Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,287 sections

  1. 5

    qu = cod. Prosperi Vindobonensis 397 saec. X.

  2. 6

    Prosp. uel Pr. = Prosper contra Collatorem (Migue, tom. LI).

  3. pr2.1.1

    Cum uirtutem perfectionis uestrae, qua uelut magna quaedam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi sanctorum qui uestro erudiuntur exemplo uix queant aemulari, tamen uos, o sancti fratres Honorate et Eucheri, tanta illorum sublimium uirorum, a quibus prima . instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem uestrum ingenti fratrum coenobio praesidens congregationem suam, quae cotidiano sanctae conuersationis uestrae docetur intuitu, illorum quoque patrum praeceptis optet institui, alter uero, ut etiam corporali eorundem aedificaretur aspectu, Aegyptum penetrare uoluerit, ut hanc quasi frigoris Gallicani rigore torpentem prouinciam derelinquens ad illas quas sol iustitiae proximus respicit terras, maturis uirtutum fructibus redundantes, uelut turtur castissimus transuolaret.

  4. pr2.2.1

    necessario hoc mihi uirtus caritatis extorsit, ut unius desiderio, alterius etiam labori consulens tam abruptum scribendi periculum non uitarem, dummodo et priori apud filios adderetur auctoritas et secundo tam periculosae nauigationis necessitas demeretur. proinde quia fidei uestrae atque feruori nec illa instituta coenobiorum, quae duodecim libellis ad beatae memoriae episcopum Castorem quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem conlationes in Scitiotica heremo conmorantium patrum, quas praecipientibus sanctis Helladio et Leontio episcopis utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc, ut etiam itineris nostri ratio cognoscatur, trium in alia heremo consistentium quos primos uidimus patrum septem conlationes pari conscriptas stilo uobis credidi consecrandas, quibus ea, quae de perfectione in praeteritis opusculis nostris obscurius forsitan conprehensa uel praetermissa sunt, suppleantur.

  5. pr2.3.1

    si uero sanctam studii uestri sitim etiam haec satiare non quiuerint, septem aliae conlationes, quae ad sanctos qui in Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt fratres, desiderium ut arbitror uestri ardoris explebunt.

  6. 1.1-211

    Descriptio Thenneseos oppidi.

  7. 2.1-212

    De episcopo Archebio.

  8. 3.1-213

    Descriptio heremi in qua conmorabantur Chaeremon, et Ioseph.

  9. 4.1-214

    De abbate Chaeremone et excusatione eius super postulata doctrina. -

  10. 5.1-215

    De responsione nostra contra eicusationem eius.

  11. 6.1-216

    Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis uitia uincantur.

  12. 7.1-217

    Quibus gradibus ad sublimitatem caritatis possit ascendi et quae sit in ea stabilitas.

  13. 8.1-218

    Quantum excellant qui per caritatis affectum declinant a uitiis.

  14. 9.1-219

    Quod caritas non solum de seruis filios faciat, sed etiam imaginem dei ac similitudinem conferat.

  15. 10.1-220

    Quod perfectio caritatis sit pro inimicis orare,. et quo indicio anima necdum purgata noscatur.

  16. 11.1-221

    Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit inperfectum.

  17. 12.1-222

    Responsio de diuersitate perfectionum.

  18. 13.1-223

    De timore qui de caritatis magnitudine generatur.

  19. 14.1-224

    Interrogatio de consummatione castitatis.

  20. 15.1-225

    Dilatio expositionis postulatae.

  21. 11.1.1.1

    Cum in coenobio Syriae consistentes post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis maiorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, statuimus confestim Aegyptum petere ac remotissima etiam Thebaidos heremo penetrata sanctorum plurimos, quorum gloriam fama. per uniuersa diffuderat, si non aemulandi, saltim agnoscendi studio inuisere. igitur ad oppidum Aegypti, cui Thennesus nomen est, emensa nauigatione peruenimus. cuius accolae ita uel mari uel stagnis salsis undique , ut solis, quia terra deest, negotiationibus dediti opes atque substantiam nauali conmercio parent, ita ut aedificiis cum uoluerint extruendis terra non suppetat, nisi de longinquo nauigiis adportetur.

  22. 11.2.1.1

    Vbi cum aduenientibus nobis fauens desideriis nostris diuinitas beatissimi atque praecipui uiri Archebi episcopi praestitisset aduentum, qui raptus de anachoretarum coetu et episcopus Panephysi oppido datus tanta districtione omni aeuo suo propositum solitudinis custodiuit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxauerit aut de adiecto sibi honore sit (non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur adscitum, sed ut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta et septem annis in eadem conmoratus ad puritatem tantae professionis nequaquam peruenire potuisset): hic igitur cum in supra dicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos patres etiam in ulterioribus Aegypti partibus inquirere desiderabamus:

  23. 11.2.2.1

    uenite, inquit, uidete interim senes haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita et antiquitas in corporibus iam curuatis et sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut uel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conferre doctrinam: a quibus id, quod ego amissum doleo quodque tradere iam perditum nequeo, non tam uerbis quam ipso sanctae uitae discatis exemplo. credo autem inopiam meam hoc studio aliquatenus subleuandam, si inquirentibus uobis illam euangelicam margaritam, quam ipse non habeo, saltim prouidero ubi eam conmodius conparetis.

  24. 11.3.1.1

    Sumpto itaque baculo et pera, at illic cunctis uiam ingredientibus monachis moris est, ad ciuitatem nos suam, id est itineris dux ipse perduxit: cuius terras, immo etiam contiguae regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cuncta, ut fama est, in regios cibos subministrabantur) repentino terrae motu excussum mare transgressis limitibus occupauit atque ita conlapsis fere omnibus uicis opimas olim terras salsis paludibus supertexit, at illud quod in psalmo spiritaliter decantatur: posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim. terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea, secundum litteram de illa putent regione praedictum.

  25. 11.3.2.1

    in his igitur locis mnlta in hunc modum oppida eminentioribus tumulis collocata fugatis habitatoribus suis eluuies illa uelut insulas fecit, quae desideratam secedentibus sanctis solitudinem praebent, in quibus tres senes, id est Chaeremon, Nesteros et Ioseph, anachoretae antiquissimi consistebant.

  26. 11.4.1.1

    Itaque beatus primum nos perducere ad Chaeremonem maluit, quia et monasterio eius propior et duobus aliis prouectior esset aetate. nam cum centenarium uitae annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum eius temporis fuerat uetustate atque orationum curuatum, ut quasi in primaeuam redactus infantiam submissis ac protentis terra tenus manibus progrederetur.

  27. 11.4.2.1

    huius igitur et uultum mirabilem et incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque iam omnibus membris nequaquam censuram praeteritae districtionis amiserat) cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus ac desiderium tantum. spiritalium institutionum causam fuisse aduentus nostri protestaremur, grauiter ille suspirans: quid uobis, ait, possum conferre doctrinae, cui inbecillitas senectutis ut rigorem pristinum relaxauit, ita loquendi quoque ademit fiduciam?

  28. 11.4.3.1

    quemadmodum enim docere praesumam quod ipse non facio, aut alium in eo instruam quod me iam uel minus uel tepidius exercere cognosco? ob quam rem nullum iuniorum mihi in hanc usque aetatem cohabitare permisi, ne exemplo meo alterius districtio relaxetur. numquam enim erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi adfixerit audientis.

  29. 11.5.1.1

    Ad haec nos non mediocri confusione conpuncti ita respondimus: Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat uel loci istius difficultas uel ipsa etiam solitaria adhuc uita, quam iuuentas quoque robusta uix tolerat, quae nos etiam te tacente satis abundeque instruunt atque conpungunt, rogamus tamen ut taciturnitate paululum praetermissa ea nobis potius dignanter infundas, per quae hanc quam uidemus in te uirtutem non tam imitatione conplecti quam admiratione possimus. nam etiamsi reuelatus tibi tepor noster inpetrare id quod expetimus non meretur, debet hoc saltim labor tanti itineris obtinere, quo huc de Bethleemitici coenobii rudimentis institutionis uestrae desiderio et profectus nostri amore properauimus.

  30. 11.6.1.1

    Tunc beatus CHAEREMON: Tria sunt, inquit, quae faciunt homines a uitiis temperare, id est aut metus gehennae siue praesentium legum aut spes atque desiderium regni caelorum aut affectus boni ipsius amorque uirtutum. nam timor ita mali contagium legitur exsecrari: timor domini odit malitiam. spes etiam uitiorum omnium excludit incursum: non enim delinquent omnes qui sperant in eum. amor quoque ruinam non metuit peccatorum, quia caritas numquam cadit, et iterum: caritas operit multitudinem peccatorum.

  31. 11.6.2.1

    et idcirco beatus apostolus omnem salutis summam in istarum trium uirtutum consummatione concludens nunc, inquit, manet fides, spes, caritas, tria haec. fides namque est quae futuri iudicii ac suppliciorum metu uitiorum facit contagia declinari, spes quae mentem nostram de praesentibus auocans uniuersas corporis uoluptates caelestium praemiorum expectatione contemnit, caritas quae nos ad amorem Christi et spiritalium uirtutum fructum mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. quae tria licet ad unum finem tendere uideantur (prouocant enim nos a rebus inlicitis abstinere), magnis tamen excellentiae suae gradibus ab inuicem disparantur.

  32. 11.6.3.1

    duo namque superiora proprie hominum sunt eorum qui ad profectum tendentes necdum affectum concepere uirtutum, tertium specialiter dei est et eorum qui in sese imaginem dei ac similitudinem receperunt. ille namque solus ea quae bona sunt nullo metu, nulla remunerationis gratia prouocante, sed solo bonitatis operatur affectu. omnia enim, ut ait Salomon, operatus est dominus propter semet ipsum. suae namque bonitatis obtentu omnem bonorum copiam dignis indignisque largitur, quia nec fatigari iniuriis potest nec iniquitatibus hominum passibiliter permoueri, semper scilicet manens perfecta bonitas inmutabilisque natura.

  33. 11.7.1.1

    Si quis igitur ad perfectionem tendit, de illo primo timoris gradu quem proprie diximus esse seruilem, de quo dicitur: cum omnia feceritis, dicite: quia serui inutiles sumus, ad altiorem spei tramitem gradu proficiente conscendet, qui iam non seruo, sed mercennario conparatur, quia mercedem retributionis expectat et quasi de peccatorum absolutione et poenali timore securus ac bonorum sibi operum conscius, licet placiti praemium uideatur expetere, tamen ad affectum illum filii, qui de paternae indulgentiae liberalitate confidens omnia quae patris sunt sua esse non ambigit, peruenire non potuit.

  34. 11.7.2.1

    ad quem etiam ille prodigus, qui cum substantia patris etiam filii nomen amiserat, adspirare non audet dicens: iam non sum dignus uocari filius tuus: post illas enim porcorum siliquas quarum ei satietas negabatur, id est uitiorum sordidos cibos, quia in semet ipsum reuersus et salutari timore conpunctus inmunditiam porcorum horrere iam coeperat ac dirae famis supplicia formidabat, uelut iam seruus effectus etiam mercennarii statura de mercede iam cogitans concupiscit ac dicit: quanti mercennarii patris mei abundant panibus, et ego hic fame pereo. reuertar ergo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccaui in caelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus: fac me sicut unum de mercennariis tuis.

  35. 11.7.3.1

    sed istam humilis paenitentiae uocem in occursum eius pater prosiliens maiore quam emissa fuerat pietate suscepit eumque non contentus minora concedere utroque gradu sine dilatione transcurso pristinae filiorum restituit dignitati. festinandum proinde etiam nobis est, ut ad tertium filiorum gradum, qui omnia quae patris sunt sua esse credunt, per indissolubilem caritatis gratiam conscendentes caelestis illius patris imaginem ac similitudinem recipere mereamur et ad imitationem ueri illius filii proclamare possimus: omnia quae habet pater, mea sunt. quod etiam de nobis beatus apostolus profitetur dicens:

  36. 11.7.4.1

    omsia uestra sunt, siue Paulus sine Apollo siue Cephas, sine mundus siue uita siue mors, siue praesentia siue futura: omnia uestra sunt. ad quam similitudinem etiam saluatoris praecepta nos prouocant: estote, inquit, nos perfecti, sicut et pater uester caelestis perfectus est in illis enim nonnumquam solet interrumpi bonitatis affectus, cum aliquo uel tepore uel laetitia uel oblectatione uigor animi relaxatus ant metum ad praesens gehennae aut desiderium subtrahit futurorum.

  37. 11.7.5.1

    et est quidem in illis gradus cuiusdam profectus nos, ut dam uel poenarum metu uel praemiorum spe incipimus uitia declinare, ad caritatis gradum transire possimus, quia timor, inquit, non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate. nos ergo diligamus, quia deus prior dilexit nos.

  38. 11.7.6.1

    non ergo aliter ad illam ueram perfectionem conscendere poterimus, nisi, quemadmodum nullius alterius nisi nostrae salutis gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius alterius rei nisi sui tantum amoris dilexerimus obtentu. quamobrem studendum nobis est, ut de hoc timore ad spem, de spe ad caritatem dei uel ipsarum uirtutum amorem perfecto mentis conscendamus ardore, ut transmigrantes in affectum boni ipsius inmobiliter, quantum humanae possibile est naturae, quod bonum est retentemus.

  39. 11.8.1.1

    Multum namque differt inter eum qui metu gehennae uel spe retributionis futurae uitiorum in se extinguit incendia, et eum qui diuinae caritatis affectu ipsam malitiam et inmunditiam perhorrescit ac puritatis possidet bonum amore tantum ac desiderio castitatis, nec iam remunerationem futurae promissionis aspiciens, sed praesentis boni delectatus conscientia agit omnia non contemplatione poenarum, sed delectatione uirtutum.

  40. 11.8.2.1

    hic namque status nec submotis cunctorum hominum testimoniis abuti occasione peccati nec occultis cogitationum uiolari oblectationibus potest, dum affectum uirtutis ipsius medullitus retinens, quidquid illi contrarium est, non solum corde non recipit, uerum etiam summo detestatur horrore. aliud namque est praesenti bono quempiam delectatum odio habere uitiorum carnisue contagia, futurae remunerationis intuitu inlicitas concupiscentias refrenare, aliudque est praesens metuere detrimentum et aliud futurum formidare supplicium. postremo multo propter bonum ipsum a bono discedere, quam propter metum mali malis non praebere consensum.

  41. 11.8.8.1

    in illo enim uoluntarium bonum est, in isto uero uelut coactum et tamquam nolenti uiolenter extortum uel metu supplicii uel cupiditate praemiorum. nam qui timoris obtentu a uitiorum abstinet blandimentis, adempto timoris obstaculo rursum ad quod diligit reuertetur et ob id nec stabilitatem boni iugiter obtinebit, sed ne ab inpugnatione quidem aliquando requiescet, quia nec firmam ac perpetuam pacem castimoniae .

  42. 11.8.4.1

    ubi enim est inquietudo bellorum, nen possunt nem etiam uulnerum interuenire discrimina. necesse est enim quempiam in conflictu situm, quamuis bellator sit ac fortiter dimicans letalia aduersariis uulnera frequenter , nonnumquam tamen hostili mucrone perstringi. qui uero superata inpugnatione uitiorum pacis iam securitate perfruitur et transiit in ipsius uirtutis affectum, statum illius boni cuius iam totus est retentabit, quia damno intimae castitatis nihil credit esse damnosius.

  43. 11.8.5.1

    nec enim carius ac pretiosins quicquam praesenti iudicat puritate, poena grauis est uel uirtutum perniciosa transgressio uel ipsius uitii uirulenta contagio. huic, inquam, nec reuerentia humanae praesentiae adiciet honestatis nec minuet solitudo, sed ubique secum semperque circumferens arbitram non solum actuum, sed etiam cogitationum suarum conscientiam illi potissimum studere contendet, quam nec circumueniri nec falli nec se posse cognoscit.

  44. 11.9.1.1

    Quem statum si quis de adiutorio dei, non de studii sui labore praesumens meruerit possidere, de condicione seruili, in qua timor est, et mercennaria spei cupiditate, in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur, in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi iam non timor, non cupiditas, sed illa caritas quae numquam cadit iugiter perseuerat. de quo timore et caritate quosdam increpans dominus quid cui personae conueniret ostendit: filius honorat patrem, et seruus dominum suum timet: et si pater ego sum, ubi est honor meus: et si dominus ego sum, ubi est timor meus?

  45. 11.9.2.1

    necesse est enim timere eum qui seruus est, quia si sciens uoluntatem domini sui fecerit digna plagis, uapulabit multis. per hanc itaque caritatem quisque ad imaginem dei similitudinemque peruenerit, bono iam propter boni ipsius delectabitur uoluptatem, ac similem quodammodo possidens patientiae ae lenitatis affectum nullis deinceps peccantium uitiis irascetur, sed ueniam potius infirmitatibus eorum condolens atque conpatiens inplorabit, seque reminiscens tamdiu similium passionum stimulis inpugnatum, donec miseratione domini saluaretur, nec suo eruditum studio ab inpugnatione carnali, sed dei protectione saluatum, non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelleget inpendendam, illum uersiculum ad deum eam omni cordis tranquillitate decantans : tu disrupisti uincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea.

  46. 11.9.3.1

    et in hac mentis humilitate consistens poterit etiam euangelicum illud perfectionis explere mandatum: diligite inimicos uestros, bene facite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. et ita ad illud praemium quod subiungitur merebimur peruenire, per quod non solum imaginem dei et similitudinem praeferamus, uerum etiam filii nuncupemur: ut sitis, inquit, filii patris uestri qui in caelis eat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. quem affectum beatus Iohannes adsecutum se esse cognoscens ait: ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo.

  47. 11.9.4.1

    in quo enim infirma et fragilis humana natura esse, ille est, potest, nisi si in bonos et malos, iustos et iniustos ad imitationem dei placidam semper sui cordis extenderit caritatem, et ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perueniens ad illam ueram adoptionem filiorum dei, de qua idem beatus apostolus ita pronuntiat: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex deo natus est, et iterum: scimus quoniam omnis qui natus est ei deo non peccat, sed generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum?

  48. 11.9.5.1

    quod intellegendum est do omni genere peccatorum, sed de capitalibus tantum criminibus dici. a quibus M quisquis extrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus apostolus ne orari quidem debere pronuntiat qui scit, inquiens, fratrem suum peccare non ad mortem, petet, et dabit ei uitam, peccantibus non ad mortem. est peccatum ad mortem: non pro illo dico at roget. ceterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deseruiunt, quantalibet semet ipsos circumspectione custodiant, inmunes esse non possunt, ita dicitur: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos decipimus et ueritas in nobis non est, et iterum: si dixerimus quia non peccauimus, mendacem eam et uerbum eius non est in nobis.

  49. 11.9.6.1

    inpossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutiis, quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per obliuionem, per necessitatem, , obreptionem admittuntur, incurrere. quae ab illo peccato quod ad Mortem.. dieitur aliena sint, culpa tamen ac reprehensione carere non possunt.

  50. 11.10.1.1

    Cum ergo quis hunc quem praediximus bonitatis affectum et imitationem dei fuerit adsecutus, uisceribus dominicae longanimitatis indutus pro persecutoribus quoque suis orabit similiter dicens: pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt. ceterum euidens indicium est animae necdum uitiorum faecibus eliquatae in criminibus alienis non affectu misericordiae condolere, sed rigidam iudicantis censuram. nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere is; qui non habet illud quo apostolus plenitudinem legis consummari posse signauit alterutrum, inquiens, onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, sed nec illam uirtutem possidet caritatis, quae non inritatur, non inflatur, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet? iustus enim miseretur animas pecorum suorum: uiscera autem inpiorum sine misericordia. ideoque isdem uitiis monachum subiacere certissimum est, quae in alio inclementi atque inhumana seueritate condemnat. rex enim rigidus incurret in mala, et qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse inuocabit, et non erit qui exaudiat eum.

  51. 11.11.1.1

    GERMANVS: Potenter quidem atque magnifice de perfecta dei caritate dissertum est. uerumtamen illud nos permouet, quod, cum eam tanta laude , timorem dei et spem retributionis aeternae inperfecta esse dixisti, cum utique multo aliud uideatur de eis propheta sensisse dicens: timete dominum omnes sancti eius: quia nihil deest timentibus eum, et iterum in obseruandis iustificationibus dei retributionis ae contemplatione fateatur exercitum inclinaui, inquiens, cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. et apostolus fide, inquit, Moyses grandis factus negauit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens adfligi populo dei quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores diuitias aestimans thesauris Aegyptiorum inproperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. quomodo ergo inperfecta esse credenda sunt, cum et beatus Dauid retributionis obtentu iustificationes domini se fecisse glorietur, et legislator praemia futura prospiciens spreuisse adoptionem regiae dignitatis et dirissimam thesauris Aegyptiorum praetulisse dicatur ?

  52. 11.12.1.1

    CHAEREMON: Pro statu atque mensura uniuscuiusque mentis scriptura diuina ad diuersos perfectionum gradus arbitrii nostri prouocat libertatem. nec enim poterat uniformis omnibus perfectionis corona proponi, quia nec omnium una uirtus aut uoluntas aut feruor est, et idcirco ipsarum quodammodo perfectionum diuersos ordines diuersasque sermo diuinus instituit.

  53. 11.12.2.1

    quod ita esse euangelicarum quoque beatitudinum uarietas euidenter ostendit. licet enim beati dicantur quorum sunt regna caelorum, et beati qui possidebunt terram, et beati qui consolationem recipient, et beati qui saturitate potientur, tamen multum credimus interesse inter habitationem regni caelorum et possessionem illius quaecumque est terrae, et inter perceptionem consolationis et plenitudinem saturitatemque iustitiae, multumque distare inter illos qui misericordiam consequentur et illos qui gloriosissima uisione dei perfrui merebuntur.

  54. 11.12.3.1

    alia enim gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim a stella differt in gloria. ita et resurrectio mortuorum. cum igitur iuxta hunc modum scriptura diuina timentes deum laudet et dicat: beati omnes, qui timent dominum, et plenam per hoc illis beatitudinem repromittat, iterum tamen dicit: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate.

  55. 11.12.4.1

    et rursus, cum seruire deo gloriosum sit et dicatur: seruite domino in timore, et: magnum tibi est uocari seruum meum, et: beatus seruus ille, quem cum uenerit dominus suus inueniet sic facientem, tamen ad apostolos dicitur: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus: uos autem dico amicos, quia omnia quaecumque audiui a patre nota feci uobis, et iterum: nos amici mei estis, si feceritis ea quae praecipio uobis.

  56. 11.12.5.1

    nidetis ergo perfectionum gradus esse dinersos et de excelsis ad excelsiora nos a domino prouocari ita, ut is qui in timore dei beatus et perfectus extiterit, ambulans sicut scriptum est de uirtute in uirtutem et de perfectione ad aliam perfectionem, id est de timore ad spem mentis alacritate conscendens, ad beatiorem denuo statum, quod est caritas, inuitetur, et qui fuerit fidelis seruus ac prudens, ad amicitiae sodalitatem et adoptionem transeat filiorum.

  57. 11.12.6.1

    seeundum hunc ergo sensum nostra quoque est intellegenda sententia: non quo contemplationem perpetuae illius poenae uel beatissimae retributionis quae repromittitur sanctis nullius pronuntiemus esse momenti, sed quia, cum sint utiles et sectatores suos ad initia beatitudinis introducant, caritas rursum, in qua plenior fiducia perpetuumque iam gaudium est, adsumens eos de timore seruili et mercennaria spe ad dilectionem dei et adoptionem transferet filiorum et quodammodo perfectiores faciet de perfectis. multae enim ait saluator mansiones sunt apud patrem meum, et licet omnia astra esse uideantur in caelo, inter claritatem tamen solis et lunae atque ceterarumque stellarum multa distantia est.

  58. 11.12.7.1

    et idcirco beatus apostolus non solom timori ac spei, sed etiam cunctis , quae magna ac mirifica habentur, eam praeferens supra modum excellentiorem omnibus uiam caritatis ostendit. nam cum uellet expleto omni catalogo spiritalium charismatum uirtutum eius membra describere, ita praefatus est: et adhuc supra modum excellentiorem uobis uiam demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem. non habuero, nihil mihi prodest.

  59. 11.12.8.1

    uidetis eige nihil pretiosius, nihil perfectias nihilque sublimius et at ita dixerim nihil caritate perennius inueniri. siue enim prophetiae, euacuabuntur: sine linguae, cessabunt: siue scientia, destruetur. caritas autem numquam excidet, sine qua non solum illa praecellentissima charismatum genera, sed etiam martyrii ipsius gloria euacuatur.

  60. 11.13.1.1

    Quisquis igitur fuerit caritatis perfectione fundatus, est ut ad illum sublimiorem caritatis timorem gradu conscendat, quem non poenarum terror nec cupido praemiorum, sed amoris generat magnitudo, quo uel filius indulgentissimum patrem uel frater fratrem uel amicum amicus uel coniugem coniunx sollicito reueretur affectu, clam eius non uerbera neque , sed uel tenuem amoris formidat offensam atque in omnibus non solum actibus, uerum etiam uerbis adtonita semper pietate distenditur, ne erga quantulumcumque feruor dilectionis illius intepescat.

  61. 11.13.2.1

    cuius timoris magnifioentiam unus prophetarum eleganter expressit diuitiae, inquiens, salutis sapientia et scientia: timor domini ipse thesaurus eius. non potuit timoris istius dignitatem ae meritum magis euidenter exprimere, quam ut diuitias salutis nostrae, quae in uera sapientia dei scientiaque consistunt, diceret nisi a timore domini non seruari. ad hunc igitur metum non peccatores, sed sancti propheticis inuitantur eloquiis dicente : timete dominum omnes sancti eius: quia nihil deest timenti bus .

  62. 11.13.3.1

    qui enim hoc timore dominum metuit, perfectioni eius certum est nihil deesse. nam de illo timore poenali euidenter Iohannes apostolus dicit: qui timet non est perfectus in caritate, quia timor poenam habet. multa ergo distantia inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est, et illum inperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur quique poenam in sese continens de perfectorum cordibus superueniente plenitudine caritatis extruditur. timor enim non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timor.

  63. 11.13.4.1

    et re uera si principium sapientiae in timore consistit, quae erit eius nisi in Christi caritate perfectio, quae illum in sese perfectae dilectionis continens metum non iam principium, sed thesaurus sapientiae et scientiae nuncupatur? et idcirco duplex timoris est gradus. unus incipientium, id est eorum qui adhuc sub iugo et terrore seruili sunt, de quo dicitur: et seruus dominum suum timebit, et in euangelio: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus.

  64. 11.13.5.1

    et ideo seruus, inquit, non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. inbuit enim nos ut ab illo poenali metu ad caritatis plenissimam libertatem et amicorum filio-. dei fiduciam transeamus. denique beatus apostolus, qui seruilem illam timoris gradum olim caritatis dominicae uirtute transcenderat, inferiora despiciens maioribus se ditatum bonis a domino profitetur. non enim, inquit, dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis.

  65. 11.13.6.1

    eoe etiam, qui perfecta caelestis illins patris dilectione flagrabant quosque ex semis filios adoptio diuina iam fecerat, hoc adhortatur eloquio: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba pater. de hoc etiam metu, cum illam septiformem spiritum propheta describeret, quem in homine illo dominico secundum incarnationis dispensationem descendisse non dubium est, dixissetque: et requiescet super eum spiritus domini: spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiae, et pietatis, nouissime uelut quiddam intulit dicens: et replebit eum spiritus timoris domini.

  66. 11.13.7.1

    in quo primitus illud est diligentius intuendum, quod non dixerit \'et requiescet super eum spiritus timoris domini\', sicut de illis prioribus dixerat, sed replebit, inquit, eum spiritus timoris domini. tanta enim ubertatis eius est magnitudo, ut, quem semel sua uirtute possederit, non partem, sed totam eius occupet mentem. nec inmerito. illi etenim quae numquam excidet cohaerens caritati non solum replet, sed etiam perpetua et inseparabili eum quem ceperit possidet iugitate, nullis laetitiae temporalis uel uoluptatum oblectationibus inminutus: quod nonnumquam illi qui foras mittitur timori euenire consueuit.

  67. 11.13.8.1

    hie est igitur perfectionis timor, quo homo ille dominicus, qui non solum redimere humanum genus, sed etiam praebere uenerat perfectionis formam atque exempla uirtutum, repletus fuisse narratur. illum enim seruilem suppliciorum timorem uerus dei filius, qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, habere non potuit.-

  68. 11.14.1.1

    GERMANVS: Quia de perfectione caritatis sermo digestus est, uolumus etiam de castitatis fine aliqua liberius sciscitari. non enim ambigimus illud praecelsum fastigium. caritatis, per quam, sicut huc usque dissertum est, ad imaginem dei similitudinemque conscenditur, sine castitatis perfectione subsistere omnino non posse: sed utrum ita eius possit perpetuitas obtineri, ut numquam libidinis titillatio integritatem nostri cordis infestet, et ita ualeamus ab hac passione carnali in carne degentes peregrinari, ut numquam incentiuorum aestibus , nolumus edoceri.

  69. 11.15.1.1

    CHAEREMON: Summae quidem beatitudinis ac singularis est meriti ita istum per quem domino cohaeremus affectum uel discere iugiter uel docere, ut meditatio eius secundum psalmographi sententiam omnes uitae nostrae dies noctesque consumat et mentem nostram insatiabiliter esurientem iustitiam caelestis huius cibi perpetua ruminatione sustentet. sed consulendum est etiam iumento corporis nostri secundum benignissimam saluatoris nostri prouidentiam, ne deficiat in uia: spiritus enim promptus, caro autem infirma. quae etiam nunc uel exigui cibi perceptione curanda est, ut post refectionem eius etiam ad ea quae desideratis diligentius indaganda mentis quoque addatur intentio.

  70. 1.1-226

    Verba abbatis Chaeremonis de castitate.

  71. 2.1-227

    De peccati et membris eius.

  72. 3.1-228

    De mortificatione fornicationis et inmunditiae.

  73. 4.1-229

    Quod ad obtinendam castimoniae puritatem non sufficiat humani laboris intentio.

  74. 5.1-230

    De utilitate inpugnationis quae nobis de incentiuorum aestibus generatur.

  75. 6.1-231

    Quod patientia ardorem fornicationis extinguat.

  76. 7.1-232

    De differentiis et gradibus castitatis.\'

  77. 8.1-233

    Quod de natura castitatis et effectu eius inexperti tractare non possint

  78. 9.1-234

    Interrogatio, an corporis motum etiam dormientes -possimus euadere.

  79. 10.1-235

    Responsio, quod per somnum accidens carnis non officiat castitati.

  80. 11.1-236

    Quod multum -intersit inter continentiam et castitatem.,

  81. 12.1-237

    De mirabilibus quae peculiariter in suis sanctis dominus operatur.

  82. 13.1-238

    Quod soli qui experiuntur agnoscant dulcedinem castitatis.

  83. 14.1-239

    Interrogatio de continentiae qualitate et temporis modo, in quo castitas perfici possit.

  84. 15.1-240

    Responsio, intra quod tempus possibilitas castitatis possit agnosci.

  85. 16.1-241

    De fine ac remedio castitatis.

  86. 12.1.1.1

    Refectione transacta, quae doctrinae cibum desiderantibus nobis onerosa magis uisa est quam iucunda, cum ilico nos promissi sermonis debitum senex expectare sensisset, grata, inquit, est mihi non solum adtonita ad discendum uestrae mentis intentio, sed etiam disciplina propositae quaestionis. rationabilis enim re uera interrogationis a nobis ordo seruatus est. necesse est enim ut tam excelsae plenitudinem caritatis inmensa illa perfectae atque perpetuae castimoniae praemia consequantur parque sit gaudium in tanta parilitate palmarum.

  87. 12.1.2.1

    tanta enim sibi societate foederantur, utuna absque altera nequeat possideri. hoc igitur propositio uestra conplexa est, ut utrum ignis ille concupiscentiae, cuius haec caro uelut insitum sentit ardorem, ad plenum possit extingui, disputatione simili panderemus. de quo primum quid beatus apostolus senserit diligentius inquiramus. mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram. prius ergo quam cetera perscrutemur, quae ista sint membra quae mortificari praeceperit indagemus.

  88. 12.1.3.1

    neque enim beatus apostolus ad abacisionem manuum aut pedum aut genitalium inmiti nos praeceptione conpellit, sed corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui zelo perfectae desiderat sanctitatis. de quo corpore alibi ut destruatur, inquit, corpus peccati, et quae sit eius destructio consequenter exponit: ut iam, inquit, non seruiamus peccato. a quo etiam se liberari cum heiulatu postulat dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?

  89. 12.2.1.1

    Hoc itaque peccati corpus multis uitiorum membris probatur extructum, et ad eius adtinet portionem, quidquid uel facto uel dicto uel cogitatione peccatur. cuius membra rectissime super terram esse dicuntur. non enim possunt hi qui eorum utuntur ministerio ueridice profiteri: nostra autem conuersatio in caelis est. huius igitur corporis in hoc loco apostolus membra describens mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus.

  90. 12.2.2.1

    primo itaque loco fornicationem credidit inferendam, quae carnali conmixtione perficitur. secundum etiam membrum inmunditiam nuncupauit, quae nonnumquam absque ullo mulieris tactu uel dormientibus uel uigilantibus per incuriam incircumspectae mentis obrepit et ideo notatur ac prohibetur in lege, quae inmundos quosque non solum sacrarum carnium participatione priuauit, Genua etiam, ne contactu suo sancta polluerent, a castrorum iussit congregatione secerni dicens: anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino, et quidquid tetigerit inmundus, inmundum erit.

  91. 12.2.3.1

    in Deuteronomio quoque: fuerit inter uos homo, qui nocturno pollutus est somnio, egredietur extra castra, et non reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. deinde tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in recessibus animae coalescens accidere cuipiam etiam sine passione corporis potest. libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse dubium est.

  92. 12.2.4.1

    post haec de maioribus peccatis ad minora descendens quartum intulit membrum concupiscentiam malam, quae non solum ad praedictam inpudicitiae passionem, uerum etiam ad omnes noxias cupiditates generaliter referri , quae corruptae tantummodo uoluntatis est aegritudo. de qua dominus in euangelio: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est . multo enim maius est etiam tunc mentis lubricae desiderium continere, cum ei aspectus offertur occasio.

  93. 12.2.5.1

    quibus manifestissime conprobatur ad perfectionem puritatis castimoniam continentiae corporalis solam non posse sufficere, nisi etiam mentis addatur integritas. post quae omnia corporis illius membrum et auaritiam, inquit; procul dubio ostendens non solum ab adpetitu rerum alienarum animum continendum, uerum etiam propria magnanimiter contemnenda. hoc enim et in Actibus apostolorum fecisse legitur credentium multitudo, de qua dicitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia conmunia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat.

  94. 12.2.6.1

    et ne ad paucos pertinere uideretur ista perfectio, auaritiam simulacrorum seruitutem esse testatus est. nec inmerito. quisquis enim non conmunicat necessitatibus egenorum et pecuniae suae, quam infideli tenacitate conseruat, Christi praecepta postponit, idololatriae crimen incurrit, amorem scilicet materiae mundialis diuinae praeferens caritati.

  95. 12.3.1.1

    Si ergo multos ita pro Christo suas uidemus abiecisse substantias, ut non solum possessionem pecuniarum, uerum etiam desiderium de cordibus eorum in perpetuum probemus abscisum, consequens est ut eodem modo etiam fornicationis ardorem extingui posse credamus. neque enim rem inpossibilem apostolus cum possibili coniunxisset, sed utraque solens esse possibilia pari modo mortificanda decreuit.

  96. 12.3.2.1

    et in tantum beatus apostolus fornicationem siue inmunditiam de nostris membris extirpari posse confidit, ut non solum mortificari ea, sed ne nominari quidem in nobis debere pronuntiet fornicatio, inquiens, et omnis inmunditia autauaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent. quae etiam pari modo perniciosa esse et aequali nos a regno dei exclusione depellere edocet dicens:

  97. 12.3.3.1

    illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei, et iterum: nolite errare: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures nequeauari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. dubium proinde esse non debet fornicationis et inmunditiae de membris nostris aboleri posse contagium, quandoquidem non aliter ea quam auaritiam, stultiloquium, scurrilitatem, ebrietatem ac furta, quorum facilis amputatio est, mandauerit abscidenda.

  98. 12.4.1.1

    Certos tamen esse nos conuenit, quod, licet omnem continentiae districtionem, famem scilicet ac sitem, uigilias quoque et operis iugitatem atque incessabile subeamus studium lectionis, perpetuam tamen castimoniae puritatem horum laborum merito contingere nequeamus, nisi in his iugiter desudantes experientiae magisterio doceamur incorruptionem

  99. 12.4.2.1

    eius dininae gratiae largitate conoedL ob hoc sane solummodo se unusquisque infatigabiliter in his exercitiis perdurare debere cognoscat, ut per illorum adflictionem misericordiam domini consecutus de inpugnatione carnis ac dominatione praepotentium uitiorum diuino mereatur munere liberari, non quo adepturum se per illa confidat istam quam cupit inuiolatam corporis castitatem.

  100. 12.4.3.1

    tanto autem erga adquisitionem castimoniae desiderio atque amore , quanto quis pecuniarum auidissimus adpetitor, uel si qui summa honorum ambitione distenditur, uel qui intolerabili pulchrae mulieris amore raptatur, desiderium suum inpatientissimo ardore optat expleri. et ita fiet ut, dam pro integritatis perpetuitate insatiabili cupiditate succenditur, desiderabilis despiciatur cibus; horreat potus, somnus denique ipse naturae debitus respuatur uel certe ut deceptor fraudulentissimus puritatis et aemulus atque contrarius castitati adtonita atque suspecta mente capiatur, et ita unusquisque cotidie integritatis suae matutinus explorator effectus de conlata sibi purificatione congaudeat eamque se non suo studio nec uigilantia, sed protectione domini sentiat consecutum, ac tamdiu illius perseuerantiam suo corpori intellegat cohaesuram, quamdiu eam dominus sua fuerit miseratione largitus.

← Previous · Next → — showing 10011100 of 2,287

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.