Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Institutiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 794 sections

  1. 2.16.1.1

    Sane si quis pro admisso quolibet delicto fuerit ah oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam summissa in terram paenitentia reconciliatio eius et admissi uenia coram fratribus cunctis publice fuerit ab abbate concessa. ob hoc namque tali obseruantia semet ipsos ab orationis eius consortio segregant atque secernunt, quod credunt eum, qui ab oratione suspenditur, secundum apostolum tradi Satanae, et quisquis orationi eius, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate. permotus communicare praesumpserit, conplicem se damnationis eius efficiat, tradens scilicet semet ipsum uoluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputatus: in eo uel maxime grauius crimen incurrens, quod cum illo se uel confabulationis uel orationis communione miscendo maiorem illi generet insolentiae fomitem et contumaciam delinquentis in peius enutriat. perniciosum namque solacium tribuens cor eius magis magisque faciet indurari nec humiliari eum sinet, ob quod fuerat segregatus, et per hoc uel increpationem senioris non magni pendere uel dissimulanter de satisfactione et uenia cogitare.

  2. 2.17.1.1

    Is autem, cui religiosi conuentus commonitio uel synaxeos cura committitur, non passim ut libitum est nec prout nocte fuerit expergefactus aut oportunitas eum somni proprii seu insomnii cohortatur, fratres etiam ad cotidianas uigilias exsuscitare praesumit, sed, quamuis eum consuetudo diurna hora solita euigilare conpellat, tamen sollicite frequenterque stellarum cursu praestitutum congregationis tempus explorans ad orationum eos inuitat officium, ne in utroque inueniatur incautus, si uel obpressus somno statutam noctis transgrediatur horam uel eandem dormiturus atque ad somnum festinus anticipet, et non tam officio spiritali uel quieti omnium deseruisse quam requiei suae satisfecisse credatur.

  3. 2.17.1.2

    XVIII. Hoc quoque nosse debemus a uespera sabbati, quae lucescit in diem dominicum, usque in uesperam sequentem apud Aegyptios genua non curuari, sed ne totis quidem Quinquagensimae diebus, nec custodiri in eis ieiuniorum regulam. quarum rerum ratio suo loco in conlationibus seniorum, cum dominus iusserit, exponetur. nunc propositum nobis est causas tantummodo breui narratione percurrere, ne castigatum modum uolumen excedens aut fastidio legentem oneret aut labore.

  4. 1-15

    DE CANONICO DIURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO.

  5. 2-16

    CAPITULA.

  6. 3-17

    I. De sollemnitate horae tertiae, sextae uel nonae, quae in Syriae partibus obseruantur.

  7. 4-18

    II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totum diem cum operis adiectione et orationibus iugiter insistatur et psalmis. t

  8. 5-19

    III. Quod per omnem Orientem sollemnitas tertiae, sextae uel nonae trinis tantum psalmis et orationibus finiatur, et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata. t

  9. 6-20

    IIII. Quod matutina sollemnitas non antiqua traditione statuta sit, sed nostro tempore pro certa causa sit adinuenta.

  10. 7-21

    V. Quod post matutinas orationes ad somnum reuerti non oporteat.

  11. 8-22

    VI. Quod nihil sit a senioribus inmutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur sollemnitas.

  12. 9-23

    VII. Quod ei, qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat, in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi ueniabilis mora sit.

  13. 10-24

    VIII. Uigiliae, quae a uespera inlucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant uel quo ordine celebrentur.

  14. 11-25

    VIIII. Quare inlucescente die sabbati uigiliae statutae sint, et quare per omnem Orientem absolutio ieiunii in die sabbati praesumatur.

  15. 12-26

    X. Unde factum sit, quod in urbe die sabbato ieiunetur.

  16. 13-27

    XI. In quo dominicae diei sollemnitas ab aliorum dierum consuetudine diuersa teneatur.

  17. 14-28

    XII. Quibus diebus, cum cena fratribus exhibetur, ab accedentibus ad refectionem psalmus non dicatur, sicut fieri in prandiis solet.

  18. 3.1.1.1

    De nocturno orationum et psalmorum modo, quinam per Aegyptum habeatur, donante deo, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, arbitror expeditum. nunc de sollemnitatibus tertiae, sextae nonaeque secundum regulam monasteriorum Palaestinae uel Mesopotamiae nobis est disserendum, ut praefati sumus in prologo, perfectionem Aegyptiorum et inimitabilem disciplinae rigorem horum institutis moderantes.

  19. 3.2.1.1

    Apud illos etenim haec officia, quae domino soluere per distinctiones horarum et temporis interualla cum admonitione conpulsoris adigimur, per totum diei spatium iugiter cum operis adiectione spontanee celebrantur. ita namque ab eis incessanter operatio manuum priuatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque uel ceterarum scripturarum meditatio numquam. penitus omittatur, cui preces et orationes per singula momenta miscentes in his officiis, quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. quamobrem exceptis uespertinis nocturnisque congregationibus nulla apud eos per diem publica sollemnitas absque die sabbato uel dominica celebratur, in quibus hora tertia sacrae communionis obtentu conueniunt. plus enim est id quod incessanter offertur quam quod per temporis interualla persoluitur, et gratius uoluntarium munus quam functiones quae canonica conpulsione redduntur, pro hoc Dauid quoque gloriosius aliquid exultante, cum dicit: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uoluntaria oris mei beneplacita sint tibi domine.

  20. 3.3.1.1

    Itaque in Palaestinae uel Mesopotamiae monasteriis ac totius Orientis supra dictarum horarum sollemnitates trinis » psalmis cotidie finiuntur, ut et orationum adsiduitas statutis deo temporibus offeratur et necessaria operationis officia consummatis iusto moderamine spiritalibus obsequiis nullatenus ualeant inpediri. his enim tribus temporibus etiam Danihelem prophetam cotidie fenestris apertis in cenaculo preces domino fudisse cognoscimus. nec inmerito haec specialius tempora religiosis sunt officiis deputata: in his siquidem promissionum perfectio et summa nostrae salutis est adinpleta.

  21. 3.3.2.1

    hora namque tertia repromissus olim per prophetas spiritus sanctus super apostolos in orationum officio constitutos descendisse primitus conprobatur. nam cum pro elocutione linguarum, quae ab eis infusione sancti spiritus profluebat, gens incredula Iudaeorum obstupescens pariter et inridens diceret eos musto repletos, stans Petrus in medio eorum ait: uiri Israhelitae et qui habitatis Hierusalem uniuersi, hoc uobis notum sit, et auribus percipite uerba mea. non enim sicut uos aestimatis hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel: et erit in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et iuuenes uestri uisiones uidebunt, et seniores uestri somnia somniabunt: et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et prophetabunt.

  22. 3.3.3.1

    quae omnia hora tertia uidemus inpleta sanctique spiritus uaticinatum per prophetas aduentum eodem tempore super apostolos commeasse. hora autem sexta inmaculata hostia dominus noster atque saluator oblatus est patri, crucemque pro totius Mundi salute conscendens humani generis peccata deleuit: expolians principatus ac potestates traduxit palam uniuersosque nos obnoxios atque constrictos insolubilis chirographi debito liberauit, tollens illud de medio et crucis suae agens tropaeo.

  23. 3.3.4.1

    eadem quoque hora Petro m excessu mentis uocatio gentium per summissionem uasis euangelici caelitus delati et purificatio omnigenum animantium in eodem consistentium delata ad eum uoce diuinitus reuefatur, dicente ci: surge, Petre, occide et manduca. quod uas quattuor initiis de caelo summissum non aliud quam euangelium designare manifeste cognoscitur. licet enim quadriformi euangelist-arum narratione distinctum quattuor uideatur habere priucipia, unum tamen euangelii corpus est, eiusdem scilicet Christi natiuitatem pariter ac deitatem, mirabilia quoque passionemque conplectens.

  24. 3.3.5.1

    pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum: linteum quippe mortificationis indicium est. quoniam igitur mors dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae uoluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur. mortuus enim secundum carnem non est secundum spiritum mortuus, quia nec derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem. et rursum nemo, inquit, tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

  25. 3.3.6.1

    in hoc itaque euangeliorum uase iterum destinato, id est spiritu sancto perscripto omnes gentes, quae quondam extra obseruantiam legis positae habebantur inmundae, per credulitatem fidei confluentes, ut ab idolorum cultu salubriter immolentur atque ad salutarem escam proficiant , Petro purificatae uoce dominica deferuntur. hora uero nona inferna penetrans inextricabiles Tartari tenebras coruscatione sui splendoris extinxit portasque aereas eius effringens et seras ferreas conterens captiuitatem sanctorum, quae clausa. tenebris inmitis tenebatur inferni, salubriter captam secum transuexit ad caelos, igneaque romphaea summota antiquum incolam paradiso pia confessione restituit.

  26. 3.3.7.1

    eadem quoque hora Cornelius centurio in precibus solita deuotione persistens commemorationem orationum et elemosynarum suarum ante dominum factam angelo sibi conloquente cognoscit, palamque ei hora nona uocationis gentium sacramenta panduntur, quae Petro in excessu mentis hora sexta fuerant reuelata. alio quoque loco de eodem tempore in actibus apostolorum ita narratur: Petrus autem et Iohannes M ascendebant in templum ad horam orationis nonam.

  27. 3.3.8.1

    quibus liquido conprobatur non inmerito a sanctis et aposrolicis uiris has horas religiosis obsequiis consecrat.as a nobis quoque obseruari similiter oportere: qui nisi uelut lege quadam soluere haec pietatis officia saltim statutis temporibus adigamur, totum diei spatium obliuione aut desidia uel occupationibus inuoluti absque orationis interpellatione consumimus. de uespertinis autem sacrificiis quid dicendum, quae iugiter offerri etiam in ueteri testamento lege Moysaica sanciuntur?

  28. 3.3.9.1

    holocausta enim matutina et sacrificia uespertina cunctis diebus in templo, licet figuralibus hostiis, etiam ex eo probare possumus indesinenter oblata, quod a Dauid canitur: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. quo in loco de illo quoque uero sacrificio uespertino sacratius intellegi potest, quod uel uespere a domino saluatore cenantibus apostolis traditur, cum initiaret ecclesiae sacrosancta mysteria, uel quod ipse die postero sacrificium uespertinum in fine scilicet saeculorum eleuatione manuum suarum pro salute mundi totius oblatus est patri.

  29. 3.3.10.1

    quae extensio manuum eius in patibulo satis proprie eleuatio nuncupatur. omnes enim nos in inferno iacentes eleuauit ad caelos secundum promissionis eius sententiam dicentis: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. de matutina uero sollemnitate etiam illud nos instruit, quod in ipsa cotidie decantari solet: deus deus meus ad te de luce uigilo, et: in matutinis meditabor in te, et: praeueni in maturitate, etclamaui, et rursum: praeuenerunt oculi mei ad diluculum: ut meditarer eloquia tua.

  30. 3.3.11.1

    iu his quoque horis etiam ille euangelicus pater familias operarios conduxit in uineam suam. ita enim et ille primo mane conduxisse describitur, quod tempus designat matutinam nostram sollemnitatem, dein tertia, inde sexta, post haec nona, ad extremum undecima, in qua lucernaris hora signatur.

  31. 3.4.1.1

    Sciendum tamen hanc matutinam, quae nunc obseruatur in occiduis uel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostroque monasterio primitus institutam, ubi dominus noster Iesus Christus natus ex uirgine humanae infantiae suscipere incrementa dignatus nostram quoque adhuc in religione teneram et lactantem infantiam sua gratia confirmauit. usque ad illud enim tempus matutina hac sollemnitate, quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis interuallum solet in Galliae monasteriis celebrari, cum cotidianis uigiliis pariter consummata reliquas horas refectioni corporum deputatas a maioribus nostris inuenimus.

  32. 3.4.2.1

    uerum cum hac abutentes indulgentia neglegentiores quique indutias somni longius protelarent, quippe quos uel cellas progredi uel de suis stratis consurgere ante horam tertiam nulla conuentus ullius necessitas inuitaret, et cum operationis iactura tempore quoque diei, quo nonnullis oportebat officiis inhaerere, soporis nimietate torperent, in his praesertim diebus, quibus a uespertinis horis excubias usque ad aurorae uiciniam celebrantibus nascebatur onerosior lassitudo, quorundam illic fratrum feruentium spiritu, quibus hoc neglegentiae genus haud leuiter displiceret, ad seniores querella delata decretum est ab eis diutino tractatu et consultatione sollicita, ut usque ad ortum solis, quo iam sine offensione uel lectio parari uel opus manuum posset adsumi, fessis corporibus refectione concessa inuitati post haec religionis huius obseruantia cuncti pariter e suis stratis consurgerent, ac tribus psalmis et orationibus celebratis secundum modum, qui antiquitus in obseruatione tertiae uel sextae trinae confessionis exemplo statutus est, et somno deinceps finem et initium operationi aequali moderamine simul facerent.

  33. 3.4.3.1

    qui typus licet ex occasione uideatur inuentus et recenti memoria pro causa qua diximus statutus appareat, tamen illum numerum, quem designat beatus Dauid, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: septies in die laudem dixi tibi, super indicia iustitiae tuae. hac enim adiecta sollemnitate septies sine dubio spiritales hos conuentus in die facientes septies in ea laudes domino dicere conprobamur. denique cum hic idem typus de Oriente procedens huc usque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam uetustissimas regulas patrum uiolari patiuntur, minime uidetur admissus.

  34. 3.5.1.1

    Cuius sollemnitatis ratio cur statuta sit uel inuenta, in hac prouincia nonnulli ignorantes expletis matutinis hymnis rursum reuertuntur ad somnum, in illam causam nihilominus incidentes, ob quam conpescendam haec a senioribus nostris sollemnitas instituta est. illa namque hora eam consummare festinant, qua neglegentioribus minusque sollicitis rursum dormiendi reddatur occasio. quod omnimodis fieri non oportet, sicut in superiore libello describentes Aegyptiorum synaxin plenius exposuimus, ne purificationem nostram confessione supplici et antelucanis orationibus adquisitam uel emergens quaedam redundantia umorum naturalium polluat uel inlusio corrumpat inimici, uel certe intercedens etiam puri ac simplicis somni refectio interrumpat spiritus nostri feruorem ac tepefactos somni torpore per totum diei spatium inertes deinceps ignauosque traducat.

  35. 3.5.2.1

    quod Aegyptii ne incurrant, et quidem cum soleant certis temporibus etiam ante gallorum cantum consurgere, missa canonica celebrata usque ad lucem post haec uigilias extendunt, ut eos superueniens lux matutina in hoc feruore spiritus repperiat constitutos ac per totum diei tempus feruentiores sollicitioresque custodiat, praeparatos eos suscipiens ad conflictum et contra diurnam conluctationem diaboli nocturnarum exercitio uigiliarum ac spiritali meditatione firmatos.

  36. 3.6.1.1

    Illud quoque nosse debemus nihil a nostris senioribus, qui hanc eandem matutinam sollemnitatem addi debere censuerunt, de antiqua psalmorum consuetudine inmutatum, sed eodem ordine missam quo prius in nocturnis conuentibus perpetuo celebratam. etenim hymnos, quos in hac regione ad matutinam excepere sollemnitatem, in fine nocturnarum uigiliarum, quas post gallorum cantum ante auroram finire solent, similiter hodieque decantant, id est centesimum quadragensimum octauum psalmum, cuius initium est laudate domiuum de caelis et reliquos qui sequuntur. quinquagensimum uero psalmum et sexagensimum secundum et octogensimum nonum huic nouellae sollemnitati fuisse deputatos. denique per Italiam hodieque consummatis matutinis hymnis quinquagensimus psalmus in uniuersis ecclesiis canitur, quod non aliunde quam exinde tractum esse non dubito.

  37. 3.7.1.1

    Is uero, qui in tertia, sexta uel nona, priusquam coeptus finiatur psalmus, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire. non audet nec semet ipsum admiscere psallentibus, sed congregationis missam stans pro foribus praestolatur, donec egredientibus cunctis summissa in terram paenitentia neglegentiae suae uel tarditatis inpetret ueniam, sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare, sed ue in ea quidem quae post tres horas erit secutura sollemnitate admittendum, nisi pro neglegentia praesenti confestim uera humilitate subnixus satisfacere festinarit.

  38. 3.7.2.1

    in nocturnis uero conuenticulis usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, ita dumtaxat, ut, antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, semet ipsum congregationi inserere atque admiscere festinet, eidem procul dubio increpationi ac paenitentiae quam praediximus subiciendus, si ultra praestitutam dilationis horam uel modicum retardarit.

  39. 3.8.1.1

    Sane uigilias, quae singulis ebdomadibus a uespera inlucescente sabbato celebrantur, idcirco seniores hiemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria moderantur, ut post excubias totius noctis reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant, requie breuis huius temporis pro totius noctis refectione contenti.

  40. 3.8.2.1

    quod nos quoque omni obseruatione custodire conueniet, ut scilicet contenti somno, qui nobis post uigiliarum missam usque ad lucis indulgetur aduentum, id est usque ad matutinos psalmos, totum deinceps diem in opere ac necessariis ducamus officiis, ne somnum, quem nocti subtraximus, resumere per diem uigiliarum lassitudine et inanitate conpulsi non tam requiem corpori subtraxisse quam quietis tempus et refectionem nocturnam commutasse uideamur. nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete fraudari, ut per consequentem diem sine dormitatione mentis animique torpore inconcussam possit seruare uigilantiam, quae inpedietur ex hoc potius quam iuuabitur, nisi post uigiliarum missam somni quantulumcumque gustauerit.

  41. 3.8.8.1

    et idcirco saltim unius horae sopor, quemadmodum diximus, ante lucis aduentum si fuerit inpertitus, lucrabimur omnes uigiliarum horas, quas tota nocte in oratione consumpsimus, inpertientes naturae quod suum est nec habentes necessitatem resumendi per diem quod nocti subtraximus. totum enim carni huic procul dubio reddet, quisquis ei non rationabiliter partem subtrahere, sed totum temptauerit denegare et ut uerius dixerim non superflua, sed necessaria uoluerit amputare.

  42. 3.8.4.1

    propter quod maiore faenore necesse est uigilias conpensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque inrationabili nimietate protractae. ideoque eas tripertitis distingunt officiis, ut labor hac diuersitate diuisus delectatione quadam defectionem corporis releuet. nam cum stantes antiphona tria concinuerint, humi post haec uel sedilibus humillimis insidentes tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus uicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residendi ternas adiciunt lectiones. itaque fit ut corporeum minuentes laborem uigilias suas maiore intentione mentis exerceant.

  43. 3.9.1.1

    Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per uniuersum Orientem idcirco statutum est inlucescente sabbato debere celebrari, quod domino ac saluatore nostro sexta sabbati crucifixo discipuli adhuc recenti eius passione perculsi peruigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum suis oculis indulgentes. quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata uigiliarum sollemnitas usque in hodiernum diem per uniuersum Orientem similiter obseruatur.

  44. 3.9.2.1

    ideoque et absolutio ieinnii post laborem uigiliarum totidem apostolicis uiris in die sabbato statuta non inmerito praesumitur per uniuersas ecclesias Orientis, secundum illam quoque Ecclesiastis sententiam, quae licet habeat et alium mysticum sensum, tamen ah hoc quoque non abhorret, quo utrique diei, id est ebdomadi pariter et ogdoadi eandem partem sollemnitatis inpertire praecipimur, ita dicentis: da partem his septem et quidem his octo.

  45. 3.9.3.1

    non enim ad communionem festiuitatis Iudaicae absolutio ista ieiunii reputanda est, his praesertim qui omni Iudaica superstitione alieni monstrantur, sed ad refectionem quam diximus lassi corporis pertinere, quod per totas anni septimanas iugiter quinis diebus ieiunans, nisi duobus saltim interpositis refocilatum fuerit, facile lassescit ac deficit.

  46. 3.10.1.1

    Cuius moderationis causam nonnulli in quibusdam occidentalibus ciuitatibus ignorantes et maxime in urbe idcirco putant absolutionem sabbati minime debere praesumi, quod apostolum Petrum in eodem die contra Simonem conflictaturum adserunt ieiunasse. ex quo magis apparet hoc eum non canonica consuetudine fecisse, sed praesentis potius necessitate conflictus, siquidem et ibi pro hac eadem re non generale, sed speciale uideatur Petrus discipulis suis indixisse ieiunium. quod utique non fecisset, si scisset illud canonica consuetudine solere seruari, idem procul dubio etiam dominico die paratus indicere, si certaminis ipsius in eum conpetisset occasio. nec tamen ex hoc statim canonica fuisset ieiunii regula promulganda, quod non generalis obseruatio statuerat, sed ut semel fieret ratio necessitatis extorserat.

  47. 3.11.1.1

    Uerum ne hoc quidem ignorandum die dominica unam tantummodo missam ante prandium celebrari, in qua psalmorum atque orationum seu lectionum pro ipsius collectae uel communionis dominicae reuerentia sollemnius aliquid ac propensius inpendentes in ipsa tertiam sextamque pariter consummatam reputant. itaque fit ut et de obsequiis orationum nihil inminuatur adiectione scilicet lectionum, et nihilominus differentia quaedam uel remissio uideatur fratribus indulgeri pro reuerentia dominicae resurrectionis prae cetero tempore, quae et totius septimanae uideatur obseruantiam relaxare, et pro hac ipsa quae intermiscetur quadam differentia eundem diem uelut festiuum prouocet rursum sollemnius expectari, minusque faciat, ebdomadis uenturae ieiunia huius expectatione sentiri. semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur et sine fastidio labor inpenditur, si interiecta ei uicissitudo quaedam uel operis inmutatio qualiscumque succedat.

  48. 3.12.1.1

    Denique etiam in ipsis diebus, id est sabbato uel dominica seu feriatis temporibus, quibus prandium pariter et cena solet fratribus exhiberi, psalmus ad uesperam non dicitur, id est nec cum accedunt ad cenam nec cum ab ipsa consurgunt, ut solet fieri in sollemnibus prandiis uel canonica ieiuniorum refectione, quam et praecedere consuetudinarii psalmi solent et subsequi: sed tantummodo simplici oratione facta accedunt ad cenam eamque rursum consurgentes ab ipsa sola oratione concludunt, quod scilicet extraordinaria sit inter monachos ista refectio nec omnes ad eam conuenire cogantur, nisi aut peregrini qui superuenerint fratres aut hi, quos infirmitas corporis aut propria inuitat uoluntas.

  49. 1-29

    DE INSTITUTIS RENIJNTIANTIUM.

  50. 2-30

    CAPITULA.

  51. 3-31

    I. De institutione eorum qui renuntiant huic mundo, et quemadmodum apud Tabennesiotas uel Aegyptios inbuantur hi qui in monasteriis suscipiuntur.

  52. 4-32

    II. Qua ratione usque ad ultimam senectutem apud eos in coenobiis perseuerent.

  53. 5-33

    III. Quo examine probetur is qui in coenobio suscipiendus est.

  54. 6-34

    IIII. Quare, qui in monasterio recipiuntur, nihil secum permittantur inferre.

  55. 7-35

    V. Cur hi qui renuntiant suscepti in monasteriis propria uestimenta deponant et ab abbate aliis induantur.

  56. 8-36

    VI. Qua causa uestimenta renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore seruentur.

  57. 9-37

    VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim fratribus admisceri, sed xenodocho ante tradantur,

  58. 10-38

    VIII. Quibus primum institutis iuniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant.a

  59. 11-39

    VIIII. Quare iunioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant.

  60. 12-40

    X. Quanta oboedientia senioribus etiam in naturali necessitate tribuatur.

  61. 13-41

    XI. Cuiusmodi cibus apud eos delicatissimus habeatur.

  62. 14-42

    XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi.

  63. 15-43

    XIII. Quam criminosum habeatur, si aliquis uel uilissimum quippiam suum dixerit.

  64. 16-44

    XIIII. Quod, licet multa pecunia de uniuscuiusque opere congeratur, nullus tamen praesumat excedere statutae sufficientiae parcitatem.

  65. 17-45

    XV. De inmodico apud nos studio habendi.

  66. 18-46

    XVI. De regulis diuersarum correptionum.

  67. 19-47

    XVII. Quibus auctoribus sit inuectum ut reficientibus fratribus sacrae lectiones in coenobiis recitentur, et quantum apud Aegyptios praebeatur silentium.

  68. 20-48

    XVIII. Quam inlicitum sit extra mensam communem quicquam cibi potusue gustare.

  69. 21

    XVIIII. Quemadmodum per Palaestinam uel Mesopotamiam cotidiana fratribus exhibeantur obsequia.

  70. 22

    XX. De tribus lenticulae granis ab oeconomo repertis.

  71. 23

    XXI. De spontaneo quorundam fratrum ministerio.

  72. 24

    XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super cotidianis fratrum statutus obsequiis.

  73. 25

    XXIII. De oboedientia abbatis Iohannis, per quam usque ad prophetiae prouectus est gratiam.

  74. 26

    XXIIII. De ligno arido, quod idem abbas Iohannes ad arbitrium senioris sui quasi adolendum rigare non destitit.

  75. 27

    XXV. De proiecto ab abbate Iohanne uase unico olei ad senioris imperium.

  76. 28

    XXVI. Quemadmodum abbas Iohannes suo oboedierit seniori ad aduoluendum saxum, quod ne a multis quidem possibile erat moueri.

  77. 29

    XXVII. De humilitate et oboedientia abbatis Patermuti, quam in proiciendo in flumen paruulo filio ex praecepto senioris non haesitauit inplere.

  78. 30

    XXVIII. Quemadmodum reuelatum sit abbati de Patermutio opus eum Abrahae fecisse, et quod defuncto eidem abbati idem Patermutius in monasterii administratione successerit.

  79. 31

    XXVIIII. De oboedientia fratris, qui decem sportas circumferens publice distraxit abbatis imperio.

  80. 32

    XXX. De abbatis Pinufi humilitate, qui relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo uelut incipiens susciperetur, desiderio perfectionis expetit

  81. 33

    XXXI. Quemadmodum abba Pinufius reductus in monasterium suum modico tempore commoratus rursum fugerit in partes Syriae Palaestinae.

  82. 34

    XXXII. Quae praecepta dederit idem abbas pinufius fratri, quem in suo monasterio sub nostra recipiebat praesentia.

  83. 35

    XXXIII. Quod, sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et inerti poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis tam facile admitti in monasterio.

  84. 36

    XXXIIII. Quod abrenuntiatio nihil sit aliud quam morti. ficatio et imago crucifixi.

  85. 37

    XXXV. Quod crux nostra timor domini sit.

  86. 38

    XXXVI. Quod renuntiatio nihil prosit, si isdem quibus renuntiauimus inplicemur.

  87. 39

    XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur et nos eius caput iugiter obseruare debeamus.

  88. 40

    XXXVIII. De renuntiantis praeparatione aduersum tempta.-\' tiones, et de paucis imitandis.

  89. 41

    XXXVIIII. Quo ordine quis ad perfectionem ualeat peruenire per quam de timore dei ad caritatem consequenter ascendat.

  90. 42

    XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno uel paucis.

  91. 43

    XLI. Quarum debilitatum similitudinem suscipere debeat: qui in coenobio commoratur.

  92. 44

    XLII. Quod bonum patientiae suae non debeat monachus: de aliorum sperare uirtute, sed de sua potius longanimitate.

  93. 45

    XLIII. Recapitulatio expositionis, per quam monachus ad perfectionem possit ascendere.

  94. 4.1.1.1

    De canonico modo orationum atque psalmorum, qui debeat in diurnis conuenticulis per monasteria custodiri, ad Înstitutionem eius, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine prouocante transimus, condiciones in primis, quibus hi qui ad deum conuerti cupiunt recipiantur in coenobiis, breui quantum possumus studentes sermone conplecti, quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennesiotarum regulis admiscentes, quorum Thebaide est coenobium, quantum numero populosius cunctis, tanto conuersationis rigore districtius, siquidem in eo plus quam quinque milia fratrum ab uno regantur abbate tantaque sit oboedientia hic tam prolixus numerus monachorum omni aeuo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni uel oboedire pro modico tempore uel praeesse.

  95. 4.2.1.1

    Quorum tam longa perseuerantia et humilitas atque subiectio quemadmodum tam diuturna perduret quaue institutione formetur, per quam usque ad incuruam senectam in coenobio perseuerent, opinor nos ante omnia debere praestringere (tanta namque est, quantam neminem in monasteriis nostris ingressum De anno quidem integro tenuisse meminimus), ut, cum renuntiationis eorum primordia uiderimus, consequens fuisse intellegamus, ut in tam sublimia perfectionis fastigia talium initiorum fundamenta. consurgerent.

  96. 4.3.1.1

    Igitur ambiens quis intra coenobii recipi disciplinam non ante prorsus admittitur, quam diebus decem uel eo amplius pro foribus excubans indicium perseuerantiae ac desiderii sui pariterque humilitatis ac patientiae demonstrauerit. cumque omnium praetereuntium fratrum genibus prouolutus et ab uniuersis de industria refutatus atque despectus, tamquam qui non religionis sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare, iniuriis quoque et exprobrationibus multis adfectus experimentum dederit constantiae suae, qualisque futurus\' sit in temptationibus, obprobriorum tolerantia declarauerit, atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus, diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei uel unius nummi contagio.

  97. 4.3.2.1

    sciunt enim eum suh monasterii disciplina diuturnum esse non posse, sed ne humilitatis quidem aut oboedientiae adprehensurum esse uirtutem nec illa coenobii paupertate ac districtione contentum fore, si in conscientia eius pecuniae quantulumcumque latitauerit, sed ubi primum exorta fuerit qualibet occasione commotio, fiducia stipis illius animatum continuo de monasterio uelut funda rotante fugiturum.

  98. 4.4.1.1

    Et idcirco ne usibus quidem coenobii profuturas suscipere ab eo pecunias adquiescunt, primum ne confidentia huius oblationis inflatus nequaquam se pauperioribus fratribus coaequare dignetur, tum ne per hanc elationem nullatenus ad humilitatem Christi descendens, cum sub disciplina coenobii non potuerit perdurare, egressus exinde ea, quae in principio. renuntiationis suae spiritali feruore succensus intulerat, tepefactus postea non sine iniuria monasterii sacrilego spiritu recipere atque exigere moliatur. quod omnimodis obseruari debere multis sunt experimentis frequenter edocti. nam per alia minus cauta monasteria simpliciter quidam suscepti eorum, quae intulerant quaeque in dei opere fuerant dispensata, cum ingenti post blasphemia redhibitionem poscere temptauerunt

  99. 4.5.1.1

    Quamobrem ita nudatur quisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem quo opertus est indumentum habere permittatur ulterius, sed in concilio fratrum productus in medium exuatur propriis ac per manus abbatis induatur monasterii uestimentis, ut per hoc se non solum uniuersis rebus suis antiquis nouerit spoliatum, uerum etiam omni fastu deposito mundiali ad Christi paupertatem et inopiam descendisse iamque opibus sustentandum non saeculi arte quaesitis nec de infidelitate pristina reseruatis, sed de sanctis ac piis monasterii largitionibus militiae suae stipendia percepturum atque inde se deinceps uestiendum alendumque cognoscens et nihil habere et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum euangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus id est corpori fraternitatis aequari, quibus connumerari Christus et quorum se fratrem non erubuit nuncupare, quin potius glorietur domesticis eius factum se esse consortem.

  100. 4.6.1.1

    Illa uero quae deposuit uestimenta oeconomo consignata tamdiu reseruantur, donec profectus et conuersationis eius ac tolerantiae uirtutem diuersis temptationibus ac probationibus euidenter agnoscant. et siquidem posse eum inibi durare tempore procedente perspexerint et in eodem quo coepit feruore persistere, indigentibus eadem largiuntur: sin uero quoddam ei eo murmurationis uitium uel paruae cuiuslibet inoboedientiae culpam processisse deprehenderint, exuentes eum monasterii quibus indutus fuerat uestimentis et reuestitum antiquis quae fuerant sequestrata depellunt. nullum etenim fas est cum illis quae accepit abscedere nec quemquam patiuntur illis adhuc indui, quem semel ab institutionis suae regula tepuisse peruiderint. unde etiam copia nulli penitus palam discedendi conceditur, nisi aut in morem serui fugacis captans densissimas tenebras nocte diffugiat, aut certe hoc ordine et professione iudicatus indignus cum confusione et nota coram cunctis fratribus- tribus deposita monasterii ueste pellatur.

← Previous · Next → — showing 101200 of 794

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.