Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
- 9.30.1.1
Ab his ergo lacrimis multum distant illae quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur. quas licet non penitus infructuosas esse credamus (bono enim proposito earum adtemptatur emissio, ab his praesertim qui necdum uel ad scientiam peruenire perfectam uel pristinorum seu praesentium uitiorum potuerunt ad purum labe mundari), ab his tamen qui in affectum iam transiere uirtutum nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrimarum nec exterioris hominis magno opere adfectandi sunt fletus, qui etiamsi fuerint utcumque producti, numquam pertingere illam lacrimarum poterunt ubertatem.
- 9.30.2.1
magis enim supplicantis animum suis conatibus detrahentes humiliabunt atque ad humana demergent et ab illa caelesti sublimitate deponent, in qua adtonita mens orantis indeclinabiliter debet esse defixa, eamque conpellent precum suarum intentione laxata erga steriles et coacticias lacrimarum guttulas aegrotare.
- 9.31.1.1
Et ut orationis uerae percipiatis adfectum, non meam nobis, sed beati Antoni sententiam proferam. quem ita nonnumquam in oratione nouimus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante cum solis ortus coepisset infundi, audierimus eum in feruore spiritus proclamantem: quid me inpedis, sol, qui ad hoc iam oreris, ut me ab huius ueri luminis abstrahas claritate? cuius etiam haec quoque est super orationis fine caelestis et plus quam humana sententia: non est, inquit, perfecta oratio, in qua se monachus uel hoc ipsum quod orat intellegit. et ut nos quoque secundum mensuram tenuitatis nostrae huic admirandae sententiae superadicere aliquid audeamus, orationis quae exauditur a domino, in quantum experti Munus, indicia proferemus.
- 9.32.1.1
Cum orantes nos nulla interpellauerit haesitatio et fiduciam petitionis nostrae quadam desperatione deiecerit, sed obtinuisse nos ipsa orationis effusione quod poscimus senserimus, non ambigamus preces nostras ad deum efficaciter penetrasse. tantum enim quis exaudiri atque obtinere merebitur, quantum uel inspici se a deo uel deum crediderit posse praestare. inretractabilis namque est domini nostri illa sententia : quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et ueniet uobis.
- 9.33.1.1
GERMANVS: Hanc exauditionis fiduciam nimirum de conscientiae puritate credimus emanare. ceterum nos, quorum cor adhuc peccatorum spina conpungit, quemadmodum eam habere possumus nullis patrocinantibus meritis, quibus exaudiendas orationes nostras fiducialiter praesumamus?
- 9.34.1.1
ISAAC: Diuersas exauditionum causas esse secundum animarum diuersum ac uarium statum euangelica siue prophetica testantur eloquia. habes enim in duorum consensione fructum exauditionis dominica uoce signatum secundum illud: si duo ex uobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. habes aliam in fidei plenitudine quae grano senapis conparatur. si enim habueritis. inquit, fidem sicut granum senapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit, et nihil inpossibile erit uobis.
- 9.34.2.1
habes in adsidnitate orationum, quam propter indefessam petitionum perseuerantiam inportunitatem sermo dominicus nominauit: amen enim dico uobis, quia si non propter amicitiam, uel propter inportunitatem eius surget et dabit ei quantum opus habuerit. habes in elemosynarum fructu: include, inquit, elemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te in tempore tribulationis. habes in emendatione uitae et operibus misericordiae secundum illud: dissolue conligationes inpietatis, solue fasciculos deprimentes.
- 9.34.3.1
et post pauca quibus infructuosi ieiunii sterilitas castigatur: tunc, inquit, inuocabis, et dominus exaudiet te clamabis, et dicet: ecce adsum. nonnumquam sane exaudiri etiam tribulationum nimietas facit secundum illud: ad dominum cum tribularer clamaui: et exaudiuit me, et iterum: ne adflixeritis aduenam, quia si clamauerit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. uidetis ergo quot modis obtineatur exauditionis gratia, ut nullus ad inpetranda ea quae salutaria sunt et aeterna conscientiae suae desperatione frangatur.
- 9.34.4.1
ut enim miseriaram nostrarum contemplatione concedam nos omnibus quas supra memorauimus penitus destitutos esse uirtutibus et nec illam nos habere laudabilem duorum consensionem nec illam fidem grano senapis conparatam nec illa opera pietatis quae propheta describit, num uel inportunitatem quae omni uolenti subpeditat habere non possumus, per quam etiam solam daturum se dominus quidquid oratus fuerit repromittit? et idcirco absque haesitationis infidelitate precibus insistendum est obtenturosque nos earum iugitate cuncta quae secundum deum poposcerimus minime dubitandum.
- 9.34.5.1
hortatur enim nos dominus uolens ea quae sunt aeterna caelestiaque praestare, ut eum inportunitate nostra quodammodo coartemus, qui inportunos non modo non despicit nec refutat, sed etiam inuitat et laudat, eisque praestiturum se quidquid perseueranter sperauerint benignissime pollicetur dicens: petite, et accipietis: quaerite, et inuenietis: pulsate, et aperietur uobis. omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit inuenit, et pulsanti aperietur, et iterum: omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. et nihil inpossibile erit uobis.
- 9.34.6.1
et idcirco si cunctae nos exauditionum quas praediximus causae omnino deficiunt, saltim animet inportunitatis instantia, quae absque ulla uel meriti uel laboris difficultate in cuiuscumque uolentis sita est potestate. pro certo autem non exaudiendum se supplicans quisque non dubitet, cum se dubitauerit exaudiri. quod autem infatigabiliter sit domino supplicandum, etiam illo beati Danihelis docemur exemplo, quod exauditus a prima die qua coepit orare post primum et uicensimum diem consequitur suae petitionis effectum.
- 9.34.7.1
onde nos quoque non debemus a coepta orationum nostrarum intentione cessare, si nos exaudiri tardius. senserimus, ne forte aut exauditionis gratia dispensatione domini utiliter differatur ant angelus diuinum ad nos beneficium a facie omnipotentis egressus resistente diabolo demoretur: quem certum est transmissum muneris desiderium ingerere non posse, si nos a propositae petitionis intentione cessasse reppererit. quod etiam supra dicto prophetae procul dubio accidere potuisset, nisi uirtute inconparabili in primum atque uicensimum diem orationum suarum perseuerantiam .
- 9.34.8.1
ab huius igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orata nostra nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super domini sponsione dicentis : omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. retractare namque nos conuenit illam beati euangelistae Iohannis sententiam, qua ambiguitas huius quaestionis euidenter absoluitur: haec est, inquit, fiducia quam habemus ad eum, quia. quidquid petierimus secundum uoluntatem eius, audit nos.
- 9.34.9.1
ergo super his tantum plenam nos et iussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis nec solaciis temporalibus, sed domini congruunt uoluntati. quod etiam in oratione dominica admiscere praecipimur dicentes fiat uoluntas tua, tua scilicet, non nostra. si enim et illud apostoli recordemur, quoniam quid oremus secundum quod oportet nescimus, intellegimus nos nonnumquam saluti nostrae contraria postulare et commodissime nobis ab eo qui utilitates nostras rectius quam nos ac ueracius intuetur ea quae poscimus denegari.
- 9.34.10.1
quod illi quoque magistro gentium accidisse non dubium est, cum oraret auferri a se angelum Satanae, qui utiliter ad colafizandum eum adpositus fuerat domini uoluntate, dicens: propter quod ter dominum rogaui ut discederet a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam uirtus in infirmitate perficitur. quem sensum dominus etiam noster orans ea persona hominis adsumpti, ut formam quoque orandi nobis quemadmodum cetera suo praeberet exemplo, ita cum oraret expressit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu, cum utique eius a patris uoluntate non discreparet uoluntas.
- 9.34.11.1
uenerat enim saluare quod perioerat, et dare animam suam redemptionem pro multis, de qua ipse dicit: nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. ex cuius persona super unitate uoluntatis suae quam cum patre iugiter possidebat per beatum quoque Dauid in psalmo tricensimo nono ita cantatur: ut facerem uoluntatem tuam: deus meus uolui. nam et si de patre legimus: sic enim dilexit deus mundum ut unigenitum filium suum daret, et de filio nihilominus inuenimus: qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris.
- 9.34.12.1
et quemadmodum de illo refertur: qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ita de isto narratur: oblatus est quia ipse uoluit. et ita patris ac filii uoluntas una per omnia designatur, ut etiam in ipso resurrectionis dominicae sacramento operatio non dissona fuisse doceatur. nam sicut resurrectionem corporis eius patrem operatum beatus apostolus praedicat dicens: et deum patrem qui suscitauit eum a mortuis, ita filius suscitaturum se templum sui corporis protestatur soluite, inquiens, templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud.
- 9.34.13.1
et idcirco his quae praediximus exemplis dominicis eruditi cunctas obsecrationes nostras simili nos quoque debemus oratione concludere et hanc uocem cunctis petitionibus nostris semper adiungere: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu. satis uero constat illum trinae curuationis numerum, qui solet in congregationibus fratrum ad concludendam celebrari, eum qui intento animo supplicat obseruare non posse.
- 9.35.1.1
Ante omnia sane illud euangelicum praeceptum diligentius obseruandum est, ut intrantes in cubiculum nostrum cluso ostio nostro oremus patrem nostrum. quod a nobis ita inplebitur. intra nostrum cubiculum supplicamus, cum ab omnium cogitationum siue sollicitudinum strepitu cor nostrum penitus amouentes secreto quodammodo ac familiariter preces nostras domino reseramus.
- 9.35.2.1
clauso oramus ostio, cum strictis labiis omnique silentio supplicamus non uocum, sed cordium scrutatori. in abscondito oramus, quando corde tantum et intenta mente petitiones nostras soli pandimus deo, ita ut ne ipsae quidem aduersae ualeant potestates genus nostrae petitionis agnoscere.
- 9.35.3.1
propter quod cum summo est orandum silentio, non solum ne fratres adstantes nostris susurris uel clamoribus auocemus et orantium sensibus obstrepamus, sed ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio. ita enim praeceptum illud inplebimus: ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
- 9.36.1.1
Ob quod frequenter quidem, sed breuiter est orandum, ne inmorantibus nobis inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. istud namque est sacrificium uerum, quia sacrificium deo spiritus contritus: haec salutaris oblatio, ista sunt pura libamina, istud sacrificium iustitiae, istud sacrificium laudis, hae sunt uerae ac pingues hostiae, ista sunt holocaustomata medullata, quae contritis et humiliatis cordibus offeruntur, quaeque hac qua diximus disciplina et intentione spiritus exhibentes efficaci poterimus uirtute cantare: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.
- 9.36.2.1
quod etiam nos oportuna commonet deuotione persoluere horae ipsius ac noctis aduentus: de quo quidem licet pro tenuitatis nostrae mensura multa prolata uideantur diuque sit protracta conlatio, pro sublimitate tamen ac difficultate materiae paucis admodum credimus disputatum.
- 9.36.3.1
His sancti Isaac sermonibus stupefacti potius quam repleti uespertina synaxi celebrata sopore paululum membra , primoque diluculo placito plenioris tractatus iterum reuersuri ad nostra discessimus tam de praeceptorum adquisitione quam de promissorum securitate gaudentes. excellentiam siquidem orationis nobis tantummodo praemonstratam, ordinem uero atque uirtutem, qua etiam perpetuitas eius uel adquirenda est uel tenenda, necdum nos integre percepisse illis disputationibus senseramus.
- 1.1-197
Prooemium.
- 2.1-198
De consuetudine quae super significatione Paschae intra Aegypti prouinciam retentatur.
- 3.1-199
De abbate Sarapione et Anthropomorphitarum haeresi quam simplicitatis errore contraxit.
- 4.1-200
De reditu nostro ad abbatem Isaac et inquisitione erroris quem senex praedictus incurrit.
- 5.1-201
Responsio de origine haereseos superius conprehensae.
- 6.1-202
Quibus ex causis unicuique nostrum aut humilis Christus Iesus aut glorificatus appareat.
- 7.1-203
In quo noster finis seu perfecta beatitudo consistat.
- 8.1-204
Interrogatio super eruditione perfectionis, per quam possimus ad perpetuam dei memoriam peruenire.
- 9.1-205
Responsio de efficacia intellectus qui per experientiam colligitur.
- 10.1-206
De institutione orationis perpetuae.
- 11.1-207
De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur.
- 12.1-208
Interrogatio, quemadmodum spiritales cogitationes inmobiliter teneantur,
- 13.1-209
De mobilitate cogitationum.
- 14.1-210
Responsio, quemadmodum stabilitas cordis seu cogitationum possit adquiri.
- 10.1.1.1
Inter haec anachoretarum instituta sublimia, quae utcumque donante deo licet inperito digesta sunt stilo, quiddam nos interserere atque contexere, quod uelut pulchro corpori naeuum quendam uideatur adponere, narrationis ipsius ordo conpellit: quamquam non dubitem etiam ex hoc ipso non minimam instructionem super omnipotentis dei quae in Genesi legitur imagine quibusque simplicioribus conferendam, praesertim cum tanti dogmatis causa uertatur, ut ignoratio eius sine ingenti blasphemia et catholicae fidei detrimento esse non possit.
- 10.2.1.1
Intra Aegypti regionem mos iste antiqua traditione seruatur, ut peracto Epiphaniorum die, quem prouinciae sacerdotes uel dominici baptismi uel secundum carnem natiuitatis esse definiunt et idcirco utriusque sacramenti sollemnitatem non bifarie ut in occiduis prouinciis, sed sub una diei huius festiuitate concelebrant, epistulae pontificis Alexandrini per Aegypti ecclesias dirigantur, quibus et initium Quadragensimae et dies Paschae non solum per ciuitates omnes, sed etiam per uniuersa monasteria designetur.
- 10.2.2.1
secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata conlatio Theophili praedictae urbis episcopi sollemnes epistulae conmearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit eamque copioso sermone destruxit. quod tanta est amaritudine ab uniuerso propemodum genere monachorum, qui per totam prouinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut e contrario memoratum pontificem uelut haeresi grauissima deprauatum pars maxima seniorum ab uniuerso fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet inpugnare scripturae sanctae sententiam uideretur, negans omnipotentem deum humanae figurae conpositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam scriptura manifestissime testaretur.
- 10.2.3.1
denique et ab his, qui erant in heremo Scitii quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeminebant, ita est haec epistula refutata, ut praeter abbatem Pafnutium nostrae congregationis presbyterum nullus eam ceterorum presbyterorum, qui in eadem heremo aliis tribus ecclesiis praesidebant, ne legi quidem aut recitari in suis conuentibus prorsus admitteret.
- 10.3.1.1
Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore fuit antiquissimae districtionis atque in actuali disciplina. per omnia consummatus nomine Sarapion, cuius inperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praeiudicabat cunctis ueram tenentibus fidem, quantum ipse uel uitae merito uel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat.
- 10.3.2.1
cumque hic sancti presbyteri Pafnutii multis adhortationibus ad tramitem rectae fidei non posset adduci, eo quod nouella ei haec persuasio nec ab anterioribus aliquando conperta uel tradita uideretur, accidit ut quidam diaconus summae scientiae uir nomine Photinus desiderio uidendi fratres, qui in eadem heremo conmanebant, de Cappadociae partibus adueniret quem beatus Pafnutius summa gratulatione suscipiens ad confirmationem fidei, quae fuerat praedicti pontificis litteris conprehensa, producens in medium coram cunctis fratribus sciscitatur, quemadmodum illud quod in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, catholicae totius Orientis interpretarentur ecclesiae.
- 10.3.3.1
cumque ille non secundum humilem litterae sonum, sed spiritaliter imaginem dei ac similitudinem tradi ab uniuersis ecclesiarum principibus explanaret idque copioso sermone ac plurimis scripturarum testimoniis adprobasset, nec posse in illam inmensam et inconprehensibilem atque inuisibilem maiestatem aliquid huiusmodi cadere quod humana conpositione ualeat ac similitudine circumscribi, quippe quae incorporea et inconposita simplexque natura sit quaeque sicut oculis deprehendi, ita mente non ualeat aestimari, tandem senex multis ac ualidissimis doctissimi uiri adsertionibus motus ad fidem catholicae traditionis adtractus est.
- 10.3.4.1
cumque soper hoc eius adsensu infinita uel abbatem Pafnutium uel nos omnes laetitia repleuisset, quod scilicet uirum tantae antiquitatis tantisque uirtutibus consummatum, inperitia sola et simplicitate rusticitatis errantem, nequaquam usque ad finem deuiare dominus a tramite rectae fidei permisisset, et pro gratiarum actione surgentes preces domino pariter funderemus, ita est in oratione senex mente confusus, eo quod illam anthropomorphon imaginem deitatis, quam proponere sibi in oratione consueuerat, aboleri de suo corde sentiret, ut in amarissimos fletus crebrosque singultus repente prorumpens in terramque prostratus cum heiulatu ualidissimo proclamaret: heu me miserum!
- 10.3.5.1
tulerunt a me deum meum, et quem nunc teneam non habeo uel quem adorem aut interpellem iam nescio. super qua re ualde permoti nec non etiam praeteritae conlationis uirtute adhuc in nostris cordibus insidente ad abbatem Isaac rediuimus, quem comminus intuentes his sermonibus adorsi sumus.
- 10.4.1.1
Licet nos etiam citra eius rei quae nuper oborta est nouitatem praeteritae conlationis, quae super orationis statu digesta , desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus inuitaret, adiecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Sarapionis tam grauis error, nequissimorum at arbitramur daemonum calliditate conceptus. non enim parua desperatione deicimur considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac heremo tam laudabiliter exegit, ignorantiae huius uitio non solum penitus perdidisse, sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen.
- 10.4.2.1
nnde ergo uel cur ei hic tam grauis error inrepserit, primum desideramus agnoscere. deinde quaesumus edoceri quemadmodum ad illam orationis qualitatem, de qua pridem non solum copiose, sed etiam magnifice disputasti, peruenire possimus. in hoc enim profecit in nobis admirabilis illa conlatio, ut stuporem tantummodo mentis incuteret, non quemadmodum eam perficere uel adprehendere ualeremus ostenderet.
- 10.5.1.1
ISAAC: Non est mirandum hominem simplicissimum et de substantia ac natura diuinitatis numquam penitus eruditum rusticitatis uitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri uel decipi potuisse et ut uerius dicam in errore pristino perdurare, qui non recenti sicut putatis daemonum inlusione, sed ignorantia pristinae gentilitatis infertur, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemonas hominum figura conpositos excolebant, nunc quoque illam inconprehensibilem atque ineffabilem ueri numinis maiestatem circumscriptione alicuius imaginis existimant adorandam, nihil se tenere uel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quandam, quam in supplicatione positi iugiter interpellent eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper adfixam.
- 10.5.2.1
super quorum hoe errore conpetenter dirigitur illa sententia: et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis hominis corruptibilis. Hieremias quoque populus, inquit, meus mutauit gloriam suam in idolo. qui error licet origine hac qua diximus quorundam sensibus sit inolitus, nihilominus 2 quur 0 5 possomus 0 6 profecit D: proficit VOPX 8 ostendere 0 9 Ysaac V admirandum 0 12 detenere D* decepi V* 13 rece∗∗tis D sicut] sunt D\' 14 ignorantiae DPX. 16 conpositns V 17 adque VO nominu DP laminis 0 circnmacribtione YO 19 habere uel tenere D 22 degeritur V 23 incurrupt. V 24 dei.... 25 corruptibilis om. V 25 hierimias V inquid VDPX 26 idolam D2 v origene V1 tamen in illorum quoque animis, qui numquam. gentilicia* superstitione polluti sunt, sub colore testimonii huius qui dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, inperitia seu rusticitate faciente contractus est, ita ut etiam haeresis quae dicitur Anthropomorphitarum sub occasione detestandae huius interpretationis emerserit, quae inmensam illam ac simplicem diuinitatis substantiam liniamentis nostris et humana figuratione conpositam pertinaci peruersitate contendit.
- 10.5.3.1
quam tamen si quia fuerit catholicis dogmatibus institutus ut gentilem blasphemiam detestabitur et ita ad illam orationis purissimam perueniet qualitatem, quae non solum nullam diuinitatis effigiem liniamenta corporea, quod dictu quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed ne ullam quidem in ae memoriam dicti cuiusquam uel facti speciem seu formam cuiuslibet characteris admittet.
- 10.6.1.1
Secundum mensuram namque puritatis suae, superiore conlatione praefatus sum, unaquaeque mens in oratione sua uel erigitur uel formatur, tantum scilicet a terrenarum 80 materialium rerum contemplatione discedens, quantum eam status suae prouexerit feceritque Iesum uel àumilem adhuc et carneum, uel glorificatum et in maiestatis gloria uenientem internis obtutibus animae peruideri.
- 10.6.2.1
non enim poterunt intneri Iesum nenientem in regno suo, qui adhuc sub illa quodammodo Iudaica infirmitate detenti non queunt dicere cam apostolo: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus, sed illi soli purissimis oculis diuinitatem ipsius speculantur, qui de humilibus ac terrenis operibus et cogitationibus ascendentes cum illo secedunt in excelso solitudinis monte, qui liber ab omnium terrenarum cogitationum ac perturbationum tumultu et a cunctorum uitiorum permixtione secretus, fide purissima ac uirtutum eminentia sublimatus, gloriam uultus eius et claritatis reuelat imaginem his qui merentur eum mundis animae obtutibus intueri.
- 10.6.3.1
ceterum uidetur Iesus etiam ab his qui in ciuitatibus et castellis ac uiculis conmorantur, id est qui in actuali conuersatione sunt atque operibus constituti, sed non in illa claritate qua illis apparuit, qui cum ipso possunt in praedicto uirtutum monte conscendere, id est Petro, Iacobo et Iohanni. ita enim in solitudine et Moysi apparuit Heliae locutus est.
- 10.6.4.1
quod uoiens noster dominus confirmare ac perfectae nobis relinquere puritatis exempla, et quidem cum ipse fons inuiolabilis sanctitatis ad obtinendam eam secessionis adiutorio ac solitudinis beneficio extrinsecus non egeret (non enim poterat ullis turbarum sordibus puritatis plenitudo maculari nec contaminari humano consortio qui uniuersa polluta emundat atque sanctificat), secessit tamen in monte solus orare, per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo, ut si interpellare nos quoque uoluerimus deum puro et integro cordis affectu, ab omni inquietudine et confusione turbarum similiter secedamus, ut in hoc corpore conmorantes ad similitudinem quandam illius beatitudinis, quae in futuro repromittitur sanctis, uel ex parte aliqua nos aptare possimus, sitque nobis omnia in omnibus deus.
- 10.7.1.1
Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri saluatoris oratio, qua pro suis discipulis orauit ad patrem dicens: ut dilectio qua dilexisti me in eis sit et ipsi in nobis, et iterum: ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, quando illa dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit, in nostri quoque transierit cordis affectum hac dominica oratione conpleta, quam credimus nullo modo posse cassari.
- 10.7.2.1
quod ita fiat, oum omnis amor, omne desiderium, omne studium. omnis conatus, omnis cogitatio nostra, omne quod uiuimus, quod loquimur, quod spiramus. deus erit, illaque unitas quae nunc est patris cum filio et filii cum patre in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa, id est ut quemadmodum nos ille sincera et pura atque indissolubili diligit caritate, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione iungamur, ita scilicet eidem copulati, ut quid quid spiramus, quidquid intellegimus, quidquid loquimur, deus sit, in illum, inquam, peruenientes quem praediximus finem, quem idem dominus orans in nobis optat inpleri: ut omnes sint unum sicut nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint et ipsi consummati in unum, et iterum: pater, quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.
- 10.7.3.1
haec igitur destinatio solitarii, haec esse debet omnis intentio, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corpore possidere mereatur et quodammodo arram caelestis illius conuersationis et gloriae incipiat in hoc uasculo praegustare. hic, inquam, finis totius perfectionis est, at eo usque extenuata mens ab omni situ carnali ad spiritalia cotidie sublimetur, donec omnis eius conuersatio, omnis uolutatio cordis una et iugis efficiatur oratio.
- 10.8.1.1
GERMANVS: Maior nobis ad praeteritae conlationis illius admirationem, ob quam huc , magnitudo stuporis adcrescit. quantum enim incitamento doctrinae huius ad desiderium perfectae beatitudinis inflammamur, tantum maiore desperatione concidimus, ignorantes quemadmodum . disciplinam tantae sublimitatis expetere uel obtinere possimus. quapropter quae in cella positi diutina meditatione uoluere coeperamus, quia necesse est loquaci forsitan prosecutione proferri, quaesumus ut explicari ea a nobis patienter admittas, quam quam sciamus beatitudinem tuam nullis solere offendi ineptiis infirmorum, quae uel ob hoc sunt in medium proferendae, ut quae in eis absurda sunt corrigantur.
- 10.8.2.1
quantum itaque opinio nostra sese habet, cuiuslibet artis seu disciplinae perfectio necesse est ut a quibusdam mollibus incipiens rudimentis facilioribus primum ac tenerrimis initiis inbuatur, ut quodam rationabili lacte nutrita paulatim educataque succrescat atque ita ab imis ad summa sensim gradatimque conscendat: quibus cum fuerit planiora principia et quodammodo ianuas adreptae professionis ingressa, ad penetralia quoque perfectionis et excelsa fastigia consequenter et absque labore perueniat.
- 10.8.3.1
nam quemadmodum pronuntiare puerorum quispiam simplices poterit copulas syllabarum, nisi prius elementorum characteres diligenter agnouerit? uel quomodo citatam legendi peritiam consequetur, qui breues et perangustas descriptiones nominum necdum est idoneus coniugare? qua autem ratione is qui peritia grammaticae disciplinae minus instructus est uel rhetoricam facundiam uel philosophicam scientiam consequetur? quapropter huic quoque disciplinae, per quam instruimur deo iugiter inhaerere, non dubito quaedam institutionis inesse fundamina, quibus primum firmissime conlocatis post haec superposita extollantur perfectionis excelsa fastigia.
- 10.8.4.1
cuius haec esse principia tenniter suspicamur, ut primum nouerimus qua meditatione teneatur uel cogitetur deus, deinde hanc eandem quaecumque est materiam quemadmodum ualeamus inmobiliter custodire, quod etiam non ambigimus culmen totius perfectionis exsistere. et idcirco quandam memoriae huius materiam, qua deus mente concipiatur uel perpetuo teneatur, nobis cupimus demonstrari, ut eam prae oculis retentantes, cum elapsos nos ab eadem senserimus, habeamus in promptu quo resipiscentes ilico reuertamur ac resumere illam sine ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate possimus.
- 10.8.5.1
euenit namque, ut cum de theoriis spiritalibus euagati ad nosmet ipsos uelut de letali sopore conuertimur et tamquam expergefacti materiam quaerimus, qua illam quae obruta est spiritalem memoriam possimus, retardati ipsius inquisitionis mora, priusquam repperiamus eam, a nostro conatu iterum deuoluamur, et antequam spiritalis quidam pariatur intuitus, concepta cordis euanescat intentio. quam confusionem idcirco nobis accidere satis certum est, quia speciale aliquid prae oculis propositum uelut formulam quandam stabiliter non tenemus, ad quam possit uagus animus post multos anfractus ac discursus uarios reuocari et post longa naufragia uelut portum quietis intrare.
- 10.8.6.1
itaque nt nt hac lgnoratione ac difficultate mens iugiter praepedita errabunda semper et uelut ebria per diuersa iactetur et ne illud quidem quod casu potius quam industria sibimet occurrerit spiritale diu ac firmiter teneat, dum aliud ex alio semper recipiens sicut introitus eorum atque principia, ita etiam finem discessumque non sentiat
- 10.9.1.1
ISAAC: Inquisitio uestra tam minuta atque subtilis proximae puritatis praesignat indicium. nec enim de his saltim interrogare, non dicam introspicere atque discernere quispiam praeualebit, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac sollicitudo peruigil ad istarum profunditatem prouexerit quaestionum castigataeque uitae iugis intentio per experientiam fecerit actualem adtemptare puritatis huius limina ianuasque pulsare.
- 10.9.2.1
et idcirco quoniam uideo uos non dicam pro foribus orationis illius uerae de qua disserimus adstitisse, sed ipsis quodammodo experientiae manibus penetralia eius et interiora palpare et quaedam membra iam iamque contingere, nec me laboraturum credo, ut iam intra aulam quodammodo ipsius oberrantes in adyta quoque, in quantum dominus direxerit, introducam, nec uos ad introspicienda haec quae demonstranda sunt ullo .
- 10.9.3.1
tatis obstaculo retardandos. proximus enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat prudenter agnoscit, nec a scientia longe est, qui coepit intellegere quid ignoret. et idcirco non uereor notam proditionis uel leuitatis incurrere, si ea, quae in superiore tractatu de perfectione orationis disserens disputationi subtraxeram, propalaro, quorum uirtutem uobis in hoc exercitio ac studio conlocatis etiam sine ministerio nostri sermonis per dei gratiam arbitror fuisse reserandam.
- 10.10.1.1
Quapropter secundum illam institutionem, quam paruulorum eruditioni prudentissime conparastis (qui alias elementorum traditionem primam percipere non possunt nec eorum uel agnoscere lineas uel intrepida manu queunt describere characteres, quam protypiis quibusdam et formulis cerae diligenter inpressis effigies eorum exprimere contemplatione iugi et cotidiana imitatione consuescant), huius quoque spiritalis theoriae tradenda nobis est formula, ad quam semper tenacissime uestrum intuitum defigentes uel eandem salubriter uoluere indisrupta iugitate discatis uel sublimiores intuitus scandere illius usu ae meditatione possitis.
- 10.10.2.1
haec igitur nobis huius quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponetur, quam unusquisque monachus ad iugem dei memoriam tendens incessabili cordis uolutatione meditari expulsa omnium cogitationum uarietate consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. quae sicut nobis a paucis qui antiquissimorum patrum residui erant tradita , ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac uere sitientibus intimatur. erit itaque ad perpetuam dei memoriam possidendam haec inseparabiliter proposita nobis formula pietatis: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mi festina.
- 10.10.3.1
hic namque nersicnlus non inmerito de toto scripturarum excerptus est instrumento. recipit enim omnes adfectus quicumque inferri humanae possunt naturae et ad omnem statum atque uniuersos incursus proprie satis et conpetenter aptatur. habet siquidem aduersus uniuersa discrimina inuocationem dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui uigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam, con- : fidentiam praesentis semper adstantisque praesidii.
- 10.10.4.1
qui enim iugiter suum inuocat protectorem, certus eat eum semper esse praesentem. habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semet ipsum die noctuque uallatum confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. hic uersiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est et inpenetrabilis lurica ac munitissimus clypeus. iste in acedia et anxietate animi seu tristitia uel cogitationibus quibuscumque depressos salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem inuocat inspicere iugiter nostra certamina atque a suis supplicibus non abesse.
- 10.10.5.1
iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere nec inflari de prospero statu, quem sine protectore deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam uelociter ut sibi auxilietur inplorat. iste, inquam, uersiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis inuenitur. nam qui se semper atque in omnibus desiderat adiuuari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in ac laetis pari modo deo egeat adiutore, ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat inmorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere.
- 10.10.6.1
gastrimargiae passione , quos heremus ignorat inquiro et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum atque ad illorum desideria sentio me inuitissimum trahi: dicendum proinde mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum . anticipare horam statutae refectionis seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo: cum gemitu mihi est proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.7.1
ieiuniis me ob inpugnationem oarms districtionbus indigentem stomachi prohibet lassitudo seu uentris ariditas constrictioque deterret: ut effectus meo desiderio tribuatur uel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris ieiunii conquiescant, orandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. accedens ad refectionem hora legitima suggerente perceptionem panis exhorreo atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor: cum heiulatu proclamandum est mihi : deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.8.1
uolentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni interpellans capitis prohibet dolor horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus adlidit ac deputatum quietis tempus uel transgredi uel praeuenire conpellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me grauissima somni cogit inpressio: similiter proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. sublato ab oculis meis sopore multis me noctibus diabolicis insomniis uideo fatigatum omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis exclusam : cum orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.9.1
adhuc me in conluotatione positum uitioram titillatio carnis repente conpungit et ad consensum pertrahere dormientem blanda oblectatione conatur: ne ignis alienus exaestuans urat olentes flosculos castitatis, clamandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. extincta sentio libidinis incentiua et genitalem membris meis intepuisse feruorem: ut parta haec uirtus, immo gratia dei in me diutius uel perpetuo perseueret, intente dicendum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.10.1
irae, filargyriae, tristitiae stimulis. inquietor cogorque propositam atque amicam mihi interrumpere lenitatem : ne in amaritudinem fellis perturbatione furoris abducar, cum summo mihi gemitu proclamandum est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. acediae, , superbiae elatione pertemptor ac de aliorum neglegentia uel tepore quiddam sibi mens subtili cogitatione blanditur: ne in me praeualeat haec inimici perniciosa , cum omni contritione cordis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.11.1
humilitatis et simpucitatis gratiam superbiae tumore deposito iugi conpunctione spiritus adquisiui: ne rursum ueniat mihi pessuperbiae et manus peccatoris moueat me grauiusque de uictoriae meae elatione confodiar, totis mihi proclamandum est uiribus: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. euagationibus animae innumeris ac diuersis et instabilitate cordis exaestuo nec cogitationum disparsiones ualeo , ipsamque orationem meam fundere absque interpellatione atque phantasmate inanium figurarum sermonumque et actuum retractatione non possum, tantaque me sentio sterilitatis huius ariditate constrictum, ut nullas omnino spiritalium sensuum generationes parturire me sentiam: ut de hoc animi squalore merear liberari, unde me gemitibus multis atque suspiriis expedire non possum, necessarie proclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.12.1
directionein rursns animae, stabilitatem cogitationum, alacritatem cordis cum ineffabili gaudio et mentis excessu uisitatione sancti spiritus me sentio consecutum, exuberantia quoque spiritalium sensuum redundare reuelationem sacratissimorum intellectuum et antea mihi penitus occultorum repentina domini inlustratione percepi: ut in his merear diutius inmorari, sollicite mihi est frequenterque clamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.13.1
nocturnis daemonum terroribus circumuallatus exagitor et inmundorum spirituum phantasmatibus inquietor, spes ipsa mihi salutis ac uitae trepidationis horrore subtrahitur: ad salutarem uersiculi huius portum confugiens totis uiribus exclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. rursus cum fuero consolatione domini reparatus et ipsius animatus? aduentu uelut innumeris angelorum milibus me sensero circumsaeptum, ita ut eorum, quos morte grauius antea tremescebam et quorum tactum, immo uiciniam horrore mentis et corporis sentiebam, repente congressus expetere audeam ac prouocare conflictus: ut in me constantiae per dei gratiam diutius , totis milii uiribus proclamandum: deus io adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.
- 10.10.14.1
hnios igitur uersiculi oratio in aduersis ut eruamur, in prosperis at nec extollamur incessabili fundenda est. huius, inquam, uersiculi meditatio in tuo pectore uoluatur. hunc in opere quolibet seu ministerio uel itinere constitutus decantare non desinas. hunc et dormiens et reficiens et in ultimis naturae necessitatibus meditare. haec uolutatio cordis uelut formula tibi salutaris effecta non solum inlaesum ab omni daemonum incursione custodiet, sed etiam cunctis te uitiis terrenae contagionis ad illas inuisibiles theorias caelestesque perducet atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum prouehet orationis ardorem.
- 10.10.15.1
hunc uersiculum meditanti tibi somnus inrepat, incessabili eius exercitatione formatus etiam per soporem eum decantare consuescas. hic tibi expergefacto primus occurrat, iste euigilantis cogitationes anticipet , iste te de tuo surgentem cubili genuum tradat atque deinceps ad omne opus actusque deducat, hic te omni tempore prosequatur. meditaberis secundum praecepta legislatoris sedens in domo et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. hane scribes in limine et ianuis Oris tui, in parietibus domus tuae ac penetralibus tui pectoris , ita at haec ad orationem procumbenti sit tibi adclinis et exinde consurgenti atque ad omnes usus uitae necessarios incedenti fiat erecta et iugis oratio.
- 10.11.1.1
Istam, istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu eius incessabili et iugi meditatione firmata cunctarum cogitationum diuitias amplasque substantias abiciat ac refutet, atque ita uersiculi huius paupertate constricta ad illam euangelicam beatitudinem, quae inter ceteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perueniat. beati enim inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. et ita quis per istiusmodi paupertatem egregius pauper exsistens illud propheticum inplebit eloquium: pauper et inops laudabit nomen domini.
- 10.11.2.1
et re nera quae maior aut sanctior potest esse paupertas quam illius, qui nihil se praesidii, nihil uirium habere cognoscens de aliena largitate cotidianum auxilium, et uitam suam atque substantiam singulis quibusque momentis diuina ope intellegens sustentari uerum se mendicum domini non inmerito profitetur, suppliciter ad eum cotidie clamans: ego autem mendicus et pauper sum: deus adiuuat me. ac sic ad quoque multiformem scientiam dei ipso inluminante conscendens incipiat deinceps sublimioribus ac sacratioribus mysteriis saginari secundum illud quod dicitur per prophetam: montes excelsi ceruis: petra refugium erinaceis.
- 10.11.3.1
quod satis proprie huio quem diximus sensqi coaptatur, eo quod quisquis in simplicitate atque innocentia perseuerans nulli est noxius uel molestus, sed sua tantum simplicitate contentus solummodo se ab insidiantium praeda desiderat , uelut spiritalis effectus iugi euangelicae illius petrae uelamine protegatur, id est memoria dominicae passionis praedictique uersiculi incessabili meditatione munitus infestantis inimici declinet insidias. de his spiritalibus erinaceis et in Prouerbiis ita dicitur: et erinacei gens inualida, qui fecerunt in petris domos suas.
- 10.11.4.1
et re uera quid inualidius Christiano, quid infirmius monacho, cui non solum nulla iniuriarum uindicta subpeditat, sed ne lenis quidem tacitaque commotio saltim intrinsecus pullulare conceditur ? quisquis autem ex hoc proficiens statu non solum innocentiae simplicitatem possidet, sed etiam discretionis uirtute munitus uirulentorum serpentium exterminator effectus est habens contritum Satanan sub pedibus suis, et ad figuram - . bilis cerui mentis alacritate peruenit, pascetur in propheticis atque apostolicis montibus, id est excelsissimis eorum ac sublimissimis sacramentis. quorum iugi pascuo uegetatus omnes quoque psalmorum adfectus in se recipiens ita incipiet decantare, ut eos non tamquam a propheta conpositos, sed uelut a se editos quasi orationem propriam profunda cordis conpunctione depromat uel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos, eorumque sententias non tunc tantummodo per prophetam aut in propheta fuisse conpletas, sed in se cotidie geri inplerique cognoscat.
- 10.11.5.1
tunc enim scriptnrae diuinae nobis clarius perpatescunt et quodammodo earum uenae , quando experientia nostra earum non tantum percipit, sed etiam praeuenit notionem, sensusque uerborum non per expositionem nobis, sed per documenta reserantur. eundem namque recipientes cordis affectum, quo quisque decantatus uel conscriptus est psalmus, uelut auctores eius facti praecedemus magis intellectum ipsius quam sequemur, id est ut prius dictorum uirtutem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit uel cotidianis geratur incursibus superueniente eorum meditatione quodammodo recordemur, et quid nobis uel neglegentia nostra pepererit uel diligentia conquisierit uel prouidentia diuina contulerit uel instigatio fraudauerit inimici uel subtraxerit lubrica ac subtilis obliuio uel intulerit humana fragilitas seu inprouida fefellerit ignoratio, decantantes .
- 10.11.6.1
omnes namque hoe adfectus in Psalmis inuenimus expressos, ut ea quae incurrerint uelut in speculo purissimo peruidentes efficacius agnoscamus et ita magistris adfectibus eruditi non ut audita, sed tamquam perspecta palpemus, nec tamquam memoriae conmendata, sed uelut ipsi rerum naturae insita de interno cordis parturiamus adfectu, ut eorum sensus non textu lectionis, sed experientia praecedente penetremus. atque ita ad illam orationis incorruptionem mens nostra perueniet, ad quam in superiore tractatu, quantum dominus donare dignatus est, ordo conlationis ascendit: quae non solum nullius imaginis occupatur intuitu, sed etiam nulla uocis, nulla uerborum distinguitur, ignita uero mentis intentione per ineffabilem cordis excessum inexplebili spiritus alacritate profertur, quamque mens extra omnes sensus ac uisibiles effecta materies gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis profundit ad deum.
- 10.12.1.1
GERMANVS : Non solum nobis traditionem spiritalis huius quam disciplinae, sed ipsam plane perfectionem satis aperte atque dilucide putamus expressam. quid enim potest esse perfectius quidue sublimius quam dei memoriam tam conpendiosa meditatione conplecti atque unius uersiculi uolutatione a cunctis uisibilium terminis emigrare et quodammodo affectus orationum cunctarum breui sermone concludere ? et idcirco unum quod superest adhuc nobis precamur exponi, quemadmodum hunc eundem uersiculum quem nobis uice formulae tradidisti stabiliter retinere possimus, ut sicut per dei gratiam sumus a saecularium cogitationum ineptiis liberati, ita spiritales quasque inmobiliter .
- 10.13.1.1
Cum enim capitulum cuiuslibet psalmi mens nostra conceperit, insensibiliter eo subtracto ad alterius scripturae textum nesciens stupensque deuoluitur. cumque illud in semet ipsa coeperit uolutare, necdum illo ad integrum uentilato oborta alterius testimonii memoria meditationem materiae prioris excludit. de hac quoque ad alteram subintrante alia meditatione transfertur, et ita animus semper de psalmo rotatus ad psalmum, de euangelii ad apostoli transiliens lectionem, de hac quoque ad prophetica deuolutus eloquia et exinde ad quasdam spiritales delatus historias per omne scripturarum corpus instabilis uagusque iactatur, nihil pro arbitrio suo praeualens uel abicere uel tenere nec pleno quicquam et examinatione finire, palpator tantummodo spiritalium sensuum ac degustator, non generator nec possessor effectus.
- 10.13.2.1
atque ita mens mobilis semper ac uaga in tempore quoque synaxeos uelut ebria per diuersa distrahitur, nullum officium conpetenter exsoluens. uerbi gratia cum orat, psalmum ant aliquam recolit lectionem. cum decantat, aliud quid meditatur quam textus ipsius continet psalmi. cum lectionem recitat, faciendum aliquid uoluit reminiscitur. atque in hunc modum. nihil disciplinate nec oportune recipiens uel. dimittens uelut fortuitis agi uidetur incursibus, retinendi ea quibus delectatur uel inmorandi eis non habens potestatem.
- 10.13.3.1
necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmedum haec spiritalia conpetenter explere possimus officia uel certe hunc eundem uersiculum, quem nobis uice formulae tradidisti, inmobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac fines non in sua uolubilitate fluctuent, sed in nostra dicione consistant.
- 10.14.1.1
ISAAC: pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia nobis haec eadem poscitis iterari, de confirmatione cordis breuiter intimabo. tria sunt quae uagam mentem stabilem faciunt, uigiliae, meditatio et oratio, quarum adsiduitas et iugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem.
- 10.14.2.1
quae tamen alias nullo modo poterit adprehendi, nisi per operis non filargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati infatigabilem iugitatem omnes omnino sollicitudines et curae uitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud apostolicum mandatum: sine intermissione orate possimus inplere. namque orat, quisquis illo tantum tempore quo genua flectuntur orare consueuit. numquam uero orat, quisquis etiam flexis genibus euagatione cordis qualicumque distrahitur. et idciroo quales orantes uolumus inueniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari illisque eam cogitationibus orantem uel ad caelestia sublimari uel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit inmorata.
- 10.14.3.1
Huc usque abbas Isaac adtonitis nobis secundam conlationem de orationis qualitate digessit. cuius doctrinam super illius praedicti uersiculi meditatione, quam uelut informationis loco ab incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum \'et excolere tenacissime cupientes, utpote quam ae facilem credebamus, difficiliorem satis ad obseruandum experti sumus quam illud studium nostrum, quo solebamus antea per omne scripturarum corpus absque ullius perseuerantiae uinculo uaria passim meditatione discurrere. constat igitur neminem prorsus ob inperitiam litterarum a perfectione cordis excludi nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae coupendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad deum uersiculi huius meditatione seruauerint.
- 1
Z = Sessorianus LV saec. VII—VIII.
- 2
Π = , post Sangermanensis, nunc Petropolitanus O. I. 4 saec. VII—VIII.
- 3
T = Sangallensis 576 saec. VIIII.
- 4
O = Parisinus 2170 saec. VIIII.
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 2,287
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.