Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
- 2.21.2.1
quod nullo modo facere nec refectionem panis differre in diem posterum praeualebit, quisque fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. etenim memini seniores nostros, quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos, cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse tantaque ni atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inuiti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis inponerent.
- 2.22.1.1
Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem uirium uel corporis uel aetatis tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. in utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens nunc uentrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit.
- 2.22.2.1
nt enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum uigorem, dum carnis lassitudine nimia praegrauata condormitare conpellitur, ita rursum nimietate oppressa emittere ad deum preces puras leuesque non poterit. sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta ualebit iugitate seruare, dum ei etiam diebus illis, quibus carnem acriore uidetur continentia castigare, praeterita. cibi materia ignem carnalis concupiscentiae subministrat.
- 2.23.1.1
Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cuiuslibet umoris superflui uelut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non patitur. ideoque rationabili semper et aequali est corpus nostrum parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate conmorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius quam trina uice ista conluuione respersos totius anni cursus inueniat. quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae uoluptatis eliciat.
- 2.23.2.1
quamobrem haec est temperata quam diximus continentiae aequalitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio conprobatur, ut cotidianam panis refectionem cotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conseruans, nec ieiunii fatigatione concidere nec grauari mentem saturitate permittens. tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post uesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.
- 2.24.1.1
Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant etiam biduo protelare ieiunia idque quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reseruare, dummodo ad refectionem peruenientes desiderata satietate potiantur. quod nuper Beniamin ciuem uestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis, qui ne cotidie duo percipiens aequali castigatione continuam parcitatem iugiter retentaret, maluit semper continuare ieiunia, dummodo ad refectionem ueniens duplicata mensura repleret uentris ingluuiem, id est ut quattuor paxamatia comedens desiderata saturitate frueretur et expletionem uentris sui biduano ieiunio quodammodo conpararet.
- 2.24.2.1
qui obstinatione et pertinaoia mentis suae definitionibus potius propriis quam seniorum traditionibus adquiescens quali fine suum propositum terminarit, procul dubio meministis, siquidem relicta heremo rursus ad inanem philosophiam mundi huius ac uanitatem saeculi deuolutus praedictam sententiam seniorum sui casus signet exemplo ruinaque sua cunctos doceat neminem definitionibus suis uel proprio iudicio confidentem perfectionis culmen aliquando posse conscendere, sed ne diaboli quidem perniciosa inlusione non; decipi.
- 2.25.1.1
GERMANVS: Quomodo igitur a nobis hic modus indisrupte poterit custodiri? nam nonnumquam hora nona soluta iam statione ieiunii superuenientibus fratribus necesse eorum obtentu aut adici aliquid ad statutam solitamque mensuram aut certe humanitatem, quam iubemur omnibus exhibere, penitus euitari.
- 2.26.1.1
MOVSES: Vtraque uno modo ac sollicitudine pari conuenit obseruari. nam et mensuram cibi causa continentiae ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus et humanitatem atque adhortationem aduenientibus fratribus caritatis obtentu similiter exhibere, quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens non cum eo cibum pariter sumas aut ab eius refectione te facias alienum.
- 2.26.2.1
itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus.
- 2.26.8.1
qua parcitate nec stomachus uespere poterit adgrauari, quippe hora nona uno paxamatio iam praemisso: quod plerumque his, qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes totam refectionem ad uesperam differunt, euenire consueuit. nam recens escae perceptio tam in uespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem leuemque sensum non sinit inueniri. ideoque commodum satis et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis uigiliis leuis ac uacuus, uerum etiam in ipsis uespertinis sollemnitatibus digesto iam cibo inuenietur aptissimus. Talibus nos sanctus Moyses geminae institutionis saginauit, non solum discretionis gratiam atque uirtutem praesenti eruditione uerborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem finemque propositi ante acta disputatione demonstrans, ut quod ante feruore tantum spiritus ac zelo dei clusis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret faceretque sentire quantum a puritate cordis et directionis linea fuissemus id temporis euagati, quippe cum etiam omnium uisibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere ac sine contemplatione certi finis adtingi omnino non possit.
- 1.1-25
De conuersatione ac uita abbatis Pafnutii.
- 2.1-26
De sermone eiusdem senis ac responsione nostra.
- 3.1-27
Propositio abbatis Pafnutii de tribus generibus et de tribus renuntiationibus.
- 4.1-28
Expositio trium uocationum.
- 5.1-29
Quod et desidioso uocatio prima non prosit et strenuo postrema non obsit.
- 6.1-30
Expositio trium renuntiationum.
- 7.1-31
Quemadmodum singularum renuntiationum sit adprehendenda perfectio.
- 8.1-32
De propriis diuitiis, in quibus consistit animae pulchritudo uel foeditas.
- 9.1-33
De tripertito genere diuitiarum.
- 10.1-34
Non posse quemquam primo tantum renuntiationis gradu esse perfectum.
- 11.1-35
Interrogatio de libero arbitrio hominis et gratia dei.
- 12.1-36
Responsio de dispensatione diuinae gratiae manente arbitrii libertate.
- 13.1-37
Quod directio uiae nostrae ex deo sit.
- 14.1-38
Quod scientia legis magisterio et inluminatione domini conferatur.
- 15.1-39
Quod intellectus, quo mandata dei possimus agnoscere, et bonae uoluntatis effectus a domino condonetur.
- 16.1-40
Quod ipsa fides a domino concedatur.
- 17.1-41
Quod moderatio et tolerantia temptationum nobis a domino tribuatur.
- 18.1-42
Quod perpetuitas timoris dei nobis a domino conferatur.
- 19.1-43
Quod initium uoluntatis bonae et consummatio eius a domino sit.
- 20.1-44
Quod nihil in hoc mundo sine deo geratur.
- 21.1-45
Obiectio super liberi arbitrii potestate.
- 22.1-46
Responsio, quod liberum arbitrium nostrum adiutorio domini semper indigeat.
- 3.1.1.1
In illo sanctorum choro, qui uelut astra purissima in nocte mundi istius refulgebant, uidimus sanctum Pafnutium uice luminaris magni claritate scientiae coruscantem. hic namque presbyter congregationis nostrae, id est illius quae in heremo Scitii morabatur fuit, in qua ita ad extremam durauit aetatem, ut numquam e cella quam iunior coeperat habitare quaeque ab ecclesia milibus quinque distabat, saltim ad uiciniora migrauerit, ne fessus annis die sabbati uel dominico uenturus ad ecclesiam tanti itineris spatio uexaretur. sed ne uacuus quidem reuerti exinde contentus uas aquae, quam per totam erat ebdomadam sumpturus, suis ceruicibus superponens reportabat ad cellam, cumque nonagenariam excessisset aetatem,.
- 3.1.2.1
numqaam passus est eam iuniorum sibi labore deferri. hic itaque ab adulescentia sua scolis coenobiorum tanto ardore se tradidit, ut in eis paruo tempore conmoratus tam subiectionis bono quam uniuersarum uirtutum scientia pariter ditaretur. humilitatis namque et oboedientiae disciplina omnes suas uoluntates et per hanc extinctis uniuersis uitiis cunctisque uirtutibus consummatis, quas monasteriorum instituta uel antiquissimorum patrum doctrina fundauit, sublimioris profectus ardore succensus heremi festinauit penetrare secreta, ut domino, cui inter fratrum turbas positus sitiebat inseparabiliter inhaerere, nullo deinceps humano consortio retrahente facilius uniretur.
- 3.1.3.1
ubi rursum tanto feruore etiam ipsorum anachoretarum uirtutes superans desiderio et intentione iugis ac diuinae illius theoriae cunctorum deuitabat aspectus, uastiora et inaccessibilia solitudinis penetrans loca multoque in eis tempore delitescens, ut ab ipsis quoque anachoretis difficulter ac rarissime deprehensus angelorum cotidiano consortio delectari ac perfrui crederetur, atque ei merito uirtutis huius ab ipsis inditum fuerit Bubali cognomentum.
- 3.2.1.1
Huius igitur magisterio institui cupientes, cogitationum etiam stimulis agitati ad cellam eius iam die aduesperante peruenimus. qui habito aliquantisper silentio cum propositum nostrum praedicare coepisset, quod scilicet patriam relinquentes tot prouinciis pro amore domini perlustratis egestatem ac uastitatem heremi tolerare et imitari rigorem conuersationis illorum tanto opere niteremur, quem uix ipsi qui in eadem necessitate atque inopia nati educatique sunt sustinerent,
- 3.2.2.1
respondimus nos ob id ad eius doctrinam ac magisterium tetendisse, ut inbui aliquatenus tanti uiri institutionibus ac perfectione possemus, quam innumeris documentis inesse eidem senseramus, non ut nullis quae tamen in nobis non essent laudibus grauaremur aut elatione animi, qua in nostris quoque cellulis nonnumquam suggestione titillabamur inimici, ipsius quoque sermonibus inflaremur. quamobrem illa nobis potius precabamur infundi, quibus conpungi uel humiliari, non quibus nobismet ipsis blandiri extollique possemus.
- 3.3.1.1
Tum beatus PAFNVTIVS: Tres, inquit, uocationum sunt ordines, tres quoque renuntiationes monacho in quocumque uocationis ordine constituto necessarias nouerimus. et primam quidem causam qua tres esse uocationum ordines diximus oportet nos diligenter inquirere, ut cum agnouerimus nos ad dei primo gradu uocationis adscitos, secundum eius sublimitatem conuersationis quoque nostrae congruentiam temperemus. nihil enim proderit sublimiter inchoasse, si similem principiis non exhibuerimus et finem.
- 3.3.2.1
quodsi etiam ultimo ordine nos a conuersatione saeculi extractos fuisse cognoscimus, quanto minus probabili ad religionem principio uidemur inniti, tanto acrius nosmet ipsos ad meliorem finem spiritali feruore incitare curemus. secundam quoque trinae abrenuntiationis omnimodis nosse nos conuenit, quia nullo modo perfectionem poterimus adtingere, si eam uel ignorauerimus uel scientes non contenderimus opere consummare.
- 3.4.1.1
Vt igitur tres hi modi speciali distinctione pandantur, primus ex deo est, secundus per hominem, tertius ex necessitate. et ex deo quidem est, quotiens inspiratio quaedam inmissa in cor nostrum nonnumquam etiam dormientes ad desiderium aeternae uitae ac salutis exsuscitat deumque sequi et eius inhaerere praeceptis conpunctione saluberrima cohortatur: ut in scripturis sanctis Abraham uoce dominica de genitali solo et totius cognationis affectibus patrisque domo legimus euocatum dicente domino: exi de terra t u a, et de cognatione tua, et de domo patris tui.
- 3.4.2.1
quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognouimus, qui occasionem suae conuersionis a sola diuinitate percepit. ingressus namque ecclesiam ibique audiens in euangelio dominum praedicantem: qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus, et: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me, praeceptum hoc domini uelut specialiter ad se directum cum summa cordis conpunctione suscepit confestimque renuntians cunctis secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum prouocatus. secundus uocationis
- 3.4.3.1
modus est quem fieri per hominem diximus, cum uel exemplis quorundam sanctorum uel monitis instigati ad desiderium salutis accendimur. quo nos quoque per gratiam domini retinemus adscitos, qui praedicti uiri monitis ac uirtutibus incitati huic nos studio professionique tradidimus. quo ordine etiam in scripturis sanctis per Moysen filios Israhel de adflictione legimus liberatos.
- 3.4.4.1
tertius uero uocationis modus est qui ex necessitate descendit, cum diuitiis mundi huius uel uoluptatibus obligati ingruentibus repente temptationibus, quae uel mortis pericula conminantur uel amissione bonorum ac proscriptione percutiunt uel carorum morte conpungunt, ad deum, quem sequi in rerum prosperitate contempsimus, saltim inniti properare conpellimur.
- 3.4.5.1
cuius uocationis neceesitatem in scripturis quoque saepissime repperimus, cum filios Israhel ob menta peccatorum legimus a domino traditos hostibus suis, ob quorum dominationem crudelitatemque saeuissimam rursum conuersos ad dominum proclamasse. et misit eis, inquit, dominus saluatorem Aoth, filium Gera, filium Iemini, qui utraque manu utebatur pro dextera. et rursum clamauerunt, inquit, ad dominum: qui suscitauit eis saluatorem, et liberauit eos, Othonihel filium Cenez, fratrem Caleb iuniorem.
- 3.4.6.1
et de talibus in psalmo dicitur: cum occideret eos, tunc quaerebant eum: et reuertebantur, et diluculo ueniebant ad deum. et recordati sunt quia deus adiutor eorum est: et deus excelsus redemptor eorum est. rursumque: et clamauerunt ad dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberauit eos.
- 3.5.1.1
Ex his itaque tribus modis licet priores duo melioribus inniti principiis uideantur, nonnumquam tamen inuenimus etiam de tertio gradu, qui infimus uidetur ac tepidus, perfectos uiros ac spiritu feruentissimos extitisse illisque consimiles, qui optimo principio adgressi domini famulatum reliquam quoque uitam laudabili feruore spiritus exegerunt, et iterum de illo superiore gradu plurimos ad uituperabilem saepissime reccidisse. ae perinde sicut illis nihil obfuit quod non arbitrio, sed necessitatis conuersi, quippe quibus hanc ipsam occasionem qua conpungerentur domini benignitas procurauit, ita etiam istis omnino nil profuit sublimiora conuersionis habuisse principia, quia non studuerunt reliquam uitam fine congruo terminare.
- 3.5.2.1
neo enim abbati Moysi, qui habitauit in loco ifltins heremi qui Calamus nuncupatur, quicquam defuit ad perfectae beatitudinis meritum, quod metu mortis quae ei propter homicidii crimen intentabatur inpulsus ad monasterium decucurrit. qui ita necessitatem conuersionis adripuit, ut eam in uoluntatem prompta animi uirtute conuertens ad perfectionis fastigia summa peruenerit. etiam s contrario plurimis, quos nominatim memorare non debeo, nihil profuit: domini seruitutem meliore adripuisse principio, qui deinceps cordis ignauia ac duritia subsequente in teporem noxium ac mortis barathrum conciderunt.
- 3.5.3.1
qukm rem in apostolorom quoque uocatione uidemus euidenter expressam. quid enim profuit Iudae apostolatus gradum eodem ordine quo Petrus ceterique apostoli adsciti sunt uoluntarie suscepisse, qui uocationis suae praeclara principia cupiditatis ac filargyriae pestifero fine consummans usque ad traditionem domini crudelissimus parricida prorupit?
- 3.5.4.1
aut quid obfuit Paulo quod repente caecatus ad uiam salutis uelut inuitus uidetur adtractus, qui postea dominum toto animi feruore sectatus initium necessitatis uoluntaria deuotione consummans gloriosam tantis uirtutibus uitam inconparabili fine conclusit? totum ergo in fine , in quo potest quis et optimae conuersionis initiis dedicatus inferior per neglegentiam repperiri et necessitate adtractus ad nomen monachi profitendum effici per timorem dei .
- 3.6.1.1
de abrenuntiationibus disserendum est, quas tres esse patrum traditio et scripturarum sanctarum demonstrat auctoritas, quasque unumquemque nostrum omni studio oportet inplere. prima est qua corporaliter uniuersas diuitias mundi facultatesque contemnimus, secunda qua mores ac uitia affectusque pristinos animi carnisque respuimus, tertia qua mentem. nostram de praesentibus uniuersis ac uisibilibus euocantes futura tantummodo contemplamur et ea quae sunt inuisibilia concupiscimus.
- 3.6.2.1
quae tria ut simul perficiantur etiam Abrahae legimus dominum praecepisse, eum dicit ad eum: exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. primum dixit de terra tua, id est de facultatibus mundi huius opibusque terrenis: secundo de cognatione tua, id est de conuersatione et moribus uitiisque prioribus, quae nobis a nostra natiuitate cohaerentia uelut adfinitate quadam et consanguinitate cognata sunt: tertio de domo patris tui, id est omni memoria mundi huius quae oculorum occurrit obtutibus.
- 3.6.3.1
de duobus enim patribus, id est aiue de illo qui deserendus siue de eo qui expetendus est, ita per Dauid ex persona dei canitur: audi, , et uide, et inclina aurem tuam: et obliuiscere populum tuum, et domum patris tui. nam qui dicit audi, filia, pater utique est, et illum, cuius domum uel populum obliuioni tradi debere persuadet, patrem nihilominus suae filiae fuisse testatur. quod ita fit, cum mortificati cum Christo ab elementis huius mundi contemplamur secundum apostolum iam non uidentur sed quae non uidentur: quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna, et exeuntes corde de hac temporali ac uisibili domo in illam in qua sumus iugiter permansuri nostros oculos mentemque dirigimus.
- 3.6.4.1
quod tunc inplebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare domino coeperimus, illam beati apostoli sententiam opere ac uirtute clamantes: noster autem municipatus in caelis est. his tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. nam Prouerbia primae abrenuntiationi conueniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena uitia resecantur, secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi uniuersa quae aguntur sub sole uanitas pronuntiantur, tertiae Canticum Canticorum, in quo mens uisibilia cuncta transcendens uerbo iam dei caelestium rerum contemplatione coniungitur.
- 3.7.1.1
Quapropter non multum proderit primam nos abrenuntiationem cum summa deuotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio atque eodem ardore. et ita cum etiam hanc fuerimus indepti, ad illam quoque tertiam peruenire poterimus, qua de domo prioris nostri parentis egressi, quem ab exordio natiuitatis nostrae secundum ueterem hominem, quando eramus natura filii irae sicut , patrem nobis fuisse meminimus, omnem mentis intuitum ad caelestia deflectemus.
- 3.7.2.1
de quo etiam patre ad Hierusalem quae uerum patrem deum contempserat dicitur: pater tuus Amorraeus, et mater tua Chettaea, et in euangelio: uos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri uultis facere. quem cum dimiserimus, de uisibilibus ad inuisibilia transmigrantes cum apostolo dicere poterimus: scimus autem quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod habitationem habeamus ex deo, domum non manu factam aeternam in caelo, et illud quod paulo ante commemorauimus: noster autem municipatus in caelis est, unde et saluatorem expectamus dominum Iesum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis suae, et illud beati Dauid: quia incola ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei, ut secundum domini uocem tales efficiamur quales illi de quibus haec dominus ad patrem in euangelio loquebatur: de mundo hoc non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo, et rursum ad ipsos apostolos: si de hoc mundo essetis, mundus quod suum est utique diligeret: sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi uos de hoc mundo, propterea odit uos mundus.
- 3.7.3.1
huius ergo rennntiationis tertiae ueram perfectionem tunc merebimur obtinere, quando mens nostra nullo carneae pinguedinis hebetata contagio, sed peritissimis elimationibus expolita ab omni affectu et qualitate terrena per indesinentem diuinarum rerum meditationem spiritalesque theorias ad illa quae inuisibilia sunt eo usque transierit, ut circumdatam se fragilitate carnis ac situ corporis supernis et incorporeis intenta non sentiat atque in huiusmodi rapiatur excessus, ut non solum nullas uoces auditu recipiat corporali nec in intuendis praetereuntium imaginibus occupetur, sed ne adiacentes quidem moles et ingentes materias obiectas oculis carnis aspiciat.
- 3.7.4.1
cuius rei fidem atque uirtutem nemo nisi is capiet, qui haec quae dicuntur experientia perceperit: cuius uidelicet ita dominus oculos cordis de uniuersis praesentibus auocarit, ut ea non tamquam transitura, sed quasi transacta iam reputet et uelut inanem fumum in nihilum resoluta conspiciat, ambulansque ut Enoch cum deo ac de humana conuersatione moribusque translatus non inueniatur in praesentis saeculi uanitate. quod in illo etiam corporaliter factum lectio ita commemorat: ambulauitque Enoch cum deo, et non inueniebatur: quia transtulit illum deus. apostolus quoque: fide Enoch translatus est, ut non uideret mortem. . de qua morte dominus in euangelio qui uiuit, inquit, et credit in me, non morietur ia aeternum.
- 3.7.5.1
quapropter festinare debemus, si perfectionem ueram desideramus adtingere, ut quemadmodum corpore parentes, patriam, diuitias mundi uoluptatesque despeximus, ita etiam corde haec omnia relinquentes nulla rursus ad haec quae dimisimus concupiscentia reuertamur, sicut illi qui educti per Moysen, cum utique corpore non redissent, corde tamen reuersi dicuntur in Aegyptum, relicto scilicet deo qui eos eduxerat cum tanta uirtute signorum idola Aegypti quae-contempserant , sicut scriptura commemorat: et reuersi sunt cordibus suis in Aegyptum, dicentes ad Aaron: fac nobis deos qui praecedant nos: cam illis etiam pariter condemnemur, qui in heremo conmorantes post escam mannae desiderauerunt uitiorum ac sordidae uilitatis cibos, uosque cum eis similiter murmurare uideamur: bene nobis erat in Aegypto, ubi sedebamus super ollas carnium, et comedebamus caepas e.t alia et cucumeres et pepones.
- 3.7.6.1
quae figura licet in illo praeoesserit populo, tamen nunc quoque eam cotidie in nostro ordine ac professione uidemus impleri. omnis enim quicumque post renuntiationem. mundi huius antiqua reuertitur studia et ad pristina desideria reuocatur, haec, eadem cum illis ac mente proclamat dicens: bene mihi erat in Aegypto. quorum uereor ne tanta inuenienda sit multitudo, quantas tunc sub Moyse praeuaricantium turbas legimus extitisse. nam cum sexcenta tria milia armatorum de Aegypto egressa, ex his non sunt amplius quam duo tantum terram repromissionis ingressi.
- 3.7.7.1
uq4e festinandum nobis est ut a paucis ac rarissimis sumamus exempla uirtutum, quia secundum illam quam diximus figuram in euangelio quoque multi uocati, pauci autem dicuntur electi. nihil ergo nobis proderit abrenuntiatio corporalis et localis quodammodo ex Aegypto transmigratio, si renuntiationem cordis quae sublimior et utilior est non similiter obtinere. de illa enim qua diximus abrenuntiatione corporali ita pronuntiauit apostolus: si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum., et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
- 3.7.8.1
quod beatus apostolus. numquam dixisset, nisi quia futurum spiritu praeuidebat, ut aliqui facultatibus uniuersis in pauperum alimenta dispersis ad perfectionem euangelicam et caritatis arduum culmen peruenire non possent, quia scilicet pristina uitia morumque incontinentiam uel superbia uel inpatientia dominante in suis cordibus retinentes nequaquam se ab illis expurgare curarent et ob id ad caritatem dei quae numquam cadit minime peruenirent.
- 3.7.9.1
qui utique inferiores effecti hoc secundo renuntiationis gradu multo minus illum tertium qui procul dubio est sublimior adprehendunt. diligentius tamen etiam hoc mente perpendite, quod non simpliciter dixerit csi distribuero facultates meas\'. uideretur enim de illo forte dixisse, qui necdum euangelicum implens mandatum adhuc sibi ex eis, sicut nonnulli tepidorum faciunt, aliquid reseruasset. sed si distribuero, inquit, omnes facultates meas in cibos pauperum, id est etiamsi perfecte abrenuntiauero diuitiis istis terrenis.
- 3.7.10.1
huic quoque renuntiationi aliud maius adiunxit: et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatemis uero non habuero, nihil sum, ac si aliis uerbis dixisset: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas secundum euangelicum illud mandatum quo dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, ita scilicet abrenuntians, ut ex his nihil penitus mihi reseruem, et huic erogationi martyrium exustione meae carnis adiunxero, ita ut corpus meum tradam pro Christo, et tamen uel inpatiens uel iracundus uel inuidus uel superbus sim uel aliorum inflammer iniuriis uel quaeram quae mea sunt uel ea quae mala sunt cogitem uel uniuersa quae mihi possunt inferri
- 3.7.11.1
non patienter libenterque sustineam, nihil mihi proderit eiterioris hominis abrenuntiatio atque conbustio interiore adhuc pristinis inuoluto, eo quod simplicem substantiam mundi huius primae conuersionis feruore contemnens, quae nec bona esse nec mala, sed media definitur, uitiosi cordis noxias facultates similiter abicere non curarim nec adtingi dominicam caritatem, quae patiens, quae benigna , quae non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet, postremo quae sectatorem suum numquam cadere sinit subplantatione peccati.
- 3.8.1.1
Festinare igitur omni debemus instantia, ut interior quoque noster homo uitiorum suorum diuitias quas in anteriore conuersatione contraxit uniuersas abiciat atque dispergat. quae corpori atque animae iugiter cohaerentes propriae nostrae sunt, ac nisi adhuc in hoc corpore constitutis nobis abiectae fuerint et abscisae, post excessum nos non desinent comitari. ut enim uel ipsa caritas, quae earum fons est, in hoc saeculo conquisita post finem quoque huius uitae pulchrum ac splendidum amatorem suum reddit, ita uitia ad illam perennem commorationem obfuscatam mentem quodammodo coloribus taetris infectamque transmittunt.
- 3.8.2.1
pulchritudo enim uel deformitas animae uirtutum seu uitiorum gignitur qualitate, ex quibus quidam adtractus color aut ita eam splendidam reddit, ut a propheta mereatur audire: et concupiscet rex decorem tuum, aut certe atram, faetidam atque deformem, ita ut faetorem propriae turpitudinis ipsa confiteatur et dicat: conputruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae, et ipse dominus ad eam quare, inquit, non est obducta cicatrix filiae populi mei?
- 3.8.3.1
et idcirco hae sunt, propriae nostrae diuitiae, quae anima iugiter quas nobis nullus rerum, nullus hostium nec conferre poterit nec auferre. hae sunt propriae diuitiae nostrae, quas ne ipsa quidem mors ualebit ab anima separare, quibus uel renuntiantes ad perfectionem. possumus peruenire uel inligati aeterna morte multari.
- 3.9.1.1
Tripertito enim modo in scripturis sanctis intelleguntur diuitiae, id est malae, bonae, mediae. et malae quidem sunt de quibus dicitur: diuites eguerunt et esurierunt, et: uae uobis, diuites, quia recepistis quas etiam diuitias abiecisse summa perfectio est. ad quarum distinctionem pauperes illi sunt qui in domini uoce laudantur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et in psalmo: iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum, et iterum: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
- 3.9.2.1
sunt etiam bonae, quas adquisisse magnae uirtutis ac meriti est, quas uir iustus possidens conlaudatur dicente Dauid: generatio rectorum benedicetur. gloria et diuitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi, et iterum: redemptio animae uiri propriae diuitiae. de quibus diuitiis in Apocalypsi dicitur ad illum qui eas non habens uituperabiliter pauper et nudus est: incipiam te, inquit, euomere ex ore meo. quia dicis quod diues sum et locuples et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et\' caecus et nudus, suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias, et uestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae.
- 3.9.3.1
sunt quoque mediae, id est quae possunt uel bonae esse uel malae. ad utramque enim partem pro arbitrio uel qualitate utentium transferuntur. de quibus beatus apostolus diuitibus, ait, mundi huius praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo qui praestat nobis abunde omnia ad fruendum, bene facere, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. quas iterum diues ille in euangelio retinens ac nequaquam indigentibus subministrans, de cuius micis satiari pauper Lazarus ante fores eius expositus cupiebat, intolerandis gehennae ignibus et aeterno deputatur ardori.
- 3.10.1.1
Has igitur uisibiles mundi diuitias relinquentes non nostras, sed alienas abicimus facultates, quamuis eas gloriemur uel nostro labore quaesitas uel parentum ad nos hereditate transmissas. nihil enim ut dixi nostrum est nisi hoc tantum, quod corde possessum atque animae nostrae cohaerens a nemine potest prorsus auferri. de illis autem uisibilibus diuitiis ad eos, qui illas tamquam proprias retentantes communicare indigentibus nolunt, increpans loquitur Christus: si in alienis fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit uobis? euidenter igitur has diuitias alienas esse non solum cotidiana experientia docet, uerum etiam sententia domini ipsa appellatione signauit.
- 3.10.2.1
de inuisibilibus uero pessimisque diuitiis loquitur Petrus ad dominum: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? quos utique nihil amplius quam uilissima conscissaque retia certum est dimisisse. quae omnia nisi in hac abrenuntiatione uitiorum quae uere magna et summa est fuerint intellecta, nec pretiosum aliquid inueniemus apostolos reliquisse, nec dominum habuisse propter quod illis tantam beatitudinis gloriam largiretur, ut ab eodem mererentur audire: in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel.
- 3.10.3.1
si igitur hi, qui perfecte terrenas istas uisibilesque abdicant facultates, certis ex causis ad illam apostolicam caritatem peruenire non possunt nec illum sublimiorem paucorumque admodum renuntiationis tertium gradum expedito queunt uigore conscendere, quid illi de semet ipsis iudicare debebunt, qui nec primam quidem quae perfacilis est perfecte adripientes atque antiquas pecuniarum suarum sordes cum infidelitate pristina retentantes nudo tantum sibimet autumant monachorum uocabulo gloriandum?
- 3.10.4.1
ergo prima quam diximus abrenuntiatio rerum alienarum est ideoque per se solam perfectionem renuntianti conferre non sufficit, nisi peruenerit ad secundam, quae uere abrenuntiatio rerum nostrarum est. quam adepti omnium uitiorum tertiae quoque abrenuntiationis fastigia conscendemus, per quam non solum omnia quae in hoc mundo geruntur uel particulatim ab hominibus possidentur, uerum etiam ipsam cunctorum elementorum plenitudinem, quae putatur esse magnifica, tamquam uanitati subiectam et mox transituram transcendentes animo ac mente despicimus, intuentes dumtaxat secundum apostolum non ea quae uidentur sed quae non uidentur: quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna, ut ita demum illud supremum mereamur audire quod dicitur ad Abraham: et ueni in terram, quam tibi monstrauero.
- 3.10.5.1
per quod euidenter ostenditur, quod as quis tres superiores illas abrenuntiationes omni inpleuerit mentis ardore, ad quartum hoc peruenire non possit, quod remunerationis ac praemii uice perfecte renuntianti tribuitur, terram repromissionis mereatur intrare nequaquam sibi iam uitiorum spinas ac tribulos germinantem: quae post expulsionem passionum cunctarum puritate cordis in hoc corpore possidetur, quam non uirtus uel industria laborantis, sed ipse dominus ostensurum se esse promittit , inquiens, in terram, quam tibi monstrauero.
- 3.10.6.1
per quod manifeste probatur et initium salutis nostrae domini uocatione fieri dicentis: exi de terra tua, et consummationem perfectionis ac puritatis ab eodem similiter tribui, cum dicit: et ueni in terram, quam tibi monstrauero, id est non quam tu ex temet ipso nosse uel industria tua ualeas repperire, sed quam ego tibi non solum ignoranti, sed etiam non inquirenti monstrauero. ex quo manifeste colligitur, quod quemadmodum inspiratione domini prouocati ad uiam salutis adcurrimus, ita etiam magisterio ipsius et inluminatione deducti ad perfectionem summae beatitudinis peruenimus.
- 3.11.1.1
GERMANVS: In quo ergo liberum consistit arbitrium nostraeque quod laudabiles sumus reputatur industriae, si deus in nobis omnia quae ad nostram perfectionem pertinent et incipit et consummat ?
- 3.12.1.1
PAFNVTIVS : Hoc uos recte mouisset, si in omni opere uel disciplina principium tantum esset ac finis et non etiam quaedam medietas interesset. itaque sicut occasiones salutis diuersis modis deum cognoscimus operari, ita nostrum est occasionibus a diuinitate concessis uel enixius uel remissius famulari. nam [sicut dei fuit uocantis oblatio exi de terra tua, ita Abrahae fuit exeuntis oboedientia, et quemadmodum illud quod dicitur et ueni in terram ut fiat obtemperantis est opus, ita illud quod additur quam tibi monstrauero iubentis dei uel promittentis est gratia.
- 3.12.2.1
certos tamen esse nos conuenit, quod omnem uirtutem indefessis conatibus exercentes nequaquam diligentia uel studio nostro perfectionem possimus adtingere nec sufficiat humana sedulitas laborum merito ad tam sublimia beatitudinis praemia peruenire, nisi ea domino nobis cooperante et cor nostrum ad id quod expedit dirigente fuerimus indepti. ideoque debemus cum Dauid orantes momentis singulis dicere: perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moueantur uestigia mea, et: statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos, ut nostrum arbitrium, quod procliuius uel ignoratione boni uel oblectatione passionum fertur ad uitia, ille inuisibilis rector mentis humanae ad uirtutum potius studia retorquere dignetur.
- 3.12.3.1
quod uno uersiculo per prophetam manifestissime legimus decantari: inpulsus uersatus sum ut caderem: in quo liberi arbitrii infirmitas designatur. et dominus suscepit me: rursum adiutorium domini iunctum eidem semper ostenditur, quo, ne penitus libero conlabamur arbitrio, cum titubasse nos uiderit, porrectione quodammodo manuum suarum sustentat atque confirmat. et iterum: si dicebam: motus est pes meus, lubrica. scilicet arbitrii facultate, misericordia tua domine adiuuabat me. iterum mobilitati suae dei coniungit auxilium, quia, ne, moueretur pes fidei suae, non industriae propriae fuisse, sed misericordiae domini confitetur. et iterum:
- 3.12.4.1
secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, qui libero utique mihi nascebantur arbitrio, consolationes tuae laetificauerunt animam meam: per tuam scilicet inspirationem uenientes in cor meum et reserantes contemplationem futurorum bonorum, quae pro nomine laborantibus praeparasti, non solum abstulerunt omnem anxietatem cordis mei, uerum etiam summam laetitiam contulerunt. et rursum: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. liberi utique arbitrii prauitate in inferno se habitaturum fuisse testatur, nisi domini fuisset adiutorio ac protectione saluatus.
- 3.12.5.1
a domino enim, non a libero arbitrio gressus hominis diriguntur, et cum ceciderit iustus, libero dumtaxat arbitrio, non conlidetur. quapropter ? quia dominus subponit manum suam. hoc est apertissime dicere: nullus iustorum sibi sufficit ad obtinendam iustitiam, nisi per momenta singula titubanti ei et conruenti fulmenta manus suae subposuerit diuina clementia, ne prostratus intereat penitus, fuerit liberi arbitrii infirmitate conlapsus.
- 3.13.1.1
Nec sane umquam uiri sancti directionem uiae qua gradiebantur ad profectum uirtutum consummationemque tendentes industria se propria obtinuisse testati sunt, sed eam potius a domino precabantur dicentes: dirige me in ueritate tua, et: dirige in conspectu tuo uiam meam. alius autem non solum fide, sed etiam experimento et quodammodo in ipsa rerum natura hoc ipsum se deprehendisse proclamat: cognoui domine quia non est in homine uia eius: nec uiri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. et ipse dominus ad Israhelem et dirigam eum ego, inquit, ut abietem uirentem: ex me tuus fructus inuentus est.
- 3.14.1.1
Legis quoque ipsius scientiam non lectionis industria, sed magisterio et inluminatione dei cotidie desiderant adipisci dicentes ad eum: uias tuas domine demonstra et semitas tuas edoce me, et: reuela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua, et: doce me facere uoluntatem tuam, quia tu es deus meus, et iterum: qui doces hominem scientiam.
- 3.15.1.1
Ipsum etiam intellectum beatus Dauid, quo mandata dei possit agnoscere, quae utique in libro legis nouerat esse perscripta, a domino postulat promereri dicens: seruus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. utique et intellectum semel sibi per naturam praestitum possidebat, notitiam quoque mandatorum dei, quae descripta tenebantur in lege, utique habebat in promptu. et tamen ut hanc plenius adprehenderet dominum precabatur, sciens nequaquam sufficere sibimet posse id quod per naturam conditionis insertum est, nisi cotidiana domini inluminatione ad intellegendam spiritaliter legem ac mandata eius apertius agnoscenda sensus ipsius ab eodem fuerit inlustratus, ipso etiam uase electionis hoc quod dicimus clarius praedicante: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate.
- 3.15.2.1
quid potuit apertius dici quam ut et bonam uoluntatem nostram et operis consummationem a domino in nobis pronuntiaret impleri? et iterum: quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. hic quoque et initium conuersionis ac fidei nostrae et passionum toleranti-I donari nobis a domino declarauit. quod intellegens Dauid quoque similiter orat sibi hoc ipsum domini miseratione concedi dicens: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis, ostendens non sufficere sibi salutis principia dono dei gratiaque conlata, nisi fuerint eadem miseratione ipsius et cotidiana opitulatione perfecta.
- 3.15.3.1
non enim liberum arbitrium, sed dominus soluit conpeditos: non nostra uirtus, sed dominus erigit elisos: non lectionis industria, sed dominus inluminat caecos, quod Graece dicitur ϰύϱιος σοϕοι̃ τυϕλούς, id est dominus sapientes facit caecos: non nostra cautio, sed dominus custodit aduenas: non nostra fortitudo, sed dominus adleuat (siue suffulcit) omnes, qui conruunt. haec autem dicimus, non ut studium nostrum uel laborem atque industriam quasi inaniter et superfluo inpendenda uacuemus, sed ut nouerimus nos sine auxilio dei nec adniti posse nec efficaces nostros esse conatus ad capessendum tam inmane praemium puritatis, nisi nobis adiutorio domini ac misericordia fuerit contributum. equus enim paratur in diem belli: a domino autem est adiutorium, quia non est in fortitudine potens uir.
- 3.15.4.1
oportet ergo nos semper cum beato Dauid canere: fortitudo mea, et laudatio mea non liberum arbitrium, sed dominus: et factus est mihi in salutem. quod doctor quoque gentium non ignorans idoneum se factum ministerio noui testamenti non suo merito nec sudore, sed dei miseratione, proclamat: non quod simus, inquit, idonei cogitare aliquid ex nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex deo est. quod minus Latine, sed expressius dici potest: idonitas nostra ex deo est. denique sequitur: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti.
- 3.16.1.1
In tantum autem uniuersa quae ad salutem pertinent apostoli sibimet a domino largita senserunt, ut ipsam quoque fidem praestari sibi a domino postularent dicentes: adde nobis fidem, plenitudinem eius non libero arbitrio praesumentes, sed dei sibi credentes munere conferendam. denique docet nos idem auctor salutis humanae, quam ipsa fides nostra lubrica sit et infirma et nequaquam sibi sufficiens, nisi fuerit auxilio domini roborata, dicens ad Petrum: Simon Simon, ecce Satanas expetiuit uos ut cribraret uos tamquam triticum: sed ego rogaui patrem meum, ne deficeret fides t u a.
- 3.16.2.1
quod alius in semet ipso sentiens fieri et quodammodo fidem suam infidelitatis fluctibus ad perniciosi naufragii uidens scopulos perurgueri ad eundem dominum auxilium fidei suae postulans dicit: domine, adiuua . in tantum itaque senserunt euangelici et apostolici uiri uniuersa quae bona sunt auxilio domini consummari, et ne ipsam quidem fidem suam confisi sunt inlaesam se posse suis uiribus uel arbitrii libertate seruare, ut hanc uel adiuuari in se uel donari sibi a domino postularent.
- 3.16.3.1
quae si in Petro ne deficeret domini egebat auxilio, quis erit tam praesumptor et caecus, qui se erga huius custodiam cotidiano domini credat adiutorio non egere ? praesertim cum ipse dominus in euangelio hoc ipsum euidenter expresserit dicens: sicut palmes non potest fructum facere a semet ipso nisi in uite manserit, ita et uos nisi in me manseritis, et iterum: quia sine me nihil potestis facere.
- 3.16.4.1
quam sit igitur ineptum ac sacrilegum quicquam de bonis actibus nostrae industriae et non dei gratiae uel adiutorio deputare, manifeste probatur dominica protestante sententia sine sua inspiratione uel cooperatione spiritales fructus exhibere neminem posse. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. Zacharias quoque: quia si quid bonum, ipsius est, et si quid optimum, ab ipso. et ideo constanter beatus apostolus quid, inquit, habes quod non accepisti? quodsi accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
- 3.17.1.1
Summam quoque tolerantiae qua temptationes inlatas sustinere possimus non tam in nostra uirtute quam in dei misericordia et moderatione consistere beatus apostolus ita pronuntiat: temptatio uos non adprehendit nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittet uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. deum quoque aptare siue confirmare animos nostros ad omne opus bonum et operari in nobis ea quae sibi sunt placita idem apostolus docet: deus autem pacis, de tenebris pastorem magnum ouium in sanguine testamenti aeterni, Iesum Christum, aptet uos in omni bono, faciens in uobis quod placeat coram se. quod etiam Tbessalonicensibus ut eueniat ita precatur dicens: ipse autem dominus Iesus Christus et deus pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda uestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
- 3.18.1.1
Ipsum denique timorem dei, quo firmiter eum tenere possimus, a domino nobis Hieremias propheta ex persona dei manifeste testatur infundi ita dicens: et dabo eis cor unum, et uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus: et bene sit eis, et filiis eorum post eos. et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis bene facere: et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me. Ezechiel quoque: et dabo eis cor unum, et spiritum nouum tribuam in uisceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in deum.
- 3.19.1.1
Quibus manifestissime perdocemur et initium uoluntatis bonae nobis domino inspirante concedi, cum aut per se aut per exhortationem cuiuslibet hominis aut per necessitatem nos ad salutis adtrahit uiam, et perfectionem uirtutum ab eodem similiter condonari, nostrum uero hoc esse, ut adhortationem auxiliumque dei uel remissius uel enixius exsequamur, et pro hoc nos uel remunerationem uel supplicia dignissime promereri, quod eius dispensationi ac prouidentiae erga nos benignissima dignatione conlatae uel negleximus uel studuimus nostrae oboedientiae deuotione congruere.
- 3.19.2.1
quod euidenter in Deuteronomio aperteque describitur: cum, inquit, introduxerit te dominus deus tuus in terram, quam ingrederis, et deleuerit gentes multas coram te, et et , , et , Euaeum et , septem gentes multo maioris numeri et robustiores te: tradideritque eas dominus tibi, percuties eas usque ad internicionem. non foedus, neque sociabis cum eis coniugia. quod igitur in terram repromissionis, quod delentur gentes multae coram eis, quod traduntur in manus eorum nationes maioris numeri et robustiores quam populus Israhel, dei esse gratiam scriptura pronuntiat.
- 3.19.3.1
utrum autem percutiat eas Israhel usque ad internicionem, an reseruet eas et parcat, et utrum ineat necne cum eis foedus et utrum societ cum eis coniugia an non societ, ipsorum esse testatur. quo testimonio manifeste discernitur, quid libero arbitrio quidue dispensationi uel cotidiano adiutorio domini debeamus adscribere, et quod diuinae sit gratiae praestare nobis occasiones salutis et prouentus secundos atque uictoriam, nostrum uero ut concessa dei beneficia uel intentius uel segnius exsequamur. quam rationem etiam in illorum caecorum curatione satis euidenter uidemus expressam. quod enim transit ante eos Iesus, diuinae prouidentiae et dignationis est gratia: quod uociferantur et dicunt: miserere nostri, domine, fili Dauid, fidei ipsorum et credulitatis est opus.
- 3.19.4.1
quod uisum recipiunt oculorum, diuinae miserationis est munus. quod autem etiam post perceptionem cuiuslibet muneris tam gratia dei quam ratio liberi perseueret arbitrii, leprosorum quoque decem qui pariter curati sunt declarat exemplum. e quibus dum unus per arbitrii sui bonum gratiarum restituit actionem, dominus nouem requirens unumque conlaudans sollicitudinem adiutorii sui etiam circa inmemores beneficiorum suorum iugem se retinere demonstrat. hoc ipsum enim uisitationis suae donum est, quod uel suscipit et adprobat gratum uel requirit ac reprehendit ingratos.
- 3.20.1.1
Credere tamen inconcussa fide nos conuenit nihil sine deo prorsus in hoc mundo geri. aut enim uoluntate eius aut permissu agi uniuersa fatendum est, ut scilicet haec quae bona sunt uoluntate dei perfici auxilioque credantur, quae autem contraria sunt permissu, cum pro nequitiis ac duritia cordis nostri deserens nos diuina protectio diabolum nobis uel corporis passiones patitur dominari.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 2,287
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.