Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Institutiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 794 sections

  1. 6.2.1.1

    Principaliter enim uitii huius correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam huius morbi uirus domini uoce prodire signatur. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera. illud ergo est primitus expiandum, unde fons uitae mortisque manare cognoscitur dicente Salomone: omni custodia serua tuum cor: ex his enim sunt exitus uitae. caro enim eius arbitrio atque imperio famulatur. et idcirco summo studio parsimonia ieiuniorum sectanda est, ne escarum abundantia refecta caro praeceptis animae salutaribus aduersata rectorem suum spiritum deiciat insolescens. ceterum si omnem summam in castigatione tantum corporis conlocemus, anima non similiter a ceteris uitiis ieiunante nec meditatione diuina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum uerae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principali puritatem nostri corporis infest.ante. oportet ergo nos mundare prius iuxta sententiam domini id quod intus est calicis et parabsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum.

  2. 6.3.1.1

    Dein cetera uitia etiam usu hominum et exercitio cotidiano purgari solent et quodammodo ipsius lapsus offensione curari: ut puta irae, tristitiae, inpatientiae languor meditatione cordis ac peruigili sollicitudine, fratrum etiam frequentia et adsidua prouocatione sanantur, dumque commota manifestantur saepias et crebrius arguuntur, ocius perueniunt ad salutem. hic uero morbus cum corporis adflictione et contritione cordis solitudine quoque ac remotione indiget, ut possit ad integrum sanitatis statum perniciosa aestuum febri deposita peruenire. sicut plerumque certa aegritudine laborantibus utile est, ut cibi noxii ne oculorum quidem ipsorum obtutibus offerantur, ne quod aspectus occasione desiderium eis letale gignatur, ita plurimum confert ad depellendum hunc specialiter morbum quies ac solitudo, ut mens aegra minime diuersis figuris interpellata ad puriorem perueniens contemplationis intuitum facilius pestiferum concupiscentiae fomitem radicitus possit eruere.

  3. 6.4.1.1

    Nemo tamen ex hoc negare nos putet etiam in congregatione fratrum positos inueniri continentes: quod perfacile posse fieri confitemur. aliud enim est continentem esse, id est έγϰρατη̃, aliud castum, et ut ita dicam in affectum integritatis uel incorruptionis transire, quod dicitur άγνόν, quae uirtus illis solis tribuitur maxime, qui uirgines uel carne uel mente perdurant, ut uterque Iohannes in nouo testamento, in ueteri quoque Helias, Hieremias, Danihel fuisse noscuntur. in quorum gradu hi quoque non inmerito reputabuntur, qui post experimenta corruptionis ad similem puritatis statum per laborem longum et industriam integritate mentis et corporis peruenerunt et aculeos carnis non tam inpugnatione concupiscentiae turpis, quam naturae tantummodo motu sentiunt.

  4. 6.4.2.1

    quem statum dicimus difficillime posse inter hominum turbas adprehendi. utrum uero et inpossibile sit, unusquisque non nostra sententia. expectet agnoscere, sed conscientiae suae rimetur examine. ceterum continentes multos exsistere non dubitanus mus, qui inpugnationem carnis, quam uel raro uel cotidie securos ant, seu metu gehennae seu desiderio regni caelorum exting sunt atque conpescunt. quos seniores sicut pronuntiant posse non penitus incentiuis obrui uitiorum, ita securos et insauciatos tos semper exsistere non posse definiunt. necesse est enim quem que in conluctatione positum, quamuis frequenter aduersarium uin cat ac superet, et ipsum tamen aliquando turbari.

  5. 6.5.1.1

    Quapropter si nobis cordi est agonem spiritalem cum. apostolo legitime decertare, hunc inmundissimum spiritum superare omni mentis intentione non nostris uiribus confidentes (hoc enim perficere industria humana non praeualet), sed opitulatione domini festinemus. tamdiu namque hoc uitio animam necesse est inpugnari, donec se bellum gerere supra uires suas agnoscat nec labore uel studio proprio uictoriam obtinere se posse, nisi domini fuerit auxilio ac protectione suffulta.

  6. 6.6.1.1

    Et reuera cum in omnibus uirtutum profectibus et cunctorum expugnatione uitiorum domini sit gratia atque uictoria,, in hoc praecipue peculiare beneficium dei ac speciale donum et patrum sententia et experimento purgationis ipsius manifestissime declaratur his, qui eam meruerint possidere. quodammodo enim exire de carne est in corpore commorantem et ultra naturam est, fragili carne circumdatum carnis aculeos non sentire. et idcirco inpossibile est hominem suis ut ita dixerim pinnis ad tam praecelsum caelesteque praemium subuolare, nisi eum gratia domini de terrae caeno munere castitatis eduxerit. nulla etenim uirtute tam proprie carnales homines spiritalibus angelis imitatione conuersationis aequantur quam merito et gratia castitatis, per quam adhuc in terra degentes habent secundum apostolum municipatum in caelis, quod deposita corruptela carnali habituros sanctos promittitur in futurum, hic iam in carne fragili possidentes. :

  7. 6.7.1.1

    Audi quid dicat apostolus: omnis qui in agone contendit ab omnibus se abstinet. a quibus omnibus dixerit inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio conparatione carnalis adquiri. illi etenim, qui in hoc agone uisibili student legitime decertare, utendi omnibus escis quas desiderii libido suggesserit non habent facultatem, sed illis . tantum quas eorundem certaminum statuit disciplina. et non solum interdictis escis et ebrietate omnique crapula eos necesse est abstinere, uerum etiam cuncta inertia et otio atque desidia, ut cotidianis exercitiis iugique meditatione uirtus eorum possit adcrescere.

  8. 6.7.2.1

    et ita omni sollicitudine ac tristitia negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere coniugali efficiuntur alieni, ut praeter exercitium disciplinae nihil aliud nouerint nec ulli mundiali curae penitus inplicentur, ab eo tantum qui certamini praesidet sperantes cotidiani uictus substantiam et co- . ronae gloriam condignaque praemia uictoriae laude conquirere. atque in tantum se mundos ab omni coitus pollutione custodiunt, ut, cum se praeparant agonum certamini, ne qua forsitan per somnum nocturna delusi fallacia uires minuant multo tempore conquisitas, lamminis plumbeis renium contegant loca, quo scilicet metalli rigor genitalibus membris adplicitus obscenos umores ualeat inhibere, intellegentes se procul dubio esse uincendos nec iam posse propositum certamen demptis uiribus adinplere, si prouisam pudicitiae soliditatem fallax noxiae uoluptatis- Iuptais imago corruperit.

  9. 6.8.1.1

    Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cuius exemplo beatus apostolus nos uoluit erudire, docens quanta in illa sit obseruatio, quanta diligentia, quanta custodia, quid nos conueniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est cotidie sacrosanctis agni carnibus uesci, quas neminem inmundum contingere etiam ueteris legis praecepta permittunt? in Leuitico namque itA-praecipitur: omnia mundus manducabit carnes. et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino. quantum est igitur integrit-atis munus, sine qua et illi, qui erant sub ueteri testamento, sacrificiis typicis non poterant interesse, et qui mundi huius corruptibilem coronam cupiunt adipisci, nequeunt coronari.

  10. 6.9.1.1

    Itaque omni custodia cordis nostri sunt. latebrae primitus expaindae. quod enim illi in corporis puritate cupiunt adsequi, nos debemus etiam in arcanis conscientiae possidere, in qua dominus arbiter atque agonotheta residens pugnam cursus et certaminis nostri iugiter spectat, ut ea, quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem coalescere incauta cogitatione patiamur, et in quibus humana cognitione confundimur, ne occulta quidem coniuentia polluamur. quae licet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum ipsiusque omnipotentis dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit.

  11. 6.10.1.1

    Cuius puritatis hoc erit euidens indicium ac plena probatio, si uel nulla imago inliciens quietis nobis et in soporem laxatis occurrat, uel certe interpellans nullos concupiscentiae motus ualeat. excitare. licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur, tamen necdum perfectae mentis indicium est nec ad purum excocti uitii manifestatio, cum per fallaces imagines huiusmodi operatur inlusio.

  12. 6.11.1.1

    Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei neglegentius custoditur, probatur quiete nocturna. et idcirco cum intercesserit aliqua talis inlusio, non culpa somni credenda est, sed neglegentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque ualitudines corporum non ea colligi tempestate in qua uidentur emergere, sed neglegentia sunt praeteriti temporis adquisitae, quo pastus quis inprudenter escis contrariis noxios umores sibimet letalesque contraxit.

  13. 6.12.1.1

    Ideoque humani generis creator et conditor deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter nouerat emanare quicumque, inquiens, uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. petulantes oculos notans non tam eos arguit quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad uidendum. cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum uidet, beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum suo uitio ad operum prauorum ministeria contorquens et in semet ipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens. idcirco ergo huic praecipitur salutare mandatum, cuius uitio pessimus languor uisus occasione procedit, non enim dicitur omni custodia serua tuos oculos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret affectus (nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent uisionis officium), sed dicit: omni custodia serua tuum cor, illi potissimum inposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio.

  14. 6.13.1.1

    Haec igitur erit purgationis huius prima custodia, ant, cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem sg gestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordati ? ne praemissa matris, sororum uel parentum seu certe feminarm sanctarum quantocius eam de nostris recessibus extrudere e stinemus, ne, si fuerimus in ea diutius inmorati, occasione sexus semel indeptus index malorum ad eas personas exinde subtiliter deuoluat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. quamobrem illius praecepti iugiter meminisse debemus: omni custodia serua tuum cor, et secundum dei principale mandatum sollicite serpentis obseruare noxium caput, id est cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus temptat, nec sinamus per neglegentiam penetrare in cor nostrum reliquum eius corpus, id est oblectationis adsensum, qui procul dubio, si fuerit intromissus, morsu uirulento mentem interimet captiuatam.

  15. 6.13.2.1

    emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est sensus carnales, * in matutinis sui ortus nos oportet extinguere, et dum adhuc paruuli sunt adlidere filios Babylonis ad petram, qui nisi dum tenerrimi sunt fuerint enecati, adulti per coniuentiam in perniciem nostram ualidiores insurgent aut certe non sine magno gemitu ac labore uincentur. dum enim fortis, spiritus scilicet noster, domum suam custodit armatus, recessus cordis sui dei timore communiens, in pace erit omnis substantia eius, id est emolumenta laborum ac uirtutes longo tempore conquisitae. si autem fortior superueniens uicerit eum, id est diabolus cogitationum consensu, arma eius diripiet, in quibus confidebat, id est memoriam scripturarum uel timorem dei, et spolia eius diuidet, uir- I tutum scilicet merita per contraria uitia quaeque dispergens.

  16. 6.14.1.1

    Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis scripturis ob laudem uirtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, uel quemadmodum adquiri et custodiri debeat quiue sit finis eius, patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam apostoli beati sententiam, qua pateat qualiter illam Thessalonicensibus scribens uirtutibus praetulerit uniuersis, tali eam uerbi nobilitate commendans.

  17. 6.15.1.1

    Haec est, inquiens, uoluntas dei, sanctificatio uestra. et ne forte dubium nobis relinqueret uel obscurum, quidnam sanctificationem uoluerit appellare, utrum iustitiam an caritatem an humilitatem an patientiam (in omnibus enim istis uirtutibus creditur adquiri sanctificatio), infert et manifeste designat, quid proprie sanctificationem uoluerit appellare: haec est uoluntas dei, sanctificatio uestra, ut abstineatis uos, inquit, a fornicatione, ut sciat unusquique uestrum uas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant deum. uide quibus eam laudibus prosequatur, honorem uasis, id est corporis nostri, et sanctificationem appellans eam. igitur e contrario, qui in passione desiderii est, in ignominia et inmunditia consistit et alienus a sanctificatione uersatur.

  18. 6.15.2.1

    tertio quoque post pauca infert, rursus eam sanctimoniam pronuntians: non enim uocauit nos deus in ignominiam sed in sanctimoniam. itaque qui haec spernit, non hominem spernit sed deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis. auctoritatem praecepto suo inuiolabilem iunxit dicens qui haec spernit, id est quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est me qui haec praecipio, sed deum, qui in me loquitur, qui etiam spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputauit. cernis simplicibus uerbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum uirtuti huic sanctificationem proprie tribuendo, deinde per hanc adserens uas nostri corporis inmunditia liberandum, tertio, quod abiecta ignominia et contumelia in honore sit et sanctificatione mansurum: postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem pectoris nostri sanctum fore spiritum designauit.

  19. 6.16.1.1

    Et licet ad finem libelli tendat oratio, aliud adhuc simile huic praeter promissum eiusdem apostoli testimonium ponam. ad Hebraeos namque scribens pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit deum. hic quoque euidenter sine sanctimonia, quam solet integritatem mentis uel puritatem corporis appellare, pronuntiauit deum penitus uideri non posse. siquidem et hic similiter infert enduem sensum explanans: ne quis fornicator aut profanus ut Esau.

  20. 6.17.1.1

    Itaque quantum sublime caelesteque est praemium castitatis, tanto grauioribus aduersariorum insidiis lacessitur. et idcirco propensius nobis est non solum continentia corporis, uerum etiam contritio cordis adsiduis orationum gemitibus adhibenda, ut cibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentiuis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti spiritus extinguatur.

  21. 6.18.1.1

    Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit.

  22. 6.19.1.1

    Fertur sancti Basili Caesariensis episcopi districta sententia: et mulierem, inquit, ignoro, et uirgo non sum. in tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris esse abstinentia quam in integritate cordis, quae uere in-\' corruptam perpetuo sanctimoniam corporis uel timore dei uel castitatis amore custodit.

  23. 6.20.1.1

    Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio uoluptatis nulla subrepserit ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae. quas sicut abscidere per omnia et in perpetuum amputare supra naturam est, ita reuocare ad ineuitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae uirtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis indutiae admodum iudicabantur angustae, DP, si hoc modo quo ab ipsis percepimus uoluerimus exponere, his forte, qui pro neglegentia sua uel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia uel inpossibilia descripsisse credamur.

  24. 6.21.1.1

    Quem statum ita tenere perpetuo poterimus ac num- i quam naturalem modum nec tempus excedere superius conprehensum, si deum non solum secretorum actuum nostrorum, uerum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde uersantur, sicut pro factis et operibus nostris, rationem nos ei reddituros esse credamus.

  25. 6.22.1.1

    Huc usque igitur festinandum est nobis et eo usque aduersus animae motus uel carnis incentiua pugnandum, donec ista carnis condicio necessitatem naturae expleat, non suscitet uoluptatem, concretam exuberantiam sine ullo pruritu noxaque propellens, non pugnam suscitans castitati. ceterum mens, dum adhuc dormiens imaginum uisione deluditur, nouerit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam.

  26. 6.23.1.1

    Igitur ut inlusiones hae ne dormientibus quidem nobis subrepere ualeant, aequale moderatumque est semper tenendum ieiunium. quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat. qua inaequalitate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio reuocabitur, nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus. cum inmutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est inmutari. deinde iugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est atque intenta aduersus iram uel ceteras passiones per diem cautio. ubi enim furoris insidet uirus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare. ante omnia. uero peruigil necessaria est sollicitudo nocturna. nam sicut puritas et custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae uigiliae cordi pariter et obseruationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt.

  27. 1-117

    DE SPIRITU FILARGVRIAE. CAPITULA.

  28. 2-118

    I. Quod peregrinum sit bellum filargyriae et eadem non sit in homine naturalis ut cetera uitia.

  29. 3-119

    II. Quam perniciosus sit morbus filargyriae.

  30. 4-120

    III. Quae nobis in uitiis naturalibus sit utilitas.

  31. 5-121

    IIII. Quod inesse nobis quaedam naturalia uitia sine creatoris dicamus iniuria.

  32. 6-122

    V. De uitiis quae extra naturalem motum nostro uitio contrahuntur.

  33. 7-123

    VI. Receptus semel filargyriae morbus quam difficile pellatur.

  34. 8-124

    VII. Quibus initiis filargyria generetur uel quantorum malorum sit eadem procreatrix.

  35. 9-125

    VIII. Quod filargyria omnes uirtutes inpediat.

  36. 10-126

    VIIII. Quod monachus habens pecunias in coenobio permanere non possit.

  37. 11-127

    X. Quem filargyria laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro leuissimis operibus murmurabat.

  38. 12-128

    XI. Quod occasione custodiendae pecuniae feminarum contuberuia requirantur.

  39. 13-129

    XII. Exemplum cuiusdam tepidi monachi filargyriae laqueis obligati.

  40. 14-130

    XIII. Quid conferant seniores iunioribus in denudatione uitiorum.

  41. 15-131

    XIIII. Quibus exemplis morbus filargyriae triplex esse doceatur.

  42. 16-132

    XV. Male renuntians a non renuntiante quo differat.

  43. 17-133

    XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt.

  44. 18-134

    XVII. De renuntiatione apostolorum et ecclesiae primitiuae.

  45. 19-135

    XVIII. Quod, si apostolos imitari uelimus, non debeamus nostris definitionibus uiuere, sed illorum exempla sectari.

  46. 20-136

    XVIIII. Sententia sancti episcopi Basili aduersus Syncletium prolata.

  47. 21-137

    XX. Quam ignominiosum sit a filargyria superari.

  48. 22-138

    XXI. Quemadmodum superanda sit filargyria.

  49. 23-139

    XXII. Quod possit quis etiam non habens pecunias filargyrus iudicari.

  50. 24-140

    XXIII. Exemplum de Iuda.

  51. 25-141

    XXIIII. Quod filargyria nisi nuditate uinci non possit.

  52. 26-142

    XXV. De exitu Annaniae et Sapphirae et Iudae, quem filargyria inpellente subierunt.

  53. 27-143

    XXVI. Quod filargyria lepram animae inferat spiritalem.

  54. 28-144

    XXVII. Testimonia de scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quae renuntians abdicauit

  55. 29-145

    XXVIII. Quod aduersus filargyriam uictoria non aliter possit nisi nuditate conquiri.

  56. 30-146

    XXVIIII. Quemadmodum possit nuditas a monacho retentari.

  57. 31-147

    XXX. Remedia contra morbum filargyriae.

  58. 32-148

    XXXI. Quod non possit quis filargyriam uincere nisi in coenobio perseuerans, et quemadmodum possit ibidem permanere.

  59. 7.1.1.1

    Tertius nobis conflictus est aduersus filargyriam, quam nos amorem pecuniarum possumus appellare, peregrinum bellum et extra naturam nec aliunde in monacho sumens principium quam de corruptae ac torpidae mentis ignauia, et plerumque initio abrenuntiationis male arrepto et erga deum tepido amore fundato. cetera namque uitiorum incitamenta humanae inserta naturae uelut ingenita uidentur in nobis habere principia, et quodammodo inuiscerata carni ipsique propemodum coaeua natiuitati discretionem boni malique praeueniunt, et licet prima arripiant hominem, longo tamen labore uincuntur.

  60. 7.2.1.1

    Hic uero morbus posterius superueniens et extrinsecus accedens animae quanto facilius caueri potest ac respui, tanto neglectus et intromissus semel cordi fit perniciosior cunctis difficiliusque propellitur. malorum namque omnium efficitur radix, multiplices fruticans fomites uitiorum.

  61. 7.3.1.1

    Ut puta carnis simplices motus nonne uidemus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni malique praeuenit discretionem, uerum in paruulis atque lactantibus ? qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semet ipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. irae quoque aculeos truces nonne similiter in paruulis iam uigere conspicimus, et antequam patientiae uirtutem agnoscant, iniuriis eos cernimus commoueri et uerborum sentire etiam per iocum contumelias inrogatas? ac nonnumquam, cum desint uires, uoluntas tamen ultionis ira instigante non deest.

  62. 7.3.2.1

    nec hoc dico quo uocem naturam conditionis in culpam, sed quo adseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa nobis insertos, quosdam uero neglegentiae uitio ac malae uoluntatis arbitrio extrinsecus introduci. namque hi quos supra diximus motus carnales ob reparationem subolis et posteritatis propaginem suscitandam utiliter sunt corpori nostro prouidentia creatoris inserti, non ad perpetranda flagitia stuprorum et adulteria, quae legis etiam auctoritate damnantur.

  63. 7.3.3.1

    irae etiam aculeos nonne saluberrime nobis intellegimus adtributos, ut nostris uitiis et erroribus indignantes uirtutibus potius ac spiritalibus studiis occupemur, omnem caritatem deo et patientiam nostris fratribus exhibentes? tristitiae quoque utilitas quanta sit nouimus, quae inter cetera uitia, cum in contrarium affectum est mutata, numeratur. est enim et secundum dei timorem pernecessaria et secundum saeculum admodum perniciosa, ut docet apostolus (dicens: quae enim secundum deum est tristitia, paenitentiam ad salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur.

  64. 7.4.1.1

    Non ergo, si dixerimus hos motus a creatore nobis insertos, ex eo culpabilis ille uidebitur, si nequiter his abusi maluerimus eos ad noxia potius ministeria detorquere, et uelimus pro infructuosis ac saecularibus lucris, non pro salutari paenitentia et uitiorum correctione tristari, uel certe si non nobismet ipsis utiliter, sed contra interdictum domini nostris fratribus irascamur. et si ferrum quis ad necessarium et utile \'ministerium contributum ad necem uoluerit insontium detorquere uere, non ex hoc infamabit materiae conditorem, si, quod ille ad usum bene uiuendi aptum ac necessarium praestitit, iste hoc usus est ad nocendum.

  65. 7.5.1.1

    Dicimus tamen quaedam uitia sine ulla praecedente naturali occasione concrescere, sed solius corruptae ac malae uoluntatis arbitrio, ut est inuidiae ipsiusque etiam filargyriae: quae cum nulla habeant in nobis de naturali instinctu principia, extrinsecus contrahuntur. quae tamen quantum facilia sunt ad cauendum et oportuna ad declinandum, tantum occupatam mentem atque possessam miseram faciunt uixque ad sanitatis concedunt remedia peruenire, siue quod non merentur curari celeri medicina qui ab his sauciati sunt, quos uel ignorare uel uitare uel facillime uincere potuerunt, uel certe quod male fundati uirtutum structuram et perfectionis suscipere culmen indigni sunt.

  66. 7.6.1.1

    Quamobrem nulli uilis despectusque uideatur hic morbus, qui sicut potest perfacile declinari, ita si quemquam possederit, ad sanitatis remedia uix peruenire concedit. receptaculum namque est uitiorum malorumque omnium radix, et inextricabilis nequitiae fomes efficitur dicente apostolo: radix omnium malorum est filargyria, id est amor pecuniae.

  67. 7.7.1.1

    Haec igitur cum remissam tepidamque monachi possederit mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans . iustos quosdam et uelut rationabiles ei colores, ob quos uel reseruare sibi aliquid pecuniae debeat uel parare, describit. nam et ea quae praebentur in monasterio queritur non esse sufficientia et sano robustoque corpore uix posse tolerari. quid faciendum si ualitudo mala carnis emerserit et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? praestationem monasterii esse pertenuem et neglegentiam erga aegrotantes maximam.

  68. 7.7.2.1

    si proprium aliquid non fuerit quo cura corporis ualeat adhiberi, misere esse moriendum. ipsum etiam uestimentum non sufficere quod praebetur, nisi procurauerit nde sibi aliud ualeat exhibere. postremo nec diu posse in eodem loco uel monasterio commorari, et nisi parauerit sibi uiatici sumptus euectionisque t-ransmarinae mercedem, non posse cum uoluerit transmigrare, et necessitate inopiae coartatum laboriosam ac miserabilem absque ullo profectu uitam iugiter toleraturum, inopem quoque se semper ac nudum non sine inproperio aliena substantia sustinendum.

  69. 7.7.3.1

    itaque cum huiuscemodi cogitationibus laqueauerit mentem, qualiter unum saltim denarium adquirere possit excogitat. tum peculiare opus, quod exerceat abbate nescio, sollicita mente perquirit. quod uendens clam et optato tandem potitus nummo, qualiter eum dupbcot, acrius uehementiusque torquetur, ubi reponat cuiue eum credat ambiguus. deinde quid ex eo coemere qualique illum commercio ualeat duplicare, cura grauiore distenditur. cumque illi et hoc ei uoto cesserit, auidior fames adcrescit auri tantoque uehementior suscitatur, quanto etiam summa lucri maior adponitur. cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur.

  70. 7.7.4.1

    tum deinde uita longaeua promittitur, senectus incurua, infirmitates diuersae atque prolixae, quae, nisi maior summa in iuuentute fuerit praeparata, tolerari in senecta non possint. agitur itaque infelix anima serpentinis nexibus obligata, dum materiam male concretam nequiore cura concupiscit augere, pestem sibi qua dirius inflammetur ipsa parturiens, totaque lucri cogitatione possessa nihil aliud respicit cordis intuitu quam unde pecuniam parare ualeat, per quam possit de monasterii disciplina quantocius euolare, nullam exhibens fidem, ubi potuerit nummi spes aliqua refulgere.

  71. 7.7.5.1

    pro hac non mendacii, non periurii, non furit facinus admittere perhorrescit, non fidem frangere, non iracundiae noxio furore suppleri, si 1 quoquam a spe quaestus deciderit, non honestatis, non humilitatis modum transcendere pertimescit, fitque ei per omnia, ut aliis uenter, ita huic aurum et spes lucri pro deo. unde beatus apostolus huius morbi noxia uenena prospiciens non solum eam radicem esse omnium malorum, uerum etiam idolorum seruitutem pronuntiauit dicens: et auaritia (quod in Graeco dicitur ϕιλαργυρία), quae est simulacrorum seruitus.

  72. 7.7.6.1

    cernis igitur 1 ad quantam labem ra.bies haec per gradus singulos crescat, utetiam idolorum uel simulacrorum seruitus apostoli uoce pronuntietur, eo quod figura dei et imagine praetermissa, quam deuote seruiens deo inmaculatam in semet ipso debuit custodire, hominum figuras inpressas auro diligere pro deo maluit. et tueri.

  73. 7.8.1.1

    Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens nullam deinceps humilitatis, nullam caritatis, nullam oboedientiae non dicam uirtutem, sed ne umbram quidem retinere contentus indignatur ad omnia et ad singula opera murmurat atque suspirat, nullaque iam reuerentia reseruata uelut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec uictu cotidiano nec solito indumento contentus non se diutius haec toleraturum esse testatur deumque non ibi solummodo esse proclamat nec salutem suam in illo tantum loco esse conclusam, unde si quoquam se non celerius asportarit, periturum protinus grauiter ingemescit.

  74. 7.9.1.1

    Itaque instabilitatis suae uiaticum habens nummos, in quorum praesidio alarum sibi instar aptauit, iamque ad transmigrandum paratus insoleuter ad omnia praecepta respondet, et tamquam peregrinum extraneumque se gerens, quaecumque indigentia correctione perspexerit, neglegit atque contemnit.

  75. 7.9.2.1

    cumque furtim poesideat reconditam pecuniam, ne calciamenta quidem ac uestimenta se habere conqueritur darique sibi tardius indignatur. ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impertitum, maioribus irae stimulis inardescit seque despici ueluti extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas adcommodare contentus reprehendit omnia quae necessario fieri monasterii conpellit utilitas. deinde occasiones quibus offendi uel irasci debeat studiose perquirit, ne leuiter motus de coenobii disciplina uideatur exire.

  76. 7.9.3.1

    nec solus tamen trausmigrare contentus, ne tamquam suo uitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis deprauare non desinit. quodsi etiam temporis asperitas itineris seu nauigationis eius intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso anxioque residens corde tristitias serere uel excitare non cessat, discessus solacium et excusationem leuitatis non se aliter credens quam nota uel macula monasterii reperturum.

  77. 7.10.1.1

    Agitur itaque facibus pecuniarum suarum magis ac magis accensus, quae possessae numquam monachum uel in monasterio residere uel uiuere sub regulae institutione permittunt. cumque exinde eum uelut feralis quaedam bestia de coetu gregis separans pecus oportunum praedae destitutione sodalium fecerit et deuorationi facilem contubernii priuatione reddiderit, eum, qui prius opera monasterii leuia exercere despexerat, die ac nocte spe quaestus infatigabiliter laborare conpellit: non orationum sollemnia, non ieiuniorum modum, non uigiliarum regulam custodire permittit, non honestarum intercessionum explere officia sinit, dummodo uel auaritiae rabiem satiare uel cotidianis usibus possit occurrere, cupiditatis ignem, dum ad-\' quirendo extinguendum credit, accendens.

  78. 7.11.1.1

    Hinc iam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi inreucabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere quas uel numquam habuerant uel initio malo reseruarant pecunias inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea quae male congesta uel retenta sunt custodire. tantisque se occupationibus noxiis ac perniciosis inuoluunt, ut usque ad profundum inferi deuoluti, dum adquiescere illi apostolicae sententiae rennuunt, ut habentes uictum et uestimentum his sint contenti quae monasterii frugalitas exhibeat, sed uolentes diuites fieri incidant in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, id est filargyria, quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

  79. 7.12.1.1

    Non ignoro quendam, qui semet ipsum autumat monachum sibique (quod est deterius) de perfectione blanditur. qui receptus in coenobio cum a suo moneretur abbate, ne reuolueretur ad illa quae renuntians abdicarat, seseque de radice omnium malorum filargyria terrenisque laqueis expediret, ac, si mallet pristinis passionibus emundari, quibus eum grauissime singulis momentis uidebat urgueri, cessaret adfectare ea quae ue antea quidem possederat, quorum nexibus conpeditus ad purgationem uitiorum suorum sine dubio peruenire non posset, truculento uultu eidem respondere non haesitauit: si tu habes plurimos unde sustentes, me similiter habere cur prohibes?

  80. 7.13.1.1

    Haec autem nemini uideautur uel superflua uel molesta. nisi enim prius exposita fuerint genera uulnerum et origines causaeque morborum fuerint indagatae, nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio nec ualidis conferri perfectae custodia sanitatis. nam et haec et multo his plura ad instructionem iuniorum solent a senioribus, qui innumeros diuersorum -rasus ac ruinas experti sunt, in conlatione proferri. quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac reuelantibus, uelut qui isdem ipsi quoque passionibus pulsarentur, absque confusionis nostrae uerecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos uitiorum taciti disceremus. quae nos non fraternitatis ueriti corpus uel obteximus uel praeteriuimus, sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti uidentur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis adtingere debent esse conperta.

  81. 7.14.1.1

    Triplex itaque est huius ualitudinis morbus, qui ab uniuersis patribus aequali detestatione damnatur: unus hic, cuius superius descripsimus labem, qui decipiens miserabilies quosque ea, quae ne ante quidem cum in saeculo degerent possidebant, congerere persuadet: alius qui haec, quae in primordiis suae renuntiationis abiecerant, post haec resumere ac rursum desiderare conpellit: tertius qui initio malo uitiosoque contractus et ab inperfectione incipiens eos, quos semel hoc tepore mentis infecerit, paupertatis ac diffidentiae timore per- I territos spoliare se cunctis mundi facultatibus non sinit, eosque pecunias uel substantias, quas utique renuntiantes abicere debuerant, reseruantes ad euangelicam perfectionem numquam peruenire concedit. quarum trium ruinarum exempla etiam in scripturis sanctis inuenimus non leui poena fuisse damnata.

  82. 7.14.2.1

    nam Giezi ea quae ne ante quidem possederat uolens adquirere I non modo gratiam prophetiae possidere non meruit, quam per successionem uelut hereditariam a suo habuit magistro suscipere-\' pere, uerum etiam e contrario aeterna lepra sancti Helisaei maledictione perfunditur, ludas autem uolens resumere pecunias, quas antea Christum secutus abiecerat, non solum ad proditionem domini lapsus apostolatus gradum perdidit, sed etiam uitam ipsam communi exitu finire non meruit eamque biothanati morte conclusit, Annanias et Sapphira reseruantes partem quandam ex his quae possederant apostolico ore morte multantur.

  83. 7.15.1.1

    De his igitur, qui dicentes renuntiasse se huic mundo rursus incredulitate fracti nudari terrenis opibus timent, in Deuteronomio mystice praecipitur: si quis est homo formidolosus, et corde pauido, non egrediatur ad bellum: uadat, et reuertatur in domum suam, ne pauere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. hoc testimonio quid euidentius quaeso? nonne manifeste mauult eos scriptura professionis huius nec initium sibimet usurpare nec nomen, quam exhortatione exemploque corrupto etiam alios ab euangelica perfectione reuocare et infideli infirmare terrore?

  84. 7.15.2.1

    inbetur itaque eis ut discedentes e pugna reuertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella domini proeliari (uir enim duplex animo inconstans in omnibus uiis suis), et cogitantes secundum illam euangelii parabolam cum, qui cum decem milibus progreditur, contra regem cum uiginti milibus uenientem non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem id est ut ue initium quidem renuntiationis arripiant potius quam tepide eam post exsequentes maiori discrimine semet inuoluant. melius est enim non mouere, quam uouere et non reddere.

  85. 7.15.3.1

    pulchre autem hic cum decem milibus et ille cum uiginti uenire describitur. amplior enim inpugnantium nos uitiorum numerus est quam uirtutum pro nobis dimicantium. nemo autem potest deo seruire et mamonae, nec ponens quisquam manum suam super aratrum et respiciens retro aptus est regno dei.

  86. 7.16.1.1

    Hi ergo occasionem auaritiae pristinae sibimet intromittere quadam scripturae sanctae auctoritate conantur, quam uitiosiore intellectu interpretantes apostoli, immo domini sententiam corrumpere atque ad suum desiderium gestiunt deprauare. non suam uitam uel intellectum scripturarum sensui coaptantes, sed uim scripturis pro desiderio suae libidinis inferentes consentire eas suis opinionibus uolunt aiuntque scriptum esse: beatius est magis dare quam accipere. cuius interpretatione prauissima eneruatam domini putant illam esse sententiam qua dicitur: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, et hoc arbitrantur colore diuitias suas se abicere non debere, beatiores scilicet semet ipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis aliis quoque de earum superabundantia largiantur, dum erubescunt pro Christo gloriosam cum apostolo suscipere nuditatem nec opere manuum nec monasterii parsimonia uolunt esse contenti. quibus superest ut se aut circumuenire nouerint semet ipsos et nequaquam renuntiasse huic mundo diuitiis pristinis incubantes, aut si professionem monachi re atque opere cupiunt experiri, dispersis abiectisque omnibus nihilque ex eis quae renuntiauerant reseruantes cum apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.

  87. 7.17.1.1

    Quasi uero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in huius mundi ordine fuisse testatur, cum se adserit a natiuitate ciuis Romani dignitate praelatum, si hoc esse ad perfectionem commodius iudicauisset, et illi qui Hierosolymis, cum essent possessores agrorum aut domorum, uendentes omnia nihilque sibi ex his penitus reseruantes adferebant pretia eorum et ponebant ante pedes apostolorum, non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustinere, si hoc perfectius fuisset ab apostolis iudicatum uel ipsi esse utilius probauissent: sed uniuersas simul abicientes substantias maluerunt labore proprio uel conlatione gentium sustentari.

  88. 7.17.2.1

    de quorum sumptu sanctus apostolus ad Romanos scribens suumque eis in hoc ministerium praedicans ac subtiliter eos ad hanc conlationem prouocans ait: nunc uero proficiscar Hierusalem ministrare sanctis. conplacuit enim Macedoniae et Achaiae conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt Hierusalem. conplacuit enim, et debitores sunt eorum: quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.

  89. 7.17.8.1

    ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens monet eos, ut ante aduentum suum conlationem, quam ad usus eorum mittere disponebant, sollicitius praepararent: de collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. unusquisque uestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum uenero tunc collectae fiant. cum autem uenero, quoscumque probaueritis per epistulas, hos transmittam perferre gratiam nestram in Hierusalem. et ut eos ad largiorem prouocaret conlationem, infert: quodsi dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt, id est si talis fuerit oblatio uestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri.

  90. 7.17.4.1

    ad Galatas quoque, cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depectum cum Iacobo, Petro et Iohanne testatur, ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen qui erant Hierosolymis nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum uniuersis rebus suis renuntiantes spontaneam subierant egestatem: et cum uidissent, inquit, gratiam dei quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes, qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisionem: tantum ut pauperum memores essemus.

  91. 7.17.5.1

    quam rem omni sollicitudine se testatur inplesse dicens: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. qui igitur sunt beatiores? utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati nec praeualentes euangelicam perfectionem conscendere adhuc suis substantiis inhaerebant., in quibus magnus fructus apostolo ducebatur, si saltim ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine reuocati fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent, an illi qui euangelicae satisfacientes sententiae crucem domini cotidie portantes nihil sibi de propriis

  92. 7.17.6.1

    facultatibus superesse uolueruntr cumque ipse beatus apostolusI uinculis et carceribus obligatus seu uexatione itineris inpeditus et ob haec consuetam uictus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens a fratribus se, qui de Macedonia uenerant, supplementum suae necessitatis adserit accepisse (nam quod mihi, inquiens, deerat subpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et ad Philippenses ipse referens: ^ scitis enim et uos, Philippenses, quia in principio en augelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti ni si uos soli, quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis), erunt secundum istorum sententiam, quam mente tepida conceperunt, et isti beatiores apostolo, quia de suis inueniuntur ei substantiis inpertisse? quod amens quilibet non audebit.

  93. 7.18.1.1

    Quamobrem si euangelico praecepto uolumus oboedire et. apostoli ac totius ecclesiae illius primitiuae seu patrum, qui nix tutibus ac perfectioni eorum nostris temporibus successerunt, imitatores exsistere, non nostris definitionibus adquiescamus, de hoc tepido ac miserabili statu perfectionem nobis euangelicam pollicentes, sed illorum sectantes uestigia circumuenire nosmet ipsos minime studeamus et ita monasterii disciplinam institutionemque pariter expetamus, ut in ueritate renuntiemus huic mundo, nihil ex his quae contempsimus infidelitate nos retrahente seruantes, cotidianum uictum non recondita pecunia, sed opere proprio conquiramus.

  94. 7.19.1.1

    Fertur sententia sancti Basili Caesariensis episcopi ad quendam prolata Syncletium tali quo diximus tepore torpentem. qui cum se renuntiasse diceret huic mundo, quaedam de propriis facultatibus sibimet reseruauit, nolens exercitio suarum manuum sustentari et humilitatem ueram nuditate et operis contritione monasteriique subiectione conquirere. et senatorem, inquit, Syncletium perdidisti et monachum non fecisti.

  95. 7.20.1.1

    Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus: quem quantum superare non magnae uirtutis est, tantum et eodem uinci ignominiosum plenumque dedecoris. a potente enim elidi, licet sit in deiectione dolor et gemitus in amissione uictoriae, tamen quodammodo de aduersarii robore uictis nascitur consolatio; sin uero et inimicus exilis et genus conluctationis I infirmum, ultra deiectionis dolorem confusio turpior et ignominia detrimento grauior infertur.

  96. 7.21.1.1

    De quo haec erit summa uictoria triumphusque perpetuus, ut, quemadmodum dicitur, ne minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. inpossibile namque est eum, qui uictus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non maioris desiderii protinus incendio conflagrari. tamdiu namque miles Christi uictor ac securus cunctaque cupiditatis inpugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae huius hic nequissimus spiritus in eius corde non seuerit. quapropter cum in cunctis generibus uitiorum generaliter serpentis caput oporteat obseruari, in hoc praecipue diligentius conuenit praecaueri. quod si fuerit intromissum, sua materie conualescens ipsum sibimet uehementiora suscitabit incendia. ideoque non solum pecuniarum cauenda possessio, uerum etiam uoluntas ipsa de animo penitus extrudenda. non enim tam effectus filargyriae uitandus est quam affectus ipsius radicitus amputandus: nihil enim proderit pecunias non haberi, si uoluntas in nobis fuerit possidendi.

  97. 7.22.1.1

    Possibile namque est etiam non habentem eas nequaquam filargyriae morbo carere nihilque ei prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis uitium resecare non ualuit, paupertatis bono non uirtutis merito delectatus et necessitatis onere non sine cordis languore contentus. quemadmodum etiam corpore non pollutos euangelicus sermo pronuntiat corde moechatos, ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos affectu ac mente cum filargyris condemnari possibile est: occasio enim eis habendi defuit, non uoluntas, quae semper apud deum solet magis quam necessitas coronari. itaque festinandum nobis est, ne in uanum laborum nostrorum emolumenta depereant. miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse, fructus uero earum cassae uoluntatis uitio perdidisse.

  98. 7.23.1.1

    Uis nosse quam perniciose, quam noxie fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad eius interitum qui eum conceperit fruticet et omnigenis pullulet ramunculis uitiorum? respice Iudam apostolorum numero deputatum, quia noluit serpentis huius caput letale conterere, qualiter eum suo ueneno peremerit et concupiscentiae laqueis inretitum ad quam abrupti praecipitii crimen inpegerit, ut redemptorem mundi et hnmanae salutis auctorem triginta argenteis persuaserit uendere. qui nequaquam esset ad tam scelestum proditionis facinus deuolutus, si non filargyriae morbo fuisset infectus, nec dominicae negationis reus sacrilegus extitisset, nisi prius solitus fuisset creditos sibi loculos conpilare.

  99. 7.24.1.1

    Inmane satis et euidens tyrannidis huius exemplum quae semel, ut diximus, animae captiuatae nullam permitti ? honestatis regulam custodire nec ulla quaestus adiectione satiari finis enim rabiei huius non diuitiis, sed nuditate conquiritur ? cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum ? deputatos suae potestati creditos accepisset, ut saltim pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum inponeret, in tantum copia. earum in abundantiorem fomitem ? cupiditatis exarsit, ut iam non loculos clancule conpilare, sed ipsum dominum uenundare maluerit. uniuersas enim diuitiarum ? moles rabies cupiditatis huius exsuperat.

  100. 7.25.1.1

    Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari nec finem eius in parua summa magnaue consistere, sed sed sola uirtute nudi, Annaniam et Sapphiram, quorum super rius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate ? seruauerant, morte multauit, ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent. quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit. ibi filargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. ibi ueritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. licet enim operis eorum dissimilis uideatur effectus unus tamen finis in utroque concurrit.

← Previous · Next → — showing 401500 of 794

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.