Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,287 sections

  1. 13.9.1.1

    Ynde non facile humana ratione discernitur quemadmodum dominus petentibus tribuat, a quaerentibus inueniatur aperiatque pulsantibus, et rursus inueniatur a non quaerentibus se, palam adpareat inter illos qui eam non interrogabant, et tota die expandat manus suas ad populum non credentem sibi et contradicentem, resistentes ac longe positos uocet, inuitos adtrahat ad salutem, peccare cupientibus explendae copiam subtrahat uoluntatis, ad nequitiam properantibus benignus obsistat.

  2. 13.9.2.1

    eai autem facile pateat, quomodo salutis summa nostro tribuatur arbitrio, de quo dicitur: si uolueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis, et quomodo non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei? quid sit illud, quod deus reddet unicuique secundum opera eius, et: deus est qui operatur in nobis et uelle etperficere, pro bona uoluntate, et: hoc non ex uobis, sed dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur? quid sit etiam illud quod dicitur: adpropinquate domino, et adpropinquabit nobis, et quod alibi dicit: nemo uenit ad me nisi pater qui misit me adtraxerit eum? quid sit quod dicitur: rectos cursus fac pedibus.

  3. 13.9.3.1

    tuis, et uias tuas dirige, et quid sit quod orantes dicimus: dirige in conspectu tuo uiam meam, et: perfice gressus meos in semitis tuis: ut non uestigia mea? quid sit quod iterum conmonemur: facite uobis cor nouum, et spiritum nouum, et quid sit illud quod repromittitur: dabo eis cor unum, et spiritum nouum tribuam in uisceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant?

  4. 13.9.4.1

    quid sit quod praecipit dominus dicens: laua a malitia cor tuum Hierusalem, ut salua fias, et quid sit quod id ipsum propheta a domino postulat dicens: cor mundum crea in me deus, et iterum: lauabis me, et super niuem dealbabor? quid sit quod ad nos dicitur: inluminate uobis lumen scientiae, et quid sit quod de deo dicitur: qui docet hominem scientiam, et: dominus inluminat caecos, uel certe quod orantes dicimus cum propheta: inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem, nisi quod in his omnibus et gratia dei et libertas nostri declaratur arbitrii, quia etiam suis interdum motibus homo ad uirtutum adpetitus possit extendi, semper uero a domino indigeat adiuuari?

  5. 13.9.5.1

    nec cum uoluerit quis sanitate perfruitur aut de aegritudinis morbo pro arbitrii sui desiderio liberatur. quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi deus, qui uitae ipsius tribuit, etiam uigorem incolumitatis inpertiat? at autem euidentius etiam per naturae bonum, quod beneficio creatoris , nonnumquam bonarum uoluntatum prodire principia, quae nisi a domino dirigantur ad consummationem uirtutum peruenire non possunt, apostolus testis est dicens: uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio.

  6. 13.10.1.1

    Nam libertatem scriptura diuina nostri confirmat arbitrii dicens: omni custodia serua cor, sed infirmitatem eius apostolus manifestat dicens: dominus custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. uirtutem liberi arbitrii enuntiat dicens: inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas, sed infirmitatem eius idem similiter docet inclina, inquiens, cor meum in testimonia : et non in auaritiam, Salomon quoque: inclinet dominus corda nostra ad se, ut ambulemus in uniuersis uiis eius, et mandata eius, et caerimonias eius, et iudicia eius.

  7. 13.10.2.1

    potestatem desigoat arbitrii nostri psalmographus dicens: cohibe linguam a malo: et labia ne loquantur dolum: infirmitatem eius nostra protestatur oratio dicentibus nobis: pone domine custodiam oris meo: et ostium circumstantiae labiis meis. arbitrii facultas a domino declaratur, cum dicitur: solue uincula colli tui captiua filia Sion: fragilitatem eius propheta decantat dicens: dominus soluit conpeditos, et: disrupisti mea: tibi sacrificabo hostiam laudis.

  8. 13.10.3.1

    audimus in enangelio dominum connocantem, ut ad eum per liberum properemus arbitrium: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, etegoreficiam uos, sed infirmitatem eius idem dominus protestatur : nemo potest uenire ad me nisi pater qui misit me adtraxerit eum. apostolus liberum arbitrium nostrum indicat dicens: sic currite ut conprehendatis, sed infirmitatem eius Iohannes Baptista testatur, cum ait: non potest homo accipere a se quicquam nisi fuerit ei datum de caelo.

  9. 13.10.4.1

    iubemur animas nostras sollicite custodire propheta dicente: custodite animas uestras, sed eodem spiritu alius propheta proclamat: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit qui custodit eam. apostolus Philippensibus scribens, ut liberum eorum designet arbitrium, cum metu et tremore, inquit, uestram salutem operamini: sed ut infirmitatem eius ostendat, adiungit: deus est enim qui operatur in nobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate.

  10. 13.11.1.1

    Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione uoluatur, id est utrum quia initium bonae uoluntatis praebuerimus misereatur nostri deus, an quia deus ++ misereatur consequamur bonae uoluntatis initium multi enim singula haec credentes ac iusto amplius adserentes uariis sibique contrariis sunt erroribus inuoluti. si enim dixerimus nostrum esse bonae principium uoluntatis, quod fuit in persecutore Paulo, quod in publicano Matthaeo, quorum cruori ac suppliciis innocentum, alius uiolentiis ae rapinis publicis incubans adtrahitur ad salutem ?

  11. 13.11.2.1

    sin nero a gratia dei semper inspirari bonae uoluntatis principia dixerimus, quid de fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicemus, qui desiderio suo uim quandam regnis caelestibus inferentes specialia uocationis monita praeuenerunt? consummationem uero uirtutum et exsecutionem mandatorum dei si nostro deputauerimus arbitrio, quomodo oramus: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis, et: opera manuum nostrarum dirige super nos? scimus ad maledicendum Israheli Balaam fuisse conductum, sed uidemus maledicere cupienti non fuisse permissum. custoditur Abimelech, ne Rebeccam tangens peccet in deum. Ioseph fratrum liuore distrahitur, ut descensio filiorum Israhel in Aegypto fieret et illis de germani nece tractantibus futurae famis remedia pararentur.

  12. 13.11.3.1

    quod idem loseph a fratribus agnitns manifestat dicens: nolite pauere, nec durum uobis uideatur quod uendidistis me in his regionibus: pro salute enim uestra misit me deus ante uos, et infra: praemisit enim me deus ut reseruemini super terram, et escas ad uiuendum habere possitis. non uestro consilio, sed uoluntate dei missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus eius, et principem in omni terra Aegypti. et cum post obitum patris formidantibus fratribus suspicionem timoris auferret, nolite, inquit, timere: numquid dei possumus resistere uoluntati? uos cogitastis aduersus me malum: sed deus uertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, ut saluos faceret populos. multos.

  13. 13.11.4.1

    quod etiam beatns Dauid oeconomice tunc factum in psalmo centesimo quarto similiter declarauit dicens: et uocauit famem super terram: et omne firmamentum panis contriuit. misit ante eos uirum: in seri est Ioseph. haec ergo duo, id est uel gratia dei uel liberum arbitrium sibi quidem inuicem uidentur aduersa, sed utraque concordant et utraque nos pariter debere suscipere pietatis ratione colligimus, ne unum horum homini subtrahentes ecclesiasticae fidei regulam excessisse uideamur.

  14. 13.11.5.1

    nam cum uiderit nos dens ad bonam uelle deflectere, ocourrit, dirigit atque confortat: ad uocem enim clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi, et inuoca me, inquit, in die tribulationis: et eripiam te, et glorificabis me. et rursus si nos nolle uel intepuisse perspexerit, adhortationes salutiferas admouet cordibus nostris, uoluntas bona uel reparetur uel formetur in .

  15. 13.12.1.1

    Nec enim talem deus hominem fecisse credendus est, qui nec uelit umquam nec possit . alioquin nec liberum si permisit arbitrium, si ei tantummodo malum ut uelit et , possit, bonum uero a semet ipso nec uelle nec concessit. et quomodo stabit illa domini post praeuaricationem primi hominis lata sententia: ecce Adam factus est sient unus nobis, sciens bonum et malum?

  16. 13.12.2.1

    non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus. alioquin uelut quoddam inrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum : quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum . quin immo secundum sapientissimi Salomonis sententiam fecit deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia iugiter frueretur, sed ipsi quaesiuerunt cogitationes multas: facti enim sunt, ut dictum est, scientes bonum et malum. concepit ergo Adam post praeuaricationem quam non habuerat scientiam mali, boni uero quam acceperat scientiam non amisit.

  17. 13.12.3.1

    denique non amisisse hnmanum genus post Adae scientiam boni etiam apostoli sententia euidentissime declaratur, qua dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente eis conscientia et inter se inuicem cogitationibus accusantibus ant etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum. quo sensu etiam dominus per prophetam increpat Iudaeorum non naturalem, sed uoluntariam caecitatem, quam ipsi sibi contumaciter inferebant. surdi, inquit, audite, et caeci intuemini ad uidendum. qui surdus, nisi seruus meus? et caecus, nisi ad quem nuntios meos misi?

  18. 13.12.4.1

    et ne fprte hanc eorum oaecitatem aliquis naturae, non uoluntati possit adscribere, alibi ait: educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt, et iterum qui habentes, inquit, oculos non uidetis: et aures, et non auditis. dominus etiam in euangelio quia uidentes, inquit, non uident et audientes non audiunt neque intellegunt. et adinpletur in eis prophetia Esaiae dicens: auditu audiretis, et non intellegetis: et uidentes uidebitis, et non uidebitis. incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt: et oculos suos concluserunt: ne quando uideant oculis, et auribus suis audiant, et corde intellegant, et conuertantur, et sanem illos.

  19. 13.12.5.1

    denique ut possibilitatem boni eis inesse signaret, increpans Pharisaeos quid autem, inquit, etiam ex uobis ipsis non iudicatis quod iustum est? quod utique non eis dixisset, nisi eos indicio naturali id quod aequum est scisset posse discernere. unde cauendum nobis est, ita ad dominum omnia sanctorum merita referamus, ut nihil nisi id quod malum atque peruersum est humanae naturae. in quo quidem sapientissimi Salomonis, immo domini haec uerba sunt testimonio confutamur: ita enim, cum consummata templi extructione oraret, effatus est: uoluitque Dauid pater meus aedificare domum nominis domini dei Israhel: et ait dominus ad Dauid patrem meum: quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. uerumtamen non tu aedificabis domum nomini meo.

  20. 13.12.6.1

    haec ergo cogitatio atque iste tractatus regis Dauid utrumne bonus et ex deo, an malus et ab homine fuisse dicendus est? si enim bona atque ex deo fuit illa cogitatio, cur ab eo a quo inspirata est eidem negatur effectus? si autem mala et ex homine fuit, cur laudatur a domino? restat ergo ut et bona et ex homine fuisse credatur. in quem modum etiam nostras cotidie cogitationes possumus iudicare. neque enim aut soli Dauid bonum ex semet ipso cogitare concessum est, aut nobis, ne quid boni umquam sapere aut cogitare possimus, naturaliter denegatur.

  21. 13.12.7.1

    dubitari ergo non potest inesse quidem omni animae naturaliter uirtutum semina beneficio creatoris inserta: sed nisi haec opitulatione dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt peruenire, quia secundum beatum apostolum neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. adiacere autem homini in quamlibet partem arbitrii libertatem etiam liber ille qui dicitur Pastoris apertissime docet, in quo duo angeli unicuique nostrum adhaerere , id est bonus ac malus, in hominis uero optione consistere, ut eligat quem sequatur.

  22. 13.12.8.1

    et idciroo manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam dei neglegere uel amare. non enim praecepisset apostolus dicens: cum metu uestram salutem operamini, nisi scisset eam uel excoli a nobis posse uel neglegi. sed ne crederent se ad opus salutis diuino auxilio non egere, subiungit: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate. et idcirco Timotheum monens noli, inquit, neglegere gratiam dei quae est in te, et iterum: ob quam causam moneo ut resuscites gratiam dei quae est in te.

  23. 13.12.9.1

    inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et conmonet, ne indignos se gratia dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: autem et obsecramus neinuacuum gratiam dei recipiatis. quam sine dubio quia in uacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. non enim praeceptis beati Petri maluit oboedire dicentis: paenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui: in felle enim ama.ritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse.

  24. 13.12.10.1

    praeuenit ergo hominis uoluntatem, quia dicitur: deus meus misericordia eius praeueniet me, et rursum deum remorantem atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, uoluntas praeuenit nostra, cum dicitur: et mane oratio mea praeueniet te, et iterum: praeueni in maturitate, et , et: praeuenerunt oculi mei ad diluculum.

  25. 13.12.11.1

    aduocat etiam nos et inuitat, eum dicit: tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem, et innitatur a nobis, cum dicimus ei: tota die expandi manus meas ad te. expectat nos, cum dicitur per prophetam: propterea expectat dominus ut misereatur uestri, et expectatur a nobis, cum dicimus: expectans expectaui dominum, et respexit me, et: expectaui salutare tuum domine. confortat nos, cum : et ego erudiui, et confortaui bracchia eorum: et in me cogitauerunt malitiam, et ut nosmet ipsos confortemus hortatur, cum dicit: confortate manus , et genua debilia roborate.

  26. 13.12.12.1

    clamat lesus: si quis sitit, ueniat ad me et bibat, clamat etiam adu eum propheta: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in deum meum. quaerit nos dominus dicens: quaesiui, et non erat uir: uocaui, et non erat qui responderet, quaeritur et ipse a sponsa flebiliter conquerente: in cubili meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea: quaesiui eum et non inueni eum, uocaui eum et non respondit mihi.

  27. 13.13.1.1

    Et ita semper gratia dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio atque in omnibus illud adiuuat, protegit ac defendit, ut nonnumquam etiam ab eo quosdam conatus bonae uoluntatis uel exigat uel expectet, ne penitus dormienti aut inerti otio dissoluto sua dona conferre uideatur, occasiones quodammodo quaerens quibus humanae segnitiae torpore discusso non inrationabilis munificentiae suae largitas uideatur, dam eam sub colore cuiusdam desiderii ac laboris inpertit: et nihilominus gratia dei gratuita perseuerat, dum exiguis quibusdam paruisque conatibus tantam inmortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona inaestimabili tribuit largitate.

  28. 13.13.2.1

    nec enim quia illius in cruce latronis praecesserat fides, idcirco pronuntiandum est non ei beatam conmorationem paradisi gratuito esse promissam, aut paenitentiam Dauid regis illam unius uerbi qua dixit: peccaui domino, duo tam grauia eius crimina et non potius clementiam dei abstulisse credendum est, ut per Nathan prophetam mereretur audire: et dominus transtulit iniquitatem tuam: non morieris. quod igitur homicidium adulterio addidit, liberi utique fuit arbitrii: quod autem arguitur per prophetam, diuinae dignationis est gratia.

  29. 13.13.3.1

    rursum quod peocatum suum hnmiliatus agnoscit, suum est: quod uero sub breuissimo temporis puncto indulgentiam tantorum criminum promeretur, domini miserentis est donum. et quid de hac tam breui confessione et inconparabili diuinae retributionis inmensitate dicamus, cum beatus apostolus ad illam magnitudinem futurae remunerationis aspiciens quid de illis tam innumeris persecutionibus suis pronuntiauerit, considerare perfacile sit? nam momentaneum hoc, inquit, et leue tribulationis nostrae supra modum ultra conparationem. aeternum pondus gloriae operatur in nobis. de quo et alibi constanter enuntiat dicens: quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis.

  30. 13.13.4.1

    quaatumlibet ergo enisa fuerit humana fragilitas, futurae retributionis par esse non poterit nec ita laboribus suis diuinam inminuet gratiam, ut non semper gratuita perseueret. et idcirco praedictus magister gentium, licet gratia dei apostolatus gradum sortitum se fuisse testetur dicens: gratia autem dei sum quod sum, tamen se quoque diuinae gratiae respondisse pronuntiat dicens: et gratia eius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non autem ego, sed gratia dei mecum.

  31. 13.13.5.1

    nam oum dicit laborani, conatum proprii signat arbitrii: cam dicit non autem ego, sed gratia dei, uirtutem diuinae protectionis ostendit: cum dicit mecum, non otioso neque securo, sed laboranti ac desudanti eam cooperatam fuisse declarat.

  32. 13.14.1.1

    Quod etiam in Iob probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetisset ad singulare certamen, diuinam legimus prouidisse iustitiam. si enim contra inimicum non sua uirtute, sed dei solius fuisset gratia protegente congressus et absque ulla uirtute patientiae suae diuina tantum opitulatione suffultus multiplices illas ac tota inimici crudelitate quaesitas temptationum moles et exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam diabolus quam prius emiserat uocem aduersus eum iustius iterasset: numquid gratis Iob colit deum? nonne tu uallasti eum et uniuersam substantiam eius per circuitum.? sed aufer manum tuam, id est sine eum suis mecum uiribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi.

  33. 13.14.2.1

    sed oum nullam huiuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non dei, sed illius se euictum uiribus confitetur: licet etiam gratia dei non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam temptatori temptandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi nouerat habere uirtutem, non eum ab illius inpugnatione sic protegens, ut nullum uirtuti humanae relinqueret locum, sed hoc tantum procurans, ne uiolentissimus inimicus animam eius amentem faciens et inpotem sensu inpari eum atque iniquo certaminis pondere praegrauaret.

  34. 13.14.3.1

    quod ergo soleat interdum temptare dominus fidem nostram, ut fortior uel gloriosior fiat, euangelici illius centurionis edocemur exemplo, cuius puerum cum sciret utique potestate sermonis sui se dominus curaturum, offerre maluit praesentiam corporalem dicens: ego ueniam et curabo eum. sed illo hanc eius oblationem feruentioris fidei flagrantia supergrediente atque dicente: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed dic tantum uerbo, et sanabitur puer meus, miratur eum dominus atque conlaudat cunctisque illis qui ex Israhelis populo crediderant praefert dicens: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel.

  35. 13.14.4.1

    nullius enim laudis esset aut meriti, si id in eo Christus quod ipse donauerat praetulisset. quam explorationem fidei etiam in illo magnificentissimo diuinam legimus dispensasse iustitiam, cum dicitur: et factum est post haec uerba, temptauit deus Abraham.non enim illam fidem quam ei dominus inspirabat, sed illam quam uocatus semel atque inluminatus a domino per libertatis arbitrium poterat exhibere, uoluit diuina iustitia. unde non inmerito fidei eius constantia conprobatur, atque ad subueniente gratia dei, quae eam paulisper subreliquerat probaret, ita dicitur: ne inferas manum tuam in puerum, neque facias ei quicquam: nunc enim scio quia times dominum to, et non pepercisti filio propter me.

  36. 13.14.5.1

    quod temptationis genus nobis quoque ad probationis meritum posse contingere ia Deuteronomio satis euidenter a praedicitur: surrexerit inter uos propheta aut qui somnium uidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus et dixerit tibi: eamus et seruiamus diis alienis quos ignoratis, ne audias uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptans temptat be dominus deus tuus. utrum diligas eam in toto corde tuo et custodias mandata illius an non.

  37. 13.14.6.1

    quid ergo? cum istum prophetam aut somniatorem surgere permiserit deus, itane eos, quorum fidem probare disponit, protecturus esse credendus , ut nullum penitus locum, quo suis uiribus cum temptatore confligant, libero, eorum reseruet arbitrio? et quid eos necesse est uel temptari, quos ita infirmos nouit , ut nequaquam uirtute sua ualeant resistere temptatori P sed utique nec temptari eos iustitia domini permisisset, nisi parem in eis resistendi scisset inesse uirtutem, qua possent aequitatis indicio in utroque merito uel rei uel laudabiles iudicari.

  38. 13.14.7.1

    tale est et illud quod ab apostolo dicitur: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. temptatio uos non adprehendit nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciat cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. cum enim dicit: qui stat, uideat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique nouerat percepta gratia uel stare per industriam uel cadere per neglegentiam posse. cum autem infert: tem uos non adprehendit nisi humana, infirmitatem et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant inpugnari, aduersum quos se ipsum uel illos perfectos nouerat cotidie dimicare, de quibus ad Ephesios dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. cum uero subiungit: fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, non utique optat ne eos dominus temptari permitteret, ne supra id quod sustinere poterant temptarentur.

  39. 13.14.8.1

    illud enim indibat humani arbitrii facultatem; hoc uero domini gratiam luctamina moderantis ostendit. in his igitur omnibus adprobatur semper diuinam gratiam arbitrium hominis incitare, ut illud non in omnibus taliter protegat ac defendat non etiam propriis eum conatibus congredi aduersus spiritales faciat inimicos, in quibus uel gratiam dei uictor uel infirmitatem suam superatus intellegat et ita discat non de sua fortitudine, sed de diuino semper sperare suffragio atque suum iugiter recurrere protectorem. et ut hoc non nostra coniectura, sed euidentioribus adhuc scripturae diuinae testimoniis adprobetur, illud quod in Iesu Naue legitur retractemus: has, inquit, gentes dimisit dominus ac disperdere noluit, ut in eis experiretur Israhelem, utrum custodiret mandata domini dei sui, et ut haberent consuetudinem cum hostibus proeliandi.

  40. 13.14.9.1

    et ut incooparabili creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus: si pia atque sollicita diu paruulum sinu gestat, at quandoque ingredi doceat, et primum quidem eum reptare permittit, dein erectum ut alternis passibus innitatur dexterae suae uirtute sustentat, mox paululum derelictum si titubantem uiderit protinus adprehendit, nutantem suscipit, lapsum erigit et uel arcet a casu uel etiam decidere leuiter sinens eleuat post ruinam, cum autem eum ad pueritiam uel adulescentiae ac perduxerit robur, quaedam etiam pondera uel labores quibus non obprimatur sed exerceatur iniungit et cum aemulis decertare permittit: quanto magis caelestis ille omnium pater nouit quem sinu gratiae suae gestet, quem liberae uoluntatis arbitrio in conspectu suo exer-25 ceat ad uirtutem, et tamen adiuuat laborantem, exaudit uocantem, non relinquit quaerentem, eripit de periculo interdum etiam nescientem.

  41. 13.15.1.1

    Per quae euidenter ostenditur inscrutabilia esse iudicia dei et inuestigabiles uias eius, quibus ad salutem humanum adtrahit genus. quod etiam euangelicarum uocationum exemplis possumus adprobare. Andream namque ac Petrum ceterosque apostolos de salutis suae remedio cogitantes spontanea gratiae suae dignatione praelegit: Zacchaeum ad conspectum se domini fideliter extendentem et exiguitatem staturae suae sycomori celsitudine subleuantem non solum suscipit, uerum etiam benedictione cohabitationis inlustrat: inuitum ac repugnantem adtrahit Paulum:

  42. 13.15.2.1

    alium ita praecipit sibi inseparabiliter inhaerere, ut ei postulanti breuissimas pro sepultura patris non concedat indutias: Cornelio precibus et elemosynis iugiter insistenti uelut remunerationis uice uia salutis ostenditur eique angeli uisitatione praecipitur, ut accersiens Petrum uerba salutis ab eo quibus una cam omnibus suis saluaretur agnoscat. et ita multiformis illa sapientia dei salutem hominum multiplici atque inscrutabili pietate dispensat ac secundum capacitatem uniuscuiusque gratiam suae largitatis inpertit, ut ipsas quoque non secundum uniformem maiestatis suae potentiam, sed secundum mensuram fidei, in qua unumquemque repperit uel sicut unicuique ipse partitus est, maluerit exercere.

  43. 13.15.3.1

    credentem namque, quod ad emundationem leprae suae uoluntas Christi sola sufficeret, solo uoluntatis suae curauit adsensu dicens : uolo, mundare: alteri deprecanti ut adueniens per inpositionem manus suae defunctam suscitaret, ingressus domum eius eodem mode quo ille id quod rogabatur indulsit: alii credenti summam salutis ia sius praeceptione consistere ac respondenti: die tantum uerbo, et sanabitur mens, per sermonis resolutos artus robore dicens: made, et sicut credidisti fiat tibi:

  44. 13.15.4.1

    aliis de tacte fimbriae eius sperantibus medicinam sanitatis dona largitus est: aliorum morbis medellam rogatus : aliis spontaneam praestitit medicinam: hortatus est ut sperarent dicens: nis sanus fieri? aliis non ingessit auxilium: aliorum , priusquam uoluntati eorum satisfaceret, explorauit dicens: quid uultis ut faciam ? alii , qua id quod concupierat obtineret, benignus ostendit si credideris, inquiens, uidebis dei:

  45. 13.15.5.1

    inter alioe ita uirtntem curatioanum effudit, ut de eis euangelista : et omnes languidos eorum: inter alios inmensa illa beneficiorum Christi abyssus ita , : et poterat inter illos Iesus facere propter illorum. et ita largitas dei capacitatem humanae fidei etiam ipsa formatur, ut huic quidem dicat: secundum fidem tuam fiat tibi, illi uero: uade, et sicut fiat tibi, alii autem: fiat tibi sicut uis, et rursum alteri: fides tua te saluum fecit.

  46. 13.16.1.1

    Nemo autem aestimet haec a nobis hoc fuisse prolata, ut nitamur summam salutis in nostrae fidei dicione consistere secundum quorundam profanam , qui totum libero arbitrio dei secundum meritum uniuscuiusque definiunt: absoluta plane pronuntiamus sententia etiam exuberare gratiam dei et transgredi humanae interdum infidelitatis angustias.

  47. 13.16.2.1

    quod in illo reminiscimur, qui dum aegrotantem filium suum posse curari quam mortuum suscitari, praesentiam domini festinus inplorat dicens: , descende prius quam meas. cuius infidelitatem his sermonibus arguerit: nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, tamen non secundum infirmitatem fidei eius gratiam suae diuinitatis exercuit nec praesentia corporali, quemadmodum ille crediderat, letales morbos, sed uerbo suae potestatis exclusit dicens: uade, filius tuus uiuit.

  48. 13.16.3.1

    quam superabundantiam etiam in curatione dominum , cum ei languoris sui tantum, quo corpus fuerat resolutum, remedia animae prius ingerit : constans este fili, dimittuntur tibi peccata tua. quod non posse eam humana ad corum etiam membra eius ualitudine resoluta potestatis suae sermone restrinxit dicens: quid cogitatis mala in cordibus uestris? quid est facilius, dicere: dimittuntur tibi peccata, aut dicere: surge et ambula? ut sciatis autem quia filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum et uade in domum tuam.

  49. 13.16.4.1

    similiter etiam in illo, qui triginta et octo annos iuxta natatoriae crepidinem frustra decumbens de aquae illius motu sperauerat medicinam, munificentiam largitatis ostendit. nam cum uolens eum ad salutis remedia prouocare dixisset ei: uis sanus fieri? cumque ille de humani adiutorii inopia quereretur ac diceret: hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam, incredulitati eius et ignorantiae ueniam tribuens pristinae eum sanitati non illa qua sperauerat uia, sed qua uoluit dominus miseratione restituit dicens: surge, tolle lectum tuum et uade in domum tuam.

  50. 13.16.5.1

    et quid mirum si haec domini potestate gesta narrentur, cum similia etiam per seruos suos diuina gratia fuerit operata? ingredientibus namque templum Petro et Iohanne cum ille claudus ex utero matris, qui gressum penitus ignorabat, elemosynam postularet, illi non uilia aera quae poscebat infirmus, sed gressus officia largiuntur et stipis sperantem solacia insperatae salutis praemiis locupletant dicente Petro: argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi -, surge et ambula.

  51. 13.17.1.1

    Per haec igitur exempla quae de euangelicis protulimus; monumentis euidentissime poterimus aduertere diuersis atque innumeris modis et inscrutabilibus uiis deum salutem humani generis procurare et quorundam quidem uolentium ac sitientium cursum ad maiorem incitare flagrantiam, quosdam uero etiam nolentes inuitosque conpellere, et nunc quidem ut inpleantur ea quae utiliter a nobis desiderata perspexerit adiuuare, nunc uero etiam ipsius sancti desiderii inspirare principia et uel initium boni operis uel perseuerantiam condonare.

  52. 13.17.2.1

    inde est quod orantes non solum protectorem ac saluatorem, sed etiam adiutorem ac susceptorem dominum proclamamus. in eo enim quod prior aduocat et ignorantes nos atque inuitos adtrahit ad salutem, protector atque saluator est, in eo autem quod adnitentibus nobis opem ferre refugientesque suscipere ac munire consueuit, susceptor ac refugium nominatur. denique hanc dispensationis dei multiplicem largitatem beatus apostolus mente pertractans et in quoddam inmensum atque interminabile pietatis dei pelagus se incidisse conspiciens exclamauit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei: quam inscrutabilia iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quis enim cognouit sensum: domi ?

  53. 13.17.3.1

    huius ergo scientiae admirationem, quam ille talis ac tantus gentium magister expauit, euacuare conabitur, quisque crediderit illius inaestimabilis abyssi profunditatem humana ratione se posse metiri. nam qui ad plenum dispensationes dei, quibus salutem in hominibus operatur, uel mente concipere uel disserere se posse confidit, procul dubio inpugnans apostolicae sententiae ueritatem scrutabilia esse dei iudicia et uestigabiles uias eius profana pronuntiabit audacia.

  54. 13.17.4.1

    hanc igitur dispensationem atque amorem suum, quem nobis tribuere dominus indefessa pietate dignatur, uolens motu humanae affectionis exprimere nec inueniens in hac creatura talem caritatis affectum, eum conparare dignius posset, tenerrimis piae matris uisceribus conparauit et utitur quidem hoc exemplo, quia carius aliud in natura hominum non potest inueniri, : numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? sed non contentus hac conparatione transcendit eam confestim atque subiungit dicens: et si illa oblita fuerit, ego autem non obliuiscar tui.

  55. 13.18.1.1

    Per quod euidenti ratione colligitur ab his qui non loquacibus uerbis, sed experientia duce uel magnitudinem gratiae uel modulum humani metiuntur arbitrii, quia non lenibus cursus, nec fortibus proelium, nec sapientibus panis, nec prudentibus diuitiae, nec scientibus gratia, sed operatur haec omnia unus atque idem spiri-

  56. 13.18.2.1

    tus, diuidens unicuique prout uult et ideireo fide non dubia et ut ita dicam palpabili experientia conprobatur uniuersitatis deum uelut piissimum patrem benignissimumque medicum secundum apostolum indifferenter omnia in omnibus operari et nunc quidem salutis inspirare principia et inserere unicuique uoluntates ardorem, nunc uero ipsius operationis effectum et consummationem donare uirtutum: et nunc a ruina. iam proxima lapsuque praecipiti etiam inuitos et inscios reuocare, nunc autem occasiones et oportunitates salutis ingerere ac praecipites uiolentosque conatus a letalibus dispositionibus : et alios quidem uolentes currentesque suscipere, alios uero nolentes resistentesque pertrahere et ad cogere uoluntatem. totum.

  57. 13.18.3.1

    uero non semper resistentibus nee peraeaenmter inuitis nobis * concedi et summam salutis nostrae non operum nostrorum merito, sed caelesti gratiae deputandam ita domini ipsius uocibus edocemur: et recordabimini uiarum uestrarum, et omnium scelerum uestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis uobis in conspectu uestro in omnibus malitiis uestris, quas fecistis. et scietis quia ego dominus, cum bene fecero uobis propter nomen meum, non secundum uias uestras malas, neque secundum scelera uestra pessima domus Israhel.

  58. 13.18.4.1

    et idcirco hoc ab omnibus catbolicis patribua definitur, qui perfectionem cordis non inani disputatione uerborum, sed atque opere didicerunt, diuini esse muneris primum ut accendatur unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut in alterutram partem plenum sit liberae uoluntatis arbitrium: itemque etiam secundum diuinae esse gratiae ut effici ualeant exercitia praedicta uirtutum, sed ita ut possibilitas non extinguatur arbitrii: tertium quoque ad dei munera pertinere ut adquisitae uirtutis perseuerantia teneatur, sed ita ut captiuitatem libertas addicta non sentiat.

  59. 13.18.5.1

    sic enim uniuersitatis deus omnia in omnibus credendus est operari, 30 ut incitet, protegat atque confirmet, non ut auferat quam semel ipse concessit arbitrii libertatem. si quid sane uersutius humana argumentatione ac ratione collectum huic sensui uidetur obsistere, uitandum magis est quam ad destructionem fidei prouocandum (non enim fidem intellectu, sed intellectum meremur fide, sicut scriptum est: nisi credideritis, non intellegitis), quia, quemadmodum et deus omnia operetur in nobis et totum libero adscribatur arbitrio. ad plenum humano sensu ac ratione non potest conprehendi.

  60. 13.18.5.2

    Hoc nos beatus Chaeremon confirmatos cibo laborem fecit tam inuii itineris non sentire.

  61. 1.1-260

    Verba abbatis Nesterotis de religiosorum scientia.

  62. 2.1-261

    De adprehendenda spiritalium rerum cognitione.

  63. 3.1-262

    Quod actualis perfectio duplici ratione subsistat.

  64. 4.1-263

    Quod actualis uita erga multas professiones ac studia deriuetur.

  65. 5.1-264

    De professionis adreptae perseuerantia.

  66. 6.1-265

    De infirmorum mobilitate.

  67. 7.1-266

    Exemplum castitatis quo docetur non omnia ab - . nibus aemulanda.

  68. 8.1-267

    De spiritali scientia.

  69. 9.1-268

    Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem.

  70. 10.1-269

    De adprehendenda uerae scientiae disciplina.

  71. 11.1-270

    De multiplici intellectu diuinarum scripturarum.

  72. 12.1-271

    Interrogatio, quomodo possit ad obliuionem saecularium carminum perueniri.

  73. 13.1-272

    Responsio, quo pacto memoriae fucum possimus abluere.\'

  74. 14.1-273

    Quod inmunda anima neque tradere neque percipere possit scientiam spiritalem.

  75. 15.1-274

    de eo, quod multi inmundi scientiam habeant et sancti non habeant.

  76. 16.1-275

    Responsio, eo quod mali scientiam habere non possint.

  77. 17.1-276

    Quibus ratio debeat aperiri.

  78. 18.1-277

    Quibus de causis doctrina spiritalis infructuosa sit.

  79. 19.1-278

    Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiant

  80. 14.1.1.1

    Sponsionis nostrae et itineris ordo conpellit, ut abbatis Nesterotis praeclari in omnibus summaeque scientiae uiri institutio . qui eam sacrarum scripturarum nos aliqua memoriae conmendasse et eorum intellegentiam -

  81. 14.1.2.1

    derare sensisBet, talibus noe adorsus est uerbis multa quidem scientiarum in hoc mundo sunt genera, tanta siquidem earum quanta et artium disciplinarumque uarietas est sedis cum omnes aut omnino inutiles sint aut praesentis tantum uitae conmodis prosint, nulla tamen quae non habeat proprium doctrinae suae ordinem atque rationem, per quam ab expetentibus possit adtingi.

  82. 14.1.3.1

    si ergo illae artos ad insinuationem sui certis ac propriis lineis diriguntur, quanto magis religionis nostrae disciplina atque professio, quae ad contemplanda inuisibilium sacramentorum tendit arcana nec praesentes quaestus, sed aeternorum retributionem expetit praemiorum, certo ordine ac ratione subsistit. quidem duplex scientia est: prima πϱαϰτιϰή, id est actualis, quae emendatione morum et uitiorum purgatione perficitur : altera εϑesϱητexή, quae in contemplatione diuinarum ei sacratissimorum sensuum cognitione consistit.

  83. 14.2.1.1

    Quisquis igitur ad ϑεωϱητιήν noluerit peruenire, necesse est ut omni studio atque uirtute actualem primum scientiam consequatur. nam haec πϱαxτιxή absque theoretica possideri potest, theoretica uero sine actuali omnimodis non potest adprehendi. gradus enim quidam ita ordinati atque distincti anni, ut humana humilitas possit ad sublime conscendere: qui si inuicem sibi ea qua diximus ratione succedant, potest ad altitudinem perueniri, ad quam sublato primo gradu non potest transuolari. frustra igitur ad conspectum dei tendit qui uitiorum contagia non declinat: spiritus namque dei odit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis.

  84. 14.3.1.1

    Haec autem actualis perfectio duplici ratione subsistit. nam primus eius est modus, ut omnium natura uitiorum et curationis ratio cognoscatur. secundus, ut ita discernatur ordo uirtutum earumque perfectione mens nostra formetur, ut illis iam non uelut coacta et quasi uiolento imperio subiecta famuletur, sed tamquam naturali bono delectetur atque pascatur et arduam illam atque angustam uiam cum oblectatione conscendat. quo enim modo uel uirtutum rationem, qui secundus in actuali disciplina gradus est, uel rerum spiritalium et caelestium sacramenta, quae in theoriae gradu sublimiore consistunt, ualebit adtingere, qui naturam uitiorum suorum nec potuit intellegere nec enisus est exstirpare?

  85. 14.3.2.1

    \' consequenter enim pronuntiabitur progredi ad excelsiora non qui non euicerit planiora, multoque minus ea quae sunt extrinsecus adprehendet, quisque intellegere ea quae sibi sunt inserta non quiuerit. sciendum tamen duplici nobis laboris intentione sudandum in expellendis uitiis quam in uirtutibus adquirendis. et hoc non nostra capimus coniectura, sed illius sententia perdocemur qui solus opificii sui uires rationemque cognoscit. ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.

  86. 14.3.3.1

    in expulsione enim noxiarum rerum quattuor esse necessaria designauit. id est euellere, destruere, disperdere, dissipare, in perficiendis uero uirtutibus et his quae ad iustitiam pertinent adquirendis aedificare tantummodo atque plantare. unde liquido patet difficilius conuelli atque eradicari inolitas corporis atque animae passiones quam spiritales extrui plantarique uirtutes.

  87. 14.4.1.1

    Haec igitur πϱαxτιxή, quae duobus ut dictum est subsistit modis, erga multas professiones studiaque diuiditur. quidam enim summam intentionis suae erga heremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et nostrisque temporibus beatum Antonium aliosque eiusdem propositi sectatores familiarissime deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus.

  88. 14.4.2.1

    quidam erga institntionem fratrum et peruigilem coenobiorum curam omnem studii sui sollicitudinem dediderunt, ut nuper abbatem Iohannem, qui in uicinia ciuitatis cui nomen est Thmuis grandi coenobio praefuit, ac nonnullos eiusdem meriti uiros apostolicis etiam signis meminimus claruisse. quosdam xenodochii et pium delectat obsequium, per quod etiam in praeteritis Abraham patriarcham et Loth domino placuisse et nuper beatum Macarium singularis mansuetudinis ac patientiae uirum, qui ita apud Alexandriam praefuit, ut nulli eorum qui solitudinis secreta sectati sunt inferior sit credendus.

  89. 14.4.3.1

    quidam eligentes aegrotantium curam, alii intercessionem quae pro miseris atque obpressis inpenditur exsequentes aut doctrinae instantes aut elemosynam pauperibus largientes inter magnos ac summos uiros pro affectu suo ac pietate uiguerunt.

  90. 14.5.1.1

    Quapropter hoc unicuique utile atque conueniens est, ut secundum propositum quod elegit siue gratiam quam accepit summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem peruenire festinet et aliorum quidem laudans admiransque nequaquam a sua quam semel elegit professione discedat, sciens secundum apostolum unum quidem esse corpus ecclesiae, multa autem membra, et habere eam donationes secundum gratiam quae nobis data est differentes, siue prophetiam secundum rationem fidei, siue ministerium in ministerio, siue qui docet in doctrina, siue qui exhortatur in exhortatione, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. nec enim ulla membra aliorum sibi membrorum possunt ministeria uindicare, quia nec oculi manuum nec nares aurium utuntur officio. et idcirco non omnes apostoli, non omnes prophetae. non omnes doctores, non omnes gratiam habent curationum non omnes linguis loquuntur, non omnes interpretantur.

  91. 14.6.1.1

    Solent enim hi qui necdum sunt in illa quam arripuerunt professione fundati, cum audierint in diuersis studiis ac uirtutibus praedicari, ita eorum laude , ut imitari eorum. protinus gestiant disciplinam: in quo inritos necessario inpendit conatus humana fragilitas. inpossibile namque est unum eundemque hominem uniuersis quas superius. conprehendi fulgere uirtutibus. quas si quis uoluerit pariter affectare, in id incidere eam necesse est, ut dum omnes sequitur nullam integre consequatur magisque ex hac inmutatione ac uarietate dispendium capiat quam profectum. multis enim uiis ad deum tenditur, et ideo unusquisque illam quam semel arripuit cursus sui intentione conficiat, ut sit in qualibet professione perfectus.

  92. 14.7.1.1

    Absque illo namque dispendio, quo feriri monachum diximus qui mobilitate mentis ad studia cupit transire diuersa, etiam hinc periculum mortis incurritur, quod nonnumquam recte quaedam ab aliis gesta malo ab aliis praesumuntur exemplo et quae nonnullis bene cesserant perniciosa ab aliis sentiuntur. nam ut quiddam exempli gratia proferamus, uelut si quis illam uiri illius imitari uirtutem uelit, quam solet abba Iohannes non ad imitationis formulam, sed tantummodo pro admiratione proferre: nam quidam ueniens ad praedictum senem habitu saeculari, cum ei quasdam frugum suarum primitias detulisset, ferocissimo quendam daemonio arreptum ibidem repperit.

  93. 14.7.2.1

    qui cum abbatis Iohannis obtestationes ac praecepta despiciens testaretur numquam se ad illius imperium de corpore quod obsederat migraturum, huius aduentu perterritus cum reuerentissima nominis illius inclamatione discessit cuius tam euidentem gratiam senex non mediocriter admiratus eoque amplius obstupescens, quod eum habitu cerneret saeculari, coepit ab eo uitae ae professionis eius ordinem diligenter inquirere.

  94. 14.7.3.1

    oumque ille saecularem se atque uxorio uinculo conligatum esse dixisset, beatus Iobannes excellentiam uirtutis eius et gratiae mente pertractans quaenam illi esset conuersatio adtentius explorabat. ille se rusticum et cotidiano opere uictum quaerere- nec ullius boni esse se conscium testabatur, nisi quod numquam ante ad ruris opera mane exercenda procederet neque uespere domum reuerteretur, nisi in ecclesia pro cotidianae uitae commeatu largitori eius deo gratias rettulisset, neque se umquam de fructibus suis aliquid usurpasse, nisi prius deo primitias eorum ac decimas obtulisset, et numquam se boues suos per alienae messis transduxisse confinium, nisi eorum prius ora clausisset, ne uel parum damni per incuriam eius proximus sustineret.

  95. 14.7.4.1

    et cum haec quoque abbati Iohanni necdum ad conparationem tantae gratiae, qua eum sibi praelatum esse cernebat, idonea uiderentur atque ab eo, quidnam esset illud quod tantae gratiae meritis conferri posset, sciscitans scrutaretur, ille reuerentia tam sollicitae inquisitionis adstrictus uxorem se parentum ui imperioque conpulsum, cum profiteri monachum uellet, ante duodecim annos accepisse confessus est, quam nemine etiam sororis loco a se uirginem custodiri. quod factum cum audisset senex, tanta est admiratione permotus, ut coram ipso publice proclamaret non inmerito daemonem qui se despexerat illius non tolerasse praesentiam, cuius ipse uirtutem non solum in iuuentatis ardore, sed ne nunc quidem sine discrimine castitatis auderet adpetere.

  96. 14.7.5.1

    quod factum abbas Iohannes licet summa admiratione praetulerit, tamen neminem monachorum ut experiretur hortatus est, sciens multa recte ab aliis gesta magnam aliis imitantibus intulisse perniciem nec usurpari ab omnibus posse quod paucis dominus speciali munere contulisset.

  97. 14.8.1.1

    Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium reuertamur. itaque sicut superius diximus πϱαxτιxή erga multas professiones ac studia deriuatur, ϑεω- ϱητιxή uero in duas diuiditur partes, id est in historicam interpretationem et intellegentiam spiritalem. unde etiam Salomon cum ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adiecit: omnes enim qui apud eam sunt sunt dupliciter. spiritalis autem scientiae genera sunt tria, tropologia, allegoria, anagoge, de quibus in Prouerbiis ita dicitur: tu autem describe tibi ea tripliciter super latitudinem cordis tui.

  98. 14.8.2.1

    itaque historia praeteritarum ac uisibilium agnitionem conplectitur rerum, quae ita ab apostolo replicatur: scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alterum de libera. sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. ad allegoriam autem pertinent quae sequuntur, quia ea quae in ueritate gesta sunt alterius sacramenti formam praefigurasse dicuntur. haec enim, inquit, sunt testamenta, unum quidem de monte Sina, in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conparatur huic quae nunc est Hierusalem et seruit cum filiis suis.

  99. 14.8.3.1

    anagoge uero de spiritalibus mysteriis ad sublimiora quaedam et sacratiora caelorum secreta conscendens ab apostolo ita subicitur: quae autem sursum est Hierusalem libera est, quae est mater nostra. scriptum est enim: laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. tropologia est moralis explanatio ad emundationem uitae et instructionem pertinens actualem, uelut si haec eadem duo testamenta intellegamus πϱαxτιxἠν et theoreticam disciplinam, uel certe si Hierusalem aut Sion animam hominis uelimus accipere secundum illud: lauda Hierusalem dominum: lauda deum tuum Sion.

  100. 14.8.4.1

    igitur praedictae quattuor figurae in unum ita, si uolumus, confluunt, ut una atque eadem Hierusalem quadrifarie possit intellegi: secundum historiam ciuitas Iudaeorum, secundum allegoriam ecclesia Christi, secundum anagogen ciuitas dei illa caelestis, quae est mater omnium nostrum, secundum tropologiam anima hominis, quae frequenter hoc nomine aut increpatur ant laudatur a domino. de his quattuor interpretationum generibus beatus apostolus ita dicit: nunc autem, fratres, si uenero ad uos linguis loquens, quid uobis prodero, nisi uobis loquar aut in reuelatione aut in scientia ant in prophetia aut in doctrina?

← Previous · Next → — showing 12011300 of 2,287

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.