Institutiones
- 43-91
XLI. Sententia abbatis Macari de obseruantia monachi uel tamquam diutissime uicturi uel tamquam cotidie morituri.
- 5.1.1.1
Quintus nobis iuuante deo liber iste procuditur. nam post quattuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere conluctationem aduersus octo principalia uitia uestris orationibus domino confortante disponimus, id est primum gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia, secundum fornicationis, tertium filargyriae, quod intellegitur auaritia, uel ut proprius exprimatur, amor pecuniae, quartum irae, quintum tristitiae, sextum acediae, quod est anxietas siue taedium cordis, septimum cenodoxiae, quod sonat uana seu inanis gloria, octauum superbiae. quem ineuntes agonem tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc inpensius indigemus, ut primum naturas eorum tam minutas, tam occultas tamque obscuras inuestigare condigne, deinde causas eorundem sufficienter exponere, tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre.
- 5.2.1.1
Quarum passionum causae quemadmodum, cum patefactae fuerint traditionibus seniorum, ab omnibus protinus agnoscuntur, ita priusquam reuelentur, cum ab ipsis uniuersi uastemur et in cunctis hominibus inmorentur, ab omnibus ignorantur. uerum eas ita nos aliquatenus explicare posse confidimus, si intercessionibus uestris ad nos quoque ille qui per Esaiam prolatus est sermo domini dirigatur: ego ante te ibo:
- 5.2.2.1
et potentes terrae humiliabo: portas aereas conteram, et uectes ferreos confringam. et aperiam tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut nos quoque uerbum dei praecedens primum terrae nostrae potentes humiliet, id est has easdem quas expugnare cupimus noxias passiones dominationem sibi ac tyrannidem saeuissimam in nostro mortali corpore uindicantes, easque faciat indagini nostrae atque expositioni subcumbere, et ita nos ignorationis portas effringens ac uitiorum uectes excludentium nos a uera scientia conterens ad secretorum nostrorum arcana perducat ac secundum apostolum inluminatis nobis reuelet ea quae sunt abscondita tenebrarum et manifestet consilia cordium
- 5.2.8.1
ut sic ad taetras uitiorum tenebras purissimis oculis animae penetrantes patefacere eas ac producere possimus ad lucem, causasque earum atque naturas his, qui uel caruerunt eis uel adhuc obligati sunt, pandere ualeamus, et ita secundum prophetam transeuntes per ignem uitiorum dirissime nostras exurentium mentes confestim per aquas quoque uirtutum extinguentium scilicet ea transire possimus inlaesi, ac spiritalibus remediis adrorati ad refrigerium perfectionis puritate cordis mereamur educi.
- 5.3.1.1
Itaque primum nobis ineundum certamen est aduersus gastrimargiam, quam diximus gulae esse concupiscentiam, et in primis de ieiuniorum modo et escarum qualitate dicturi rursus ad Aegyptiorum traditiones ac statuta recurrimus, quibus sublimiorem continentiae disciplinam et perfectam discretionis inesse rationem nullus ignorat.
- 5.4.1.1
Uetus namque est beati Antonii admirabilisque sententia, monachum, qui post coenobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis adtingere, et adprehenso discretionis examine proprio iam potens est stare iudicio atque ad arcem anachoreseos peruenire, minime debere ab uno quamuis summo uniuersa genera uirtutum expetere. alius enim scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae grauitate fundatur, alius, humilitatis, alius continentiae uirtute praefertur, alius simplicitatis gratia decoratur, hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste uigiliarum, hic taciturnitatis, iste laboris studio superuenit ceteros.
- 5.4.2.1
et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem uelut apem prudentissimam debere unamquamque uirtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare et in sui pectoris uase diligenter recondere nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid uirtutis possideat contemplari studioseque decerpere (cunctas namque si ab uno uolumus mutuari, aut difficile aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt repperiri), quia, licet necdum Christum omnia factum secundum apostolum uideamus ia omnibus, tamen hoc modo possumus eum, id est per partes in omnibus inuenire. de ipso enim dicitur: qui factus est nobis ex deo sapientia, iustitia, sanctitas et redemptio.
- 5.4.3.1
dum ergo m alio saplenua, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas repperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum diuisus est. concurrentibus uero uniuersis in unitatem fidei ac uirtutis redditur in uirum perfectum, plenitudinem sui corporis in singulorum membrorum conpage ac proprietate perficiens. donec ergo ueniat illud tempus quo sit deus omnia in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id. est per partes uirtutum esse in omnibus deus, licet nondum plenitudine earum omnia sit in omnibus, quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diuersae quibus ad deum tenditur, sicut in conlationibus seniorum plenius disputandum est.
- 5.4.4.1
ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus uirtutes has per gratiam spiritus sancti uberius uidemus effluere, non quod ullus quae in multos diuisa sunt solus possit adquirere, sed ut in his bonis, quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea specialius obtinuere tendamus.
- 5.5.1.1
Itaque super ieiuniorum modo haud facile potest uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest nec sicut ceterae uirtutes animi solius rigore patrantur. et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt (cam corporis enim possibilitate participant), talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diuersum quidem esse refectionis tempus et modum et qualitatem pro inpari scilicet corporum statu uel aetate uel sexu, unam tamen esse omnibus pro continentia mentis et animi uirtute castigationis regulam.
- 5.5.2.1
neque enim cunctis possibile est ebdomadibus protelare ieiunia, sed ne triduana quidem uel biduana inedia refectionem cibi differre. multis quippe aegritudine et maxime senio iam defessis ne usque occasum quidem solis ieiunium sine laboris adflictione toleratur. non omnibus infusorum leguminum esus conuenit eneruatus nec cunctis purorum holerum habilis est parsimonia nec uniuersis sicci panis refectio castigata conceditur. alius quantitate duarum librarum saturitatem non sentit, alius librae unius siue unciarum sex edulio praegrauatur. attamen unus in omnibus his continentiae finis est, ne quis iuxta mensuram capacitatis suae saturitatis oneretur ingluuie. non enim qualitas sola, sed etiam quantitas escarum aciem cordis obtundit ac mente cum carne pariter inpinguata noxium uitiorum fomitem igneumque succendit.
- 5.6.1.1
Quibuslibet escis refectus uenter seminaria luxuriae parit nec praeualet mens discretionum gubernacula. moderari ciborum pondere praefocata.. non sola crapula uini mentem inebriare consueuit: cunctarum escarum nimietas uacillantem eam ac nutabundam reddit omnique integritatis ac puritatis contemplatione despoliat. Sodomitis causa subuersionis atque luxuriae non uini crapula, sed saturitas extitit panis. audi dominum per prophetam Hierusalem increpantem: quid enim peccaui ? tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitat et abundantia. comedeba.t? et quia per saturitatem panis inextinguibili carnis fuerant ardore succensi, iudicio dei caelitus igne sulphureo concremantur. quodsi illos sola nimietas panis a ? tam praeruptum flagitiorum praecipitium uitio satietatis inpegit quid censendum de his qui uegeto corpore perceptionem carnium ac uini inmoderata libertate praesumunt, non quantum expeti ? inbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes.
- 5.7.1.1
Infirmitas carnis ad puritatem cordis non officit, si haec modo quae fragilitas, non quae uoluptas exigit usurpentur. facilius uidimus uiros qui ab escis corpulentioribus omnimodis!? temperarent, quam moderate usos pro necessitate concessis, qui totum sibi pro amore continentiae denegarent, quam qui eas sub infirmitatis occasione sumentes mensuram sufficientiae custodirent. habet etiam corporis inbecillitas suae continentia ? palmam, dummodo escis defectioni carnis indultis adhuc indigentem se refectione defraudet tantumque esus indulgeat. quantum sufficere ad uiuendi usum temperantiae discretio rigida iudicarit, non quantum desiderii adpetitus exposcit. esculentiores cibi ut procurant corpori sanitatem, ita castitatis non adimunt puritatem, si cum moderatione sumantur. quidquid enim fortitudinis esu eorum percipitur, aegritudinis labore ac defectione consumitur. quamobrem ut nulli statui uirtus parsimoniae adimitur, ita ne integritatis quidem consummatio denegatur.
- 5.8.1.1
Uerissima est itaque patrum probatissimaque sententia, ieiuniorum et continentiae modum in mensura parcitatis tantum et castigatione consistere, et hunc esse perfectae uirtutis in commune omnibus finem, ut escis, quas sumere sustentandi corporis necessitate conpellimur, adhuc in adpetitu earum positi temperemus. quamuis enim quis corpore sit infirmus, perfectam uirtutem aequamque robustis ac sanis in omnibus possidebit, si desideria, quae fragilitas carnis non exigit, mentis rigore castiget. apostolus inquit: et carnis curam ne feceritis in desideriis. non ergo curam eius omnimodis interdixit, sed ut in desideriis fieret denegauit. uoluptuosam ademit diligentiam carnis, gubernationem uitae necessariam non exclusit: illud ne indulgentia carnis ad desideriorum occupationes noxias deuoluamur, hoc uero De corruptum nostro uitio corpus spiritales ac necessarias functiones explere non possit.
- 5.9.1.1
Summa igitur continentiae non sola temporis ratione nec escarum qualitate tantummodo, sed ante omnia conscientiae iudicio colligenda est. tantum enim debet unusquisque sibi frugalitatis indicere, quantum corporeae obluctationis pugna deposcit. utilis quidem et omnimodis obseruanda canonica ieiuniorum custodia: sed nisi hanc frugi fuerit ciborum refectio subsecuta, ad integritatis calcem non poterit perueniri. longorum namque ieiuniorum inedia saturitate corporis subsequente lassitudinem potius temporalem quam puritatem castitatis ad-quirit. integritas mentis uentris cohaeret inediae, non habet perpetuae castimoniae puritatem, quisque non iugem temperantiae aequalitatem tenere contentus est. quamuis districta ieiunia succedente superflua remissione uacuantur et in gastri ? uitium protinus conlabuntur. melior est rationabilis cum moderatione cotidiana refectio quam per interualla arduum longumque ieiunium. nouit inmoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficaciam reddere lassitudine corporis eneruatam.
- 5.10.1.1
Ad integritatem mentis et corporis conseruandam abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi fuerint ceterae quoque uirtutes animae . humilitas igitur primitus oboedientiae uirtute et operis contritione corporisque fatigatione discenda est. pecuniarum non solum uitanda possessio, sed etiam desiderium earum radicitus exstripandum, non enim eas sufficit non haberi, quod plerumque solet etiam ex necessitate descendere, sed ne ipsam quidem, si forte oblatae fuerint, habendi recipere uoluntatem. irae conterendus est furor, tristitiae superanda deiectio, cenodoxia, id est uana gloria contemnenda. superbiae calcandus est fastus, mentis quoque ipsius instabiles uagique discursus adsidua dei memoria refrenandi, totiensque nobis est ad contemplationem dei lubrica cordis euagatio reducenda, quotiens subtilis hostis ab hoc intuitu mentem captiuare pertemptans recessibus nostri cordis inrepserit.
- 5.11.1.1
namque est extingui ignita corporis incentiua, priusquam ceterorum quoque principalium uitiorum fomites radicitus excidantur: de quibus singillatim distinctis libellis suo loco donante domino disseremus. nunc propositum nobis est de gastrimargia, id est gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare. numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisque desideria gulae refrenare non quiuerit. interioris hominis castitas uirtutis huius consummatione discernitur. numquam enim robustioribus aemulis conluctari posse confides eum, quem in leuiori conflictu conspexeris ab infirmioribus paruisque superari. cunctarum namque uirtutum una natura est, licet in multas diuidi species et uocabula uideatur: sicut auri quoque una substantia est, licet per multa uariaque monilium genera pro artificum uideatur ingenio ac uoluntate distincta. itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisque elisus in earum parte dinoscitur.
- 5.11.2.1
quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis uitio succenduntur, extinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? aut quonam modo putandus est carnis animaeque lasciuientes stimulos retudisse, qui superbiae uitium simplex non quiuit euincere? aut quemadmodum credendus est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam atque alienam a nostra substantia non ualuit abdicare? qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui idoneus non fuit morbum curare tristitiae? quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterae unius quam [?]is paruissimae protarum uastabitur. quid enim differt utrum per excelsa moenia et ampla portarum spatia, an per angusti cuniculi latibula perniciosus hostis penetralibus ciuitatis inrepat?? .
- 5.12.1.1
Qui in agone contendit, non coronatur nisilegitime time certauerit qui naturales adpetitus carnis optat extinguere, extra naturam uitia conlocata primitus superare festinet. si enim apostolicae sententiae uim uolumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina, primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum conparatione scire possimus, quid nos in spiritali agone certantes beatus apostolus hoc exemplo uoluerit edocere. in illis enim certaminibus, quae secundum eundem apostolum corruptibilem coronam uincentibus parant, mos iste seruatur, ut is, qui se ad gloriosam coronam et inmunitatis priuilegio decoratam praeparare contendit et perfecta cupit agonis sudare certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae iuuentatis ac rudimentorum robur ostentet in his siquidem iuniores, qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur uel debeant ad eas admitti, tam eius qui istis certaminibus praesidet quam totius populi iudicio conprobantur.
- 5.12.2.1
cumque diligenter examinatus quis primum repertus fuerit nulla uitae respersus infamia, deinde non seruitutis iugo ignobilis et ob hoc indignus disciplina hac uel congressu eorum qui hanc profitentur fuerit iudicatus, tertio si artis, si fortitudinis digna praeferat documenta et iunioribus coaeuisque decertans peritiam pariter ac uirtutem suae demonstrauerit iuuentatis, ac proficiens de epheborum luctamine perfectis iam uiris et experientia longa probatis congredi permissus fuerit praesidentis examine, seque non solum parem uirtutis eorum adsidua conluctatione probauerit, uerum etiam frequenter inter hos quoque uictoriae palmam fuerit consecutus, tunc demum ad agonis praeclara certamina merebitur peruenire, in quibus non nisi uictoribus tantum et his qui multarum coronarum stipendiis decorati sunt facultas decertandi conceditur. si intellexmus carnalis agonis exemplum, spiritalis quoque certaminis quae disciplina uel ordo sit conparatione huius debemus agnoscere.
- 5.13.1.1
Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subiectione monstrare. a quo enim quis uincitur, eius et seruus est, et: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. cumque nos nulla concupiscentiae turpis respersos infamia examen certamini praesidentis inuenerit nec fuerimus ab eo ut serui carnis et ignobiles indignique Olympiacis uitiorum conluctationibus iudicati, tunc poterimus contra coaeuos nostros, id est concupiscentias carnis et motus ac perturbationes animae inire certamen. inpossibile enim est saturum uentrem pugnas interioris hominis experiri nec bellis robustioribus adtemptari dignum est eum, qui potest deici leuiore conflictu.
- 5.14.1.1
Prima ergo nobis est gulae calcanda concupiscentia et eo usque extenuanda. mens non solum ieiuniis, uerum etiam uigiliis, lectione quoque et crebra conpunctione cordis, in quibus se forsitan uel inlusam uel uictam reminiscitur, ingemescens nunc horrore uitiorum, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa, donec eiusmodi curis ac meditationibus occupata pariter ac possessa ipsius cibi refectionem non tam iucunditati concessam quam oneris uice sibi inpositam recognoscat, magisque\team necessariam\tcorpori quam desiderabilem animae sentiat\tadtributam.
- 5.14.2.1
quo\tstudio mentis et iugi conpunctione detenti\tlasciuiam carnis,\tquae fotu escarum uehementius in ?,\t et aculeos eius noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babylonio occasiones peccatorum et uitia nobis iugiter subministrante succenditur, quibus naph? et picis uice acrius exuramur, ubertate lacrimarum et fletu cordis poterimus extinguere, donec dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus ualeant consopiri.
- 5.14.3.1
haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra uelut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae uentrisque concupiscentiam desiderio perfectionis extinguere.\tob quod ciborum\tnon solum superfluus adpetitus uirtutum\t contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius, tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. et ita demum uitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus, quo sentiamus nos a spiritalibus studiis auocari, quam quo descendere ad necessariam 4 corporis curam eius fragilitate conpellimur. cumque ad hanc necessitate submittimur, usui potius uitae quam mentis desiderio famulantes quantocius ab ea, uelut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus, nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere uoluptates, nisi mens contemplationi diuinae defixa amore uirtutum potius et pulchritudine caelestium delectetur. et ita quis uelut caduca despiciet uniuersa praesentia, cum ad ea quae inmobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit. mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae conmorationis beatitudinem iam corde contemplans.
- 5.15.1.1
Uelut si quis inmania uirtutum praemia in sublimi quibusdam paruis indiciis designata perspicacissimis oculorum obtutibus cum teli directione tendentibus ferire festinet, sciens inmensam gloriae palmam et remunerationis praemia in eorum confixione consistere, oculorum aciem ab omni intuitu auertens illuc dirigat necesse est, ubi summam remunerationis et praemii perspicit conlocatam, amissurus procul dubio peritiae palmam et remunerationem uirtutis, si quantulumcumque contemplationis eius acies deuiarit.
- 5.16.1.1
Itaque uentris et gulae concupiscentia hoc intuitu superata nec serui carnis nec infames uitiorum nota pronuntiati uelut in Olympiacis disciplinis iudicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque huiuscemodi documentis spiritalibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi uictoribus tantum et his, qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. illud enim est cunctorum luctaminum uelut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiua perimantur. nam nullus carne propria non deuicta legitime decertare poterit, et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere nec coronae gloriam uictoriae gratia poterit promereri.
- 5.16.2.1
quodsi hoc fuerimus superati certamine, uelut serui carnalis concupiscentiae conprobati et per hoc nec libertatis nec roboris insignia praeferentes a spiritalium congressionum conflictu ut indigni seruique non sine confusionis nota protinus repellemur (omnis enim qui facit peccatum seruus est peccati), diceturque nobis perbeatum apostolum cum his, inter quos fornicatio nominatur: temptatio uos non adprehendit nisi humana. non enim merebimur mentis robore non quaesito grauiores pugnas nequitiarum caelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subiugare non quiuimus. quod apostoli testimonium non intellegentes quidam posuerunt pro indicatiuo optatiuum modum, id est: temptatio uos non adprehendat nisi humana, quod ab ipso dici manifestum est non optantis, sed pronuntiantis uel exprobrantis affectu.
- 5.17.1.1
Uis audire uerum athletam Christi legitimo agonis iure certantem? ego, inquit, sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. uides ut in semet ipso, id est in carne sua conluctationum summam uelut in base quadam firmissima statuerit et prouentum pugnae in sola castigatione carnis et subiectione sui corporis conlocarit? ego itaque sic curro non quasi in incertum.
- 5.17.2.1
non currit in incertum, quia caelestem Hierusalem conspiciens defixum habet, quo sibi cordis sui indeflexibilis sit dirigenda pernicitas. non currit in incertum, quia obliuiscens posteriora ad ea quae in priora sunt extendit se, ad destinatum persequens, ad brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quo semper dirigens suae mentis obtutum et ad eum omni cordis properatione festinans cum fiducia proclamabat: bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. et quia se nouerat post odorem unguentorum Christi praepeti conscientiae deuotione infatigabiliter cucurrisse et spiritalis agonis certamen carnis castigatione uicisse, cum fiducia infert et dicit: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex.
- 5.17.3.1
et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum uelimus, adiecit: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius, participes nos coronae suae in die iudicii fore pronuntians, si diligentes aduentum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc, qui cotidie in sanctis commeat animabus, uictoriam certaminis castigatione corporis adquiramus. de quo aduentu dominus in euangelio: ego, inquit, et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus, et iterum: ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.
- 5.18.1.1
Nec tamen agonem cursus tantummodo se consummasse describit, cum dicit: sic curro non quasi in incertum (quod specialiter refertur ad intentionem mentis et feruorem spiritus sui, quo toto Christum sequebatur ardore, cum sponsa decantans: post te in odorem unguentorum tuorum currimus, et iterum: adhaesit anima mea post te), sed etiam aliud conluctationis genus se uicisse testatur dicens: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, quod proprie ad continentiae dolores et corporale ieiunium atque adflictionem carnis pertinet, per hanc se pugilem quendam strenuum suae carnis esse describens nec in uanum aduersus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum pugnae mortificatione sui corporis adquisisse: quo uerberibus continentiae castigato et ieiuniorum caestibus eliso uictori spiritui inmortalitatis coronam et incorruptionis contulit palmam.
- 5.18.2.1
uides legitimum conluctationis ordinem et spiritalium certaminum contemplaris euentum, quemadmodum athleta Christi adeptus de rebellatrice carne uictoriam subiecta illa quodammodo pedibus suis ut sublimis triumphator inuehitur. et idcirco non currit in incertum, quia confidebat urbem sanctam Hierusalem caelestem se protinus ingressurum. sic pugnat, ieiuniis scilicet et adflictione carnali, non quasi aerem uerberans, id est in uanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem uacuum, sed illos spiritus qui in eo uersantur castigatione sui corporis uerberabat. qui enim dicit non quasi aerem uerberans, ostendit se, tametsi non aerem uacuum et inanem, aliquos tamen in aere uerberare. et quia haec certaminum genera superarat et ditatus multarum coronarum stipendiis incedebat, non inmerito robustiorum incipit hostium subire luctamina, ac prioribus aemulis triumphatis cum fiducia proclamat et dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus.
- 5.19.1.1
Athletae Christi in corpore commoranti numquam defit conluctationum palma, sed quanto magis triumphorum successibus creuerit, tanto ei etiam conluctationum robustior ordo succedit. subiugata etenim carne atque deuicta quantae aduersariorum cohortes, quanta hostium agmina aduersus uictorem militem Christi triumphis eius instigata consurgunt, scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat obliuisci conluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur.
- 5.19.2.1
itaque si ad hos triumphorum gradus cupimus crescente uirtute conscendere, eodem quoque nos ordine oportet proeliorum inire certamina et primum cum apostolo dicere: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ut hoc conflictu superato rursum dicere cum eo possimus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum rum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. aliter enim congredi illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri carnali deiecti conflictu et conluctatione uentris elisi, meritoque nobis ab apostolo cum exprobratione dicetur: temptatio uos non adpre-hendit nisi humana.
- 5.20.1.1
Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum cupiens peruenire hanc in primis cautionem sibimet indicat, ut non potus quicquam, non esus ulla oblectatione deuictus ante l stationem legitimam communemque refectionis horam extra mensam percipere sibimet prorsus indulgeat, sed ne refectione quidem transacta ex his praesumere sibi quantulumcumque permittat, similiter quoque canonicum somni tempus mensuramque custodiat. eodem namque studio istae sunt mentis amputandae lasciuiae, quo meretricationis uitium desecandum. qui enim gulae superfluos adpetitus inhibere non potuit, quomodo aestus carnalis concupiscentiae ualebit extinguere? et qui non quiuit passiones in propatulo sitas paruasque conpescere, quemadmodum occultas nulloque hominum teste prurientes moderatrice discretione poterit debellare? et idcirco per singulos motus et in quolibet desiderio robur animae conprobatur: quae si in minimis apertisque cupiditatibus superatur, quid in maximis ac fortioribus occultisque sustineat, unicuique sua. conscientia testis est.
- 5.21.1.1
Non enim nobis est aduersarius extrinsecus formidandus: in nobismet ipsis hostis inclusus est, intestinum nobis cotidie geritur bellum. deuicto eo omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma ac militi Christi uniuersa pacata erunt et subdita. non habebimus aduersarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui deuicta subdantur, nec solum nobis istud ieiunium uisibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque ieiunium copulatum.
- 5.21.2.1
habet namque et illa suos noxios cibos, quibus inpinguata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta deuoluitur. detractatio cibus est eius, et quidem persuauis. ira etiam cibus est eius, licet minime lenis, ad horam tamen infelici eam esu pascens ac pariter letali sapore prosternens. inuidia cibus est mentis, uirulentis eam sucis corrumpens et prosperitate alieni successus iugiter miseram excruciare non desinens.
- 5.21.3.1
cenodoxia, id est uana gloria., cibus est eius, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus, post uero uacuam omnique uirtute spoliatam reddit ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens, ita ut non solum inmanium laborum faciat merita deperire, uerum etiam supplicia maiora conquirat. omnis concupiscentia et peruagatio cordis instabilis pastus quidam est animae, nonis escis eam nutriens, expertem uero caelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens.
- 5.21.4.1
ab his itaque, quanta nobis est uirtus, sacratissimo ieiunio continentes utilem ^ habebimus commodamque obseruantiam ieiunii corporalis. labor enim carnalis spiritus contritioni coniunctus acceptissimum deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit ceterum si corporaliter ieiunantes perniciosissimis animae uitiis inplicemur, nihil nobis proderit carnalis adflictio pretiosiore parte pollutis, per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum spiritus sancti.
- 5.21.5.1
non enim tam corruptibilis caro quam cor mundum habitaculum deo templumque spiritus sancti perficitur. oportet ergo exteriore homine ieiunante interiorem quoque similiter cibis noxiis temperare, quem praecipue exhiberi mundum deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus apostolus monet his uerbis: in interiorem, inquiens, hominem habitare- I tare Christum per fidem in cordibus uestris.
- 5.22.1.1
Nouerimus itaque nos idcirco laborem continentiae corporalis inpendere, ut ad puritatem cordis hoc possimus ie-iunio peruenire. ceterum labor nobis inpenditur in cassam, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustentemus, finem uero, propter quem tolerauimus adtlictiones tantas, obtinere nequeamus, meliusque fuit interdictis escis animae temperasse quam uoluntariis minusque noxiis corporaliter ieiunasse. in his enim simplex et innoxia creaturae dei perceptio est, nihil per semet ipsam habens peccati, in illo uero primitus fratrum perniciosa deuoratio, de qua dicitur: noli diligere detrahere, ne ceris ?, et de ira atque inuidia beatus Iob: etenim stultum interficit iracundia, et paruulum occidit inuidia. simulque notandum, quod qui irascitur stultus, et qui inuidet paruulus iudicetur. ille namque non inmerito stultus pronuntiatur, uoluntarie sibi mortem hae stimulis incitatus inducens, et hic, dum liuet, paruulum minoremque se probat, dum enim inuidet, testatur maiorem esse eum, cuius prosperitate cruciatur.
- 5.23.1.1
Igitur eligendus est cibus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet minusque succendat, uerum etiam qui ad parandum sit facilis et quem ad coemendum uilioris pretii conpendium praestet quique sit con-uersationi fratrum usuique communis, triplex enim a est , una quae canonicam refectionis horam conpellit, alia quae tantummodo uentris ingluuie et saturitate quarumlibet gaudet escarum, tertia quae epulis et esculentioribus oblectatur. ideoque aduersus eam necesse est monachum obseruantiam triplicem custodire, id est ut primum legitimum tempus absolutionis expectet, deinde ut castigatis, tertio ut qualibuscumque escis uilioribusque contentus sit.
- 5.23.2.1
quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut uanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum antiquissima patrum traditio notat. nec quemquam ex his, quos merito scientiae ac discretionis enituisse peruidimus uel quos ad imitandum gratia Christi uelut splendidissima luminaria omnibus praelocauit, esu panis, qui apud eos uilis habetur* ac facilis, abstinuisse cognouimus, nec eorum quempiam, qui hanc regulam declinantes praetermisso panis usu leguminum uel holerum seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum.
- 5.23.3.1
non solum enim ceteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne uidelicet cursus eius uelut in propatulo cunctis expositus inanis factus ac uacuus cenodoxiae morbo depereat, sed nc ipsam quidem ieiuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere pronuntiant, uerum quantum fieri potest contegi pariter et abscondi. aduentantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere uirtutem, quam continentiae districtionem et cotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid uoluntas utilitasque nostra seu desiderii ardor exposcat adtendere, sed quod aduenientis requies uel infirmitas exigit praeponere et gratanter inplere.
- 5.24.1.1
Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes Aegypti prouinciam petissemus ibique tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur. ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam ieiunii horam refectionis regula seruaretur, sed absque legitimis quartae sextaeque feriae, quocumque perrexissemus, cotidiana, statio solueretur, quidam seniorum percontantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur cotidiana ieiunia, respondit: ieiunium semper est mecum, uos autem continuo dimissurus mecum iugiter tenere non potero. et ieiunium, licet utile sit ac necessarium, tamen uoluntarii muneris est ablatio,I opus autem caritatis inpleri exigit praecepti necessitas. itaque suscipiens in uobis Christum reficere eum debeo, deducens autem nos humanitatem eius obtentu praebitam districtiore ieiunio in memet potero conpensare. non enim possunt filii sponsi ieiunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licito ieiunabunt.
- 5.25.1.1
Quidam seniorum, cum reficientem me ut adhuc paululum quid ederem hortaretur, iamque me dixissem non posse, respondit: ego iam sexies diuersis aduenientibus fratribus mensam posui hortansque singulos cum omnibus cibum sumpsi, et adhuc esurio, et tu primitus nunc reficiens iam te dicis non posse?
- 5.26.1.1
Uidimus alium in solitudine commorantem, qui numquam se soli sibi cibum indulsisse testatus est, sed etiam si per totos quinque dies ad eius cellam nullus e fratribus aduenisset, refectionem iugiter distulisse, donec sabbatorum uel dominico die deuotae congregationis obtentu procedens ad ecclesiam peregrinorum quempiam repperisset, quem exinde reducens ad cellam consorte eo refect.ionem corpori non tam suae necessitatis obtentu quam humanitatis gratia causaque fratris adsumeret. itaque ut norunt aduentu fratrum indifferenter soluere cotidiana ieiunia, ita discedentibus eis refectionem ob illos indultam continentia maiore conpensant, perceptionem cibi paruissimi acriore castigatione nec sola panis, sed etiam somni ipsius deminutione durius exigentes.
- 5.27.1.1
Apud senem Paesium in heremo uastissima commorantem cum senex Iohannes magno coenobio ac multitudini fratrum praepositus aduenisset, et ab eodem uelut antiquissimo sodali perquireret, quidnam per omnes quadraginta annos, quibus ab eodem separatus in solitudine minime a fratribus interpellatus est, egisset, numquam me sol, ait, reficientem uidit. et ille, nec me, inquit, iratum.
- 5.28.1.1
Eundem senem cum alacrem tamquam ad propria transmigrantem in extremo iam anhelitu positum anxii fratres circumuallantes suppliciter precarentur, ut aliquod eis memoriale mandatum uelut hereditarium quoddam legatum relinqueret, per quod possent ad perfectionis culmen praecepti conpendio facilius peruenire, ingemescens ille: numquam, ait, meam feci uoluntatem nec quemquam docui quod prius ipse non feci.
- 5.29.1.1
Uidimus senem Macheten nomine a turbis fratrum eminus commorantem hanc a domino gratiam diuturnis precibus inpetrasse, ut, quotquot diebus ac noctibus agitaretur conlatio spiritalis, numquam somni torpore penitus laxaretur. si quis uero detractationis uerbum seu otiosum temptasset inferre, in somnum protinus concidebat, ac ne usque ad aurium 1 quidem eius pollutionem uirus obloquii poterat peruenire.
- 5.30.1.1
Hic idem senex cum institueret nos neminem diiudicare debere, intulit tria fuisse in quibus discusserit uel reprehenderit fratres, quod scilicet uuam sibi nonnulli paterentur abscidi, quod haberent in cellulis sagum, quod oleum benedicentes exposcentibus saecularibus darent, et haec omnia se incurrisse dicebat. nam aegritudinem uuae contrahens tamdiu, inquit, eius languore distabui, donec tam doloris necessitate quam seniorum omnium adhorta-tione conpulsus abscidi eam permitterem.
- 5.30.2.1
cuius etiam infirmitatis obtentu sagum quoque habere coactus sum. oleum etiam benedicere ac supplicantibus dare, quod prae omnibus execrabar, utpote iudicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis ita constrictus sum, ut alias eos euadere nullatenus possem, nisi a me summa ui et obtestationibus extorsissent, ut oblato ab eis uasculo manum meam inpresso crucis signaculo superponerem: itaque se credentes benedictionis oleum consecutos tandem me aliquando relaxarunt.
- 5.30.3.1
quibus mihi manifeste conpertum est isdem causis ac uitiis monachum obligari, in quibus de aliis iudicare praesumpserit. oportet enim unumquemque semet ipsum tantummodo iudicare et circumspecte cauteque in omnibus custodire, non aliorum conuersationem uitamque discutere, secundum illud apostoli praeceptum: tu autem quid iudicas fratrem tuum? suo domino stat a.ut cadit., et: nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini.
- 5.30.4.1
praeter hanc enim quam diximus causam etiam ob hoc iudicare de aliis periculosum est, quod ignorantes uel necessitatem uel rationem, qua illi haec in quibus offendimus aut recte coram deo aut ueniabiliter agunt, inuenimur eos temere iudicasse et per hoc admittimus non leue peccatum, secus quam oportet de nostris fratribus aliquid sentientes.
- 5.31.1.1
Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem ac spiritalium conlationum inpugnatorem semper exsistere his declarauit indiciis. nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis ac spiritalibus disputaret, eosque uideret Lethaeo quodam sopore demergi nec posse ab oculis suis pondus somni depellere, otiosam repente fabulam introduxit. ad cuius oblectationem cum eos euigilasse confestim atque erectas aures suas habere uidisset, ingemescens ait: nunc usque de rebus caelestibus i Poquebamur, et omnium uestrum oculi letali dormitione deprimebantur: at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. uel ex hoc «rgo perpendite, quisnam conlationis illius spiritalis fuerit inpugnator aut quis huius infructuosae atque carnalis insinuator exsistat. ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens uel istam fouere uel illam inpugnare non desinit.
- 5.32.1.1
Nec minus hoc quoque opus fratris erga puritatem sui cordis intenti et erga contemplationem diuinam ualde solliciti commemorari necessarium reor. qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque de prouincia ponti conplures epistulae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum diuque apud semet ipsum uoluens: quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae me uel ad inane gaudium uel ad tristitias infructuosas inpellent.
- 5.32.2.1
quot diebus horum recordatione qui scripserant intentionem pectoris mei a proposita contemplatione reuocabunt post quantum temporis digerenda est haec mentis concepta confusio quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu eorumque recensendo sermones ac uultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos reuisere ipsisque cohabitare animo ac mente coeperit interesse. quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri ac memoriam, quam saeculo huic renuntians quisque uelut mortuus abdicauit, reuiuiscens eidem rursus admiserit.
- 5.32.3.1
haec uoluens in suo pectore non solum nullam resoluere epistulam definiuit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant uel nomina recensendo uel uultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. itaque, ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini nec me ulterius ad illa quae fugi reuocare temptetis.
- 5.33.1.1
Uidimus etiam abbatem Theodorum, summa sanctitate et scientia praeditum non solum in actuali uita, sed etiam notitia scripturarum, quam ei non tam studium lectionis uel litteratura mundi contulerat quam sola puritas cordis, siquidem uix ipsius quoque Graecae linguae perpauca uerba uel intellegere posset uel proloqui. hic cum explanationem cuiusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis domino reuelante cognosceret.
- 5.34.1.1
Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae eius lumen et ab eodem quosdam scripturarum sensus inquirentibus ait, monachum scripturarum notitiam pertingere cupientem nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros inpendere, sed potius omnem mentis industriam et intentionem cordis erga emundationem uitiorum carnalium detinere, quibus expulsis confestim cordis oculi sublato uelamine passionum sacramenta scripturarum naturaliter contemplarentur, siquidem nobis non, ut essent incognita uel obscura, spiritus sancti gratia promulgata sint, sed nostro uitio uelamine peccatorum cordis oculos obnubente reddantur obscura: quibus rursum naturali redditis sanitati ipsa scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem uerae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos conmentatorum institutionibus indigere, sicut oculi isti carnales ad uidendum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione uel caligine caecitatis inmunes. ideo namque et tanta uarietas erroresque inter ipsos exorti sunt, quod plerique, minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum eas, pro pinguedine uel inmunditia sui cordis diuersa atque contraria uel fidei uel sibimet sentientes ueritatis lumen conprehendere nequiuerunt.
- 5.35.1.1
Hic idem cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte uenisset, quidnam rudis? adhuc anachoreta solus agerem paterna curiositate latenter explorans, meque ilico finita uespertina sollemnitate incipientem fessum corpus iam reficere et incubantem psiathio repperisset, protrahens intimo corde suspiria meoque me uocitans nomine: quanti, inquit, o Iohannes, hora hac deo conloquuntur eumque in semet ipsis amplectuntur ac retinent: et tu fraudaris tanto lumine, inerti sopore resolutus? et quoniam nos ad huiusmodi narrationem deuM-tere patrum uirtutes et gratia prouocarunt, necessarium reor memorabile opus caritatis, quam summi uiri Archebi humanitate sumus experti, huic uolumini commendare, quo puritas continentiae operi caritatis inserta propensius enitescat pulchra uarietate distincta. etenim tunc ratum deo ieiunii munus efficitur, cum hoc fructibus caritatis fuerit consummatum.
- 5.36.1.1
Itaque cum de Palaestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum uenissemus ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam et optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice uideremus, alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est. anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati sagacissimo corde uidere properauimus. hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnem patientiae ac discretionis regulam diligenter edocti et humilitatis pariter ac nuditatis uirtute possessa atque ad purum uitiorum uniuersitate consumpta, dirissimis daemonum proeliis congressuri penetrant heremi profunda secreta.
- 5.36.2.1
huius igitur propositi uiros conperientes citra Nili fluminis alueum commorari in loco, qui uno latere eodem flumine, alio maris uastitate circumdatus insulam reddit nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem (nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac sterilitas patitur harenarum), ad hos, inquam, summo desiderio festinantes ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione uirtutum et amore solitudinis tolerant, admirati. nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi uini conseruat et parcit. tribus namque milibus uel eo amplius eam de praedicti fluminis alueo necessariis usibus aduehunt, quod tamen interuallum harenosis diuisum montibus laboris difficultate grauissima duplicatur.
- 5.37.1.1
His igitur uisis cum imitationis eorum nos ardor accenderet praedictusque Archebius probatissimus inter eos humanitatis nos gratia ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro confinxit se de eodem loco uelle discedere ac nobis cellulam suam uelut exinde migraturus offerre, sese id facturum, etiamsi minime adfuissemus, adfirmans. quam rem nos et desiderio commorationis accensi et adsertionibus tanti uiri indubitatam commodantes fidem libenter amplexi cellam cum omni supellectili utensilibusque suscepimus. itaque religiosa potitus circumuentione paucis diebus, quibus construendae cellae pararet inpendia, de loco discedens, reuersus post haec aliam sibi summo labore construxit quam rursum non longo post tempore superuenientibus fratribus eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari simili caritatis mendacio circumuentis cum uniuerso tradidit instrumento. ipse uero erga opus caritatis infatigabilis perseuerans tertiam sibi cellam, in qua commaneret, extruxit.
- 5.38.1.1
Operae pretium mihi uidetur aliud quoque eiusdem uiri caritatis opus memoriae tradere, quo nostrarum partium monachi non solum continentiae rigorem, uerum etiam sincerissimum retinere dilectionis affectum unius eiusdemque uiri instituantur exemplo. hic namque non ignobili oriundus familia \' ad monasterium, quod a praedicto oppido ferme quattuor milibus distat, mundi huius ac parentum affectione contempta a puerilibus annis aufugit. ubi ita uitae suae omnem exegit aetatem, ut numquam prorsus per totos quinquaginta annos non solum uicum, ex quo egressus est, nec fuerit ingressus nec uiderit, sed ne cuiusquam quidem feminae uel ipsius matris suae conspexerit uultum. interea pater morte praeuentus centum solidorum debitum dereliquit. cumque hic esset omni inquietudine penitus alienus, utpote qui uniuersis facultatibus paternis esset extorris, a creditoribus tamen inquietari uehementer conperit matrem.
- 5.38.2.1
tum hic ab euangelico illo rigore, quo antehac in statu prospero parentibus constitutis nec patrem se in terra norat habuisse nec matrem, pietatis consideratione mollitus ita se habere credidit matrem eique subuenire festinauit oppressae, ut nihil a proposita districtione laxaret. intra monasterii namque claustra perdurans soliti operis pensum sibimet triplicari poposcit, et ibi per totum anni spatium diebus pariter noctibusque desudans debiti modum operis sudore partum creditoribus soluens matrem omni inquietudinis iniuria liberauit, ita eruens eam debiti sarcina, ut nihil de propositi rigore piae necessitatis obtentu pateretur inminui: ita districtionem solitam custodiuit-; diuit, ut nequaquam pietatis opus maternis uisceribus denegaret, quam pro Christi caritate prius despexerat, pro eius rursum pietate cognoscens.
- 5.39.1.1
Cum frater nobis optime carus nomine Symeon, penitus Graeci sermonis ignarus, e partibus Italiae commeasset, quidam seniorum, erga eum utpote peregrinum caritatis opus quodam redhibitionis colore cupiens exhibere, inquirit ab eo cur otiosus sederet in cella, per hoc coniciens eum tam otii peruagatione quam penuria necessariarum rerum diutius in ea durare non posse, certus neminem posse inpugnationes solitudinis tolerare nisi eum, qui propriis manibus uictum sibimet fuerit parare contentus.
- 5.39.2.1
quo respondente nihil se nec nosse nec praeualere ei his quae illic exercebantur a fratribus operari praeter librariam manum, si tamen ullus in Aegypti regione Latinum codicem usui esset habiturus, tum ille tandem nanctus occasionem, qua posset desideratum pietatis opus uelut debiti colore mercari, ex deo haec inuenta est, inquit, occasio: nam olim quaerebam qui apostolum Latinum hac mihi manu perscriberet. etenim habeo fratrem militiae laqueis obligatum et adprime Latinis instructum, cui de scripturis sanctis aliquid ad legendum aedificationis eius obtentu transmittere cupio.
- 5.39.3.1
itaque Symeone hanc occasionem uelut ex deo oblatam sibi gratanter suscipiente senex quoque colorem, cuius praetextu pietatis opus libere posset inplere, libentius amplexatus confestim non solum uniuersas ei necessitates sub obtentu mercedum totius anni conuexit, uerum etiam membranas et utensilia quae ad scribendum necessaria erant conportans recepit post codicem scriptum, nullis usibus uel commodis profuturum (quippe uniuersis in illa regione notitia linguae huius penitus ignaris) praeter id quod hac subtilitate sumptuque prolixiore mercatus est, quemadmodum et ille sine confusionis uerecundia merito laboris et operis sui necessaria uictus alimenta perciperet, et ipse suae munificentiae pietatem tamquam debiti necessitate conpleret: eo abundantius mercedem sibi conquirens, quo ambitu maiore peregrino fratri non solum uictus necessaria, uerum etiam operis instrumenta et operandi occasionem pariter contulisset.
- 5.40.1.1
Sed quoniam in loco, ubi de ieiuniorum et continentiae rigore dicere aliquid proposuimus, adfectio et opera caritatis uidentur admixta, rursum ad propositum reuertentes quoddam puerorum aetate, non sensu, factum memorabile opusculo huic inseremus. nam cum ultra omnem admirationem ficus quidam de Mareotae Libyae partibus uelut rem ante in loco non uisam abbati Iohanni oeconomo in heremo Sciti detulisset, qui dispensationem ipsius ecclesiae temporibus beati Pafnutii presbyteri ab eodem sibi creditam gubernabat, hic confestim eas ad senem quendam, qui in interioribus deserti mala ualitudine laborabat, per duos adulescentulos misit: siquidem decem et octo milibus longe ab ecclesia commanebat.
- 5.40.2.1
qui pomis acceptis cum ad praedicti senis tenderent cellam, quod ibi perfacile solet etiam senioribus euenire, infusa repente densissima nebula tramitem recti itineris perdiderunt. cumque tota die ac nocte discurrentes per auiam heremi uastitatem nequaquam potuissent aegrotantis cellulam repperire, tam itineris lassitudine quam inedia sitique confecti fixis genibus in orationis officio spiritum domino reddiderunt.
- 5.40.3.1
qui post haec uestigiorum suorum indiciis diutissime perquisiti, quae in locis illis harenosis tamquam niuibus inpressa signantur, donec ea uel leui uentorum flatu tenuis harena discurrens rursus operiat, inuenti sunt ficus intactas ut acceperant reseruasse, eligentes scilicet animam magis quam fidem depositi prodere uitamque potius amittere temporalem quam senioris uiolare mandatum.
- 5.41.1.1
Adhuc unum beati Macari proferetur nobis salutare mandatum, quo libellum ieiuniorum et continentiae tanti uiri claudat sententia. ita inquit debere monachum ieiuniis operam dare ut centum annis in corpore commoraturum, ita motus animi refrenare et iniuriarum obliuisci tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere tamquam cotidie moriturum. in illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum «listrictione faciens semper incedere nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta deuolui, in hoc uero magnanimitas salutaris, quae ualeat non solum quae uidentur prospera mundi praesentis despicere, uerum etiam aduersis tristibusque non frangi et ea uelut parua nullaquo contemnere, illic habens defixum iugiter suae mentis intuitum, quo cotidie singulisque momentis accersiendum esse se credit.
- 1-92
DE SPIRITU FORNICATIONIS.
- 2-93
CAPITULA.
- 3-94
I. De duplici pugna aduersum spiritum fornicationis.
- 4-95
II. De principali correctione aduersus spiritum fornicationis.
- 5-96
III. Quantum ad superandum fornicationis uitium rem edii conferat cum continentia solitudo.
- 6-97
IIII. Quid intersit inter continentiam et castitatem, et an utraque simul semper habeantur.
- 7-98
V. Quod inpugnatio fornicationis solo humano studio on ? possit euinci.
- 8-99
VI. De peculiari gratia dei in munere castitatis.
- 9-100
VII. Exemplum de agone mundiali secundum sermo ??? em apostoli.
- 10-101
VIII. De conparatione purificationis eorum, qui in terr ?? no agone certamen habituri sunt.
- 11-102
VIIII. Quantam semper cordis puritatem parare dei oculis debeamus.
- 12-103
X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis. ^
- 13-104
XI. Quo uitio inlusio nocturna procedat.
- 14-105
XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri.
- 15-106
XIII. Quae sit purgationis carnalis prima custodia. {
- 16-107
XIIII. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum eius exponere.
- 17-108
XV. Quod specialiter castitatis uirtus ab apostolo sancti- nox monia nuncupetur. 1
- 18-109
XVI. De alio apostoli testimonio super eadem sanctimonia 1 castitatis. I
- 19-110
XVII. Quod spes sublimioris praemii debeat custodiam castitatis augere.
- 20-111
XVIII. Quod, sicut absque humilitate castitas obtineri non potest, ita sine castitate scientia.
- 21-112
XVIIII. Sententia sancti episcopi Basili de qualitate uirginitatis suae.
- 22-113
XX. Qui finis uerae integritatis ac puritatis sit,
- 23-114
XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus.
- 24-115
XXII. Usque ad quem modum possit integritas corporis nostri puritas, uel quod indicium sit ad purum mentis excoctae.
- 25-116
XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere.
- 6.1.1.1
Secundum nobis traditione patrum aduersus spiritum fornicationis certamen est, longum prae ceteris ac diuturnum et perpaucis ad purum deuictum, inmane bellum et quod, Cum a primo tempore pubertatis inpugnare incipiat hominum genus, non nisi prius cetera uitia superentur extinguitur. duplex namque est obpugnatio gemino armata uitio consurgens ad proelium. et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum, siquidem, ut morbo carnis animaeque concretum uires adquirit, ita nisi utrisque pariter dimicantibus nequeat debellari. nec enim sufficit solum corporale ieiunium ad conquirendam uel possidendam perfectae castimoniae puritatem, nisi praecesserit contritio spiritus et oratio contra hunc inmundissimum spiritum perseuerans, dein continuata meditatio scripturarum, huicque fuerit scientia spiritalis adiuncta, labor etiam opusque manuum, instabiles cordis peruagationes cohercens ac reuocans, et ante omnia fundata fuerit humilitas uera, sine qua nullius penitus uitii poterit umquam triumphus adquiri.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 794
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.