Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
- 1.21.1.1
In quo etiam -abbatem Iohannem, qui Lyci commoratur, nouimus nuper inlusum. nam cum exhausto corpore atque defecto perceptionem cibi biduano ieiunio distulisset, accedenti ei ad refectionem die postero ueniens diabolus in figura Aethiopis atque ad eius genua prouolutus, indulge, inquit, mihi, quia ego tibi hunc laborem indixi. itaque ille uir tantus et in discretionis ratione perfectus sub colore continentiae exercitae intellexit se ob hoc calliditate diaboli circumuentum talique distentum ieiunio, ut lassitudinem non necessariam, immo etiam spiritui nocituram fatigato corpori superponeret, paracharaximo scilicet inlusus nomismate, dum in illo ueri regis imaginem ueneratus parum discutit an esset legitime figuratum.
- 1.21.2.1
ultima uero obseruatio huius probabilis trapezitae, quam de inquisitione ponderis esse praediximus, taliter inplebitur, si quidquid gerendum cogitatio nostra suggesserit omni scrupulo retractantes atque in nostri pectoris trutina conlocantes aequilibratione iustissima perpendamus, an plenum sit \'honestate communi, an timore dei sit graue, an integrum sensu, an humana ostentatione aut aliqua nouitatis praesumptione sit lene, an meriti eius pondus inanis cenodoxiae non inminuerit uel adroserit gloria. et sic ea protinus ad examen publicum trutinantes, id est ad prophetarum et apostolorum actus ac testimonia conferentes uel tamquam integra atque perfecta et illis conpensantia teneamus, uel tamquam inperfecta atque damnosa nec illorum ponderi consonantia omni cautione ac diligentia refutemus.
- 1.22.1.1
Erit ergo hoc quadripertito quo diximus modo necessaria nobis ista discretio, id est ut primum materia nos auri ueri fucatiue non lateat, secundo ut has easdem cogitationes quae mentiuntur opera pietatis tamquam adulterina nomismata et paracharaxima reprobemus, utpote quae falsam imaginem regis non legitime signata contineant, uel illa, quae in auro pretiosissimo scripturarum uitioso et haeretico sensu non ueri regis, sed tyranni praeferunt uultum, similiter discernentes refutare possimus, siue illa, quorum pondus ac pretium aerugo uanitatis adrodens exagio seniorum non sinit adaequari, ut nomismata lenia atque damnosa minusque pensantia recusemus, ne in illud incidentes, quod obseruare tota uirtute praecepto domini commonemur, cunctis laborum nostrorum meritis stipendiisque fraudemur: nolite thesaurizare nobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.
- 1.22.2.1
quidquid enim contemplatione humanae gloriae fecerimus, in terra nos thesaurizare secundum domini sententiam nouerimus, et consequenter illud tamquam humi reconditum in terramque defossum uel diuersis daemoniis depopulandum uel edaci cenodoxiae aerugine consumendum uel ita superbiae tineis deuorandum, ut ad nullam recondentis utilitatem emolumentumque respiciat. omnes igitur cordis nostri recessus iugiter perscrutandi sunt et ascendentium in eos uestigia indagatione sagacissima retractanda, ne qua forte intellectualis ibidem bestia, uel leo uel draco, pertransiens perniciosa uestigia latenter inpresserit, quibus accessus etiam ceteris in adyta pectoris nostri per cogitationum neglegentiam praebeatur. et ita per singulas horas atque momenta terram cordis nostri euangelico aratro, hoc est iugi dominicae crucis recordatione sulcantes uel noxiarum ex nobis ferarum cubilia uel uirulentorum serpentium exterminare latibula poterimus.
- 1.23.1.1
Ad haec obstupefactos nos intuens senex et ad uerba narrationis suae inexplebili ardore succensos, pro admiratione desiderii nostri paulisper sermone suspenso rursus adiecit: quoniam nos, o filii, ad disputationem tam longam uestra sedulitas prouocauit et ignis quidam conlationi nostrae sensus pro uestro desiderio subministrat, ut ex hoc etiam ipso manifeste contempler in ueritate uos perfectionis sitire doctrinam, uolo uobis adhuc super discretionis eximietate uel gratia, quae inter cunctas uirtutes arcem ac primatum tenet, pauca disserere excellentiamque eius et utilitatem non solum cotidianis exemplis, sed etiam antiquis patrum consultationibus ac sententiis adprobare.
- 1.23.2.1
frequenter namque memini nonnullis huiusmodi sermonem cum gemitu lacrimisque poscentibus me quoque aliquid eis doctrinae conferre cupientem potuisse et ita in me non solum sensus, uerum etiam ipsum eloquium defecisse, ut non inuenirem quemadmodum eos uel cum leui consolatione dimitterem. quibus indiciis euidenter agnoscitur domini gratiam pro merito ac desiderio audientium disputantibus adspirare sermonem. quem quia breuissimum istud quod superest noctis spatium non occurrit explere, indulgentes illud potius quieti corporeae, cui necesse est totum persolui, si id quod modicum est fuerit denegatum, plenum narrationis ordinem integro futuri diei seu noctis examini reseruemus.
- 1.23.3.1
decet namque diacretionis optimos consultores in hoc primum patefacere suae mentis industriam et utrum sint uel esse possint eius capaces hoc indicio ac patientia conprobare, ut de illa quae moderationis generatrix est uirtute tractantes nequaquam uitium quod ipsi contrarium est nimietatis incurrant, uim rationis ac naturae eius quam uerbis excolunt effectu atque opere uiolantes. in hoc ergo nobis discretionis bonum, de qua, quantum dominus ++ dederit, adhuc indagare disponimus, primitus prosit, ut nos de ipsius excellentia et mode ratione, quae prima eidem uirtus inesse cognoscitur, disserentes disputationis quoque uel temporis modum non permittat excedere.
- 1.23.4.1
His itaque beatus Moyses conlationi nostrae dans finem adhuc nos auidos ac de suo ore pendentes degustare somnum paulisper hortatus est, isdem ipsis quibus insidebamus psiathiis admonens incubare, embrimiis pariter capiti nostro uice subpositis, quae crassioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coactis sesquipedali interuallo pariter conligata nunc quidem humillimum sedile ad scabilli uicem fratribus in synaxi considentibus praestant, nunc uero subiecta ceruicibus dormientium praebent capiti non nimie durum, sed tractabile aptumque fulmentum.
- 1.23.5.1
ad quos monachorum usus haec idcirco uel maxime oportuna habentur et congrua, quod non solum sint aliquatenus mollia paruoque et opere praeparentur et pretio, utpote passim papyro per ripas Nili fluminis emergente, sed etiam quod ad remouendum seu cum necesse fuerit admouendum habilis materiae leuisque naturae sint. atque ita praecepto senis tandem sumus ad degustationem somni onerosa quiete conpositi, tam digestae conlationis inflammati gaudio quam repromissae disputationis expectatione suspensi.
- 1.1-2
Prooemium abbatis Moysi super discretionis gratia.
- 2.1-3
Quid discretio sola conferat monacho et disputatio super hoc beati Antonii.
- 3.1-4
De errore Saulis et Achab, quo per discretionis inperitiam sunt decepti.
- 4.1-5
Quae de bono discretionis. in scripturis sanctis referantur.
- 5.1-6
De morte Heronis senis.
- 6.1-7
De ruina duorum fratrum ob discretionis inperitiam.
- 7.1-8
De alterius inlusione quam per inperitiam discretionis incurrit.
- 8.1-9
De lapsu et deceptione monachi .
- 9.1-10
Interrogatio de adquirenda uera discretione.
- 10.1-11
Responsio, quemadmodum possideatur uera discretio.
- 11.1-12
Verba abbatis Sarapionis et de marcore patefactarum cogitationum et de periculo propriae confidentiae.
- 12.1-13
Confessio uerecundiae ob quam confunderemur cogitationes nostras senioribus reuelare.
- 13.1-14
Responsio de confusione calcanda et de periculo non condolentis.
- 14.1-15
De uocatione Samuhelis.
- 15.1-16
De uocatione Pauli apostoli.
- 16.1-17
De adpetenda discretione.
- 17.1-18
De inmoderatis ieiuniis et uigiliis.
- 18.1-19
Interrogatio de continentiae uel refectionis mensura.
- 19.1-20
De optimo cibi cotidiani modo.
- 20.1-21
Obiectio de facilitate continentiae, quae duobus sustineretur.
- 21.1-22
Responsio de uirtute et mensura expertae continentiae.
- 22.1-23
Quinam generalis continentiae ac refectionis modus sit.
- 23.1-24
Quemadmodum abundantia umorum genitalium castigetur.
- 24.1
De labore aequalis refectionis et de fratris Beniamin edacitate.
- 25.1
Interrogatio, quomodo possit una semper eademque mensura seruari.
- 26.1
Responsio de non excedendo refectionis modo.
- 2.1.1.1
Degustato itaque matutino sopore cum ortum lucis tandem nobis claruisse gaudentes repromissam narrationem reposcere coepissemus, beatus Moyses ita exorsus est: cum uideam uos tanto desiderii ardore , ut ne ipsum quidem paruissimum quietis momentum, quod spiritali conlationi subtrahens refectioni carnis malueram deputare, ad requiem credam uestri corporis profecisse, mihi quoque hunc uestrum consideranti feruorem sollicitudo maior incumbit. necesse est enim etiam me in persoluendo debito tanto maiorem deuotionis curam gerere, quanto uos id adtentius uideo postulare, secundum illam sententiam: si sederis cenare ad mensam potentis, sapienter intellege quae adponuntur tibi, et inmitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare.
- 2.1.2.1
quamobrem de bono discretionis eiusque uirtute dicturi, in quam sermo nocturnae conlationis ingressus finem nostrae disputationi dedit, congruum credimus excellentiam eius patrum primo consignare sententiis, ut cum patuerit quid de illa senserint uel pronuntiauerint maiores nostri, tum prolatis tam antiquis quam recentibus ruinis et casibus diuersorum, qui pro eo quod minus eam fuerant adsecuti pernicioso deiecti sunt lapsu, in quantum possumus utilitates eius et commoda retractemus: quibus discussis quemadmodum expetere eam atque excolere debeamus efficacius instruamur, considerantes meriti eius et gratiae dignitatem.
- 2.1.3.1
est enim non mediocris quaedam uirtus nec quae humana passim ualeat industria conprehendi, nisi diuina fuerit largitate conlata, siquidem inter nobilissima spiritus sancti dona hanc quoque ita legamus ab apostolo numerari: alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et post pauca: alii discretio spirituum. deinde conpleto omni catalogo spiritalium charismatum : omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens unicuique prout uult.
- 2.1.4.1
uidetis ergo non terrenum nee paruum esse discrationis munus, sed diuinae gratiae maximum praemium. quam nisi monachus omni intentione fuerit adsecutus et ascendentium in sese spirituum discretionem certa ratione possederit, necesse eat eum uelut in nocte caeca taetrisque tenebris non solum perniciosis foueis ae praeruptis incidere, sed etiam in planis ae directis frequenter offendere. J
- 2.2.1.1
Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiae constitutus in partibus Thebaidos, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendae gratia conuenisse. cumque a uespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta conlatio, quaestionem hanc maximum noctis spatium consumpsisse. nam diutissime quaerebatur quaenam uirtus uel obseruantia monachum possit a diaboli laqueis ac deceptionibus custodire semper inlaesum uel certe recto tramite firmoque gressu ad perfectionis culmen euehere.
- 2.2.2.1
cumuque pro captu mentis suae proferret unusquisque sententiam et alii quidem hoc in ieiuniorum uigiliarumque studio , quod his uidelicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis adsecuta deo facilius uniretur, alii in contemptu uniuersarum rerum, quibus mens si penitus nudaretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad deum expeditior perueniret, alii anachoresin necessariam, id est remotionem et heremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare deum eique possit peculiarius inhaerere, nonnulli sectanda caritatis, id est humanitatis officia definirent, quod bis regna caelorum daturum se dominus in euangelio uelut specialius repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione . esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere et cetera.:, cumque in hoc modum diuersis uirtutibu» aditum certiorem ad deum posse decernerent essetque noctis tempus hac inquisitione consumptum, intulit demum beatus Antonius:
- 2.2.3.1
omnia quidem haec quae dixistis necessaria sont et utilia sitientibus deum atque ad eum cupientibus peruenire. sed his principalem tribuere gratiam nequaquam nos innumeri multorum. casus et experimenta permittunt. nam saepenumero acerrime ieiuniis seu uigiliis incubantes ae mirifice in solitudine , priuationem quoque omnium facultatum ita sectantes, ut ex ne unius quidem diei motam sibimet unumue denarium superesse paterentur, humanitatis etiam studia tota deuotione conplentes ita uidimus repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare summumque feruorem et conuersationem laudabilem detestabili fine concluserint. quamobrem quid principaliter ducat ad deum manifeste poterimus agnoscere, si ruinae ac deceptionis illorum causa diligentius a nobis fuerit indagata.
- 2.2.4.1
in illis namque oum exuberarent opera uirtutum, discretio sola deficiens usque ad finem ea durare non sinit. nec enim alia lapsus eorum causa deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti nequaquam potuerunt rationem discretionis adipisci, quae praetermittens utramque nimietatem uia regia monachum docet semper incedere et nec dextra uirtutum permittit extolli, id est feruoris excessu iustae continentiae modum inepta praesumptione transcendere, nec oblectatum remissione deflectere ad uitia sinistra concedit, hoc est sub praetextu gubernandi corporis contrario spiritus tepore lentescere.
- 2.2.5.1
haeo namqae est discretio, quae oculus et lucerna corporis in euangelio nuncupatur secundum illam sententiam saluatoris: lucerna corporis tui est oculus tuus: quodsi oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, eo quod ipsa cogitationes hominis uniuersas actusque discernens cuncta quae gerenda sunt peruideat atque perlustret:
- 2.2.6.1
quae si in homine nequam fuerit, id est non uero iudicio et scientia communita seu quolibet errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum faciat tenebrosum, hoc est omnem aciem mentis actusque nostros reddat obscuros, caecitate scilicet uitiorum et perturbationum tenebris inuolutos. si enim inquit lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! nulli namque dubium est errante iudicio cordis nostri et ignorationis nocte possesso cogitationes quoque et opera nostra, quae ex discretionis deliberatione descendunt, maioribus peccatorum tenebris inplicari.
- 2.3.1.1
Denique ille, qui primus iudicio dei regnum populi Israhelis emeruit, quia hunc discretionis oculum nequaquam habuit, uelut toto corpore tenebrosus etiam ipso deiectus est regno, dum lucernae huius tenebris atque errore deceptus acceptabiliora deo sacrificia sua quam praecepti Samuhelis oboedientiam iudicauit atque ex illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua repropitiandam sibi diuinam sperauerat maiestatem.
- 2.3.2.1
huius, inquam, discretionis ignoratio Achab regem Israhel post illum sublimissimae uictoriae triumphum, qui ei fuerat dei fauore concessus, conpulit credere meliorem esse misericordiam suam quam diuini seuerissimam exsecutionem praecepti et quemadmodum ipsi uidebatur crudelis imperii. qua consideratione mollitus dum mauult cruentam uictoriam clementia temperare, ob indiscretam misericordiam uelut; toto corpore redditus tenebrosus inreuocabili morte damnatur.
- 2.4.1.1
Haec est discretio, quae non solum lucerna corporis, sed etiam sol ab apostolo nuncupatur secundum illud: non occidat super ir\'acundiam uestram. haec etiam uitae nostrae dicitur gubernatio secundum illud: quibus non est gubernatio, cadunt ut folia. haec consilium rectissime nominatur, sine quo nihil agere omnino scripturae auctoritate permittimur, ita ut ne ipsum quidem spiritale uinum, quod laetificat cor hominis, sine ipsius sinamur moderatione percipere secundum illud: cum consilio omnia fac, cum consilio uinum bibe, et iterum: sicut ciuitas muris diruta et non circumdata, sic est uir qui non cum consilio aliquid agit.
- 2.4.2.1
cuius priuatio quam perniciosa sit monacho, testimonii huius exemplum ac figura declarat, dirutae eum ac sine muris comparans ciuitati. in hac sapientia, in hac intellectus sensusque consistit, sine quibus nec interior nostra aedificari domus nec spiritales poterunt diuitiae congregari secundum illud: cum sapientia aedificatur domus, et cum intellectu iterum erigitur: cum cellaria omnibus diuitiis pretiosis et bonis.
- 2.4.3.1
haec, inquam, est solidus cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis non potest sumi secundum illud: perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. quae in tantum utilis nobis ac necessaria conprobatur, ut etiam uerbo dei eiusque uirtutibus coaptetur secundum illud: uiuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ae spiritus, conpagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
- 2.4.4.1
quibus manifestissime declaratur sine discretionis gratia perfecte posse uel perfici uel stare uirtutem. et ita tam beati Antoni quam uniuersorum sententia definitum est discretionem esse, quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad deum praedictasque uirtutes iugiter conseruet inlaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi et sine qua multi etiam propensius laborantes perfectionis nequiuerint culmen adtingere. omnium namque uirtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est.
- 2.5.1.1
Et ut hanc eandem definitionem antiquitus a sancto Antonio et ceteris patribus promulgatam recens quoque sicut promisimus confirmet exemplum, recolite id quod nuper gestum oculorum uestrorum uidistis obtutibus, senem uidelicet Heronem ante paucos admodum dies inlusione diaboli a summis ad ima deiectum, quem quinquaginta annis in hac heremo singulari districtione rigorem continentiae tenuisse meminimus et solitudinis secreta ultra omnes hic commorantes miro feruore sectatum.
- 2.5.2.1
hic igitur. quo pacto quaue ratione post tantoe labores ab insidiatore delusus grauissimo conruens lapsu cunctos in hac heremo constitutos luctuoso dolore percussit ? nonne quia minus discretionis uirtute possessa suis definitionibus regi quam consiliis uel conlationibus fratrum atque institutis maiorum maluit oboedire? siquidem tanto rigore inmutabilem ieiunii continentiam semper exercuit et solitudinis cellaeque ita iugiter secreta sectatus est, ut ab eo participationem ineundi cum fraternitate conuiuii ne ueneratio quidem diei paschalis aliquando potuerit obtinere.
- 2.5.3.1
in qua fratribus cunctis pro anniuersaria sollemnitate in ecclesia retentatis solus non poterat adgregari, ne quantulumcumque perceptione leguminis a suo uideretur proposito relaxasse. qua praesumptione deceptus angelum Satanae uelut angelum lucis cum summa ueneratione suscipiens eiusque praeceptis prono oboediens famulatu semet ipsum in puteum, cuius profunditatem oculorum non adtingit intuitus, praecipitem dedit, de angeli uidelicet sui sponsione non dubitans, qui eum pro merito uirtutum ae laborum suorum nequaquam posse firmauerat ulli iam discrimini subiacere.
- 2.5.4.1
cuins rei fidem ut experimento suae sospitatis euidentissime conprobaret, supra dicto puteo nocte intempesta inlusus iniecit, magnum scilicet uirtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset inlaesus. de quo cum paene iam exsanguis ingenti fratrum labore fuisset extractus, uitam die tertia finiturus, quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei ne experimento quidem mortis suae potuerit persuaderi, quod fuisset daemonum calliditate delusus.
- 2.5.5.1
quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate qua in heremo perdurauit hoc miseratione et humanitate summa ab his qui eius conpatiebantur exitio uix a presbytero abbate Pafnutio potuit obtineri, ut non inter biothanatos reputatus etiam memoria et oblatione iudicaretur indignus.
- 2.6.1.1
Quid dicam de illis duobus fratribus, qui cum ultra illam heremum Thebaidos, ubi quondam fuerat beatus Antonius, habitarent, minus cauta discretione permoti euntes per extentam solitudinis uastitatem nullam escam penitus sumere decreuerunt, nisi quam per semet ipsum illis dominus praestitisset.
- 2.6.2.1
Gumque errantes eos per deserta et defioientes iam fame a longe Mazices conspexissent (quae gens cunctis paene nationibus feris inmanior atque crudelior est: non enim eos ad effusionem sanguinis, ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat) eisque contra naturam feritatis suae cum panibus occurrissent, unus ex eis subueniente discretione uelut a domino sibi porrectos cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi diuinitus ministrari nec sine deo factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent deficientibus iam ac tabescentibus uitae substantiam largirentu:, alius uero recusans cibum uelut ab homine sibi oblatum inediae defectione consumptus est.
- 2.6.3.1
quorum lioet initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen subueniente discretione id quod temere incauteque conceperat emendauit, alius autem in stulta praesumptione perdurans ac penitus discretionis ignarus mortem quam dominus auertere uoluit sibi ipse consciuit, nequaquam credens instinctu factum diuino, quod inmites barbari propriae feritatis obliti panes eis pro gladiis obtulissent.
- 2.7.1.1
Quid etiam de illo commemorem, cuius nominis quia adhuc superest nolumus facere mentionem, qui dum longo tempore daemonem in angeli suscipit claritate, reuelationibus eius innumeris saepe deceptus credidit nuntium esse iustitiae ? nam exceptis his etiam per omnes noctes in cella eius lumen absque ullius lucernae praebebat officio. ad extremum iubetur a daemone, ut deo filium suum qui cum eo pariter in monasterio commanebat offerret, ut scilicet hoc sacrificio Abrahae patriarchae meritis aequaretur.
- 2.7.2.1
cuius in tantum est persnasione seductus, ut parricidium opere perfecisset, nisi eum uidens puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare et uincula quibus eum uelut oblaturus ad immolandum constringere disponebat inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus aufugisset.
- 2.8.1.1
Longum est deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa prouincia perpaucis imitabilem continentiam tenens, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis reuelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores atque uirtutes, quibus excesserat omnes monachos ibidem residentes, ad Iudaismum et circumcisionem carnis lapsu miserabili uolueretur.
- 2.8.2.1
nam cum nolens eum consuetudine uisionum ad credulitatem futurae deceptionis inlicere uerissima quaeque multo tempore diabolus uelut ueritatis nuntius reuelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac taetrum omnique macie tabidum atque deformem et e contra Iudaeorum plebem cum Moysi, patriarchis, prophetis summa tripudiantem laetitia et splendidissimo lumine coruscantem, suadens ut, si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret. horum itaque profecto nullus tam lugubriter fuisset inlusus, si rationem discretionis huius adsequi laborassent. quamobrem in quantis perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant.
- 2.9.1.1
Ad haec GERHANVS: Et nouellis exemplis et definitionibus antiquorum satis abundeque perpatuit discretionem fontem quodammodo radicemque cunctarum esse uirtutum. quomodo ergo adquiri debeat cupimus edoceri, aut quemadmodum utrum uera et ex deo, an falsa et diabolica sit possit agnosci, ut secundum illam euangelicam quam superiore tractatu disseruisti parabolam, qua iubemur fieri probabiles trapezitae, nomismati inpressam ueri regis imaginem peruidentes deprehendere ualeamus quod non sit in moneta legitima figuratum, atque illud, sicut uulgari usus uerbo hesterna conlatione dixisti, tamquam paracharaximum reprobemus, illa instructi peritia, quam satis copiose et integre prosecutus spiritali atque euangelico trapezitae inesse debere signasti. quid enim proderit uirtutis eius et gratiae merita cognouisse, si quemadmodum expetenda uel adquirenda sit nesciamus P
- 2.10.1.1
Tum MOVSES: Vera, inquit, discretio non nisi uera humilitate conquiritur. cuius humilitatis haec erit prima probatio, si uniuersa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reseruentur examini, ut nihil suo quis iudicio credens illorum per omnia definitionibus adquiescat et quid bonum uel malum debeat iudicare eorum traditione cognoscat.
- 2.10.2.1
quae institutio non solum per ueram discretionis uiam iuuenem recto tramite docebit incedere, uerum etiam a cunctis fraudibus et insidiis inimici seruabit inlaesum. nullatenus enim decipi poterit, quisque non suo iudicio, sed maiorum uiuit exemplo, nec ualebit ignorationi eius callidus hostis inludere, qui uniuersas cogitationes in corde nascentes perniciosa uerecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum uel reprobat uel admittit.
- 2.10.3.1
ilico namque ut patefacta fuerit cogitatio maligna marcescit, et antequam discretionis iudicium proferatur, serpens taeterrimus uelut e tenebroso ac specu uirtute confessionis protractus ad lucem et traductus quodammodo ac dehonestatus abscedit. tamdiu enim eius noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. et ut uirtutem sententiae huius efficacius colligatis, referam uobis abbatis Sarapionis factum, quod ille iuuenioribus frequentissime instructionis gratia proponebat.\'
- 2.11.1.1
adhuc, inquit, essem puerulus et cum abbate Theone conmanerem, haec mihi inimici inpugnatione ingesta fuerat consuetudo, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum cotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero ignorante illo occulte edebam. quod furtum licet coniuentia uoluntatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione conmitterem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta ad memet ipsum reuertens grauius super admisso furti crimine cruciabar quam super esu eius fueram iucundatus.
- 2.11.2.1
cumque istud molestissimum opus uelut ab exactoribus mihi Pharaonis indictum uice laterum singulis diebus explere non sine cordis mei dolore nec tamen eruere me possem ab hac eorum saeuissima tyrannide et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit dei nutu de hoc me captiuitatis iugo uolentis eripere, ut quidam fratres cellam obtentu aedificationis expeterent.
- 2.11.3.1
cumque refectione transacta conlatio spiritalis coepisset agitari respondensque senex propositis interrogationibus eorum de gastrimargiae uitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret earumque naturam et atrocissimam uim, quam haberent donec celarentur, exponeret, ego conlationis huius uirtute conpunctus et conscientia redarguente perterritus, uelut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni dominus secreta mei pectoris reuelasset, in occultos primum gemitus excitatus, dein cordis mei conpunctione crescente in apertos singultus prorumpens paxamatium, quod consuetudine uitiosa subtraxeram clancule comedendum, de sinu furti mei conscio ac susceptore produxi, eumque in medium proferens, quemadmodum cotidie latenter ederem, prostratus in terram cum ueniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrimis ut absolutionem dirissimae captiuitatis a domino poscerent inploraui.
- 2.11.4.1
tum senex: confide, ait, o puer. absoluit te ab hac captiuitate etiam me tacente confessio tua. uictorem namque aduersarium tuum hodie triumphasti, ualidius eum tua confessione prosternens quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate deiectus. quem utique nequaquam uel tua uel alterius responsione confutans in te nunc usque permiseras dominari secundum illam Salomonis sententiam: quia non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. et idcirco iam te post hanc publicationem suam iste nequissimus spiritus inquietare non poterit nec in te latibulum sibi taeterrimus serpens deinceps usurpabit, de tenebris cordis tui salutari confessione protractus ad lucem.
- 2.11.5.1
necdum senex haec uerba conpleuerat et ecce lampas accensa de meo sinu procedens ita cellam repleuit odore sulpureo, ut uehementia ipsius uix in ea nos residere permitteret. resumensque senex, ecce, inquit, dominus tibi ueritatem sermonum meorum uisibiliter adprobauit, ut passionis illius incentorem de corde tuo oculis peruideres, patefactumque hostem nequaquam locum in te ulterius habiturum aperta eius cognosceres. itaque secundum sententiam senis ita est, inquit, in me confessionis huius uirtute dominatio diabolicae illius tyrannidis extincta atque in perpetuum consopita, ut numquam mihi ne memoriam quidem concupiscentiae ulterius temptauerit inimicus ingerere nec me post haec aliquando pulsatum furtiui illius desiderii instigatione persenserim.
- 2.11.6.1
quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimns figuratum. si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori, taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est: si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet uiro, qui carminibus scripturarum mederi protinus uulneri et extrahere de corde consueuit noxia uenena serpentis, patefacta non fuerit, succurrere periclitanti perituroue non poterit. hoc igitur modo ad scientiam discretionis uerae peruenire facillime poterimus, ut seniorum uestigia subsequentes neque agere quicquam noui neque discernere nostro iudicio praesumamus, sed quemadmodum nos uel illorum traditio uel uitae probitas informarit, in omnibus gradiamur.
- 2.11.7.1
qua institutione firmstus non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perueniet, etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. namque alio uitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum neglectis consiliis seniorum suo iudicio persuaserit definitionique confidere. etenim eum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae et quae nihil amplius quam uitae huius temporariae conmodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis peruideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant conprehendi, quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, quae et inuisibilis et occulta est et quae non nisi corde purissimo peruidetur, cuius error non temporale damnum nec quod facile reparetur, sed animae perditionem parit mortemque perpetuam.
- 2.11.8.1
habet enim non adnergns uisibiles, sed innisibiles atque inmites hostes diurnum nocturnumque conflictum nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles spiritale certamen, cuius casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus et congressus occultior. et ideo semper seniorum summa cautione sunt sectanda uestigia atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur sublato confusionis uelamine deferenda.
- 2.12.1.1
GERMANVS: Occasionem nobis perniciosae uerecundiae, qua cogitationes malas obtegere, illa praecipue creat causa, qua nouimus quendam in Syriae partibus, ut credebatur, praecipuum seniorum cuidam fratri cogitationes suas simplici confessione prodenti postmodum quadam indignatione commotum easdem grauiter exprobrasse. unde fit, ut dum eas in nobis ac senioribus erubescimus publicare, curationum remedia consequi nequeamus.
- 2.13.1.1
MOVSES: Sicut non sunt omnes iuuenes pari modo uel feruentes spiritu uel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita nec Senes quidem cuncti uno modo uel perfecti possunt uel probatissimi repperiri. diuitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria iuuentatis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. quae enim non congregasti inquit in iuuentute, quomodo inuenies in senecta tua? senectus namque honorabilis non diuturna, numero annorum conputata: cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita inmaculata.
- 2.13.2.1
et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit quosque uitae longaeuitas sola commendat, nobis sunt sectanda uestigia seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum, quos laudabiliter uitam suam ac probatissime conperimus in iuuentute signasse nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos. sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore sto quem ab adulescentia conceperunt atque ignauia senescentes auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerosi- tate conquirunt.
- 2.13.3.1
de quibus exprobratio illa domini proprie satis dirigitur per prophetam: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse . hos, inquam, in exemplum iunioribus non uitae probitas nec ulla propositi huius laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola prouexit. quorum canitiem callidissimus inimicus ad deceptionem iuniorum in praeiudicata auctoritate proponens etiam illos, qui ad uiam perfectionis uel suis uel aliorum potuerunt monitis incitari, subuertere ae decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat, uel in teporem eos scilicet nonum uel in letalem desperationem doctrinis eorum institutisque perducens.
- 2.13.4.1
cuius rei uolens nobis exempla proferre, auctoris nomine praetermisso, ne nos quoque , qui patefacta sibi fratris uitia publicauit, simile aliquid admittamus, rem tantum gestam, quae instructionem necessariam uobis conferre possit, exponam. cum igitur ad senem. quendam nobis optime cognitum quidam non ignauissimorum profectus sui et curationis gratia perrexisset et carnalibus incentiuis ac fornicationis spiritu semet ipsum inquietari simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis et remedia inflictis uulneribus reperturum, ille amarissimis eum increpans uerbis miserabilemque et indignum nec monachi nomine censendum esse pronuntians, qui potuerit huiusmodi uitio et concupiscentia titillari, ita suis e contrario correptionibus uulnerauit, ut eam summa desperatione deiectum ac letali tristitia consternatum e sua dimitteret cella.
- 2.13.5.1
cumque ei tali maerore depresso nec iam de remedio passionis, sed de expletione conceptae concupiscentiae profunda cogitatione tractanti abbas Apollo seniorum probatissimus occurrisset laboremque et obpugnationis uehementiam, quae in corde eius tacite uoluebantur, de contemplatione uultus et deiectione coniectans tantae perturbationis inquireret, atque ille molliter se conpellanti seni ne responsum quidem ullum posset referre, magis ac magis eum sentiens senex non inaniter causam tantae tristitiae silentio uelle contegere, quam ne uultu quidem dissimulare praeualeret, intentius ab eo causas occulti doloris coepit inquirere.
- 2.13.6.1
quibus ille constrictus pergere se confitetur ad uicum, ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset nec refrenare stimulos carnis et inpugnationis remedia consequi iam ualeret, uxorem duceret ac relicto monasterio reuerteretur ad saeculum. quem senex blanda consolatione demulcens seseque adserens isdem cotidie incentiuorum stimulis atque aestibus agitari, et idcirco non debere eum prorsus desperatione concidere nec mirari super ardore, qui non tam laboris studio quam misericordia domini et gratia uinceretur, unius tantum diei ab eodem poposcit indutias, et ut reuerteretur ad suam cellulam deprecatus ad monasterium praedicti senis tota festinatione perrexit.
- 2.13.7.1
comqae eidem proximasset, expansis manibus orationem cum lacrimis fundens, conuerte, ait, domine, qui occultarum uirium et infirmitatis humanae solus arbiter pius ac secretus es medicus, iuuenis illius in senem istum, ut condescendere infirmitatibus laborantum et conpati fragilitati iuniorum uel in senectute doceatur. cumque ille hanc precem cum gemitu conclusisset, cernit Aethiopem taetrum contra illius cellulam stantem atque ignita aduersus eam iacula dirigentem. quibus cum fuisset ille protinus sauciatus et progressus e cella huc illucque uelut amens et ebrius cursitaret, atque egrediens et ingrediens iam se in ea continere non posset, eadem uia pergere concitus coepit, qua iuuenis ille discesserat.
- 2.13.8.1
quem abbas Apollo uelut amentem factum quibusdam furiis conspiciens agitari intellexit ignitum diaboli quod uiderat telum in corde eius fuisse defixum illamque in eo confusionem mentis ac perturbationem sensuum. intolerandis aestibus operari, accedensque ad eum, quo, inquit, properas aut quaenam te causae senilis illius grauitatis oblitum ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare conpellunt ?
- 2.13.9.1
cumque ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus crederet ardorem sui pectoris deprehensam ac retectis seni sui cordis arcanis nullam responsionem percontanti reddere prorsus auderet, reuertere, inquit, ad cellam tandemque te intellege uel ignoratum hactenus a diabolo uel despectum nec in eorum numero reputatum, quibus ille cotidie confligere et conluctari profectibus ac studiis instigatur, qui unum eius in te directum iaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione triuisti, non dicam respuere, sed ne uno quidem die differre potuisti. quo te idcirco dominus passus est sauciari, ut saltim in senecta disceres conpati infirmitatibus alienis et fragilitati condescendere iuniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens iuuenem infestatione diabolica laborantem non modo nulla consolatione fouisti, sed etiam perniciosa desperatione deiectum inimici manibus tradidisti, quantum in te est ab eodem lugubriter deuorandum.
- 2.13.10.1
quem sine dubio nequaquam tam uebementi conflictu fuisset adgressus, quo te nunc usque est adpetere dedignatus, nisi futuro profectui eius inuidens inimicus illam uirtutem, quam animis eius inesse cernebat, anticipare ac praeuertere suis ignitis iaculis festinasset, procul dubio intellegens fortiorem, cui tanta uehementia confligere operae pretium iudicauit disce itaque tuis exemplis laborantibus conpati et periclitantes nequaquam perniciosa desperatione terrere nec durissimis sermonibus asperare, sed potius leni blandaque consolatione reficere, et secundum praeceptum sapientissimi Salomonis eruere eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui interficiuntur ne parcas, nostrique saluatoris exemplo harundinem quassatam non conterere et linum fumigans non extinguere atque illam a domino gratiam poscere, qua ipse quoque fiducialiter ualeas opere ac uirtute cantare: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est uerbo.
- 2.13.11.1
nullus etenim sufferre inimici posset insidias seu carnales aestus naturali quodammodo igne flagrantes uel extinguere uel reprimere, nisi dei gratia uel iuuaret fragilitatem nostram uel protegeret ac muniret et idcirco salutaris huius dispensationis ratione finita, qua uel illum iuuenem perniciosis aestibus dominus liberare uel de inpugnationis uehementia et conpatiendi affectu te uoluit erudire, communibus eum precibus inploremus, quo flagellum istud, quod utilitatis gratia tibi dominus inferre dignatus est, iubeat amoueri (ipse enim dolere facit et rursum medetur: percutit et manus eius sanauerunt ipse humiliat et exaltat, ipse occidit et uiuificat, deducit ad inferum et reducit) et ignita diaboli iacula, quae me arbitro tibi permisit infligi, redundante spiritus sui rore restinguat.
- 2.13.12.1
quam temptationem licet eadem celeritate qua dominus passus est ad unam orationem rursus abstulerit, euidenti tamen experimento docuit non modo non exprobrari patefacta cuiusque uitia, sed ne leuiter quidem laborantis dolorem debere contemni. et idcirco nequaquam uos unius senis siue paucorum uel inperitia uel leuitas ab illa salutari qua praediximus uia et traditione maiorum deterreat et excludat, quorum canitie ad deceptionem iuniorum callidissimus abutitur inimicus: sed absque ullo confusionis operimento omnia debent senioribus reuelari atque? ab eis uel remedia uulnerum uel exempla conuersationis ac uitae fiducialiter sumi. in quibus parem opem et similem experiemur effectum, si nihil penitus affectare nostro iudicio ac - 1 one temptemus.
- 2.14.1.1
Denique in tantum placita deo haec sententia conprobatur, at etiam scripturis sanctis hanc eandem institutionem non otiose repperiamus insertam, ita ut puerum Samuhelem iudicio praelectum nollet per semet ipsum diuini conloquii disciplina dominus erudire, sed recurrere semel et iterum pateretur ad senem, eumque ad suum quem uocabat adloquium etiam illius qui offenderat deum, dummodo senioris, doctrina uellet institui, et quem sua uocatione dignissimum iudicarat, senioris mallet institutione formari, ut scilicet et illius qui ad diuinum ministerium uocabatur probaretur humilitas et iunioribus forma subiectionis huius proponeretur exemplo.
- 2.15.1.1
Paulum quoque per semet ipsum uocans et adloquens (Christus, cum posset ei perfectionis uiam reserare confestim, dirigere ad Annaniam mauult et ab eo iubet uiam ueritatis agnoscere dicens: surge et ingredere ciuitatem, tibi dicetur quid te oporteat facere. mittit itaque et ad seniorem eumque illius potius doctrina quam sua censet institui, ne scilicet, quod recte gestum fuisset in Paulo, posteris malum praesumptionis praeberet exemplum, dum unusquisque sibimet persuaderet simili modo se quoque debere dei solius magisterio atque doctrina potius quam seniorum institutione formari.
- 2.15.2.1
quam praesumptionem etiam ipse apostolns non solum litteris, sed etiam opere atque exemplo docet omnimodis detestandam, ob hoc solummodo se adserens Hierosolymam , ut euangelium, quod comitante gratia spiritus sancti cum potestate signorum et prodigiorum gentibus praedicabat, cum suis et antecessoribus priuata quodammodo ac domestica examinatione conferret, et contuli, inquiens, cum illis euangelium quod praedico inter gentes, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem.
- 2.15.3.1
quis ergo tam praesumptor et caecus sit, quise audeat suo iudicio discretionique conmittere, cum uas electionis indiguisse se coapostolorum suorum conlatione testetur? unde manifestissime conprobatur nulli a domino uiam perfectionis ostendi, qui habens unde ualeat erudiri doctrinam seniorum uel instituta contempserit, parui pendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi.
- 2.16.1.1
Omni igitur conatu debet discretionis bonum uirtute humilitatis adquiri, quae nos inlaesos ab utraque potest nimietate seruare. uetus namque sententia est: ἀxρότητδς ἰσότητδς, id est nimietates aequales sunt. ad unum enim finem nimietas ieiunii ac uoracitas peruenit, eodemque dispendio uigiliarum inmoderata continuatio monachum quo somni grauissimi torpor inuoluit. nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum reuocari necesse est, in quo neglegens quisque per incuriam detinetur, ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per inmoderationem ieiuniorum uiderimus fuisse deiectos atque ad eandem quam uicerant passionem infirmitatis occasione conlapsos.
- 2.16.2.1
uigiliae quoque et pernoctationes inrationabiles deiecerunt quos somnus superare non potuit. quapropter secundum apostolum per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris recto moderamine transeundum est et ita inter utrasque nimietates discretione moderante gradiendum, ut nec a tradito continentiae tramite nos adquiescamus abduci nec rursum remissione noxia in gulae desideria concidamus.
- 2.17.1.1
Etenim memini me frequenter ita adpetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata ne memoria quidem ullius edulii meam interpellauerit mentem, et ab oculis meis ita somnum diaboli inpugnatione subtractum.. at plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a domino precarer infundi, grauiusque me periclitatum somni cibique fastidio quam soporis et persensi.
- 2.17.2.1
itane sicot festinandam nobis est, ne adpetitu corporeae uoluptatis in dissolutionem noxiam delabamur et ante praestitutum tempus uel cibo indulgere uel modum eius excedere praesumamus, ita et escae somnique refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. utrumque enim bellum aduersarii factione consurgit et perniciosius continentia inmoderata quam saturitas remissa subplantat. ab hac namque ad mensuram districtionis intercedente salutari conpunctione conscendi potest, ab illa non potest.
- 2.18.1.1
GERMANVS: Quis igitur est continentiae modus, quem aequo moderamine retinentes inter utramque nimietatem inlaesi transire possimus ?
- 2.19.1.1
MOVSES : Super hac re inter maiores nostros frequenter nouimus habitum fuisse tractatum. nam discutientes continentias diuersorum, qui uel solis leguminibus uel holeribus tantum uel pomis uitam iugiter exigebant, praeposuere cunctis illis refectionem solius panis, aequissimum modum in duobus paxamatiis statuerunt, quos paruulos panes uix librae unius pondus habere certissimum est.\'
- 2.20.1.1
Quod nos gratanter amplexi respondimus hanc modum nos minime pro continentia reputare, quippe qui integrum eum nequaquam possemus insumere.
- 2.21.1.1
MOVSES: Si uultis experiri uim statuti huius, modum istum iugiter retinete, nullum extrinsecus coctionis pulmentum die dominico uel sabbati neque sub aliqua aduenientium fratrum occasione sumentes. nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari, uerum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum quos extrinsecus sumpserit adiectione suffulta.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 2,287
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.