiam exaggerare consueuit: tamdiuque si ?? patiens quis uidetur et humilis, donec nullius hominum comisceatur consortio, ad naturam pristinam mox reuersur ??? cum interpellauerit cuiuslibet commotionis occasio. emergu ??? quippe ex eo confestim uitia quae latebant, et uelut equi i frenes certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius m perniciem aurigae proprii ferociusque prorumpunt. magis enim exercitio usuque humano cessante efferantur in nobis uiti ?? nisi fuerint ante purgata, ipsamque umbram patientiae, quam possidere imaginarie permixti fratribus saltim pro eorum ra uerentia et nota publica uidebamur, desidia securitatis amittimu»
- 8.19.1.1
Quasi uero uniuersa uirulenta serpentium gener ?? uel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus inmorantu ?? non innoxia perseuerent. nec tamen ex eo pronuntiari possu ?? innoxia, quia nulli noceant: hoc enim eis non affectus boni: tatis, sed necessitas solitudinis confert. quae cum laedendi nancta fuerint copiam, in semet ipsis reconditum uirus ea animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem no ?? irasci.
- 8.19.2.1
meminimus enim in solitudine commorantibus nobis contra calamum, cum aut crassitudo eius aut exilitas displiceret contraue scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret, contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuit, ita indignationis inrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis quam uel contra insensibiles materias uel certe aduersus diabolum maledictione prolata digerere atque euaporare possemus.
- 8.19.3.1
quamobrem ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moueatur, cum, si patientia prius non fuerit adquisita. etiam erga res mutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro nec iugem nos possidere tranquillitatis statum nec residuis uitiis carere permittet. nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod uel remedium conparari, quod maledictionibus uel iracundiae nostrae minime res inanimae mutaeque respondeant et intemperantiam cordis nostri ad maiorem nequaquam prouocent exardescere furoris insaniam.
- 8.20.1.1
Quapropter si illam summam diuini praemii cupimus adipisci, de quo dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, non solum haec c nostris actibus amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda. non enim ualde proderit iracundiae cohibitus furor in uerbo nec in effectum prolatus, si illum arcanis pectoris nostri deus, quem secreta cordium non latent.
- 8.20.2.1
, inesse perspexerit, radices enim uitiorum potius excidi praecepit euangelicus sermo quam ructus, qui procul dubio euulsis fomitibus nequaquam ulterius pullulabunt : atque ita mens poterit iugiter in omni patientia a. et sanctitate durare, cum haec non de superficie operations s et actuum, sed de cogitationum fuerint euulsa penetralibus. = t idcirco ne homicidium perpetretur, ira odiumque succiditur sine quibus homicidii crimen nullo modo ualebit admitti. S irascitur enim fratri suo, reus erit iudicio, et: qu ?? S odit fratrem suum homicida est. in eo scilicet quod corde cupiat interire, cuius cruorem propria manu uel telo apud homines minime fudisse cognoscitur, affectu irae bomicida pronuntiatur a domino, qui non solum pro operationis effectu, sed etiam pro uoluntatis ac uoti desiderio unicuique aut praemium reddet ant poenam, secundum illud quod ipse loquitur per prophetam: ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: uenio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et rursum: inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus., in die qua indicabit deus occulta hominum.
- 8.21.1.1
Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus inuenitur: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio, superfluum esse sine causa et adiectum esse ab his, qui amputandam iram pro iustis causis minime putauerunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus sine causa se dicat irasci. quamobrem apparet ab eis adiectum, qui propositum non intellexerunt scripturae uolentis - fomitem iracundiae omnimodis amputare nullamque indignationis occasionem penitus reseruare, ne, dum iubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur occasio. finis enim patientiae non in irascendo iuste, sed in penitus non irascendo consistit. licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is, cui expetere ultionem irato non liceat. melius tamen est ita tenere, ut et nouella exemplaria multa et antiqua omnia inueniuntur esse perscripta.
- 8.22.1.1
Quapropter athletam Christi legitime decertantem iracundiae motus radicitus oportet euellere. cuius morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sine iustis seu iustis ei causis licere nobis irasci, scientes nos ..discretionis lumen rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem et iustitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri eius fuerit tenebris obscuratum, tum deinde puritatem mentis nostrae mox proturbandam, templumque eam sancti spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante: postremo ut cogitemus nequaquam licere nobis orare nec iratos fundere preces ad deum, et prae omnibus incertum statum condicionis humanae prae oculis habentes cotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil diuitiarum contemptu, nihil ieiuniorum uigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam solam et odium ab uniuersitatis iudice supplicia promittuntur aeterna.
- 1-172
DE SPIRITU TRISTITIAE. CAPITULA.
- 2-173
I. Quod quintum certamen sit aduersus spiritum tristitiare et quae per ipsam menti iuferantur dispendia.
- 3-174
II. Qua cautione morbus tristitiae sit curandus.
- 4-175
III. Quam conparationem habeat anima quae tristitiae mo sibus deuoratur.
- 5-176
IIII. Unde uel quibus modis tristitia gignatur.
- 6-177
V. Quod non aliorum, sed nostro uitio commotiones exci- tentur in nobis.
- 7-178
VI. Quod nullus repentino lapsu conruat, sed paulatim peer longam incuriam reccidens pereat.
- 8-179
VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia iugiter excolenda.
- 9-180
VIII. Quod, si mores nostros emendatos habuerimus, possi ?? cum omnibus conuenire.
- 10-181
VIIII. De alio genere tristitiae, quod desperationem saluti ??? inportat.
- 11-182
X. In quo tantummodo nobis sit tristitia utilis.
- 12-183
XI. Quemadmodum discernatur, quae sit utilis ac secundum* deum tristitia, et quae diabolica atque mortifera.
- 13-184
XII. Quod absque illa salutari tristitia, quae tribus modis generatur, omnis tristitia tamquam noxia repellenda sit.
- 14-185
XII. Remedia quibus tristitiam de cordibus nostris exterminare possimus.
- 9.1.1.1
Quinto nobis certamine edacis tristitiae stimuli retundendi sunt. quae si passim per singulos incursus incertos ac uarios casus obtinendi animam nostram habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat diuinae contemplationis intuitu ipsamque mentem ab uniuerso puritatis statu deiectam funditus labefactat ac deprimit: non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare. tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur et ad cuncta operationum uel religionis officia inpatientem et asperum reddit, omnique perdito salubri consilio et cordis constantia proturbata uelut amentem facit ei ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali.
- 9.2.1.1
Quamobrem non minore prospectu, si spiritalis agonis certamina legitime cupimus desudare, hic quoque nobis curandus est morbus. sicut enim tinea uestimento, et uermis ligno: ita tristitia uiri nocet cordi: satis euidenter ac proprie uim noxii huius ac perniciosi uitii spiritus diuinus expressit.
- 9.3.1.1
Uestimentum namque esu tinearum adtactum nullius pretii uel honesti usus poterit ulterius habere commercium, totidemque lignum uermibus exaratum non iam ad ornatum uel mediocris aedificii, sed ad conbustionem ignis merebitur deputari. ita igitur et anima, quae edacissimis tristitiae morsibus deuoratur, inutilis erit uel uestimento illi pontificali, quod unguentum spiritus sancti de caelo descendens prius in barbam Aaron, deinde in oram suam solere suscipere sancti Dauid uaticinio perhibetur, secundum illud: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius: sed nec ad structuran templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cuius Paulus architectus sapiens posuit fundamenta dicens: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in nobis: cuius qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico Canticorum ?? trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum ?? nostrarum cedri. et idcirco huiusmodi ad templum dei ?? lignorum genera deliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae ?? et inputribilia, quaeque nec corruptelae uetustatis nec esui uermium ualeant subiacere.
- 9.4.1.1
Nonnumquam tamen irae praecedentis uitio subsequi ?? seu concupiscentiae lucriue cuiusdam minus indepti generari ?? solet, cum se harum rerum quadam spe mente concepta quis ?? uiderit excidisse. interdum uero etiam nullis exsistentibus causis,« quibus ad hanc labem conruere prouocemur, inimici subtilis instinctu tanto repente maerore deprimimur, ut ne carorum quidem ac necessariorum nostrorum aduentum solita suscipere. adfabilitate possimus, et quidquid ab eis conpetenti fuerit con- fabulatione prolatum, inportunum nobis ac superfluum iudicetur,, nullaque eis reddatur a nobis grata responsio, . uniuersos cordis nostri recessus felle amaritudinis occupante.
- 9.5.1.1
Unde manifestissime conprobatur non semper nobis alio- rum uitio commotionum stimulos excitari, sed potius nostro, qui reconditas in nobismet ipsis habemus offensionum causas ac seminaria uitiorum, quae, cum mentem nostram temptationum imber adluerit, in germina confestim fructusque prorumpunt.
- 9.6.1.1
Numquam enim quis alterius uitio lacessitus peccare conpellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat: nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione uisus in superficiem tunc fuisse productos.
- 9.7.1.1
Ideoque creator omnium deus, opificii sui curationem prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismet ipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec uitari eos, quos laesos a nobis uel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri iubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae uirtute conquiri: quae firme possessa sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem pacificos conseruare, ita, si parta non fuerit, ab his quoque, qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit iugiter dissidere. occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus iungimur deserere festinamus, in conuersatione humana deesse non poterunt: et idcirco tristitiae causas, ob quas a prioribus separamur, non euadimus, sed mutamus.
- 9.8.1.1
Procurandum itaque nobis est, ut nostra potius emenlare uitia et mores corrigere festinemus. quae procul dubio li fuerint emendata, non dicam cum hominibus, sed etiam cum feris ac beluis facillime nobis conueniet secundum illud, quod n libro beati Iob dicitur: bestiae enim ferae pacatae erunt tibi. extrinsecus quippe uenientia non uerebimur offendicula nec ulla poterunt. scandala nobis de foris inferri, si in nobis met ipsis intus radices eorum receptae insprtaeque non fuerint pax enim multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum.
- 9.9.1.1
Est etiam aliud detestabilius tristitiae genus, quod no ?? correctionem uitae nec emendationem uitiorum, sed perniciosis simam desperationem animae inicit delinquenti: quod nec Cain fecit post fratricidium paenitere nec ludam post fratricidium ad satisfactionis remedia festinare, sed ad suspendium laque ?? sua desperatione pertraxit.
- 9.10.1.1
Ideoque utilis nobis una re tantum tristitia iudicandas est, cum hanc uel paenitudine delictorum uel desiderio perfectionis accensi uel futurae beatitudinis contemplatione concipimus. de qua et beatus apostolus: quae secundum deum ??: est, inquit, tristitia, paenitentiam ad salutem stabilem: operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur.
- 9.11.1.1
Sed illa tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, oboediens est, adfabilis, humilis, mansueta suauis ac patiens, utpote ex dei caritate descendens: et ad omnem dolorem corporis ar spiritus contritionem infatigabilite ?? semet ipsam desiderio perfectionis extendens et quodammodo laeta ac spe profectus sui uegeta cunctam adfabilitatis et longanimitatis retinet suauitatem, habens in semet ipsa omnes fructus spiritus sancti, quos enumerat idem apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia. haec uero asperrima, inpatiens, dura, plena rancore et maerore infructuoso ac desperatione poenali, eum quem conplexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac reuocans, utpote inrationabilis et intercipiens non solum orationum efficaciam, uerum etiam uniuersos quos praediximus fructus spiritales euacuans, quos nouit illa conferre.
- 9.12.1.1
Quapropter absque illa, quae uel pro salutari paenitentia uel pro studio perfectionis seu pro desiderio suscipitur futurorum, omnis tristitia tamquam saeculi et quae mortem inferat aequaliter repellenda est ac sicut fornicationis spiritus seu filargyriae uel irae de nostris cordibus penitus extrudenda.
- 9.13.1.1
Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, ut mentem nostram spiritali meditatione iugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus. hoc enim modo uniuersa tristitiarum genera, siue quae ex praecedente ira descendunt, siue quae amissione lucri uel detrimento inlato nobis adueniunt seu de inrogata generantur iniuria, siue quae de inrationabili mentis confusione procedunt, seu quae letalem desperationem nobis inducunt, ualebimus superare, cum aeternarum rerum ac futurarum intuitu semper laeti atque inmobiles perdurantes nec casibus deiecti praesentibus nec prosperis fuerimus elati, utraque uelut caduca et mox transeuntia contemplantes.
- 1-186
DE SPIRITU ACEDIAE.
- 2-187
CAPITULA.
- 3-188
I. Quod sextum certamen sit aduersus spiritum acediae, et de natura eius.
- 4-189
II. Expositio acediae, uel quemadmodum serpat in corde monachi, quaeue inferat menti dispendia.
- 5-190
III. Quibus generibus monachum superet acedia.
- 6-191
IIII. Quod acedia excaecet mentem ab omni contemplatione uirtutum.
- 7-192
V. Quod duplex acediae sit inpugnatio.
- 8-193
VI. Hi, qui ab acedia coeperint uinci, quatenus conlabuntur.
- 9-194
VII. Apostoli testimonia contra spiritum acediae.
- 10-195
VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum, qui opere manuum suarum non uult esse contentus.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 794
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.