Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Institutiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 794 sections

  1. pr.1.1

    Ueteris instrumenti narrat historia sapientissimum Salomonem post acceptam diuinitus sapientiam prudentiamque multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam maris innumerabilem, ita ut domini testimonio nullus ei similis retro actis temporibus exstitisse neque post eum surrecturus esse dicatur, illud magnificum domino templum exstruere cupientem alienigenae regis Tyri auxilium poposcisse. qui misso ad se Hyram filio mulieris uiduae, quidquid diuina sapientia suggerente praeclarum in templo domini uel in sacris uasibus moliebatur, ministerio eius ac dispositione perfecit.

  2. pr.2.1

    si ergo ille uniuersis regnis terrae sublimior principatus et Israhelitici generis nobilior excellentiorque progenies illaque sapientia diuinitus inspirata, quae cunctorum Orientalium et Aegyptiorum disciplinas et instituta superabat, nequaquam pauperis atque alienigenae uiri consilium dedignatur, recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, uerum ac rationabile deo templum non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum uirorum congregatione, nec temporale et corruptibile, sed aeternum atque inexpugnabile aedificare disponens, uasa etiam pretiosissima domino cupiens consecrare non muto auri metallo argentin conflata, quae post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputet uoluptati, sed animabus sanctis, quae innocentiae, iustitiae et castitatis integritate fulgentes regem Christum in semet ipsis circumferant commorantem, egenum me omnique ex parte pauperrimum ad communionem tanti operis dignaris accersire.

  3. pr.3.1

    in prouincia siquidem coenobiorum experti Orientalium maximeque Aegyptiorum uolens instituta fundari, cum sis ipse cunctis uirtutibus scientiaque perfectus et uniuersis ita refertus diuitiis spiritalibus, ut perfectionem quaerentibus satis abundeque non modo tuus sermo, sed etiam sola uita sufficiat ad exemplum, me quoque elinguem et pauperem sermone atque scientia, ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis praecipisque ut instituta monasteriorum, quae per Aegyptum ac Palaestinam custodiri conspeximus, ita ut ibi nobis a patribus tradita sunt quamuis inperito digeram stilo, non leporem sermonis inquirens, in quo ipse adprime es eruditus, sed sanctorum simplicem uitam simplici sermone fratribus in nouello monasterio tuo cupiens explanari.

  4. pr.4.1

    cui rei quantum me pius ardor desiderii tui prouocat oboedire, tantum multiplices aestuum moles uolentem obtemperare deterrent. primum quia nec uitae meae ita aequiperant merita, ut confidam me res tam arduas, tam obscuras, tam sanctas digne posse animo ac mente conplecti. secundo quod ea, quae a pueritia nostra inter eosdem constituti atque ipsorum incitati cotidianis adhortationibus et exemplis uel agere temptauimus uel didicimus uel uisu percepimus, minime iam possumus ad integrum retinere, tot annorum circulis ab eorum consortio et imitatione conuersationis abstracti, praesertim cum harum rerum ratio nequaquam possit otiosa meditatione doctrinaque uerborum uel tradi uel intellegi uel memoria contineri.

  5. pr.5.1

    totum uamque in sola experientia usuque consistit, et quemadmodum tradi nisi ab experto non queunt, ita ne percipi quidem uel intellegi nisi ab eo, qui ea pari studio ac sudore adprehendere elaborauerit, possunt: quae tamen si conlatione iugi spiritalium uirorum frequenter discussa non fuerint et polita, cito rursum mentis incuria dilabuntur. tertio quia id ipsum, quod utcumque non pro merito rei, sed pro praesentis temporis statu possumus reminisci, inperitior sermo congrue non ualet explicare. huc accedit, quod super hac re uiri et uita nobiles et sermone scientiaque praeclari multa iam opuscula desudarunt, sanctum Basilium et Hieronymum dico aliosque nonnullos. quorum anterior sciscitantibus fratribus super diuersis institutis uel quaestionibus non solum facundo, uerum etiam diuinarum scripturarum testimoniis copioso sermone respondit, alius uero non solum suo elucubratos ingenio edidit libros, uerum etiam Graeca lingua digestos in Latinum uertit eloquium.

  6. pr.6.1

    post quorum tam exuberantia eloquentiae flumina possem non inmerito praesumptionis notari, si aliquid stillicidii huius inferre temptassem, nisi me haec fiducia tuae sanctitatis animaret et sponsio, quod uel tibi hae nugae forent acceptae qualescumque sunt, uel eas congregationi fratrum in nouello tantum monasterio commorantium deputares: qui, si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, et pie relegant et cum uenia indulgentiore sustentent, fidem potius mei sermonis quam uenustatem eloquii requirentes.

  7. pr.7.1

    quapropter, beatissime papa, unicum religionis et humilitatis exemplar, tuis precibus animatus secundum uires ingenii mei opus quod iniungis adgrediar et ea, quae omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere temptauerunt, uelut rudi \'monasterio et in ueritate sitientibus intimabo. nec plane mirabilium dei signorumque narrationem studebo contexere. quae quamuis multa per seniores nostros et incredibilia non solum audierimus, uerum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus inpleta, tamen his omnibus praetermissis, quae legentibus praeter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectae uitae conferunt, instituta eorum tantummodo ac monasteriorum regulas maximeque Principalium uitiorum, quae octo ab eis designantur, origines et causas curationesque secundum traditiones eorum, quantum domino adiuuante potuero, fideliter explicare contendam.

  8. pr.8.1

    propositum siquidem mihi est non de mirabilibus dei, sed de correctione morum nostrorum et consummatione uitae perfectae secundum ea, quae a senioribus nostris accepimus, pauca disserere. in eo quoque tuis praeceptis satisfacere studebo, ut, si quid forte non secundum typum maiorum antiquissima constitutione fundatum, sed pro arbitrio uniuscuiusque instituentis monasterium uel deminutum uel additum in istis regionibus conprobauero, secundum eam quam uidimus monasteriorum » regulam per Aegyptum uel Palaestinam antiquitus fundatorum fideli sermone uel adiciam uel recidam, nequaquam credens rationabilius quippiam uel perfectius nouellam constitutionem in occiduis Galliarum partibus repperire potuisse quam illa sunt instituta, in quibus ab exordio praedicationis apostolicae a sanctis ac spiritalibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant.

  9. pr.9.1

    illam sane moderationem opusculo huic interserere praesumam, ut ea quae secundum Aegyptiorum regulam seu pro asperitate aerum seu pro difficultate ac diuersitate morum inpossibilia in his regionibus uel dura uel ardua conprobauero, institutis monasteriorum, quae per Palaestinam uel Mesopotamiam habentur, aliquatenus temperem, quia, si rationabilis possibilium mensura seruetur, eadem obseruantiae perfectio est etiam in inpari facultate.

  10. 1

    DE HABITU MONACHORUM.

  11. 2

    CAPITULA.

  12. 3

    I. De cingulo monachi.

  13. 4

    II. De ueste monachi.

  14. 5

    III. De cucullis Aegyptiorum.

  15. 6

    IIII. De colobiis Aegyptiorum.

  16. 7

    V. De rebracchiatoriis eorum.

  17. 8

    VI. De mafortibus eorum.

  18. 9

    VII. De melote et pelle caprina.

  19. 10

    VIII. De baculo Aegyptiorum.

  20. 11

    VIIII. De calciamentis eorum.

  21. 12

    X. De temperamento obseruantiae, quae secundum aerum qualitatem uel usum prouinciae sit tenenda.

  22. 13

    XI. De cingulo spiritali et sacramento ipsius.

  23. 1.1.1.1

    De institutis ac regulis monasteriorum dicturi unde conpetentius donante deo quam ex ipso habitu monachorum sumemus exordium? quorum interiorem cultum consequenter tunc poterimus exponere, cum exteriorem ornatum sub oculorum depinxerimus obtutibus. itaque monachum ut militem Christi in procinctu semper belli positum accinctis lumbis iugiter oportet incedere.

  24. 1.1.2.1

    hoc enim habitu etiam illos ambulasse, qui m ueteri testamento professionis huius fundauere primordia, Heliam scilicet et Helisaeum, diuinarum scripturarum auctoritate monstratur: ac deinceps principes auctoresque testamenti noui, Iohannem uidelicet, Petrum et Paulum ceterosque eiusdem ordinis uiros taliter incessisse cognoscimus. quorum prior, qui in ueteri testamento uirginitatis iam flores et castimoniae continentiaeque praefigurabat exempla, cum fuisset a domino missus ad increpandos nuntios Ochoziae sacrilegi regis Israhel, eo quod aegritudine praepeditus super statu salutis suae Beelzebub deum Accaron consulere destinasset, et idcirco eis occurrens idem propheta descensum de lecto ei in quo conciderat denegasset, decumbenti regi exposita uestitus qualitate conpertus est.

  25. 1.1.3.1

    renersos enim ad se nuntios ac referentes sibi prophetae sententiam sciscitatus est, cuius esset figurae et habitus uir, qui occurrisset eis et locutus fuisset huiuscemodi uerba: uir, inquiunt, pilosus, et zona pellicia accinctis renibus. ex quo habitu confestim rex contemplatus hominem dei ait: Helias Thesbites est, zonae uidelicet indicio et hirsuti incultique corporis specie uirum dei indubitanter agnoscens, eo quod istud ei inter tot Israhelitici populi milia commoranti cultus proprii uelut quoddam inpressum speciale signum perpetuo cohaereret.

  26. 1.1.4.1

    de Iohanne quoque, qui ueteris nouique testamenti, uelut quidam sacratissimus limes, finis initiumque processit, ita euangelista narrante cognoscimus: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. Petro etiam in custodiam carceris ab Herode detruso et ad necem die postera producendo angelo adsistente praecipitur: praecingere et calcia te gallicis tuis. quod ut faceret nequaquam monuisset eum angelus dei, nisi uidisset eum ob refectionem nocturnae quietis paulisper defecta membra solita cinguli obstrictione laxasse.

  27. 1.1.5.1

    Paulum quoque ascendentem Hierosolymam et protinus a Iudaeis in uincla mittendum Agabus propheta repperiens Caesareae sublato eius cingulo ligans suas manus et pedes, ut gestu corporis sui passionis eius praefiguraret iniurias, ait: haec dicit spiritus sanctus: uirum cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem et tradent in manus gentium. quod utique a propheta proferri minime potuisset et dici uirum cuius est zona haec, nisi Paulus eam lumbis suis indesinenter solitus fuisset aptare.

  28. 1.2.1.1

    Uestis quoque sit monachi, quae corpus contegat tantum ac repellat uerecundiam nuditatis et frigoris retundat iniuriam, non quae seminaria uanitatis aut elationis enutriat, ita eodem apostolo praedicante: habentes autem alimenta et operimenta, his contenti simus: operimenta, inquiens, non uestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie continetur, id est quae corpus operiant tantum, non quae amictus gloria blandiantur, ita uilia, ut nulla coloris uel habitus nouitate inter ceteros huius propositi uiros habeantur insignia, ita studiosis accurationibus aliena, ut nullis rursum sint adfectatis per incuriam sordibus decolora: postremo sic ab huius mundi separentur ornatu, ut cultui seruorum dei in omnibus communia perseuerent.

  29. 1.2.2.1

    quidquid enim inter famulos dei praesumitur ab uno uel paucis nec catholice per omne corpus fraternitatis tenetur, aut superfluum aut elatum est et ob id noxium iudicandum magisque uanitatis specimen quam uirtutis ostentans. et idcirco haec quae nec a ueteribus sanctis, qui huius professionis fundamenta iecerunt, neque a patribus nostri temporis, qui eorum per successiones instituta nunc usque custodiunt. tradita uidemus exempla, ut superflua et inutilia nos quoque resecare conueniet.

  30. 1.2.3.1

    quamobrem ciliciam uestem uelut circumspectam cunctis atque notabilem et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere uanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper inpigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refugerunt. quodsi quosdam hoc amictu circumdatos audiuimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis est monasteriorum regula sancienda uel antiqua sanctorum patrum sunt proturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum uirtutum priuilegio ne in his quidem, quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur. generali namque omnium constitutioni paucorum non debet praeponi nec praeiudicare sententia.

  31. 1.2.4.1

    illis enim debemus institutis ac regulis indubitatam fidem et indiscussam oboedientiam per omnia commodare, non quas paucorum uoluntas intulit, sed quas uetustas tantorum temporum et innumerositas sanctorum patrum concordi definitione in posterum propagauit. nec hoc sane praeiudicare nobis debet ad cotidianae conuersationis exemplum, quod uel Ioram sacrilegus rex Israhel cateruis hostium circumsaeptus scissa ueste cilicium habuisse perhibetur intrinsecus uel quod Nineuitae ad mitigandam dei sententiam, quae in eos inlata fuerat per prophetam, cilicii asperitate uelati sunt, cum et ille ita intrinsecus latenter indutus eo fuisse monstretur, ut nisi scisso desuper indumento a nemine prorsus potuisset intellegi, et isti eo tempore operimentum cilicii sustentarint, quo cunctis super inminente urbis euersione lugentibus eodemque amictu circumdatis nullus posset a quoquam ostentationis notari, quia, nisi insolens sit diuersitas, non offendit aequalitas.

  32. 1.3.1.1

    Sunt praeterea quaedam in ipso Aegyptiorum habitu non tantum ad curam corporis, quantum ad morum formulam congruentia, quo simplicitatis et innocentiae obseruantia etiam in ipsa uestitus qualitate teneatur. cucullis namque perparuis usque ad ceruicis umerorumque demissis confinia, qui capita tantum contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem paruulorum iugiter custodire etiam imitatione ipsius uelaminis commoneantur. qui reuersi ad infantiam Christo cunctis horis cum affectu ac uirtute decantant: domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis: neque in mirabilibus super me. si non humiliter sentiebam: sed L exaltaui animam meam: sicut ablactatum super matrem suam.

  33. 1.4.1.1

    Colobiis quoque lineis induti, quae uix ad cubitorum ! ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera Mundi huius suggerat abs-j cisio manicarum et ab omni conuersatione terrena mortificatos eos uelaminis linei doceat indumentum audiantque per hoc apostolum cotidie sibi dicentem: mortificate membra uestra quae sunt super terram, illud quoque ipso habitu protestante: mortui enim estis, et uita uestra abscondita- i dita est cum Christo in deo, et: uiuo autem iam non \' ego, uiuit uero in me Christus, mihique hic mundus crucifixus est et ego mundo.

  34. 1.5.1.1

    Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtemine, quas Graeci ὰναλάβους uocant, nos uero subcinctoria seu redimicula uel proprie rebracchiatoria possumus appellare. quae descendentia per summa ceruicis et e lateribus colli diuisa utrarumque alarum sinus ambiunt atque hinc inde succingunt, I ut constringentia latitudinem uestimenti ad corpus contrahant atque coniungant, et ita constrictis bracchiis inpigri ad omne opus explicitique reddantur, illud apostoli praeceptum studentes omni uirtute conplere: quia non solum mihi sed etiam his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, et: si quis non uult operari, nec manducet.

  35. 1.6.1.1

    Post haec angusto palliolo tam amictus humilitatem quam uilitatem pretii conpendiumque sectantes colla pariter atque umeros tegunt, quae mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupantur eloquio, et ita. planeticarum atque byrrorum pretia simul ambitionemque declinant.

  36. 1.7.1.1

    Ultimum est habitus eorum pellis caprina, quae melotis uel pera appellatur, et baculus, quae gestant ad imitationem eorum qui professionis huius praefigurauere lineas iam in ueteri testamento. de quibus apostolus circumierunt, inquit, in melotis et pellibus caprinis egentes, angustiati, adflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae. qui tamen habitus pellis caprinae significat mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa uirtutum grauitate consistere nec quicquam petulcum uel calidum iuuentutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere.

  37. 1.8.1.1

    Nam et baculum gestasse eosdem uiros etiam Helisaeus, qui unus ex ipsis est, docet, cum dicit ad Giezi puerum suum, mittens eum ad suscitandum filium mulieris: tolle baculum meum et currens uade, pone eum super faciem pueri, et uiuet. quem utique non dedisset ei propheta gestandum, nisi eum manu sua solitus esset iugiter circumferre. cuius gestatio spiritaliter monet numquam debere eos inter tot oblatrantes uitiorum canes et inuisibiles spiritalium nequitiarum bestias inermes incedere (de quibus beatus Dauid liberari postulans dicit: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi), sed inruentes eas retundere ad crucis signaculum ac longius propulsare, atque aduersum se 1 saeuientes iugi memoria dominicae passionis et imitatione illius: mortificationis extinguere.

  38. 1.9.1.1

    Calciamenta uero uelut interdicta euangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis uel matutinus hiemis rigor seu meridiani aestus feruor exegerit, tantummodo gallicis suos muniunt pedes, hoc interpretantes usu earum uel dominica permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti cura et sollicitudine carnis huius omnimodis exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praeualemus absolui, saltim occupatione leui et inplicatione tenui necessitatem corporis explicemus, neue animae nostrae pedes, qui expediti ad spiritalem cursum et praedicandam euangelii pacem semper esse debent parati (quibus post odorem unguentorum Christi currimus et de quibus Dauid cucurri, inquit, in siti, et Hieremias: ego autem non laboraui te sequens), morticinis saeculi huius curis patiamur inuolui, de his scilicet cogitantes, quae non ad supplendam necessitatem naturae, sed ad superfluam noxiamque pertinent uolup- tatem. quod ita inplebimus, si secundum apostolum carnis curam non fecerimus in desideriis.

  39. 1.9.2.1

    quibus tamen gallicis quamquam licito utantur utpote domini mandato concessis, nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda seu percipienda sacrosancta mysteria, illud aestimantes etiam secundum litteram custodiri debere quod dicitur ad Moysen uel ad Hiesum filium Naue: solue corrigiam calciamenti tui: locus enim, in quo stas, terra sancta est

  40. 1.10.1.1

    Haec dicta sint, ne quid praetermisisse de Aegyptiorum habitu uideamur. ceterum a nobis tenenda sunt illa tantummodo, quae uel locorum situs uel prouinciae usus admittit. nam neque gallicis nos neque colobiis seu una tunica. esse contentos hiemis permittit asperitas, et paruissimi cuculli uelamen uel melotae gestatio derisum potius quam aedificationem ullam uidentibus conparabit. quapropter illa tantum, quae superius commemorauimus quaeque sunt et humilitati professionis nostrae et qualitati aerum congruentia, a nobis quoque adfectanda censemus, ut omnis summa nostri uestitus non in nouitate habitus, qui possit offendiculum hominibus saeculi huius inferre, sed honesta in uilitate consistat.

  41. 1.11.1.1

    His itaque uestimentis Christi miles indutus nouerit prius ob id se cinguli constrictione munitum, ut ad cunctos usus et opera monasterii non solum mente promptus, sed etiam ipso habitu semper expeditus incedat. tanto namque feruentior circa spiritalem profectum ac diuinarum rerum scientiam cordis puritate probabitur, quanto fuerit erga oboedientiae studium operisque deuotior.

  42. 1.11.2.1

    secundo cognoscat etiam in ipso habitu cinguli inesse non paruum quod a se expetitur sacramentum. accinctio enim lumborum et ambitus pellis emortuae significat eum mortificationem circumferre membrorum, in quibus libidinis atque luxuriae seminaria continentur, euangelicum illud mandatum quod dicitur sint lumbi uestri praecincti apostolica interpretatione ingeri sibi semper intellegens: mortificate scilicet membra uestra quae sunt super terram. fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiseentian malam.

  43. 1.11.3.1

    ideoque illos tantnmmodo legimus in scripturis sanctis cingulo fuisse praecinctos, in quibus seminaria coitus inueniuntur extincta, quique illud beati Dauid eloquium opere ac uirtute decantant: quia factus sum sicut uter in pruina, eo quod erasa medullitus carne uitiorum emortuam exterioris hominis cutem spiritus uirtute distendant. et idcirco in pruina significanter adiecit, quod scilicet nequaquam fuerint sola cordis mortificatione contenti, uerum etiam exterioris hominis motus et ipsius naturae incentiua continentiae pruina extrinsecus accedente habuerint congelata, nullum iam dumtaxat secundum apostolum regnum peccati in suo mortali corpore sustinentes nec gestantes carnem spiritui repugnantem.

  44. 1-2

    DE CANONICO NOCTURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO.

  45. 2-3

    CAPITULA.

  46. 3-4

    I. De canonico nocturnarum orationum et psalmorum modo.

  47. 4-5

    II. De diuersitate numeri, qui ad decantandos psalmos per uniuersas prouincias sit statutus.

  48. 5-6

    III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia et de electione eorum, qui fratribus praeponuntur.

  49. 6-7

    IIII. Quod per Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus obseruetur.

  50. 7-8

    V. De duodenario psalmorum numero angeli traditione suscepto.

  51. 8-9

    VI. De duodecim orationum consuetudine.

  52. 9-10

    VII. De disciplina orandi.

  53. 10-11

    VIII. De subsequente oratione post psalmum.

  54. 11-12

    VIIII. De orationis statu, super quo in conlationes seniorum plenior reseruetur instructio.

  55. 12-13

    X. Cum quanto silentio et breuitate orationes apud Aegyptios colligantur.

  56. 13-14

    XI. Qua disciplina apud Aegyptios psalmi dicantur.

  57. 14

    XII. Cur uno psallente ceteri in synaxi sedeant, uel quali post haec studio per cellas suas usque ad lucem uigilias extendant.

  58. 15

    XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat.

  59. 16

    XIIII. Quemadmodum in cellis suis opus manuum et orationes pariter exerceant.

  60. 17

    XV. Qua lege modestiae post orationum missam unusquisque ad suam cellam redeat, et cui increpationi subdatur is qui aliter fecerit.

  61. 18

    XVI. Quod nulli liceat orare cum illo qui fuerit ab oratione suspensus.

  62. 19

    XVII. Quod is, qui ad orationem exsuscitat fratres, hora solita eos debeat commonere.

  63. 20

    XVIII. Quod a uespera sabbati usque ad uesperam diei dominici genua non flectantur nec totis diebus Quinquagensimae.

  64. 2.1.1.1

    Duplici igitur hoc quo diximus cingulo Christi miles accinctus interim, qui modus canonicarum orationum psalmorumque sit in partibus Orientis a sanctis patribus antiquitus statutus, agnoscat. de qualitate uero earum uel quemadmodum orare secundum apostoli sententiam sine intermissione possimus, suis in locis, cum seniorum conlationes coeperimus exponere, quantum dominus donauerit, proferemus.

  65. 2.2.1.1

    Multos namque per alias conperimus regiones pro captu mentis suae, habentes quidem ut ait apostolus zelum dei, sed non secundum scientiam, super hac re diuersos typos ac regulas sibimet constituisse. quidam enim uicenos seu tricenos psalmos et hos ipsos antiphonarum protelatos melodiis et adiunctione quarundam modulationum debere dici singulis noctibus censuerunt, alii etiam hunc modum excedere temptauerunt, nonnulli decem et octo. atque in hunc modum di-, uersis in locis diuersum canonem cognouimus institutum totque propemodum typos ac regulas uidimus usurpatas, quot etiam monasteria cellasque conspeximus.

  66. 2.2.2.1

    sunt quibus in ipsis quoque diurnis orationum officiis, id est tertia, sexta nonaque id uisum est, ut secundum horarum modum, in quibus haec deo redduntur obsequia, psalmorum etiam et orationum putarent numerum coaequandum: nonnullis placuit senarium numerum singulis diei conuentibus deputari. quapropter necessarium reor antiquissimam patrum proferre in medium constitutionem, quae nunc usque per totam Aegyptum a dei famulis custoditur, quo nouelli monasterii in Christo rudis infantia antiquissimorum potius patrum uetustissimis institutionibus inbuatur.

  67. 2.3.1.1

    Itaque per uniuersam Aegyptum et Thebaidem, ubi monasteria non pro uniuscuiusque renuntiantis instituuntur arbitrio, sed per successiones ac traditiones maiorum usque in hodiernum diem uel permanent uel mansura fundantur, legitimum orationum modum in uespertinis conuentibus seu nocturnis uigiliis uidimus retentari. non enim quisquam conuenticulo fratrum, sed ne sibi quidem ipsi praeesse conceditur, priusquam non solum uniuersis facultatibus suis reddatur externus, sed ne sui quidem ipsius esse se dominum uel potestatem habere cognoscat.

  68. 2.3.2.1

    ita namque renuntiantem huic mundo quibuslibet facultatibus ac diuitiis praeditum necesse est coenobii commorationem expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit aut intulit monasterio blandiatur, sic oboedire cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam domini ad infantiam pristinam nouerit, nihil sibi consideratione aeui uel annorum numerositate praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat perdidisse, sed pro rudimentorum merito et tirocinii nouitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam iunioribus non moretur.

  69. 2.3.3.1

    operis quoque ac sudoris adsuetudinem ita subire conpellitur, ut propriis manibus iuxta apostoli praeceptum cotidianum uictum uel suis usibus uel aduenientum necessitatibus parans et fastus uitae praeteritae possit et delicias obliuisci et humilitatem cordis contritione laboris adquirere. ideoque nullus congregationi fratrum praefuturus eligitur, priusquam idem, qui praeficiendus est, quid obtemperaturis oporteat imperari, oboediendo didicerit, et quid iunioribus tradere debeat, institutis seniorum fuerit adsecutus.

  70. 2.3.4.1

    bene enim regere uel regi sapientis esse pronuntiant summumque donum et gratiam sancti spiritus esse definiunt. nam neque salutaria praecepta quempiam posse obtemperantibus praestituere nisi eum, qui prius uniuersis uirtutum disciplinis fuerit instructus, nec oboedire quemquam seniori posse nisi eum, qui consummatus timore dei et humilitatis fuerit uirtute perfectus.

  71. 2.3.5.1

    ideoque diuersitates typorum ac regularum per ceteras prouincias cernimus usurpatas, quod plerumque seniorum institutionis expertes monasteriis praeesse audemus et abbates nos ante quam discipulos professi quod libitum fuerit statuimus, promptiores nostrorum inuentorum exigere custodiam quam examinatam maiorum seruare doctrinam. sed dum orationum modum, qui potissimum debeat custodiri, uolumus explicare, institutis patrum auidius prouocati narrationem, quam suis reseruabamus locis, praepropero excessu praeuenimus. nunc itaque ad propositum reuertamur.

  72. 2.4.1.1

    Igitur per uniuersam ut diximus Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in uespertinis quam in nocturnis sollemnitatibus custoditur, ita dumtaxat ut post hunc duae lectiones, ueteris scilicet ac noui testamenti singulae, subsequantur. qui modus antiquitus constitutus idcirco per tot saecula penes cuncta illarum prouinciarum monasteria intemeratus nunc usque perdurat, quia non humana adinuentione statutus a senioribus adfirmatur, sed caelitus angeli magisterio patribus fuisse delatus.

  73. 2.5.1.1

    Nam cum in primordiis fidei pauci quidem sed probatissimi monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatae memoriae euangelista Marco, qui primus Alexandriae urbi pontifex praefuit, normam suscepere uiuendi, non solum illa magnifica retinebant, quae primitus ecclesiam uel credentium turbas in actibus apostolorum legimus celebrasse (multitudinis scilicet credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat), uerum etiam his multo sublimiora cumulauerant.

  74. 2.5.2.1

    etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca agebant uitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut etiam his, qui erant religionis externi, stupori esset tam ardua conuersationis eorum professio. eo enim feruore diuinarum scripturarum lectionibus orationique et operi manuum diebus ac noctibus incubabant, ut ne escarum quidem adpetitus uel memoria, nisi alio tertioue die corporis interpellaret inedia, cibumque ac potum non tam desideratum quam necessarium sumerent et ne hunc quidem ante solis occasum, ut tempus lucis cum spiritalium meditationum studiis, curam uero corporis cum nocte sociarent aliaque his multo sublimiora perficerent.

  75. 2.5.3.1

    de quibus etiam is, qui minus indigenarum relatione cognouit, ecclesiastica historia poterit edoceri. ea igitur tempestate, cum ecclesiae illius primitiuae per- . fectio penes successores suos adhuc recenti memoria inuiolata duraret feruensque paucorum fides necdum in multitudinem dispersa tepuisset, uenerabiles patres peruigili cura posteris consulentes, quinam modus cotidiano cultui per uniuersum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi conueniunt, ut hereditatem pietatis ac pacis etiam successoribus suis absolutam ab omni dissensionis lite transmitterent, uerentes scilicet ne qua in cotidianis sollemnitatibus inter uiros eiusdem culturae consortes dissonantia uel uarietas exorta quandoque in posterum erroris uel aemulationis seu schismatis noxii germen emitteret.

  76. 2.5.4.1

    cumque pro suo unusquisque feruore infirmitatis inmemor alienae id statui debere censeret, quod contemplatione fidei ac roboris sui facillimum iudicabat, parum discutiens quid generaliter plenitudini- I nitudini fratrum possibile esset, in qua necesse est infirmorum quoque partem maximam repperiri, diuersoque modo enormem psalmorum numerum instituere pro animi sui uirtute certarent, et alii quinquagenos, alii sexagenos psalmos, nonnulli uero ne hoc quidem numero contenti excedi eum debere censerent essetque 8 que inter eos pro religionis regula piae contentionis sancta diuersitas, ita ut tempus sollemnitatis uespertinae sacratissimae succederet quaestioni, cotidianos orationum ritus uolentibus celebrare

  77. 2.5.5.1

    unus in medium psalmos domino cantaturus exsnrgit cumque sedentibus cunctis, ut est moris nunc usque in Aegypti partibus, et in psallentis uerba omni cordis intentione defixis undecim psalmos orationum interiectione distinctos contiguis uersibus parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub alleluiae responsione consummans ab uniuersorum oculis repente subtractus quaestioni pariter et caerimoniis finem inposuit.

  78. 2.6.1.1

    Exhinc uenerabilis patrum senatus, intellegens angeli magisterio congregationibus fratrum generalem canonem non sine dispensatione domini constitutum, decreuit hunc numerum tam in uespertinis quam in nocturnis conuenticulis custodiri. quibus lectiones geminas adiungentes, id est unam ueteris et aliam noui testamenti, tamquam a se eas traditas et uelut extraordinarias uolentibus tantum ac diuinarum scripturarum memoriam possidere adsidua meditatione studentibus addiderunt in die uero sabbati uel dominico utrasque de nouo recitant testamento, id est unam de apostolo uel actibus apostolorum et aliam de euangeliis. quod etiam totis Quinquagensimae diebus faciunt hi, quibus lectio curae est seu memoria scripturarum.

  79. 2.7.1.1

    Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt atque consummant, ut finito psalmo non statim ad incuruationem genuum conruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem missae quantocius properantes. cuius dum uolumus excedere modum, qui antiquitus a maioribus statutus est, subputantes residuorum psalmorum numerum ad finem tendere perurguemur, de refectione potius lassi corporis cogitantes quam orationis utilitatem et commoda requirentes.

  80. 2.7.2.1

    apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant et stantes in supplicatione maiorem temporis partem expendunt. itaque post haec puncto breuissimo procidentes humi, uelut adorantes tantum diuinam clementiam, summa uelocitate consurgunt ac rursus erecti expansis manibus eodem modo, quo prius stantes orauerant, suis precibus inmorantur. humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus aiunt uerum etiam somno grauius inpugnari.

  81. 2.7.3.1

    quod etiam nos uerum esse utinam non experimentis et cotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eandem incuruationem membrorum non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari. cum autem is, qui orationem collecturus est, e terra surrexerit, omnes pariter eriguntur, ita ut nullus nec antequam inclinetur ille genu flectere nec cum$terra surrexerit remorari praesumat, ne non tam secutus fuisse illius conclusionem, qui precem colligit, quam suam celebrasse credatur.

  82. 2.8.1.1

    Illud etiam quod in hac prouincia uidimus, ut uno l cantante in clausula psalmi omnes adstantes concinant cum clamore \'gloria patri et filio et spiritui sancto\', nusquam per omnem Orientem audiuimus, sed cum omnium silentio ab eo, qui cantat, finito psalmo orationem succedere, hac uero glori-\' glorificatione trinitatis tantummodo solere antiphona terminari.I

  83. 2.9.1.1

    Et quia nos ad orationum canonicarum modum consequenter institutorum ordo prouexit., quarum pleniorem tractatum licet in conlationes seniorum reseruemus ibidem plenius digesturi, cum de earum qualitate seu iugitate uerbis eorum disserere coeperimus, necessarium tamen reor pro oportunitate loci ac narrationis ipsius, quoniam ita obtulit sese occasio, etiam in praesenti pauca praestringere, ut formantes interim exnrioris hominis motus et uelut quaedam nunc orationis fundamenta iacientes minore post haec labore, cum coeperimus de statu interioris hominis disputare, orationum quoque eius fastigia construamus:

  84. 2.9.2.1

    illud ante omnia prouidentes, ut, si nos ab illa narratione, quam cupimus oportune deo uolente digerere, praeueniens uitae nostrae finis excluserit, uel initia uobis rei praesertim tam necessariae hoc opere relinquamus, quibus pro ardore desiderii totum tardum est, ut, dum nobis huius commorationis tribuuntur indutiae, saltim quasdam tantisper orationum lineas praesignemus, quibus hi uel maxime, qui in coenobiis commorantur, ualeant aliquatenus informari:

  85. 2.9.3.1

    simul etiam prospicientes his, qui forsitan huic tantummodo occursuri libro ad illum peruenire non poterunt, ut instructione huius erga orationis qualitatem uel ei parte repperiantur inbuti, et quemadmodum sunt de habitu et amictu exterioris hominis instituti, ita etiam, qualiter eum ad offerenda spiritalia. sacrificia debeant exhibere, non nesciant. siquidem hi libelli, quos in praesenti cudere domino adiuuante disponimus, ad exterioris hominis obseruantiam et institutionem coenobiorum conpetentius aptabuntur, illi uero ad disciplinam interioris ac perfectionem cordis et anachoretarum uitam atque doctrinam potius pertinebunt.

  86. 2.10.1.1

    cum igitur praedictas sollemnitates, quas illi synaxis uocant, celebraturi conueniunt, tantum praebetur a cunctis silentium, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, praeter illum, qui consurgens psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac praecipue cum consummatur oratio: in qua non sputus emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam adstantes inpeditura promuntur, non ulla uox absque sacerdotis precem concludentis auditur nisi forte haec, quae per excessum mentis claustra oris effugerit quaeque insensibiliter cordi obrepserit, inmoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, Quae ignita mens in semet ipsa non praeualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur.

  87. 2.10.2.1

    illum uero, qui constitutus in tepore mentis cum clamore supplicat aut aliquid horum quae praediximus e faucibus suis emittit ac praecipue oscitationibus praeuenitur, dupliciter peccare pronuntiant, primo quod orationis suae reus sit, quod eam uidelicet neglegenter offerat, secundo quod indisciplinato strepitu- ) pitu alterius quoque, qui forsitan intentius orare potuit, intercipit sensum. ideoque praecipiunt eam celeri fine concludi, ne forte inmorantibus nobis in ea redundantia quaedam sputi seu flegmatis interrumpat nostrae orationis excessum.

  88. 2.10.3.1

    et idcirco dum adhuc feruet uelut e faucibus inimici uelociter rapienda eat, qui procul dubio, cum sit nobis semper infestus, tunc maxime adsistit infestior, cum contra. se offerre nos preces domino uelle peruiderit, cogitationibus seu diuersis umoribus excitatis abducere mentem nostram a supplicationis intentione festinans et per hoc eam tepefacere a coepto feruore contendens. quamobrem utilius censent breues quidem orationes sed creberrimas fieri: illud quidem ut frequentius deum deprecantes iugiter eidem cohaerere possimus, hoc uero ut insidiantis diaboli iacula, quae infligere nobis tunc praecipue cum oramus insistit, succincta breuitate uitemus.

  89. 2.11.1.1

    Et idcirco ne psalmos quidem ipsos, quos in congregatione decantant, continuata student pronuntiatione concludere, sed eos pro numero uersuum duabus uel tribus intercisionibus cum orationum interiectione diuisos distinctim particulatimque consummant. non enim multitudine uersuum, sed mentis intellegentia delectantur, illud tota uirtute sectantes: psallam spiritu, psallam et mente.

  90. 2.11.2.1

    ideoque utilius habent decem uersus cum rationabili adsignatione cantari, quam totum psalmum cum confusione mentis effundi, quae nonnumquam pro- nuntiantis festinatione generatur, dum residuorum psalmorum qui decantandi sunt modum numerumque considerans non distinctionem sensuum audientibus studet pandere, sed ad finem synaxeos properat peruenire. denique si quispiam iuniorum uel pro feruore spiritus uel pro eo quod necdum institutus est coeperit modum decantationis excedere, psallentis progressio senioris interciditur plausu, quem dans manu sua in sedili quo sedet cunctos facit ad orationem consurgere, illud omnimodis prouidens, ne quod taedium sedentibus generetur prolixitate psalmorum, qua is qui decantat non modo per se ipsum intellegentiae fructum amittat, sed etiam per illos incidat detrimentum, quos fastidium synaxeos nimietate sua fecit incurrere.

  91. 2.11.3.1

    illud quoque apud eos omni oDseruantia custoditur, ut in responsione alleluiae nullus dicatur psalmus nisi is, qui in titulo suo alleluiae inscriptione praenotatur. praedictum uero duodenarium psalmorum numerum ita diuidunt, ut, si duo fuerint fratres, senos psallant, si tres, quaternos, si quattuor, ternos. quo numero numquam minus in congregatione decantant, ac perinde, quantalibet multitudo conuenerit, numquam amplius psallunt in synaxi quam quattuor fratres.

  92. 2.12.1.1

    Hunc sane canonicum quem praediximus duodenarium psalmorum numerum tali corporis quiete releuant, ut has easdem congregationum sollemnitates ex more celebrantes absque eo, qui dicturus in medium psalmos surrexerit, cuncti sedilibus humillimis insidentes a uoce psallentis omni cordis intentione dependeant. ita namque ieiuniis et operatione totius diei noctisque lassescunt, ut, nisi huiuscemodi refectione adiuuentur, ne hunc quidem numerum stantes explere praeualeant.

  93. 2.12.2.1

    nullum etenim tempus ab operis exercitatione uacuum transire concedunt, quia non solum ea, quae diei splendor admittit, omni instantia manibus exercere contendunt, sed etiam illa operationum genera sollicita mente perquirunt, quae ne ipsius quidem noctis densissimae tenebrae ualeant inpedire, credentes se tanto M sublimiorem spiritalium contemplationum puritate mentis intuitum quaesituros, quanto deuotius fuerint. erga operis studium ac laboris intenti, et idcirco mediocrem canonicarum orationum numerum iudicant diuinitus moderatum, ut ardentioribus fide spatium, quo se uirtutis eorum infatigabilis cursus extenderet, seruaretur, et nihilominus fessis aegrisque corporibus minime gigneretur de nimietate fastidium.

  94. 2.12.3.1

    ideoque cum fuerint oratio- t num canonicarum functiones ei more finitae, unusquisque ad suam recurrens cellulam, quam aut solus aut cum alio tantum inhabitare permittitur, quem scilicet societas operationis uel discipulatus et disciplinae inbutio copulauit uel certe quem similitudo uirtutum conparem fecit, idem rursus orationum officium uelut peculiare sacrificium studiosius celebrant nec ulterius quisquam eorum in requiem somni resoluitur, donec superueniente diei splendore nocturno operi ac meditationi operatio diurna succedat.

  95. 2.13.1.1

    Quem laborem praeter illam rationem, qua tota industria adnitentes sacrificium deo de fructu manuum suarum offerre se credunt, duabus ei causis cum omni obseruatione custodiunt. quod nos quoque, si perfectioni studemus, eadem diligentia conuenit obseruare. prima, ne forte purificationem nostram nocturnis psalmis et orationibus adquisitam inuidus inimicus liuens puritati nostrae, cui maxime semper insidiatur et indesinenter infestus est, quadam somni inlusione contaminet.

  96. 2.13.2.1

    qui post illam satisfactionem, quam pro neglegentiis seu ignorationibus nostris obtulimus, et confessionis nostrae ueniam profusis gemitibus inploratam sollicitius nos, si tempus quietis inuenerit, maculare festinat, tunc praecipue fiduciam nostram deicere atque eneruare contendens, cum feruentius nos ad deum tendere orationum nostrarum puritate peruiderit, ita ut nonnumquam, quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, sub illius horae breuissimo tempore dehonestare conetur.

  97. 2.13.3.1

    secunda uero, quod, tametsi nulla talis uerenda diaboli emergat inlusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho mox euigilaturo parturiat. segnemque torporem inferens menti per totum diei spatium uigorem eius obtundat, illamque hebetet perspicaciam sensus et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem aduersus omnes insidias inimici cautiores robustioresque seruare. quamobrem canonicis uigiliis priuatae ab eis subiunguntur excubiae ac maiore illis obseruatione succedunt., ut et illa purificatio, quae psalmis est et orationibus adquisita, non pereat, et intentior sollicitudo diligentius nos per diem custoditura praeparetur medit.atione nocturna.

  98. 2.14.1.1

    Et idcirco eas cum adiectione operis exsequuntur, ne uelut otiosis ualeat somnus inrepere. sicut enim nullum ferme ab eis otii tempus excipitur, ita ne meditationi quidem spiritali finis inponitur. nam pariter exercentes corporis animaeque uirtutes exterioris hominis stipendia cum emolumentis interioris exaequant, lubricis motibus cordis et fluctuationi cogitationum instabili operum pondera uelut quandam tenacem atque inmobilem anchoram praefigentes, cui uolubilitas ac peruagatio cordis innexa intra claustra cellae uelut in portu fidissimo ualeat contineri, atque ita spiritali meditationi tantum et custodiae cogitationum intenta non modo ad consensum prauae cuiusque suggestionis peruigilem mentem conruere non sinat, uerum etiam ab omni superflua otiosaque cogitatione custodiat, ita ut, quid ex quo pendeat, haud facile possit a quoquam discerni, id est utrum propter meditationem spiritalem incessabile manuum opus exerceant, an propter operis iugitatem tam praeclarum spiritus profectum scientiaeque lumen adquirant. +

  99. 2.15.1.1

    Finitis igitur psalmis et cotidiana congregatione, sicut superius memorauimus, absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne per totum quidem diei spatium cellam suam progredi aut deserere opus, quod in ea solitus est exercere, praesumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio penitus conseratur: sed sic unusquisque opus exsequitur iniunctum, ut psalmum uel scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxiae uel consiliis prauis, sed ne otiosis quidem conloquiis ullam copiam uel tempus inpertiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato.

  100. 2.15.2.1

    summa namque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio ac praecipue iuniores uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. si qui uero contra huius regulae disciplinam reperti fuerint aliquid ex his quae interdicta sunt admisisse, ut contumaces ac praeuaricatores mandatorum non leuis culpae rei pronuntiati suspicione etiam coniurationis prauique consilii carere non poterunt. quam culpam nisi in unum cunctis fratribus congregatis publica diluerint paenitentia, orationi fratrum nullus eorum interesse permittitur.

Next → — showing 1100 of 794

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.