Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,287 sections

  1. 12.4.4.1

    qui enim hanc stabiliter obtinet fidem, nequaquam superbum sapiens de sua uirtute confidet neque seductus longis obsceni liquoris indutiis blandissima securitate soluetur, sciens inpurissimae conluuionis aspergine se protinus maculandum, si uel paululum quid ab eo protectio diuina discesserit. ac perinde pro perpetuitate eius cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum.

  2. 12.5.1.1

    Vultis autem capere super huius rei quam dicimus ueritate euidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt adprobetis et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? considerate quaeso illos qui corpore sunt spadones quae praecipue causa in uirtutibus adpetendis desides reddat ac tepidos. nonne quia castitatis credunt se periculum non habere?

  3. 12.5.2.1

    quod tamen nemo ita proposuisse me credat, ut neminem eorum penitus inueniri posse confirmem perfecta abrenuntiatione flagrantem, sed quia naturam quodammodo suam uincant, si qui forte eorum ad propositam perfectionis palmam summa animi districtione contendunt, cuius ardor ac desiderium eum quem semel accenderit funem, sitim, uigilias, nuditatem cunctosque labores corporis non solum patienter, uerum etiam libenter sustinere conpellit. uir enim in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae, et iterum: animae autem egenti etiam amarais dulcia uidentur.

  4. 12.5.3.1

    alias namque non poterunt desideria praesentium rerum uel reprimi uel auelli, nisi pro istis affectibus noxiis, quos cupimus amputari, alii salutares fuerint intromissi. nullatenus enim ualet uiuacitas mentis absque alicuius desiderii uel timoris, gaudii uel maeroris affectione subsistere, nisi haec eadem in bonam partem fuerint inmutata. et idcirco si carnales concupiscentias de cordibus nostris desideramus extrudere, spiritales in earum locis plantemus protinus uoluptates, ut his animus noster semper innexus et habeat quibus iugiter inmoretur et inlecebras praesentium ac temporalium respuat gaudiorum.

  5. 12.5.4.1

    cumque in hunc statum mens nostra cotidianis exercitiis erudita profecerit, tunc uersiculi illius affectum experientia docente percipiet, quem omnes quidem solita psallendi modulatione concinimus, uirtutem uero eius non nisi pauci expertique percipiunt: prouidebam dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne conmouear. ille etenim solus uim atque intellectum huius carminis efficaciter adsequetur, qui perueniens ad istam de qua loquimur corporis atque animae puritatem intellegit se cunctis momentis, ne rursus ab eadem deuoluatur, a domino conseruari dextrasque suas, id est operationes sanctas ab eodem iugiter conmuniri.

  6. 12.5.5.1

    dominus enim sanctis suis non a sinistris, quia nihil habet sinistrum uir sanctus, sed a dextris semper adsistit, a peccatoribus uero et inpiis non uidetur, quia non habent illas dextras quibus dominus consueuit adsistere nec possunt dicere cum propheta: oculi mei semper ad dominum: quia ipse euellet de laqueo pedes meos. quod nullus poterit ueridice profiteri nisi qui uniuersa quae in hoc mundo sunt aut noxia aut superflua aut certe inferiora summis uirtutibus iudicans omnem intuitum suum, omne studium omnemque curam erga cultum sui cordis et castimoniae puritatem. atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita corporis atque animae perueniet sanctitatem.

  7. 12.6.1.1

    Quantum enim quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet, quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit. non enim aestus corporis declinabit nisi qui animi motus ante conpresserit. quod apertissime saluatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

  8. 12.6.2.1

    non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias dicioni nostrae rebellis huius corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata, nec poterit quis aduersus carnem suam insurgentia libidinis bella conprimere, nisi prius armis mansuetudinis : mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus idem propheta in consequentibus psalmi ipsius docet: eipecta dominum, et custodi uiam eius: etexaltabit te ut hereditate capias terram.

  9. 12.6.3.1

    constat igitur ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam neminem posse conscendere nisi illos tantum, qui per inmobilem patientiae lenitatem uias domini duras ac praecepta seruantes de caeno carnalium passionum extrahente eodem fuerint exaltati. mansueti ergo possidebunt terram et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis, qua nemo, in cuius carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. necesse est enim infestari eum dirissimis daemoniorum proeliis et ignitis luxuriae iaculis sauciatum a terrae suae possessione deuolui, donec dominus auferat bella usque ad fines terrae eius, arcum conterat et confringat arma, et conburat igni, illo scilicet quem uenit dominus mittere super terram, arcus etiam et arma confringa.t, quibus aduersus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor eius iaculis passionum.

  10. 12.6.4.1

    et ita cum eum dominus conterens bella ab omnibus incentiuorum aestibus liberarit, ad illum puritatis perueniet statum, ut deposita confusione, qua semet ipsum, id est carnem suam dum horrebat, incipiat ea uelut purissimo tabernaculo delectari (non enim accedent ad eam mala: et flagellum non adpropinquabit tabernaculo eius), ad illud scilicet propheticum patientiae uirtute perueniens, ut mansuetudinis merito non modo suam terram, uerum etiam delectetur in multitudine pacis.

  11. 12.6.5.1

    ubi autem adhnc superest sollicitndo certaminis, pacis esse non potest multitudo. non enim ait \' in pace\', sed in multitudine pacis. per quod euidenter ostenditur ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam secundum illud Salomonis: mansuetus uir cordis est medicus, ut non solum irae, tristitiae, acediae, , superbiae, uerum etiam libidinis omniumque pariter extirpet fomitem uitiorum. in longanimitate enim, ut ait Salomon, prosperitas regibus. nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur nec acediae atque tristitiae angore consumitur nec cenodoxiae uanitate distenditur nec superbiae tumore sustollitur. pax enim diligentibus nomen domini: et non est illis scandalum.

  12. 12.6.6.1

    et ideo non inmerito pronuntiatur: melior patiens forte, et qui continet iram capiente urbem. hanc igitur pacem donec firmam atque perpetuam obtinere mereamur, multis necesse est nos inpugnationibus adtemptari frequenterque nobis est uersiculus iste cum gemitu lacrimisque repetendus: miser factus sum, et adflictus sam usque quaque: tota die contristatus ingrediebar. quoniam lumbi mei inpleti sunt inlusionibus, et: non est sanitas in mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie insipientiae meae.

  13. 12.6.7.1

    tunc enim haee eonpetenter et in ueritate , quando post longam puritatem corporis nostri, iam carnalia nos omnimodis euasisse contagia, stimulos carnis ob elationem cordis aduersum nos rursum sentimus insurgere uel certe per fallaciam somniorum nos pristinae adspargit. cum enim coeperit quis diuturna cordis et corporis puritate gaudere, necesse est ut, dum se credit ulterius iam non posse ab illa sinceritate deuolui, intra semet ipsum quodammodo glorietur et dicat: ego dixi in abundantia mea:

  14. 12.6.8.1

    non mouebor in aeternum: sed cum utiliter a domino illum puritatis statum, in quo sibimet confidebat, senserit seseque in illo spiritali uiderit titubare , recurrat protinus ad illius integritatis et agnoscens infirmitatem suam confiteatur et : domine, non in mea, sed in tua uoluntate praestitisti decori meo uirtutem. auertisti faciem tuam, et factus sum : illud quoque beati Iob: si lotus fuero quasi. aquis niuis, et fulserint uelut mundissimae manus meae: tamen sordibus intingues me, et abominabuntur me uestimenta mea.

  15. 12.6.9.1

    quod tamen is qui suo uitio se in sordibus tinguit non potest suo dicere creatori. donec ergo ad perfectum puritatis perueniat statum, necesse est eum istis frequentius erudiri, quoad usque per dei gratiam confirmatus in illa quam adpetit puritate efficaciter dicere mereatur: expectans expectaui dominum, et respexit me. et exaudiuit deprecationem meam: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. et statuit supra petram pedes meos: et direxit gressus meos.

  16. 12.7.1.1

    Multi sunt enim castimoniae gradus quibus ad illam inuiolabilem conscenditur puritatem. quos licet nec perspicere nec enuntiare ut dignum est uirtus nostra sufficiat, tamen, quia series narrationis exposcit, secundum mediocritatem experientiae nostrae utcumque proferre temptabimus, reseruantes perfectiora perfectis nec praeiudicantes his qui feruentiore studio puriorem castimoniam possidentes quanto maioris industriae sunt, tanto etiam perspicaciae uigore praecellunt.

  17. 12.7.2.1

    proinde sex gradibus licet multa a se inuicem sublimitate distantibus fastigia castitatis praecelsa distinguam ita, ut quaedam media quae tamen multa sunt praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere nec proloqui lingua praeualeat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio cotidianis profectibus adolescit. secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa et ita dum nesciunt ad perfectum habitum prouehuntur, animae quoque robur ac maturitas castitatis adquiritur.

  18. 12.7.3.1

    primus itaque pudicitiae gradus est, ne uigilans inpugnatione carnali monachus elidatur, secundus, ne mens illius uoluptariis cogitationibus inmoretur, tertius, ne femineo uel tenuiter ad concupiscentiam moueatur aspectu, quartus, ne uigilans uel simplicem carnis perferat motum, quintus, ne, cum memoriam generationis humanae uel tractatus ratio uel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem uoluptariae actionis perstringat adsensus, sed uelut opus quoddam simplex ac ministerium humano generi necessario contributum tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu nihilque amplius de eius recordatione concipiat, quam si operationem laterum uel alterius officinae mente pertractet.

  19. 12.7.4.1

    sextus castimoniae gradus est, ne inlecebrosis phantasmatibus feminarum uel dormiens . licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non credamus, concupiscentiae tamen adhuc medullitus latitantis indicium est. quam tamen inlusionem. diuersis modis constat accidere. nam secundum illum usum, quem uigilans exercere uel cogitare consueuerat, etiam dormiens unusquisque temptatur. aliter enim falluntur hi qui carnalem copulam norunt, aliter qui femineae sunt conmixtionis expertes. hi enim sicut simplicioribus ac purioribus somniis inquietari solent, ita etiam faciliore diligentia ac minore possunt labore purgari.

  20. 12.7.5.1

    illi autem sordidioribus magisque expressis phantasmatibus inluduntur* donec paulatim secundum mensuram castitatis, ad quam unusquisque contendit, in odium illius rei quam uoluptariam antea sentiebat mens etiam somno sopita uertatur illudque ei, quod fortibus uiris pro summo laborum stipendio repromittitur per prophetam, concedatur a domino: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra uestra: et dormire uos faciam fiducialiter.

  21. 12.7.6.1

    et ita demum quia ad illam beati Sereni paucorumque similium uirorum perueniet puritatem, quam idcirco a praedictis sex castimoniae gradibus sequestraui, quia non solum possideri, sed etiam credi non nisi a rarissimis potest, et quia id quod illi specialiter diuini muneris largitate conlatum est proponi ad generalis praecepti non potest formam, scilicet ut eo usque mens nostra castitatis ipsius puritate formetur, ut etiam ipso naturali motu carnis emortuo illum obscenum liquorem omnino non perferat.

  22. 12.7.7.1

    opinionem sane quorundam, quam super hac carnis conluuione definiunt, silere non debeo, qui dicunt non idcirco eam dormientibus , eo quod eam producat fallacia somniorum, sed potius quia redundantia umoris illius aliquas in aegrotanti corde fingat inlecebras. denique aiunt quod illo tempore, quo non inquietat illa concretio, quemadmodum fluxus eius, ita etiam inlusio conquiescat

  23. 12.8.1.1

    Sed haec suscipere uel probare et utrum possibilia an inpossibilia sint certo examine definire poterit nemo, nisi per experientiam longam et puritatem cordis ad confinia carnis ac spiritus uerbo domini dirigente peruenerit. de quo beatus apostolus uiuus est, inquit, sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus, conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

  24. 12.8.2.1

    et ita inter illorum quodammodo terminos conlocatus, quid humanae condicioni necessario sit atque ineuitabiliter adtributum quidue consuetudine uitiosa et incuria iuuentatis inuectum, uelut inspector et arbiter iusta trutinatione discernet ac super eorum effectu atque natura non falsis uulgi opinionibus abducetur nec praeiudicatis inexpertorum definitionibus adquiescet, sed puritatis modum certa experientiae suae libra et examinatione perpendens nequaquam illorum decipietur errore, qui neglegentiae suae uitio crebrioribus quam natura conpellit egestionibus sordidati de naturali condicione causantur, cumque eos constet inferre potius uim naturae et extorquere ab ea pollutionem quam ipsa non ingerit, intemperantiam suam ad necessitatem carnis, immo ad eius referunt creatorem, proprias culpas ad naturae infamiam transferentes.

  25. 12.8.3.1

    de quibus in Prouerbiis eleganter exprimitur: insipientia uiri corrumpit uias suas, deum autem causatur corde suo. postremo si quis huic adsertioni nostrae fidem derogare uoluerit, quaeso ut non ante praeiudicata nobiscum opinione disceptet, quam disciplinae huius suscipiat instituta, cumque haec perpaucis mensibus illa qua traditur moderatione seruauerit, profecto haec quae diximus uero poterit probare iudicio. ceterum frustra de cuiuslibet artis ac disciplinae fine contendet, quisque non prius omnia quae ad consummationem eius pertinent summo fuerit studio ac uirtute sectatus.

  26. 12.8.4.1

    uelut si uerbi gratia similitudinem mellis ex tritico, aut rursum ex eo, sicut etiam ex linique seminibus, lenissimi olei liquorem produci posse confirmem, si quia horum penitus ignarus adsistat, nonne contra rerum naturam hoc esse conclamans me uelut apertissimi auctorem mendacii deridebit? cui si ego testes innumeros qui haec se et uidisse et gustasse et fecisse testentur exhibeam, rationem insuper atque ordinem quo illae species uel in olei pinguedinem uel in mellis dulcedinem transformentur edisseram, ille autem in stultissimae persuasionis obstinatione persistens neget ab illis seminibus quicquam uel dulcedinis uel unguinis posse produci: nonne magis notanda est inrationabilis eius peruicaxque contentio quam sermonis mei ueritas inridenda, quae multorum ac fidelium testium grauitate et euidentibus documentis et quod his amplius est experientiae probatione fulcitur?

  27. 12.8.5.1

    et ideo quisquis ad illum puritatis statum iugi cordis intentione peruenerit, ut iam mente ab huius passionis titillatione penitus absoluta per soporem caro eius uelut redundantiam superflui umoris expellat, condicionem modumque naturae certissime deprehendet, et ita cum expergefactus inuenerit carnem suam post longa tempora se inscio atque ignorante pollutam, tum demum de naturali necessitate causetur, ad illum sine dubio perueniens statum, ut talis inueniatur in nocte qualis in die, talis in lecto qualis in oratione, talis solus qualis turbis hominum circumsaeptus, postremo ut numquam se talem secretus aspiciat, qualem uideri ab hominibus erubescit, nec in eo tale aliquid ineuitabilis ille oculus deprehendat, quod ab humanis aspectibus uelit esse celatum.

  28. 12.8.6.1

    et ita oum coeperit suauissimo lumine castitatis iugiter delectari, dicere poterit cum propheta: et nox inluminatio in deliciis meis. quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies inluminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. denique hoc ipsum, quia supra condicionem naturae uidetur humanae, qualiter obtinuerit idem propheta subiungit dicens: quia tu possedisti renes meos, id est, non industria mea neque uirtute hanc promerui puritatem, sed quia tu mortificasti insitum renibus meis libidinosae uoluptatis ardorem.

  29. 12.9.1.1

    GEBMANVS: Perpetuam quidem corporis puritatem sex parte aliqua experti sumus a uigilantibus posse per dei gratiam possideri, et conmotionem carnis districtionis rigore atque iudicio resistente uigilantibus posse non contingere non . utrum autem et dormientes hac inquietudine carere possimus uolumus edoceri. duabus namque de causis possibile hoc esse non credimus: quas licet absque uerecundia nequeamus effari, tamen, quoniam hoc medicinae ipsius necessitas cogit, quaesumus ut cum uenia tui, si qua forte inuerecundius fuerint , suscipias. primum ergo est, quod per somni quietem mentis uigore laxato obseruari nequaquam ualeat illius conmotionis obreptio, secundo, quod etiam urinae collectio, cum uesicae capacitatem quiescentibus nobis confluxu interni umoris oppleuerit, excitet membra marcentia, quod etiam paruulis uel spadonibus eadem nihilominus lege contingit. unde fit at, si non oblectatio libidinis uulnerat mentis adsensum, confusione tamen eam humiliet turpitudo membrorum.

  30. 12.10.1.1

    CHAEREMON: Apparet uos necdum uerae castitatis agnouisse uirtutem, quandoquidem districtionis auxilio eam a uigilantibus tantum creditis retentari, et inde est quod putatis a dormientibus quasi rigore animi resoluto integritatem non posse seruari. porro castitas non at arbitramini districtionis praesidio, sed amore sui et propriae puritatis delectatione subsistit. non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei aliqua resistit aduersitas uoluptatis.

  31. 12.10.2.1

    uidetis ergo his qui castitatis affectum per dei gratiam medullitus receperunt districtionis cessationem cum dormiunt non obesse, quae infida etiam uigilantibus ratione certissima conprobatur. quidquid enim cum labore conprimitur, temporales dimicanti praestat indutias, non tamen perpetuam securitatis quietem tribuit post laborem: quidquid autem profunda fuerit uirtute deuictum, absque ulla inquietudinis suspicione conpositum iugem pacis uictori conferet firmitatem.

  32. 12.10.3.1

    quamobrem donec pulsari nos carnis conmotione sentimus, nouerimus nos ad castitatis necdum peruenisse fastigia, sed adhuc sub infirmitate continentiae constitutos proeliis fatigari, in quibus necesse est dubios esse semper euentus. quod autem ineuitabilem esse conmotionem carnis hoc adstruere uoluistis indicio, quod ea ne ipsi quidem eunuchi carere demptis genitalibus possunt, sciendum est non eis carnales aestus nec effectum libidinis, sed solam satiuae generationis deesse uirtutem.

  33. 12.10.4.1

    unde manifestum est ne illos quidem, si ad hanc ad quam nos nitimur castitatem cupiunt peruenire, ab humilitate et contritione cordis uel continentiae districtione debere laxari, licet nequaquam sit discredendum minore ab eis castimoniam posse labore ac studio conprehendi.

  34. 12.11.1.1

    Quamobrem perfectio castitatis a laboriosis continentiae rudimentis perpetua tranquillitate discernitur. haec est enim uerae consummatio castitatis, quae non inpugnans carnalis concupiscentiae motus, sed toto horrore detestans iugem atque inuiolabilem sui retinet puritatem nec potest aliud quid esse quam sanctitas. hoc autem fiet, quando iam desinens caro aduersus spiritum concupiscere desideriis eius uirtutique consenserit, coeperintque sibi inuicem pace firmissima foederari et secundum psalmographi sententiam habitauerint fratres in unum, illam repromissam a domino beatitudinem possidentes de qua ait: si duo ex uobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est.

  35. 12.11.2.1

    quisquis ergo intellectualis illius Iacob, id est subplantatoris transcenderit gradum, ab illa continentiae conluctatione ac uitiorum obstupefacto femoris neruo ad Israhelis meritum perpetua cordis directione conscendet. quem ordinem etiam beatus Dauid ita spiritus sancti uaticinatione distinxit, in primis inquiens notus in Iudaea deus, id est in anima, quae adhuc peccatorum confessione retinetur: Iudaea enim confessio interpretatur. in Israhel autem, id est in eo qui uidens deum siue ut quidam interpretantur rectissimus dei est, non solum notus, sed etiam magnum nomen eat eius.

  36. 12.11.3.1

    deinde ad anblimiora nos prouocans ac nolens etiam locum ipsum quo dominus delectatur ostendere et factus est, inquit, in pace locus eius, id est non in conflictu certaminis et uitiorum, sed in castimoniae pace et cordis tranquillitate perpetua. igitur pacis extinctione carnalium passionum si quis meruerit obtinere, ex hoc quoque proficiens gradu ac Sion spiritalis, id est specula dei consequenter effectus erit etiam habitatio eius. non enim in conflictu continentiae, sed in iugi uirtutum specula dominus , ubi iam non retundit, non conprimit, sed in perpetuum confregit potentias , ex quibus uidelicet aduersus nos libidinum quondam iacula dirigebantur ignita

  37. 12.11.4.1

    uidetis ergo, quia sicnt non est in conluctatione continentiae, sed in castitatis pace locus domini, ita etiam habitatio eius in specula sit et contemplatione uirtutum. unde non inmerito portae Sion cunctis Iacob tabernaculis praeferuntur: diligit enim dominus portas Sion tabernacula Iacob. quod autem per hoc ineuitabilem esse conmotionem adseritis, quod urina, cam uesicam iugi stillatione repleuerit, quieta suscitet membra, licet ueris sectatoribus puritatis ad obtinendam eam nihil praeiudicet ista conmotio, quam haec sola interdum et tantum per soporem necessitas excitarit, sciendum tamen est, quod ita si conmota fuerint ad quietem propriam reducantur castitatis imperio, ut non modo cum nullo pruritu, sed ne cum minima quidem libidinis recordatione sedentur.

  38. 12.11.5.1

    et idciroo, ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut umoris cotidiani illa collectio pigrius arefactis influens membris illum quem ineuitabilem putatis corporis motum non solum rarissimum, uerum etiam lentum reddat ac tepidum, frigidumque ut ita dixerim ignem et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam instar admirabilis illius Moysaicae uisionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur, uel sicut illorum trium iuuenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaeicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis , ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam incipiamus iam in hoc corpore possidere: cum ambulaueris , non conbureris, et flamma non ardebit in te.

  39. 12.12.1.1

    Magna enim uere atque mirifica sunt nec ulli hominum penitus nisi his tantum qui experti sunt nota quae dominus fidelibus suis adhuc in isto corruptionis uasculo constitutis ineffabili liberalitate largitur. quae propheta mentis puritate perlustrans tam ex sua quam ex illorum persona qui in hunc statum affectumque perueniunt exclamauit: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. alioquin nihil noui uel magni intellegitur propheta dixisse, si alio cordis affectu uel de aliis operibus dei haec pronuntiasse credatur.

  40. 12.12.2.1

    nullus etenim hominum, qui mira esse opera dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat ceterum illa, quae in sanctis suis cotidiana operatione dispensat ac speciali munificentia afluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum eius arbitra singularis, at ea non solum nullo ualeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione conplecti, cum ab illo ignito feruore discedens ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit deuoluta.

  41. 12.12.3.1

    quis enim in se opera domini non miretur, cum insatiabilem uentris ingluuiem et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se uiderit fuisse conpressam, ut uix ipsum exiguum ac uilissimum cibum raro inuitusque percipiat? quis non obstupescat opera dei, qui illum ignem libidinis, quem naturalem antea et uelut inextinguibilem esse credebat, ita refrixisse persenserit, ut ne simplici quidem se corporis motu sentiat incitari ? quomodo non uirtutem domini contremescat, quisque homines quondam diros atque truculentos, qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum inritabantur obsequiis, ad tantam uiderit transisse lenitatem, ut non solum nullis iam conmoueantur iniuriis, sed etiam inlatae fuerint summa magnanimitate congaudeant ?

  42. 12.12.4.1

    quis plane non miretur opera dei ao toto proclamet affectu: quia ego cognoui quod magnus est dominus, cum uel se uel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit et egestate atque angustia praesentium rerum etiam uoluntarie perfruentem ? ista sunt profecto mira opera dei, quae peculiariter anima prophetae similiumque eius mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. ista sunt prodigia quae posuit super terram, quae idem propheta considerans ad admirationem eorum cunctos populos aduocat dicens: uenite. et uidete opera dei, quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae. arcum conteret, et confringet arma: et scuta conburet igni.

  43. 12.12.5.1

    quod enim maius potest esse prodigium quam sub momento breuissimo ex rapacissimis publicanis apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores euangelii patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem etiam effusione sui sanguinis propagarent ? ista sunt opera dei quae se cotidie una cum patre filius operari protestatur dicens: pater meus usque hodie operatur, et ego operor. de istis operibus dei beatus Dauid in spiritu canens benedictus, inquit, dominus deus Israhel, qui facit mirabilia magna solus. de istis et Amos propheta qui facit, inquit, omnia et conuertit ea, et transmutat in matutinum umbram mortis. haec nempe est inmutatio dexterae excelsi.

  44. 12.12.6.1

    de hac salutari operatione dei orat propheta demir nam dicens: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis. ut praetermittam illas secretas atque absconditas dei, quas intra se peculiariter exerceri mens sanctorum omnium momentis singulis intuetur, illam caelestem infusionem laetitiae spiritalis, qua deiectus animus inspirati gaudii alacritate sustollitur, illos ignitos cordis excessus et tam ineffabilia quam inaudita solacia gaudiorum, quibus nonnumquam ignauissimo stupore torpentes ad orationem feruentissimam de somno profundissimo .

  45. 12.12.7.1

    hoc, inquam, est gaudium de quo beatus apostolus quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, eius scilicet qui terrenis uitiis hebetatus adhuc homo est et humanis inhaeret affectibus nihilque de istis dei muneribus intuetur. denique idem apostolus tam de se quam de similibus sibi, qui iam de humana conuersatione discesserant, subiecit dicens: nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.

  46. 12.13.1.1

    In his igitur omnibus quantum mens ad subtiliorem profecerit puritatem, tanto sublimius intuebitur deum et admirationis intra semet ipsam potius capiet incrementa quam loquendi facultatem aut sermonem narrationis inueniet. ut enim uim laetitiae huius inexpertus mente percipere, ita explicare sermone non ualebit expertus: tamquam si quis dulcedinem mellis ei qui numquam quicquam dulce gustauerit uelit sermonibus enarrare, profecto nec ille saporis illius suauitatem quam numquam ore percepit auribus capiet, nec ille dulcedinem quam gustus uoluptate cognouit uerbis poterit indicare, sed propria tantum agnitione suauitatis inlectus necesse est ut experti saporis iucunditatem intra semet ipsum solummodo tacitus admiretur.

  47. 12.13.2.1

    ita igitur quisquis in hunc quem praediximus uirtutum statum meruerit peruenire, haec omnia quae in suis peculiari gratia dominus operatur tacita mente perlustrans horumque omnium adtonita consideratione flammatus cum intimo cordis exclamabit affectu: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. istud ergo est mirabile opus dei, hominem carneum carnales affectus in carne positum respuisse et in tanta rerum atque incursuum uarietate unum tenere animi statum atque inmobilem in omni accedentium permutatione durare.

  48. 12.13.3.1

    qua uirtute fundatus senex quidam cum apud Alexandriam turbis infidelium circumfusus non solum maledictis, uerum etiam grauissimis inpellentium urgueretur iniuriis eique a subsannantibus diceretur: quid miraculi Christus uester, quem colitis, fecit? ille, ut, inquit, his ac maioribus, si intuleritis, non mouear nec offendar iniuriis.

  49. 12.14.1.1

    GERMANVS: Quoniam nos admiratio non humanae huius neque terrenae, sed plane caelestis atque angelicae castitatis ita subito stupore confudit, ut terrorem magis desperationis incuteret quam ad expetendam se nostros animos prouocaret, quaesumus ut nos de obseruantiae qualitate ac temporis modo, quo adquiri uel perfici ualeat, doctrina plenissimae disputationis instituas, quatenus et consummari eam posse credamus et ad expetendam deinceps spatio constituti temporis animemur. inconprehensibilem namque eam in carne hac positis quodammodo iudicamus, nisi nobis ordo quidam ac uia qua ad illam ualeat perueniri certa ratione pandatur.

  50. 12.15.1.1

    CHAEREMON: Temerarium satis est super consummatione huius de qua loquimur castitatis in tanta praesertim uel uoluntatum diuersitate uel uirium certam temporis definire mensuram, quae non facile etiam in istis materialibus artibus ac uisibilibus disciplinis decerni potest. secundum intentionem namque animi atque ingenii qualitatem necesse est eas ab unoquoque uel adprehendi. rationem tamen obseruantiae et temporis modum, intra quem eius possibilitas agnoscatur, constantissime possumus praefinire.

  51. 12.15.2.1

    quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine curaque mundana duobus tantum paxamatiis fuerit cotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta quietem somni trium sine at alii statuerunt quattuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae huius merito, sed miseratione domini eam se crediderit adepturum, quia sine hac fide uana omnis humani laboris intentio, non amplius quam sex mensibus perfectionem istius inpossibilem sibi non esse cognoscet.

  52. 12.15.3.1

    euidens tamen est iam proximae puritatis indicium incipere cum de proprii laboris industria non sperare. si enim uersiculi illius unusquisque ia ueritate conceperit: nisi dominus aedificauerit domum, ia uanum laborauerunt qui aedificant eam, sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intellegens eam se non sua diligentia, sed domini misericordia consecutum, nec contra alios inmiti rigore moueatur, sciens humanam nihil esse uirtutem, si eam uirtus diuina non iuuerit.

  53. 12.16.1.1

    Proinde unicuique nostrum aduersus spiritum fornicationis totis uiribus uictoria singularis est de merito conatus sui remedium non sperare. quae fides licet facilis ac plana omnibus uideatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur. nam cum eis uel particula puritatis adriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter inlabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati tamdiu illis quas diuina uirtus extinxerat passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se uiribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse.

  54. 12.16.2.1

    et ut disputationem nostram de fine plenissimae castitatis longa lucubratione confectam breuiter concludamus in unum omnia quae copiose sparsimque digesta sunt colligentes, haec est consummatio castitatis, ut uigilantem monachum oblectatio libidinis nulla perstringat, ut quiescentem somniorum non fallat inlusio, sed cum dormienti tantum per sopitae mentis incuriam conmotio carnis obrepserit, quemadmodum sine ulla titillatione uoluptatis excita est, ita etiam sine ullo pruritu corporis conquiescat.

  55. 12.16.3.1

    haec de castitatis fine, quantum potuimus, non uerbis, sed experientia magistrante digessimus. quae licet a desidiosis ac neglegentibus arbitrer inpossibilia forsitan iudicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus uiris agnoscenda pariter ac probanda. tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa ad quae animi eorum tendit intentio ab inuicem disparantur, id est uel caelum ab inferno uel Christus a Beliar, secundum sententiam domini saluatoris: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit, et iterum: ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

  56. 12.16.4.1

    Hnc usque beatus Chaeremon de castitatis perfectione disseruit admirabilemque doctrinam sublimissimae puritatis tali sermone conclusit, suadens stupentibus atque anxiis nobis, ut, quia iam noctis pars maior effluxerat, tradita quieti membra naturali soporis cibo minime , ne languens torpore corporis sui etiam mens uigorem sanctae intentionis amitteret.

  57. 1.1-242

    Prooemium.

  58. 2.1-243

    Interrogatio, quare non merita uirtutum laborantis industriae deputentur.

  59. 3.1-244

    Responsio, quod sine adiutorio dei non solum perfectio castitatis, sed omnino nihil boni perfici possit.

  60. 4.1-245

    Obiectio, quemadmodum gentiles absque gratia dei castimoniam habuisse dicantur.

  61. 5.1-246

    Responsio de philosophorum imaginaria castitate.

  62. 6.1-247

    Quod sine gratia dei nullos industrios conatus exsequi ualeamus.

  63. 7.1-248

    De principali proposito dei et prouidentia cotidiana.

  64. 8.1-249

    De gratia dei et arbitrii libertate.

  65. 9.1-250

    De uirtute bonae uoluntatis nostrae et gratiae dei.

  66. 10.1-251

    De liberi arbitrii infirmitate.

  67. 11.1-252

    Vtrum bonam uoluntatem nostram sequatur an praecedat gratia dei.

  68. 12.1-253

    Quod uoluntas bona nec semper gratiae nec semper sit homini tribuenda.

  69. 13.1-254

    Quod gratiam dei humani conatus conpensare non possint.

  70. 14.1-255

    Quod temptationibus suis deus uirtutem humani experiatur arbitrii

  71. 15.1-256

    De multiplici uocationum gratia.

  72. 16.1-257

    De gratia dei, eo quod humanae fidei transcendat angustias.

  73. 17.1-258

    De dispensatione dei.

  74. 18.1-259

    Definitio patrum, eo quod arbitrium ad saluandum non sit idoneum.

  75. 13.1.1.1

    Cum ad synaxin matutinam percepto paululum sopore remeantes senem opperiremur, ingenti abba Germanus scrupulo mouebatur, quod in praeterita disputatione, cuius uirtus summum desiderium incognitae nobis castitatis infuderat. unius adiectione sententiae beatus senex meritum humanae cassasset industriae, adstruens hominem, quamuis summis ad bonam frugem uiribus enitatur, tamen boni conpotem esse non posse, nisi id diuini tantum muneris largitate, non operis sui studio. percepisset. hanc igitur quaestionem adtonite uoluentibus nobis progressus cellam beatus Chaeremon, cum quiddam nos inuicem mussitare sensisset, solito breuius orationum atque psalmorum sollemnitate transcursa, quid moueret, inquirit.

  76. 13.2.1.1

    Tum GERMANVS: Quantum excellentissimae, inquit, sublimitate uirtutis, quae nocturna disputatione patefacta est, paene ut ita dixerim a fide possibilitatis excludimur, tantum nobis (pace tui dictum sit) uidetur absurdum, si laborum stipendium, id est perfectio castitatis, quae instantia proprii sudoris adquiritur, non specialiter laborantis deputetur industriae. ineptum est enim, ut si uerbi gratia agricolam erga culturam terrae inremissum studium uiderimus inpendere, non illius efficaciae adscribamus et fructum.

  77. 13.3.1.1

    CHAEREMON : Hoc ipso quod proposuistis exemplo euidentius adprobatur nihil posse perficere sine adiutorio dei laborantis industriam. nec enim agricola cum omnes conatus suos in excolendis terris, confestim etiam prouentum segetum et ubertatem frugum suae poterit industriae deputare, quam inritam esse frequenter expertus , nisi eam et oportunitas et hiemis tranquilla serenitas subsequatur, ita ut adultos iam fructus ac perfecta maturitate solidatos de manu quodammodo tenentium uiderimus plerumque praereptos nihilque laborantibus illam iugem sudoris instantiam contulisse, quia non fuit domini opitulatione directa.

  78. 13.3.2.1

    sicut igitur inertibus agricolis, qui sua frequenti uomere arua non subigunt, hanc ubertatem segetum pietas diuina non confert, ita laborantibus pernox sollicitudo non proderit, nisi misericordia domini fuerit prosperata. in quo tamen humana superbia nullatenus se gratiae dei uel exaequare uel admiscere contendat participemque se in muneribus dei per hoc conetur inserere, ut laborem suum auctorem esse diuinae existimet largitatis ac prouentum frugum industriae suae meritis respondisse glorietur.

  79. 13.3.3.1

    consideret namque ac ueridica examinatione perpendat, quod ne ipsos quidem conatus, quos pro desiderio opulentiae intentus exercuit, suis uiribus inpendere potuisset, nisi eum ad exercendum omne opus ruris protectio domini ac , et inefficax eius uoluntas fuisset ac uirtus. nisi etiam peragendi copiam, quae nonnumquam uel siccitatis uel imbrium nimietate fraudatur, diuina clementia praestitisset.

  80. 13.3.4.1

    nam cum et boum uitus et saoitas eorporis et omnium effectus operum actuumque prosperitas a domino fuerit condonata, orandum est ne fiat ei meat scriptum est caelum aereum et terra ferrea, et ne residuum lucustae comedat bruchus et residuum bruchi eruca deuoret et residuum robigo consumat. nec in hoc tantum eget diuinitatis auxilio agricolae laborantis industria. nisi etiam insperatos auertat casus, quibus, etiamsi desiderata fructuum fecunditate ager fuerit opimatus, non solum spei suae uana expectatione frustrabitur, uerum etiam perceptarum et reconditarum iam uel in area uel in horreo frugum fraudabitur.

  81. 13.3.5.1

    quibus manifeste colligitur non solum actuum. uerum etiam cogitationum bonarum ex deo esse principium, qui nobis et initia sanctae uoluntatis inspirat et uirtutem atque oportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi: omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens patre luminum. qui et incipit quae bona sunt et exsequitur et consummat in nobis, dicente apostolo: qui autem dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen uestrum et crescere faciet fructus iustitiae uestrae.

  82. 13.3.6.1

    nostrum uero est, nt cotidie adtrahentem nos gratiam dei humiliter subsequamur, uel certe d ceruice et incircumcisis ut scriptum eidem resistentes per Hieremiam mereamur audire: numquid qui cadit, non resurget? aut qui auersus est, non reuertetur? quare ergo auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? indurauerunt ceruices suas, noluerunt reuerti.

  83. 13.4.1.1

    GERMANVS: Huic sensui, cuius pietas abrupte a nobis non potest inprobari, illud uidetur obsistere quod ad destructionem liberi tendit arbitrii. nam cum multos gentilium, qui utique diuini adiutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis uideamus fulgere uirtutibus, quomodo captiuato liberae uoluntatis arbitrio dei munere conlatae illis fuisse credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores non solum dei gratiam, sed ipsum etiam uerum deum penitus ignorantes, quantum uel serie lectionis uel quorundam traditione cognouimus, summam castimoniae puritatem proprii laboris industria possedisse dicantur?

  84. 13.5.1.1

    CHAEREMON: Gratum mihi est quod, dum summo ueritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior atque ut ita dixerim exploratior catholicae fidei uirtus adpareat. quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut caelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per dei gratiam mortalium cuiquam adserebatis posse conferri, nunc eandem etiam a gentilibus crederet uirtute propria fuisse possessam?

  85. 13.5.2.1

    sed quia haec explorandae procul dubio ut dictum est studio ueritatis opponitis, quid de his teneamus aduertite. primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem qualis a nobis exigitur adsecutos, quibus iniungitur ut non solam fornicatio, sed ne nominetur in nobis. habuerunt autem illi quandamμsϱιϰύγν, hoc est portiunculam castitatis, id abstinentiam carnis, at tantum a coitu libidinem cohercerent: hanc autem internam mentis ac perpetuam corporis puritatem non dicam opere adsequi, sed nec cogitatione potuerunt.

  86. 13.5.3.1

    denique famosissimus ille ipserum Socrates hoc, ut ipsi concelebrant, de se erubuit profiteri. nam cum intuens eum quidam ϕυσιογνώμιsν dixisset: ὸ́μματα πσιδεϱαστοι̃, hoc corruptoris puerorum, et inruentes in eum discipuli inlatum magistro uellent ultum ire conuicium, indignationem eorum hac dicitur sententia: παύσασϑε, έται̃ϱοτ εἰμὶ γάϱ, έπέχω δέ, id est: quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo. apertissime igitur non solum adsertione nostra, sed etiam ipsorum professione monstratur consummationem tantummodo inpudicitiae, id est conmixtionis turpitudinem uiolenta ab illis necessitate conpressam, tamen desiderium de cordibus eorum et oblectationem illius passionis exclusam.

  87. 13.5.4.1

    cum quo sntem herrore proferenda est illa sententia Diogenis? factum enim, quod philosophos mundi huius uelut quiddam memorabile proferre non puduit, neque dici a nobis sine uerecundia neque audiri potest. nam cuidam in adulterii crimine puniendo, ut ferunt, ait: to δωϱεὰν πωλοὶμενον ϑανάτω̢ μὴ ἀγόϱαζε, id est : quod gratis uenditur, morte non emas. constat ergo illos uerae castitatis quae a nobis expetitur nec agnouisse uirtutem, et ideo satis certum est circumcisionem nostram, quae in spiritu est, non posse nisi dei tantum munere possideri et his inesse solummodo, qui deo tota spiritus sui contritione deseruiunt

  88. 13.6.1.1

    Et idcirco licet in multis, immo in omnibus possit ostendi semper auxilio dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem quod ad salutem pertinet per se solam, id eat sine adiutorio dei posse perficere, in nullo tamen quam in adquisitione atque custodia castitatis ostenditur. ut enim tantisper de integritatis eius difficultate disputatio differatur, de instrumentis eius breuiter interim disputemus.

  89. 13.6.2.1

    quis praeualeat quaeso quamuis feruens spiritu uel squalorem solitudinis uel sicci panis non dicam cotidianam esuriem, sed ipsam saturitatem nulla hominum laude suffultus suis uiribus sustinere? quis aquae perpetuam sitim sine domini consolatione tolerare illumque dulcem ac delectabilem matutinum soporem humanis fraudare oculis et intra terminos horarum quattuor omnem quietis refectionem iugi possit lege concludere? quis indesinentem lectionis instantiam, quis inremissam operis sedulitatem nullum praesentis lucri captans absque gratia dei explere sufficiat?

  90. 13.6.3.1

    quae omnia sicut desiderari a nobis iugiter absque diuina inspiratione non possunt, ita nec perfici quidem sine eius auxilio ullatenus queunt. et ut haec eadem non solum probata nobis experientiae disciplina, sed etiam certis indiciis et argumentis manifestiora reddamus, nonne in multis quae utiliter optamus inplere, cum desiderii plenus ardor ac uoluntas perfecta non desit, interpellans quaecumque fragilitas cassat uota concepta nec proposito nostro adsistit effectus, nisi uirtus perficiendi fuerit domini miseratione donata, ita ut, sit innumera multitudo illorum qui fideliter uirtutum studiis desiderent inhaerere, summam tamen eorum qui haec perficere uel tolerare praeualeant inuenias raritatem?

  91. 13.6.4.1

    ut praetermittam quod ne tunc quidem, cum omnino nulla nos arcet infirmitas, facultas uniuersa quae uolumus peragendi nostrae subiacet potestati. nam neque remotionis silentium nec districtionem ieiuniorum nec lectionis instantiam etiam illo quo possumus tempore pro nostro arbitrio retentamus, sed quibusdam occurrentibus causis etiam inuitissimi frequenter retrahimur a salutaribus institutis, ita ut uel loci uel temporis copiam, in quo haec exercere possimus, necesse sit nos a domino deprecari.

  92. 13.6.5.1

    nec sufficere nobis id quod possumus certum est, nisi etiam oportunitas peragendi ea\' quae nobis utique possibilia sunt a domino tribuatur (de quibus et apostolus quoniam uoluimus, inquit, uenire ad uos et semel et iterum, et inpediuit DOS Satanas), ita ut nonnumquam nos etiam utiliter ab istis spiritalibus sentiamus studiis auocari, ut, dum nolentibus nobis interrumpitur nostri cursus intentio at infirmitati carnis aliquid relaxamus, etiam inuiti ad salutarem perseuerantiam reseruemur. de qua dispensatione dei simile aliquid beatus apostolus propter quod, inquit, ter dominum rogaui ut discederet a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam uirtus in infirmitate perficitur, et iterum: quid enim oremus secundum quod oportet nescimus.

  93. 13.7.1.1

    Propositum namque dei, quo non ob hoc hominem fecerat ut periret, sed ut in perpetuum uiueret, manet inmobile. benignitas cum bonae uoluntatis in nobis quantulamcumque scintillam emicuisse perspexerit uel quam ipse tamquam de dura silice nostri cordis , confouet eam et exsuscitat suaque inspiratione confortat, uolens omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, quia non est, inquit, uoluntas ante patrem uestrum qui in caelis est ut pereat unus ex pusillis istis, nec uult, inquit, deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est uerax namque est.

  94. 13.7.2.1

    et non mentitur, cum obtestatione definiens: uiuo ego, dicit dominus deus: quia nolo mortem inpii, sed ut conuertatur a uia sua, et uiuat. qui enim ut pereat unus ex pusillis non habet uoluntatem, quomodo sine ingenti sacrilegio putandus est non uniuersaliter omnes, sed quosdam saluos fieri uelle pro omnibus? ergo quicumque pereunt, contra illius pereunt uoluntatem, ita eo contra unumquemque eorum cotidie proclamante: conuertimini a uiis uestris pessimis: et quare morimini domus Israhel? et iterum: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. et: quare, inquit, auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? indurauerunt facies suas, noluerunt reuerti. praesto est ergo cotidie Christi gratia.

  95. 13.7.3.1

    , quae, dum uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, cunctos absque ulla exceptione dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. si autem non omnes uniuersaliter, sed quosdam aduocat, sequitur ut nec omnes sint onerati uel originali uel actuali peccato nec uera sit illa sententia: omnes enim peccauerunt et egent gloria dei, nec per omnes homines mors pertransisse credatur.

  96. 13.7.4.1

    et in tantum omnes qui perennt contra dei pereunt uoluntatem, at nec ipsam mortem deus fecisse dicatur, ita scriptura testante: quia deus mortem non fecit, nec gaudet in perditione , et inde est quod plerumque, dum pro bonis contraria postulamus, uel tardius uel nequaquam nostra exauditur oratio, et rursus ea quae credimus esse contraria utiliter ut benignissimus medicus etiam inuitissimis dominus inferre dignatur ac nonnumquam perniciosas dispositiones nostras letalesque conatus ab effectu detestabili retardat ac reuocat, ac properantes ad mortem retrahit ad salutem et de inferni faucibus extrahit ignorantes.

  97. 13.8.1.1

    Quam curam atque prouidentiam circa nos suam sub figura meretricis Hierusalem et perniciosa ad idolorum cultum alacritate tendentis per Osee prophetam sermo diuinus eleganter expressit. namque ea: uadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum, respondet saluti eius, non uoluntati consulens diuina dignatio: ecce ego saepiam uias eius spinis, et saepiam eam maceria, et semitas suas non inueniet, et sequetur amatores suos, et non adprehendet: et quaeret eos, nec inueniet illos, et dicet: reuertar ad uirum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc est.

  98. 13.8.2.1

    ac rursum contumacias nostras atque contemptus, quibus eum ad salutares inuitantem recursus rebelli spiritu dedignamur, tali conparatione describit: et dixi, inquit: patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis. sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israhel, ait dominus. satis congrue, quoniam Hierusalem adulteratae conparauerat a suo coniuge discedenti, amorem quoque ac perseuerantiam benignitatis suae uiro qui feminam deperit conparauit.

  99. 13.8.3.1

    pietas enim ac dilectio dei quam eiroa humanam genus semper inpendit, eo quod nullis ita uincatur iniuriis, ut a cura nostrae salutis abscedat et quodammodo superata iniquitatibus nostris a principali suo proposito reuocetur, magis proprie exprimi alia conparatione non potuit quam exemplo uiri ardentissimo amore feminam diligentis, qui quanto magis neglegi se ac despici ab ea senserit, tanto uehementioris circa eam zeli ardore flammatur. adest igitur inseparabiliter nobis semper diuina protectio tantaque est erga creaturam suam pietas creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugiter prouidentia, quam expertus propheta apertissime confitetur dicens: deus meus misericordia eius praeueniet me.

  100. 13.8.4.1

    qui cum in nobis ortum quendam bonae nolotatis inspexerit, inluminat eam confestim atque confortat et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam uel ipse plantauit uel nostro conatu uiderit emersisse. nam et antequam clament, inquit, ego audiam: adhuc loquentibus eis ego audiam, et iterum: ad uocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit et oportunitatem boni effectus ac salutaris uiae directionem demonstrat errantibus.

← Previous · Next → — showing 11011200 of 2,287

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.