Institutiones
- 4.7.1.1
Cum igitur quis susceptus et hac perseuerantia qua diximus conprobatus ac depositis propriis indumentis habitu monasteriali fuerit accinctus, non statim congregationi fratrum commisceri permittitur, sed deputatur seniori, qui seorsum haud longe a uestibulo monasterii commanens habet curam pere-I grinorum atque aduenientium deputatam eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis inpendit. cumque ibidem integro anno deseruiens absque ulla querella suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, inbutus per haec prima institutione humilitatis ac patientiae atque in ea longa exercitatione praecognitus, admiscendus ex hoc congregationi fratrum alii traditur seniori, qui decem iunioribus praeest, quos sibi creditos ab abbate instituit pariter et gubernat, secundum illud scilicet quod ordinatum in Exodo legimus per Moyseu.
- 4.8.1.1
Cuius haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam iunior introductus scandere consequenter etiam culmina perfectionis summa praeualeat, ut doceat eum primitus suas uincere uoluntates: quem studiose in his ac diligenter exercens haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo eius esse contraria. multis siquidem experimentis edocti tradunt monachum et maxime iuniores ne uoluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per oboedientiam suas didicerint uoluntates. ideoque pronuntiant. nullatenus praeualere uel iram uel tristitiam uel spiritum fornicationis extinguere, sed nec humilitatem cordis ueram nec curti fratribus unitatem perpetuam nec firmam diuturnamque posse retinere concordiam, sed ue in coenobio quidem diutius permanere cum, qui prius uoluntates suas non didicerit superare.
- 4.9.1.1
His igitur institutis eos quos initiant uelut elementis quibusdam ac syllabis inbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria an uera sint humilitate fundati, ad quod ut facile ualeant peruenire, consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint eas suo patefacere seniori, nec super earum iudicio quicquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse uel bonum, quod discusserit ac pronuntiauerit senioris examen. itaque fit ut in nullo circumuenire iuueuem callidus inimicus uelut inexpertum ignarumque praeualeat, nec ulla fraude decipere quem peruidet non sua sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas uel ignita iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet non posse suaderi. alias quippe subtilissimus diabolus inludere uel deicere iuniorem non poterit, nisi cum eum seu per adrogantiam sine per uerecundiam ad cogitationum suarum uelamen inlexerit. generale namque et euidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire.
- 4.10.1.1
Post haec tanta obseruantia oboedientiae regula custoditur, ut iuniores absque praepositi sui scientia uel permissu non solum non audeant cellam progredi, sed ne ipsi quidem communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumant. sicque uniuersa conplere, quaecumque fuerint ab eo praecepta, tamquam si ex deo sint caelitus edita, sine ulla discussione festinant, ut nonnumquam etiam inpossibilia sibi-! met imperata ea fide ac deuotione suscipiant, ut tota, uirtute ac sine ulla. cordis haesitatione perficere ea et consummare nitantur et ne inpossibilitatem quidem praecepti pro senioris reuerentia metiantur. de quorum oboedientia speciatim nunc dicere praetermitto: exemplis enim ipsis eam paulo post tradere suo loco disponimus, si dominus nobis orationibus uestris dederit commeatum. nunc instituta cetera persequamur, praetermittentes illa contexere, quae in hac regione uel tradi monasteriis uel ab ipsis nequeunt custodiri, sicut in praefatiuncula nostra facturos nos esse promisimus, quod scilicet nec laneis indumentis utantur, sed lineis tantum et ne ipsis quidem duplicibus: quibus uicaria praepositus unusquisque suae decaniae subministrat, cum illa quibus uestiti sunt sorduisse conspexerit.
- 4.11.1.1
Illud quoque arduum atque sublime genus continentiae similiter praetermittentes, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam labsanion uocant, aqua diluta ad refectionem fratribus adponatur, aliaque conplura his similia, quae in hac prouincia nec aerum temperies nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo persequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit inpedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit.
- 4.12.1.1
Itaque considentes intra cubilia sua et operi ac meditationi studium pariter inpendentes, cum sonitum pulsantis ostium ac diuersorum cellulas percutientis audierint ad orationem scilicet eos seu ad opus aliquod inuitantis, certatim e suis cubilibus unusquisque prorumpit, ita ut is, qui opus scriptoris exercet, quam repertus fuerit inchoasse litteram finire noti audeat, sed in eodem puncto, quo ad aures eius sonitus pulsantis aduenerit, summa uelocitate prosiliens ne tantum quidem morae interponat, quantum coepti apicis consummet effigiem, sed inperfectas litterae lineas derelinquens non tam operis conpendia Iucraue sectetur quam oboedientiae uirtutem exsequi toto studio atque aemulatione festinet. quam non solum operi manuum seu lectioni uel silentio et quieti cellae, uerum etiam cunctis uirtutibus ita praeferunt, ut huic iudicent omnia postponenda et uniuersa dispendia subire contenti sint, dummodo hoc bonum in nullo uiolasse uideantur.
- 4.13.1.1
Illam sane uirtutem inter ceteras institutiones eorum uel commemorari superfluum puto, quod scilicet nulli cistellam, nulli peculiarem sportam liceat possidere nec tale aliquid, quod uelut proprium retinens suo debeat communire signaculo. quos ita nouimus omni ei parte nudos exsistere, ut praeter colobium, maforte, gallicas, meloten ac psiathium nihil amplius habeant, cum in aliis quoque monasteriis, in quibus aliqua remissius indulgentur, hanc regulam uideamus districtissime nunc usque seruari, ut ne uerbo quidem audeat quis dicere aliquid suum magnumque sit crimen ex ore monachi processisse \'codicem meum , \'tabulas meas\', \'granum meum\', \'tunicam meas\', \'gallicas meas, proque hoc digna paenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem uel ignorantiam huiusmodi uerbum de ore eius effugerit.
- 4.14.1.1
Et cum tantos unusquisque eorum cotidie de opere ae sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam ualeat parcitatem, uerum etiam usibus possit exuberare multorum, in nullo tamen inflatur nec sibi de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur, sed praeter duo paxamatia, quae tribus uix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit. inter quos nullum peculiare opus, quod pudet dicere quodque in nostris monasteriis utinam fieri nesciremus, non dicam effectu, sed ne cogitatione quidem ab aliquo penitus adfectatur. cumque totam enthecam coenobii suam credat esse substantiam cunctisque rebus ut omnium dominus omnem curam sollicitudinemque dependat, ad retinendam nihilominus \'arreptae nuditatis uirtutem, quam studet ad finem usque perfecte atque inuiolabiliter custodire, ita semet ipsum a cunctis extraneum et ex omnibus iudicat alienum, ut tamquam peregrinum se gerat et incolam istius mundi, alumnumque se potius monasterii reputet ac ministrum, quam dominum rei cuiuscumque praesumat.
- 4.15.1.1
Ad haec nos miserabiles quid dicimus, qui in coenobiis commorantes ac sub abbatis cura et sollicitudine constitut peculiares circumferimus claues, omnique professionis nostra uerecundia et confusione calcata etiam anulos, quibus recon dita. praesignemus, in digitis palam gestare nos non pudet quibus non solum cistellae uel sportae, sed ne arcae quiden uel armaria ad ea, quae congerimus uel quae egressi de saeculo reseruauimus, condenda sufficiunt, quique ita nonnumquam proulissimis nullisque rebus accendimur, eas dumtaxat uelut proprias uindicantes, ut, si quis uel digito quicquam ex his contractare praesumpserit, tanta contra eum iracundia suppleamur, ut commotionem cordis nostri ne a labiis quidem ac tota cor- \' poris indignatione reuocare possimus.
- 4.15.2.1
sed praetermissis nostris uitiis et his, quae ue commemorari quidem dignum est, silentio traditis secundum illud eloquium: non loquatur os meum opera hominum, uirtutes potius quae apud illos sunt et haec, quae nos quoque omni studio debemus adpetere, coepto narrationis ordine persequamur ipsasque iam regulas ac typos cursim breuiterque ponamus, ut peruenientes post haec ad quosdam actus et opera seniorum, quae studiose memoriae mandare disponimus, haec quae nostra expositione digesta sunt uelut testimoniis ualidissimis roboremus, uniuersa quae diximus exemplis eorum potius ac uitae auctoritate firmantes.
- 4.16.1.1
Si quis igitur gillonem fictilem, quem illi baucalem nuncupant, casu aliquo fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluet paenitentia, cunctisque in synaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram ueniam postulabit, donec orationum consummetur sollemnitas, inpetraturus eam, cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. eodem modo satisfaciet, quisquis ad opus aliquod accersitus uel ad congregationem solitam tardius occurrerit aut si decantans psalmum uel modicum titubauerit,
- 4.16.2.1
similiter si superfluo, si duiius, si contumacius responderit, si neglegentius obsequia iniuneta conpleuerit, si uel leuiter murmurauerit, si lectionem operi uel oboedientiae praeferens officia statuta segnius fuerit exsecutus, si dimissa synaxi non concitus ad cellam recurrere festinarit si, si cum aliquo uel ad modicum substiterit uel si ad punctum temporis uspiam secesserit, si alterius tenuerit manum, si cum illo, qui cellae suae cohabitator non est, confabulari quantu lumcuque praesumpserit, si orauerit cum illo qui est ab oratione suspensus, si parentum quempiam uel amicorum saecularium uiderit uel conlocutus eis sine suo fuerit seniore, si epistulam cuiuscumque suscipere, si rescribere sine suo abbate temptarit. huc usque et in huiusmodi ac similibus admissis procedit animaduersio spiritalis.
- 4.16.3.1
residua uero, quae apud nos indifferenter admissa a nobis quoque reprehensibilius sustinentur, id est aperta conuicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas.,;, irae, irxae, simultates et iurgia, operis peculiaris praesumptio, filargyriae contagio, affectus atque possessio rerum. superfluarum quae a ceteris fratribus non habentur, extraordinaria ac furtiua cibi refectio et his similia non illa increpatione qua diximus spiritali, sed uel plagis emendantur uel expulsione expulsione.
- 4.17.1.1
Illud autem, ut reficientibus fratribus sacrae Lectione ? in coenobiis recitentur, non de Aegyptiorum typo processisse sed de Cappadocum nouerimus. quos nulli dubium est nos tam spiritalis exercitationis causa, quam conpescendae super Suae otiosaeque confabulationis gratia et maxime contentionum? quae plerumque solent in conuiuiis generari, hoc statuere uoluisse, uidentes eas aliter apud se non posse cohiberi. apud Aegyptios enim uel maxime Tabennesiotas tantum silentium? ab omnibus exhibetur, ut, cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus ne muttire quidem audeat praeter eum, qui suae decaniae praeest, qui tameu? si quid mensae superinferri uel auferri necessarium esse peruiderit, sonitu potius quam uoce significat. tantaque uescentibus eis silentii huius disciplina seruatur, ut cucullis ultra oculorum palpebras demissis, ne scilicet liber aspectus habeat copiam curiosius euagandi, nihil amplius intueantur quam mensam et adpositos in ea uel quos ex ea capiunt cibos, ita ut, quem admodum uel quantum reficiat alius, nullus inuicem notet.
- 4.18.1.1
Ante quam uel post quam legitimam communemque refectionem summa cautione seruatur, ne extra mensam quicquam cibi penitus ori suo quisquam indulgere praesumat, ut incedentibus per hortos et pomaria cam passim blandeque per arbores poma pendentia non solum obiciant se pectoribus transeuntium, uerum etiam strata per terram conculcanda pedibus offerant, atque ad colligendum parata facile ad consensum concupiscentiae inlicere ualeant intuentes et oportunitate uel copia quamuis districtos atque abstinentissimos ad sui desiderium prouocare, sacrilegum ducatur non modo quicquam ex his degustare, uerum etiam manu contingere absque eo, quod palam cunctis in commune reficientibus exhibetur et ad percipiendum oeconomi dispensatione per fratrum obsequia publice ministratur.
- 4.19.1.1
Ne quid sane de institutis coenobiorum praetermisisse uideamur, quemadmodum cotidiana fratribus etiam per alias regiones exhibeantur obsequia, commemorandum breuiter puto. per cunctam namque Mesopotamiam, Palaestinam et Cappadociam ac totum Orientem singulis ebdomadibus uicissim fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut secundum multitudinem coenobii ministrorum quoque numerus deputetur. quae explere tanta deuotione et humilitate deproperant, quanta nullus seruorum dirissimo domino ac praepotenti suum exhibet famulatum, ita ut ne istis quidem solis contenti obsequiis, quae canonico iure soluuntur, etiam nocte surgentes illos, quos specialiter haec manet cura, studio suo releuent et ea quae ab ipsis perficienda sunt furtim praeuenientes inplere contendant, has autem septimanas unusquisque suscipiens usque ad cenam diei dominici ministraturus obseruat.
- 4.19.2.1
qua peracta ministerium totius ebdomadis ita concluditur, ut hi, quibus succedendum est, conuenientibus in unum fratribus ad psalmos, quos quieturi ex more decantant, omnibus in ordine pedes abluant, hanc scilicet ab eis pro labore totius septimanae benedictionis mercedem fideliter expetentes, ut eos explentes mandatum Christi emissa generaliter ab omnibus fratribus oratio prosequatur, quae uel pro ignorationibus intercedat uel pro admissis humana fragilitate peccatis, et commendet deo uelut sacrificium pingue consummata eorum deuotionis obsequia.
- 4.19.3.1
et ita secunda sabbati post matutinos hymnos aliis rursum succedentibus utensilia in quibus ministrauerunt ac uasa consignant: quae tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiunt, ne quid ex eis uel pereat, ut credant se etiam pro minimis quibusque tamquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam domino reddituros, si forte aliquid ex eis neglegentia eorum fuerit inminutum. cuius disciplinae qui modus sit uel quanta fide et cautione seruetur, uno testimonio, quod exempli gratia ponam, poteritis agnoscere, sicut enim studemus satisfacere uestro feruori, quo plenam uniuersorum cognitionem desiderantes etiam ea quae optime nostis hoc libello uobis cupitis iterari, ita ueremur mensuram breuitatis excedere.
- 4.20.1.1
In septimana cuiusdam fratris cum praeteriens tria lenticulae grana iacere uidisset in terra, quae . ebdomadario festinanti, dum eam praeparat coctioni, inter manus cum aqua qua diluebatur elapsa sunt, confestim super hoc abbatem consuluit, a quo uelut interuersor neglectorque sacri peculii iudicatus all oratione suspensus est. cuius neglegentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica paenitentia diluisset. non solum enim se ipsos non esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt credunt domino consecrata. propter quod si quid fuerit in monasterio semel inlatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reuerentia debere tractari, tantaque fide uniuersa procurant atque dispensant, ut etiam ea, quae despectui habentur paruaque reputantur ac uilia, si uel loco mouerint uel conpetentius conlocarint, si gillonem aqua. inpleuerint, si ei eo cuiquam obtulerint ad bibeudum si, si tenuem fistucam de oratorio cellaue submouerint, mercedem se consecuturos a domino tota credulitate confidant.
- 4.21.1.1
Nouimus fratres, in quorum septimana cum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut xerofagia contenti essent abbatis fuisset auctoritate praeceptum, essetque hoc uniuersis placitum nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum, illos, uelut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine uicis suae cibos fratribus non secundum consuetudinem parauissent, tantum sibi spontanei operis ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna, nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inueniri (nec enim ut apud nos ulla reperiuntur frutecta siluestria), per extenta auia discurrentes et heremum, quae uersus mare mortuum tenditur, obeuntes fistucas tenues ac spinulas, quas uentus huc illucque disperserat, suo sinu et gremiis colligentes cunctam sollemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praepararent, ita ut de solita praebitione nihil paterentur inminui, tanta fide haec sua munia fratribus exhibentes, ut etiam cum illos honeste posset uel lignorum excusare penuria uel abbatis imperium, pro fructu suo atque mercede noluerint hac abuti licentia.
- 4.22.1.1
Haec dicta sint secundum typum ut praefati sumus totius Orientis, quem etiam in partibus nostris necessario dicimus debere seruari. ceterum apud Aegyptios, quibus maxima cura est operis, non est ebdomadarum mutua uicissitudo, ne sub occasione huius officii omnes ab operis canone inpediantur, sed uni probatissimo fratrum cellarii uel coquinae cura committitur, qui perpetuo, donec uirtus eius uel aetas admittit, iugiter opus istud exerceat. non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter eos parandorum ciborum uel coctionis inpenditur, quippe qui maxime xerofagiis uel omofagiis utuntur et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, labsania, sal frictum, oliuae, pisciculi minuti : salliti, quos illi maenomenia uocant, summa uoluptas est.
- 4.23.1.1
Et quoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem ueram et oboedientiam perfectam ceterarum quoque uirtutum culmina possit ascendere, necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere uirtutem, exempli gratia sicut promisimus explicare, de multis admodum pauca carpentes, ut studentibus sublimiora sectari non solum incitamentum ei his uitae perfectae, sed etiam propositi forma procedat. quamobrem duos uel tres pro libelli huius conpendio de tam innumera patrum multitudine proferentes ponimus primum abbatem Iohannem, qui commoratus est iuxta Lyco, quod est oppidum Thebaidae, quique propter oboedientiae uirtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatus sic uniuerso orbi claruit, ut etiam regibus mundi haius merito suo redderetur inlustris. nam cum in extremis ut diximus Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator ad praepotentium tyrannorum bella procedere, quam illius animaretur oraculis atque responsis, quibus confidens uelut caelitus sibi delatis tropaea de desperatis bellis atque hostibus reportauit.
- 4.24.1.1
Hic itaque beatus Iohannes ab adulescentia sua usque ad perfectam ac uirilem aetatem seniori deseruiens, donec ille in huius uitae conuersatione durauit, tanta humilitate inhaesit eius obsequiis, ut ipsi quoque seni stuporem summum oboedientia eius incuteret. cuius hanc uirtutem, utrum de uera fide ac profunda cordis simplicitate descenderet an adfectaticia esset et quodammodo coacticia atque ad imperantis faciem praeberetur, uolens manifestius explorare conplura ei etiam superflua minusque necessaria uel inpossibilia frequentius iniungebat.
- 4.24.2.1
ex quibus tria ponam, per quae manifestari possit uolentibus scire uel mentis eius uel subiectionis integritas. sumpsit namque de lignario suo uirgultum senex, quod olim excisum usibus foci fuerat praeparatum, dumque coctionis retardat occasio, non modo aridum, sed prope putre iacebat temporis uetustate. cumque hoc coram ipso fixisset in terram, praecepit aduecta aqua cotidie bis rigari, ut scilicet diurnis umoribus radicatum atque in antiquam arborem reuiuiscens diffusis ramis amoenitatem oculis atque umbraculum in aestu\t feruenti subter residentibus exhiberet.
- 4.24.3.1
quod praeceptum uene- ratione solita sine ulla inpossibilitatis consideratione suscipiens adulescens ita cotidianis diebus expleuit, ut aquam per duo ferme milia indesinenter adportans nullatenus lignum rigare cessaret, ut quem per totum anni spatium non infirmitas corporis,\t non festiuitatis sollemnitas, non occupatio necessitatis ullius, quae illum etiam honeste excusaret ab exsecutione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab obseruantia praecepti huius potuerit inpedire.
- 4.24.4.1
cumque eius hanc seduli- tatem tacitus senex latenter diebus singulis exploraret uideretque eum simplici cordis affectu mandatum suum uelut diuinitus emissum sine ulla permutatione uultus uel rationis discussione seruare, sinceram\thumilitatis\teius oboedientiam conprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio deuotionis inpenderat, ad aridum uirgultum accedens, o, inquit, Iohannes, radices haec arbor an non? cumque ille se nescire dixisset, senex, uelut inquirens rei ueritatem et tamquam temptans utrum iam suis radicibus niteretur, euulsit coram ipso leui commotione uirgultum, sic-que proiciens illud praecepit ut deinceps rigare desineret.
- 4.25.1.1
Itaque cum huiuscemodi exercitiis eruditus cotidie iuuenis in hac parendi uirtute et humilitatis eius enitesceret gratia atque oboedientiae suae suauis odor per monasteria uniuersa fragraret, quidam fratrum probationis, immo aedificationis obtentu uenientes ad senem cum subiectionem eius quam audierant mirarentur, uocans eum repente senex, ascende, ait, et sumens lenticulam olei (quae sola in heremo suis uel aduenientum usibus liquorem pinguedinis tenuissimum ministrabat) deorsum proice per fenestram. quam ille, cum ad superiora concitus peruolasset, per fenestram proferens comminuendam dimisit ad terram, parum cogitans uel retractans praecepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, heremi squalentis angustias ac difficultates, in qua, etiam si pecunia subpeditaret, nihilominus perdita species inueniri repararique non posset.
- 4.26.1.1
Aliis rursus aedificari cupientibus oboedientiae eius exemplo, uocans senior, curre, inquit, Iohannes, saxum illud huc aduolue quantocius. qui confestim saxum inmane, quod multae hominum turbae mouere non possent, adplicita nunc ceruice nunc toto corpore, tanto nisu atque conatu prouoluere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet uestimentum, sed etiam saxum ipsum suis ceruicibus umectaret, in hoc quoque parum metiens inpossibilitatem praecepti uel facti pro reuerentia senis et obsequii simplicitate sincera, qua credebat. senem tota fide nihil posse in cassum ac sine ratione praecipere.
- 4.27.1.1
Huc usque abbatis Iohannis pauca de multis dixisse sufficiat. nunc abbatis Patermuti factum dignum memoria conprehendam. hic namque abrenuntiare desiderans huic mundo tamdiu pro foribus monasterii excubans perdurauit, donec inmobili perseuerantia sua contra omnem consuetudinem coenobiorum cum filio paruulo, qui octo circiter esset annorum, at susciperetur eliceret. cumque tandem recepti fuissent, confestim non solum diuersis praepositis traditi, uerum etiam cellae habitatione seiuncti sunt, ne scilicet iugi uisione paruuli reminisceretur pater ex omni facultate quam renuntians abiecerat facultate atque affectione carnali saltim sibi filium superesse, et quemadmodum diuitem se iam non esse sciebat, ita etiam patrem se esse nesciret.
- 4.27.2.1
quod nt plenins probaretur, utrum uideHoet plus faceret affectionem sanguinis ac suorum uiscerum caritatem, an oboedientiam et mortificationem Christi, quam renuntians quisque pro eius debet amore praeferre, de industria neglegebatur paruulus, pannis potius quam uestimentis indutus, sordibus quoque ita obsitus ac foedatus, ut offendere potius quam delectare paternos oculos posset, quotiens ab eo fuisset aspectus, sed etiam colaphis atque alapis expositus diuersorum, quas plerumque sub obtutibus suis innocenti paruulo etiam gratis cernebat infligi, ita ut numquam genas eius nisi lacrimarum sordentibus uestigiis uideret infectas.
- 4.27.8.1
cumque tauter infans sub oculis eius per dies singulos ageretur, pro amore nihilominus Christi et oboedientiae uirtute rigida semper atque inmobilia patris uiscera permanserunt. non enim reputabat iam suum filium, quem secum pariter obtulerat Christo, nec curabat de praesentibus eius iniuriis, sed potius exultabat, quod eas nequaquam infructuose tolerari cernebat, parum cogitans de lacrimis eius, sed de propria humilitate ac perfectione sollicitus. quam districtionem mentis illius atque inmobilem rigorem peruidens coenobii senior, ad conprobandam penitus animi eius constantiam, cum plorare quadam die uidisset infantem, simulans se aduersus eum commotum praecepit patri, ut tollens eum iactaret in flumen.
- 4.27.4.1
tum ille, uelut a domino sibi esset praeceptum, confestim celeri cursu rapiens filium ulnis propriis usque ad oram fluminis iactaturus aduexit. quod profecto feruore fidei et oboedientiae eius fuisset opere consummatum, ni procurati fuissent de industria fratres, qui sollicite ripam fluminis obsiderent, proiectumque iam et quodammodo de Summis alueo paruulum rapuissent, et consummationem praecepti obsequio patris ac deuotione conpletam ab effectu operis atque ab ipso fine reuocassent.
- 4.28.1.1
Cuius fides atque deuotio in tantum deo fuit accepta, ut diuino statim testimonio conprobata sit. reuelatum namque est continuo seniori hac eum oboedientia Abrahae patriarchae opus inplesse. cumque breui tempore transacto idem abbas coenobii de huius mundi commoratione migraret ad Christum, hunc praeponens cunctis fratribus successorem sui atque abbatem monasterio dereliquit.
- 4.29.1.1
Non tacebimus etiam nobis cognitum fratrem secundum saeculi huius ordinem summae familiae: nam patre comite ac ditissimo oriundus fuit, studiis quoque liberalibus non mediocriter institutus. qui relictis parentibus cum ad monasterium peruolasset, ad conprobandam mentis humilitatem uel fidei eius ardorem confestim ei a seniore praeceptum est, ut decem sportas, quas necesse non erat publice uenditari, ceruicibus suis onerans distrahendas per plateas circumferret, adiecta condicione, qua diutius in hoc officio retineretur, ut, si forte unus eas pariter coemere uoluisset, non cederet, sed singillatim eas quaerentibus uenundaret. quod ille tota deuotione conpleuit et omni confusionis uerecundia pro nomine ac desiderio Christi calcata sportas umeris suis inponens pretio statuto distraxit ac pecuniam ad monasterium reportauit, nequaquam perterritus tam uilis et insueti officii nouitate nec considerans indignitatem rei nataliumque splendorem ac uenditionis iniuriam, dum illam Christi humilitatem, quae est uera nobilitas, per oboedientiae gratiam desiderat obtinere.
- 4.30.1.1
Coartat nos libelli modus ad finem tendere: sed oboedientiae bonum, quae inter ceteras uirtutes primatum tenet, non patitur nos eorum gesta qui per hanc claruerunt. penitus silentio praeterire. propter quod utrumque congrue temperantes, id est tam breuitati quam studiosorum desideriis atque utilitatibus seruientes unum adhuc ponemus humilitatis exemplum, quod non ab incipiente, sed a perfecto atque abbate conpletum non solum iuniores instruere, sed etiam seniores ad perfectam humilitatis uirtutem lectione sua poterit incitare
- 4.30.2.1
uidimus itaque abbatem Pinufium, qui cum esset inmanis coenobii presbyter, quod est in Aegypto non longe a Panephyasi ciuitate, et pro ipsa reuerentia uel uitae suae uel aetatis uel sacerdotii cunctis honorabilis ac uenerandus existeret, uider se pro hoc ipso humilitatem illam, quam secundum suae mentis ardorem concupierat, exercere non posse nec habere quo uirtutem desideratae subiectionis extenderet, clam fugiens de coenobio secessit solus in Thebaidos ultimas partes, ibique deposito habitu monachorum adsumpta saeculari ueste coenobium Tabennesiotarum expetit, quod sciebat cunctis esse districtius, et in quo se uel pro longitudine regionis credidit ignorandum uel pro magnitudine monasterii ac multitudine fratrum facile posse celari.
- 4.30.3.1
ubi diutius pro foribus perseuerans cunctorum fratrum genibus prouolutus ut susciperetur summis precibus ambiuit. cumque multo despectu tandem fuisset admissus, quod scilicet decrepitus senex et qui omnem suam peruixisset aetatem ingredi coenobium postularet, quo tempore iam ne deseruire quidem suis uoluptatibus praeualeret, ac ne hoc ipsum quidem causa religionis expetere eum adsererent, sed famis et inopiae necessitate constrictum, ut seni nullique operi penitus apto horti cura diligentiaque mandatur.
- 4.30.4.1
quam sub alio fratre iuniore, qui eum sibi creditum retinebat., exercens sic eidem subdebatur tantaque oboedientia desideratam humilitatis excolebat uirtutem, ut non solum ea, quae ad horti diligentiam pertinebant, uerum etiam uniuersa officia, quae erant cunctis aspera uel indigna atque ab omnibus ducebantur horrori, tota cotidie sedulitate conpleret. conplura uero etiam nocte consurgens ita furtim nullo teste uel conscio tenebris occulentibus efficiebat, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet. cumque ibidem triennio delitescens per uniuersam Aegyptum dispersis ubique fratribus quaereretur, a quodam tandem uisus, qui de Aegypti partibus commearat, uix potuit pro humilitate habitus sui ac uilitate officii quod gerebat agnosci.
- 4.30.5.1
nam sarculo deorsum incuruus laxabat holeribus terram, deinde stercus umeris suis aduectans eorum radicibus ingerebat. cumque haec intuens frater super agnitione eius diutissima fuisset haesitatione detentus, propius tandem accedens et non solum uuItum, sed etiam sonum uocis diligenter explorans ad pedes eius comminus cecidisset, primo quidem super hoc stuporem summum uidentibus cunctis incussit, cur uidelicet istud fecerit ei, qui apud ipsos uelut nouicius ac de saeculo nuper egressus habebatur extremus, post uero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen, quod apud ipsos quoque magna fuerat opinione conpertum, protinus prodidisset.
- 4.30.6.1
a quo uniuersi fratres prioris ignorantiae ueniam postulantes, quod eum uidelicet tanto tempore inter iuniores ac paruulos deputassent, inuitum ac flentem, quod inuidia diaboli digna sibi fuisset conuersatione atque humilitate fraudatus, quam diutissime requisitam tandem se quando inuenisse gaudebat, nec meruisset uitam suam in illa quam arripuerat subiectione finire, ad proprium coenobium? reuxerunt, custodientes eum summa diligentia, ne ab eis quo que similiter quoquam dilapsus aufugeret.
- 4.31.1.1
Ubi cum fuisset modico tempore demoratus, eoden ? rursus humilitatis desiderio atque ardore succensus captans nocturna silentia ita diffugit, ut iam non uicinam prouinciam sed incognitas et alienas longeque diuisas regiones expeteret, nam conscendens nauem in Palaestinae partes commeare curauit, credens se tutius latiturum, si ad illa semet ipsum asportaret loca., in quibus ne nomen quidem suum fuisset auditum ? cum aduenisset, nostrum monasterium protinus expetiuit quod non longe fuit a spelaeo, in quo dominus noster ex uirgine nasci dignatus est. in quo permodico tempore delitescens: Secundum sententiam domini tamquam ciuitas super montem posita diutius abscondi non potuit. nam continuo quidam fratrum, qui ad loca sancta de Aegypti partibus orationis causa conuenerant, agnitum eum summa ui precum ad suum coenobium reuocarunt.
- 4.32.1.1
Hunc igitur senem pro illa quae nobis fuerat apud ipsum in monasterio nostro fiducia cum post haec in Aegypto studiosissime requisissemus, exhortationem quam dedit fratri, quem sub nostra praesentia in suo coenobio recipiebat, quia puto ex hac posse aliquid instructionis accedere, animus est opusculo huic intexere. nosti, ait., quot diebus pro foribus excubans hodie sis receptus. cuius difficultatis causam primitus debes agnoscere. poterit enim tibi in hac uia quam ingredi concupiscis multum conferre, si ratione eius agnita ad seruitium Christi consequenter ae sicut oportet accesseris.
- 4.33.1.1
Sicut namque inmensa gloria fideliter seruientibus deo ac secundum institutionis huius regulam ei cohaerentibus repromittitur in futurum, ita poenae grauissimae praeparantur his, qui tepide eam neglegenterque fuerint exsecuti et secundum hoc, quod professi sunt uel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. melius est enim secundum scripturae sententiam non uouere quemquam quam uouere et non reddere, et maledictus, qui facit opera domini neglegenter. ideo igitur a nobis diutissime refutatus es, non quia tuam uel omnium salutem non toto desiderio cupiamus amplecti et his qui ad Christum conuerti cupiunt etiam procul occurrere non optemus, sed ne temere recipientes et nos apud deum leuitatis et te reum grauioris supplicii faceremus, si ad praesens facile susceptus nec pondus professionis huius intellegens uel destitulor post haec uel tepidus extitisses. quamobrem ipsam causam abrenuntiationis debes in primis agnoscere, qua perspecta quid te conueniat agere ex eius ratione manifestius instruaris..
- 4.34.1.1
Abrenuntiatio nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium, ideoque noueris hodierno die te huic mundo et actibus ac desideriis eius esse defunctum teque secundum apostolum mundo huic esse crucifixum tibique hunc mundum. considera ergo condiciones crucis, sub cuius te deinceps sacramento oportet in hac luce uersari, quia iam non tu uiuis, sed uiuit in te ille qui est pro te crucifixus. eo ergo habitu ac figura, qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac uita degere, ut scilicet secundum Dauid adfigentes de timore domini carnes nostras uniuersas uoluntates ac desideria non nostrae concupiscentiae seruientia, sed mortificationi eius habeamus adfixa. sic enim praeceptum domini inplebimus dicentis: qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. sed forte dicas: quomodo potest homo crucem iugiter portare, uel quemadmodum uiuens quis possit esse crucifixus?? audi rationem breuiter.
- 4.35.1.1
Crux nostra timor domini est. sicut ergo crucifixus quis iam non pro animi sui motu membra sua quoquam mouendi uel conuertendi habet potestatem, ita et nos uoluntates nostras ac desideria non secundum id, quod nobis suaue est ac delectat ad praesens, sed secundum legem domini quo nos illa constrinxerit adplicare debemus. et sicut is qui patibulo crucis adfigitur non iam praesentia contemplatur nec de suis adfectionibus cogitat, non pro crastino die sollicitudine curaque distenditur, nulla possidendi concupiscentia permouetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet iniuriis, non praeteritarum iam recordatur seque, cum adhuc spiret in corpore, cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat ilico transiturum, ita nos quoque timore domini crucifixos oportet his omnibus, id est non solum carnalibus uitiis, uerum etiam ipsis elementis mortuos esse, illic habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos. hoc enim modo mortificatas poterimus uniuersas concupiscentias et affectus habere carnales.
- 4.36.1.1
Caue ergo ne quid aliquando eorum resumas, quae renuntians abiecisti, et contra interdictum domini de agro euangelicae operationis reuersus inueniaris tunica tua qua te spoliaueras reuestiri, neue ad humiles terrenasque mundi huius concupiscentias ac studia reuoluaris et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens tollere aliquid praesumas ex his quae renuntians abdicasti. caue ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis et ad curas saeculi huius sollicitudinesque reuocatus secundum saluatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum ac respiciens retro regno I caelorum aptus esse non possis.
- 4.36.2.1
cane ne quando superbiam, quam nunc incipiens ardore fidei ac plena humilitate calcasti, cum coeperis psalmorum uel professionis huius quandam notitiam degustare, paulatim elatus resuscitare mediteris ac sec-undum apostoli sententiam quae destruxisti iterum reaedificans praeuaricatorem constituas temet ipsum, sed potius ut in hac nuditate, quam coram deo et angelis eius professus es, ad finem usque perdures, in hac quoque humilitate ac patientia, qua ut suscipereris in monasterio decem diebus pro foribus perseueran multis lacrimis inplorasti, non modo persistas, uerum etiar proficias atque succrescas. satis enim miserum est, ut cur debeas a rudimentis ac primordiis tuis prouehi et ad per fectionem tendere, etiam ab ipsis incipias ad inferiora recidere non enim qui coeperit haec, sed qui perseuerauerit in hi usque in finem, hic saluus erit.
- 4.37.1.1
Uersutus enim serpens calcanea nostra semper ob seruat, id est insidiatur exitui nostro et usque ad finem uita nostrae nos subplantare conatur. et idcirco bene coepisse ni proderit nec pleno feruore renuntiationis arripuisse principai ?? si haec congruus etiam finis non similiter commendarit atqu? concluserit, Christique humilitas atque paupertas, quam nun coram ipso professus es, usque ad extremum uitae, qumad modum arrepta est, a te non fuerit custodita. quod ut poss? implere, tu eius capita, id est cogitationum principia sempe? obserua, ad seniorem scilicet mox ea deferens. ita enim disc ? perniciosa initia eius conterere, si nil ex eis seniori tuo ert bueris reuelare..
- 4.38.1.1
Quapropter secundum scripturae sententiam egresso sus ad seruiendum domino sta in timore dei, et pra. para animam tuam. non ad requiem, non ad securitaten non ad delicias, sed ad temptationes et angustias. per mu tas enim tribulationes oportet nos introire in regnu ? dei: angusta namque est porta et arta uia quae duc ? ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. considera ergo te de paucis et electis effectum et ne exemplo ac tepo? multitudinis refrigescas, sed uiue ut pauci, ut cum paucis ii ueniri merearis in regno: multi enim sunt uocati, pauci uero electi, et pusillus est grex cui conplacuit pater dare hereditatem. itaque non leue noueris esse peccatum, perfectionem professum quempiam ea quae sunt inperfecta sectari. ad quem perfectionis statum his gradibus atque hoc ordine peruenitur.
- 4.39.1.1
Principium nostrae salutis eiusdemque custodia timor domini est. per hunc enim et initium conuersionis et uitiorum purgatio et uirtutum custodia his qui inbuuntur ad uiam perfectionis adquiritur. qui cum penetrauerit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit, obliuionem parentum mundique ipsius gignit horrorem: contemptu autem ac priuatione omnium facultatum humilitas adquiritur.
- 4.39.2.1
humilitas uero his indiciis conprobatur: primo si mortificatas in sese omnes habeat uoluntates, secundo si non solum suorum actuum, uerum etiam cogitationum nihil suum celauerit seniorem, tertio si nihil suae discretioni, sed iudicio eius uniuersa committat ac monita eius sitiens ac libenter auscultet, quarto si in omnibus seruet oboedientiae mansuetudinem patientiaeque constantiam, quinto si non solum iniuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet inrogatam doleat atque tristetur, sexto si nihil agat, nihil praesumat, quod non uel communis regula uel maagat cohortantur exempla, septimo si omni uilitate contentus sit et ad omnia se quae sibi praebentur uelut operarium malum iudicarit indignum, octauo si semet ipsum cunctis inferiorem non superficie pronuntiet labiorum, sed intimo cordis credat affectu, nono si linguam cohibeat uel non sit clamosus in uoce, decimo si non sit facilis ac promptus in risu.
- 4.39.3.1
talibus namque indiciis et his similibus humilitas uera dinoscitur. quae cuni fuerit in ueritate possessa, confestim te ad caritatem, quae timorem non habet, gradu excelsiore perducet, per quam uni-uersa, quae\tprius 11011 sine poena formidinis obseruabus, absque\t ullo labore\tuelut naturaliter incipies custodire non iam con- supplicii uel timoris ullius, sed amore ipsius boni et delectatione uirtutum.
- 4.40.1.1
Ad quod ut ualeas facilius peruenire, exempla tibi sunt imitationis ac uitae perfectae in congregatione commoranti a paucis, immo ab uno uel duobus, non a pluribus expetenda, nam praeter id quod examinata uita atque ad purum excocta repperitur in paucis, etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi huius, id est coenobialis uitae, diligentius quis unius inbuitur ac formatur exemplo.\t
- 4.41.1.1
Quae omnia ut possis consequi et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum sententiam: ego\tautem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum, et factus sum sicut\t homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones, tu quoque uelut surdus et mutus et caecus incedas, ut absque illius contemplatione, qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, uniuersa, quaecumque uideris minus aedificationis habentia, uelut caecus non uideas, nec animatus eorum qui haec agunt auctoritate uel forma ad id quod deterius est et quod ante .
- 4.41.2.1
si inoboedientem, si contumacem, si detrahentem audieris uel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem, non offendas nec ad imitandum eum tali subuertaris exemplo, sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris, uniuersa transmittas. si tibi uel cuiquam conuicia, si inrogantur iniuriae, esto inmobilis et ad responsionem talionis ut mutus ausculta, semper hunc Psalmistae uersiculum in tuo corde decantans: dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.
- 4.41.8.1
uerum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est ut stultum te secundum apostoli praeceptum facias in hoc mundo, ut sis sapiens, nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate ac fide oboedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse iudicans, quidquid tibi uel lex dei uel senioris examen indixerit. tali etenim institutione fundatus sub hac disciplina poteris durare perpetuo et de coenobio nullis temptationibus inimici, nullis factionibus deuolueris.
- 4.42.1.1
Ergo patientiam tuam non debes de aliorum sperare uirtute, id est ut tunc eam tantummodo possideas, cum a nemine fueris inritatus (quod ut possit non euenire, tuae non subiacet potestati), sed potius de humilitate tua et longanimitate, quae in tuo pendet arbitrio.
- 4.43.1.1
Et ut haec omnia, quae latiore sermone digesta sunt, cordi tuo facilius inculcentur ac tenacissime tuis sensibus ualeant inhaerere, quoddam ex his breuiarium colligam, per quod possis breuitate et conpendio mandatorum memoriter uniuersa conplecti. audi ergo paucis ordinem, per quem scandere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate praeualeas. principium nostrae salutis ac sapientiae secundum scripturas timor domini est. de timore domini nascitur conpunctio salutaris. de conpunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum. de nuditate humilitas procreatur. de humilitate generatur mortificatio uoluntatum. mortificatione uoluntatum exstirpantur atque marcescunt uniuersa uitia. expulsione uitiorum uirtutes fruticant atque succrescunt. pullulatione uirtutum puritas cordis adquiritur. puritate cordis apostolicae caritatis perfectio possidetur.
- 1-49
DE SPIRITU GASTRIMARGIAE.
- 2-50
CAPITULA.
- 3-51
I. Transitus de institutis monachorum ad conluctationem octo principalium uitiorum.
- 4-52
II. Quod causae uitiorum, sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorentur, et quia ad manifestandas eas domini egeamus auxilio.
- 5-53
III. Quod prima nobis conluctatio sit aduersus spiritum gastrimargiae, id est concupiscentiam gulae.
- 6-54
IIII. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque uirtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam.
- 7-55
V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri.
- 8-56
VI. Quod non solo uino mens inebrietur.
- 9-57
VII. Qua ratione infirmitas carnis puritatem cordis nequeat inpedire.
- 10-58
VIII. Quod pro perfectae continentiae fine esca sumenda sit.
- 11-59
VIIII. De mensura castigationum adsumendarum remedioque ieiunii.
- 12-60
X. Ad conseruandam mentis et corporis puritatem abstinentiam ciborum non posse sufficere.
- 13-61
XI. Concupiscentias corporis non extingui nisi cum omnium exstirpatione uitiorum.
- 14-62
XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam.
- 15-63
XIII. Quod, nisi gulae fuerimus uitio liberati, nequaquam possumus ad pugnas interioris hominis peruenire.
- 16-64
XIIII. Quomodo possit gulae concupiscentia superari.
- 17-65
XV. Quomodo ad custodiendam cordis sui puritatem monachus esse debeat semper intentus.
- 18-66
XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas, nisi obtinuerit bella carnalia.
- 19-67
XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine conlocata.
- 20-68
XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit.
- 21-69
XVIIII. Quod athletis Christi, donec in corpore commorantur, pugna non desit.
- 22-70
XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si uult ad pugnas interiorum certaminum peruenire.
- 23-71
XXI. De interiore monachi pace et abstinentia spiritali.
- 24-72
XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentia corporalem, ut per ipsam perueniamus ad spiritale ieiunium.
- 25-73
XXIII. Qualis esse monachi debeat cibus.
- 26-74
XXIIII. Quod in Aegypto indifferenter uiderimus suo aduentu nostro solui cotidiana ieiunia.
- 27-75
XXV. De continentia senis, qui ita sexies cibum sumpsit ut seruaret esuriem.
- 28-76
XXVI. De eo sene qui in cellula sua escam numquam solus accepit.
- 29-77
XXVII. Quid de fructu studii sui professi sunt abbas Paesius et Iohannes.
- 30-78
XXVIII. Quam exempli sui professionem abba Iohannes discipulis reliquerit decessurus.
- 31-79
XXVIIII. De abbate Machete inter conlationes spiritales numquam dormitante et semper inter terrenas fabulas obdormiente.
- 32-80
XXX. Eiusdem senis de nemine iudicando.
- 33-81
XXXI. eiusdem senis, cum fratres inter spiritales conlationes dormitantes ad narrationem otiosae fabulae uidisset .
- 34-82
XXXII. De epistulis priusquam legerentur incensis.
- 35-83
XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit.
- 36-84
XXXIIII. De sententia eiusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit adsequi scientiam scripturarum.
- 37-85
XXXV. eiusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte uenisset.
- 38-86
XXXVI. Descriptio heremi quae est in Dioleo, in qua anachoretae commorantur.
- 39-87
XXXVII. De traditis nobis ab abbate Archebio cum instructu suo cellis.
- 40-88
XXXVIII. De debito quod abbas Archebius manuum suarum opere pro matre dissoluit.
- 41-89
XXXVIIII. Qua simulatione cuiusdam senis abbati Symeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit prouisum.
- 42-90
XL. De pueris, qui deferentes ad aegrotantem ficus non degustatis eisdem fame in heremo defecerunt.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 794
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.