Ancient Texts

← Library

Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,287 sections

  1. pr1.1.1

    , quod beatissimo papae Castori in eorum uoluminum praefatione promissum est, quae de institutis coenobiorum et de octo principalium uitiorum remediis duodecim libellis domino digesta sunt, in quo tenuitas nostri suffecit ingenii, utcumque est. uiderim sane quid super hoc uel illius uel uestri fuerit examinis aequitate perpensum, utrum in rebus tam profundis tamque sublimibus et quae in usum stili ut arbitror antea non uenerunt, dignum aliquid cognitione uestra omniumque sanctorum fratrum desiderio .

  2. pr1.2.1

    nunc autem quia derelinquens nos pontifex supra dictus migrauit ad Christum, has interim decem conlationes summorum patrum, id est qui in heremo morabantur, quas ille flagrans studio sanctitatis simili sibi iusserat sermone conscribi, non prae multitudine caritatis quanto infirmas ceruices pondere praegrauaret, uobis potissimum, o beatissime papa Leonti et sancte frater , credidi .

  3. pr1.3.1

    alter siquidem uestrum memorato uiro et germanitatis affectu et sacerdotii dignitate et quod his maius est sancti studii feruore coniunctus hereditario fraternum debitam iure deposcit: alter instituta sublimia non ut quidam propria adgressus est praesumptione sectari, sed legitimum doctrinae tramitem sancto spiritu suggerente paene antequam disceret adprehendens non tam suis adinuentionibus quam illorum traditionibus maluit erudiri. in quibus mihi nunc in portu silentii constituto inmensum pelagus aperitur, ut scilicet de instituto atque doctrina tantorum uirorum quaedam tradere audeam memoriae litterarum.

  4. pr1.4.1

    tanto enim profundioris nauigationis periculis fragilis ingenii cumba iactanda est, quantum a coenobiis anachoresis et ab actuali uita, quae in congregationibus exercetur, contemplatio dei, cui illi inaestimabiles uiri semper intenti sunt, maior actuque sublimior est. uestrum igitur est conatus nostros piis orationibus adiuuare, ne aut tam sancta materia inperito quidem, sed fideli sermone promenda periclitetur in nobis aut rursum eiusdem materiae abyssis obruatur nostra rusticitas.

  5. pr1.5.1

    proinde ab exteriore ac uisibili monachorum cultu, quem prioribus digessimus libris, ad inuisibilem interioris hominis habitum transeamus, et de canonicarum orationum modo ad illius quam apostolus praecipit orationis perpetuae iugitatem ascendat eloquium, ut quisquis iam superioris operis lectione Iacob illius intellegibilis nomen carnalium uitiorum subplantatione promeruit, nunc etiam non tam mea quam patrum instituta suscipiens diuinae iam puritatis intuitu ad meritum et ut ita dixerim dignitatem transiens Israhelis, quid in hoc quoque perfectionis culmine debeat obseruare similiter instruatur.

  6. pr1.6.1

    obtineant itaque orationes uestrae ab eo qui dignos nos uel uisu eorum uel discipulatu uel consortio iudicauit, ut nobis earundem traditionum memoriam plenam et sermonem ad dicendum facilem conferre dignetur, quo tam sancte eas tamque integre quam ab ipsis accepimus explicantes ipsos quodammodo suis institutis et quod maius est Latino disputantes eloquio nobis exhibere possimus. hoc sane uolumus ante omnia tam harum conlationum quam superiorum uoluminum praemonitum esse lectorem, ut si qua forte in his pro status sui et propositi qualitate siue pro usu et conuersatione communi uel inpossibilia putauerit esse uel dura, non ea secundum suae facultatis modulum, sed secundum dignitatem et perfectionem loquentium metiatur, quorum prius studium atque propositum mente concipiat, quo uere mortui huic conuersationi mundanae nullis affectibus parentum carnalium, nullis actuum saecularium nexibus obligantur.

  7. pr1.7.1

    deinde locorum quoque in quibus commorantur consideret qualitatem, qua in solitudine uastissima constituti atque ab uniuersorum mortalium consortio separati et per hoc inluminationem sensuum possidentes contemplantur uel proloquuntur ea, quae inexpertis atque ineruditis pro condicione et mediocritate consuetudinis suae inpossibilia forsitan uidebuntur. de quibus tamen si quis uoluerit ueram proferre sententiam et utrum impleri queant desiderat experiri, festinet prius eorum propositum simili studio et conuersatione suscipere, et tunc demum ea, quae supra facultatem hominis uidebantur, non solum possibilia, uerum etiam suauissima deprehendet. sed nunc iam ad conlationes eorum et instituta properemus.

  8. 1.1

    De habitatione et proposito abbatis Moysi.

  9. 2.1

    De interrogatione abbatis Moysi quaerentis qui monacho scopos uel qui sit finis.\'

  10. 3.1

    De responsione nostra.

  11. 4.1

    De interrogatione abbatis Moysi super propositione praedicta.

  12. 5.1

    De conparatione eius qui destinata ferire contendat.

  13. 6.1

    De his qui abrenuntiantes mundo ad perfectionem sine caritate contendunt.

  14. 7.1

    De appetenda tranquillitate cordis.

  15. 8.1

    De principali conatu erga diuinarum rerum contemplationem et similitudine Mariae et Marthae.

  16. 9.1

    Interrogatio, quomodo efficientia uirtutum non cum homine perseueret.

  17. 10.1

    Responsio, quod non sit earum merces, sed actio cessatura.

  18. 11.1

    De caritatis perpetuitate.

  19. 12.1

    Interrogatio de perseuerantia spiritalis theoriae.

  20. 13.1

    Responsio de directione cordis in deum et de regno dei et regno diaboli.

  21. 14.1

    De animae perpetuitate.

  22. 15.1

    De contemplando deo.

  23. 16.1

    Interrogatio de cogitationum mobilitate.

  24. 17.1

    Responsio, quid possit mens super cogitationum statu quidue non possit.

  25. 18.1

    Conparatio aquaria molae et animae.

  26. 19.1

    De tribus cogitationum nostrarum principiis.

  27. 20.1

    De discernendis cogitationibus ad similitudinem probabilis trapezitae.

  28. 21.1

    De inlusione abbatis Iohannis.

  29. 22.1

    De quadripertita discretionis ratione.

  30. 23.1

    De sermone doctoris secundum audientium meritum.

  31. 1.1.1.1

    Cum in heremo Sciti, ubi monachorum probatissimi patres et omnis commorabatur perfectio, abbatem Moysen, qui inter illos egregios flores suauius non solum actuali, uerum etiam theoretica uirtute fragrabat, institutione eius fundari cupiens expetissem una cum sancto abbate Germano (cum quo mihi ab ipso tirocinio ac rudimentis militiae spiritalis ita indiuiduum deinceps contubernium tam in coenobio quam in heremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi nostri parilitatem pronuntiarent unam mentem atque animam duobus in- corporibus), pariterque ab eodem abbate aedificationis\' sermonem fusis lacrimis posceremus (quippe cuius hunc animi rigorem manifestissime noueramus, ut nisi fideliter desiderantibus et cum omni cordis contritione quaerentibus nequaquam adquiesceret ianuam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim uel nolentibus eam uel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias et quae solis perfectionem cupientibus debent esse , indignis et fastidiose suscipientibus pandens aut iactantiae uitium aut proditionis crimen uideretur incurrere), tandem fatigatus precibus nostris ita exorsus est.

  32. 1.2.1.1

    Omnes, inquit, artes ac disciplinae scopon quendam, id est destinationem, et telos, hoc est finem proprium habent, ad quem respiciens uniuscuiusque artis industrius adpetitor cunctos labores et pericula atque dispendia aequanimiter libenterque sustentat. nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans terram infatigabiliter scindit et indomitas agri glaebas frequenti subigit uomere, dum scopon seruat, ut eam cunctis sentibus expurgatam uniuersisque graminibus absolutam in modum solubilis harenae exercendo comminuat, finem, id est perceptionem copiosarum frugum et exuberantiam segetum non alias adepturum se esse confidens, quo uel ipse deinceps uitam securus exigere uel suam possit amplificare substantiam.

  33. 1.2.2.1

    refertJ, etiam frugibus horrea libenter exhaurit easque putribus sulcis instanti labore commendat, praesentem deminutionem futurarum messium contemplatione non sentiens. illi etiam, qui negotiationum solent exercere commercia, non incertos pelagi timent casus, non ulla discrimina perhorrescunt, dum ad finem quaestus spe praepeti prouocantur. nec non etiam hi qui militiae mundialis ambitione flammantur, dum prospiciunt honorum ac potentiae finem, peregrinationum exitia ac pericula non sentiunt nec praesentibus aerumnis bellisque franguntur, dum propositum sibi dignitatis finem cupiunt obtinere.

  34. 1.2.3.1

    habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, uerum etiam gratanter inpendimus, ob quem nos ieiuniorum inedia non fatigat, uigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis nuditasque et omnium rerum priuatio, horror quoque huius uastissimae non deterret. ob quem uos ipsi procul dubio parentum spreuistis affectum et patrium solum ac delicias mundi tot pertransitis regionibus despexistis, ut ad nos homines rusticos et idiotas atque in hoc heremi squalore degentes peruenire possetis. propter quod respondete, inquit, mihi quae sit destinatio uestra uel finis, qui ad haec omnia libentissime sustinenda nos prouocat.

  35. 1.3.1.1

    Et cum persisteret nostram elicere super hac interrogatione sententiam, respondimus regni caelorum causa haec cuncta tolerari.

  36. 1.4.1.1

    Ad quod ille: Bene, inquit: argute de fine dixistis. qui uero debeat esse scopos noster, id est destinatio, cui iugiter inhaerentes finem ualeamus adtingere, prae omnibus nosse debetis. et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: in omni ut dixi arte ac disciplina praecedit quidam , id est animae destinatio siue incessabilis mentis intentio. quam nisi quis omni studio perseuerantiaque seruauerit, nec ad finem desiderati fructus poterit peruenire.

  37. 1.4.2.1

    nam ut dixi agricola finem habens secure copioseque uiuendi in prouentu segetum fecundarum scopon, id est destinationem gerit agrum suum cunctis sentibus expurgare eumque uniuersis infructuosis uacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id, quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat. negotiator quoque conparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius diuitias congregare, quia frustra concupisceret lucrum, nisi uiam qua ad id tenderet elegisset. et qui certis quibusque dignitatibus Mundi huius cupiunt honorari, cui se officio uel ordini debeant mancipare ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque ualeant desideratae dignitatis adtingere.

  38. 1.4.3.1

    itaque et uiae nostrae finis quidem est regnum dei. quid uero sit scopos debet diligenter inquiri: qui si nobis similiter conpertus non , frustra nitendo fatigabimur, quia sine uia. tendentibus labor est itineris, non profectus. ad quod obstupescentibus nobis senex intulit: finis quidem nostrae professionis ut diximus regnum dei seu regnum caelorum est, destinatio uero, id est scopos, puritas cordis, sine qua ad illum finem inpossibile est quempiam peruenire.

  39. 1.4.4.1

    in hac ergo destinatione deiigentes nostrae directionis obtutus uelut ad certam lineam cursum rectissimum dirigemus, ac si paululum quid ab hac cogitatio nostra deflexerit, ad contemplationem eius ilico recurrentes rursus eam uelut ad quandam normam rectissime corrigemus, quae semper omnes conatus nostros ad unum hoc reuocans signum arguet statim, si a proposita directione mens nostra uel paululum deuiauerit.

  40. 1.5.1.1

    Quemadmodum hi, quibus usus est bellica tela tractandi, cum ante regem mundi huius artis suae cupiunt peritiam demonstrare, in paruissima quaedam scutula, quae depicta in se continent praemia, iacula uel sagittas intorquere contendunt, certi quod non alias nisi destinationis suae linea ad finem possint desiderati praemii peruenire, quo tum demum utique potientur, cum propositum scopon ualuerint obtinere: qui si forte ab eorum fuerit subtractus intuitu, quantumlibet a recto tramite cassa imperitorum deerret intentio, excidisse se tamen ab illius disciplinatae lineae directione non sentient, quia nullum habent certum signum quod uel peritiam uel arguat prauitatem. et ideo cum inutiles in aera uacuumque fuderint iactus, in quo peccauerint quoue decepti sint diiudicare non possunt, quippe quos nullum accusat indicium quantum a directione discesserint, nec quo deinceps corrigere uel reuocare debeant lineam disciplinae docere potest passiuus obtutus.

  41. 1.5.2.1

    ita igitur et nostri propositi finis quidem secundum apostolum uita aeterna est, ita eodem pronuntiante: habentes quidem fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam, scopos uero est puritas cordis, quam sanctificationem non inmerito nuncupauit, sine qua praedictus finis non poterit adprehendi, acsi dixisset aliis uerbis: habentes quidem scopon uestrum in cordis puri.. tate, finem uero uitam aeternam. de qua destinatione docens nos idem beatus apostolus ipsum nomen, id est scopon, significanter expressit ita dicens: quae posteriora sunt obliuiscens, ad ea uero quae in ante sunt extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis domini.

  42. 1.5.3.1

    quod euidentius in Graeco ponitur ατὰ ϭϰοπὸν ϭ̀ιώϰω , id est secundum destinationem persequor, tamquam si dixisset: hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliuiscor, id est anterioris hominis uitia, ad finem brauii caelestis peruenire contendo. quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est puritatem cordis potest dirigere, tota uirtute sectandum est, quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium deuitandum. pro hac enim uniuersa agimus atque toleramus, pro hac parentes, patria, dignitates, diuitiae, deliciae mundi huius et uoluptas uniuersa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retentetur.

  43. 1.5.4.1

    hac itaque nobis destinatione proaposita semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam rectissime dirigentur. quae si prae oculis nostris iugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros uacuos pariter atque instabiles reddens in cassum eos ac sine ullo emolumento conpellet effundi, sed etiam cogitationes omnes diuersas sibique contrarias suscitabit. necesse est enim mentem quo recurrat cuiue principaliter inhaereat non habentem per singulas horas atque momenta pro incursuum uarietate mutari atque ex his quae extrinsecus accedunt in illum statum continuo transformari qui sibi primus occurrerit.

  44. 1.6.1.1

    Hinc namque est quod nonnullos mundi huius maximas facultates et non solum multa auri atque argenti talenta, uerum etiam praediorum magnificentiam contemnentes post haec uidimus pro scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoueri. qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro paruis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abicere maluerunt.

  45. 1.6.2.1

    nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant, ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones inpatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et caritatis adquirere, cumque omnes diuitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, ueluti qui habeant apostolicam caritatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. quod in spiritu beatus apostolus praeuidens et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest-

  46. 1.6.3.1

    unde liquido conprobatur perfectionem non statim nuditate nec priuatione omnium facultatum seu dignitatum abiectione contingi, nisi fuerit caritas illa cuius apostolus membra describit, quae in sola cordis puritate consistit. nam quid est aliud non aemulari, non inflari, non inritari, non agere perperam, non quaerere quae sua sunt, non super iniquitate gaudere, non cogitare malum et reliqua, nisi cor perfectum atque mundissimum deo semper offerre et intactum a cunctis perturbationibus custodire?

  47. 1.7.1.1

    Omnia igitur huius gratia gerenda adpetendaque sunt nobis. pro hac solitudo sectanda est, pro hac ieiunia, uigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem ceterasque uirtutes debere nos suscipere nouerimus, ut scilicet per illas ab uniuersis passionibus noxiis inlaesum parare cor nostrum et conseruare possimus et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has obseruantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeuenti sollemnitatem districtionis nostrae non potuerimus implere, incidamus in tristitiam uel iram siue indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est fueramus acturi.

  48. 1.7.2.1

    non enim tantum est lucrum ieiunii quantum irae dispendium nec tantus lectione capitur fructus quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. ea igitur quae sequentia sunt, id est ieiunia, uigiliae, , meditatio scripturarum, propter principalem scopon, id est puritatem cordis, quod est caritas, nos conuenit exercere et non propter illa principalem hanc proturbare uirtutem, qua in nobis integra inlaesaque durante nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt pro necessitate fuerit praetermissum: siquidem nec proderit uniuersa fecisse adempta hac qua diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda.

  49. 1.7.3.1

    ob hoc enim quis ferramenta cuiuslibet artis instituere sibimet ac praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa nec ut emolumenti illius fructum qui speratur ex ipsis in nuda instrumentorum possessione constituat, sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae cuius haec adiumenta sunt efficaciter adprehendat. igitur ieiunia, uigiliae, meditatio scripturarum, nuditas ac priuatio omnium facultatum non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt, quia non in ipsis consistit disciplinae illius finis, sed per illa peruenitur ad finem.

  50. 1.7.4.1

    in cassum igitur haec exercitia molietur, quisque his uelut summo bono contentus intentionem sui cordis huc usque defixerit et non ad capiendum finem, propter quem haec adpetenda sunt, omne studium uirtutis extenderit, habens quidem disciplinae illius instrumenta, finem uero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamuis utile ac necessarium uideatur, ut noxium deuitandum est. hac enim norma et errorum peruagationumque omnium dispersiones poterimus euadere et desideratum finem linea certae directionis adtingere.

  51. 1.8.1.1

    Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis iugiter adfectanda, ut diuinis rebus ac deo mens semper inhaereat. quidquid ab hac diuersum est, quamuis magnum, secundum tamen aut etiam infimum seu certe noxium iudicandum est. huius mentis uel actus figura etiam in euangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur. cum enim Martha sancto utique ministerio deseruiret, utpote quae ipsi domino eiusque discipulis ministrabat, et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae Iesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a domino, quod et meliorem elegerit partem et eam quae ab ea non possit auferri.

  52. 1.8.2.1

    nam cum laboraret Martha pia sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se uidens ad tantum ministerium non posse sufficere adiutorium sororis a domino postulat dicens: non tibi sedet quia soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo ei ut me adiuuet. utique non ad uile opus, sed ad laudabile eam ministerium prouocabat. et tamen quid audit a domino? Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. uidetis ergo principale bonum in theoria sola, id est in contemplatione diuina dominum posuisse.

  53. 1.8.3.1

    unde ceteras uirtutes, licet necessarias et utiles bonasque pronuntiemus, secundo tamen gradu censendas esse decernimus, quia uniuersae huius unius patrantur obtentu. dicens enim dominus: sollicita es et turbaris erga multa, paucis uero opus est aut etiam uno, summum bonum non in actuali quamuis laudabili opere et multis fructibus abundanti, sed in sua contemplatione quae uere simplex et una est collocauit, paucis opus esse pronuntians ad perfectam beatitudinem, id est illa theoria quae prius in paucorum seruatur consideratione sanctorum. a quorum contemplatione conscendens is qui adhuc in profectu positus est ad illud quoque quod unum dicitur, id est dei solius intuitum ipso adiuuante perueniet, ut scilicet etiam sanctorum actus ac ministeria mirifica supergressus solius dei iam pulchritudine scientiaque pascatur.

  54. 1.8.4.1

    Maria ergo bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. et hoc diligentius intuendum est. nam cum dicit Maria bonam partem elegit, licet taceat de Martha et nequaquam eam uituperare uideatur, illam tamen laudans hanc inferiorem esse pronuntiat. rursum cum dicit quae non auferetur ab ea, ostendit quod ab hac sua portio possit auferri (nec enim ministerium corporale eam homine poterit iugiter permanere), illius uero studium nullo prorsus aeuo docet posse finiri.

  55. 1.9.1.1

    Ad quod nos ualde permoti: Quid ergo? diximus : labor ieiuniorum, lectionis instantia, opera misericordiae, iustitiae, pietatis et humanitatis auferentur a nobis et non permanebunt auctoribus suis, praesertim cum ipse dominus retributionem regni caelorum his operibus repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum nobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et cetera? quomodo ergo auferentur haec quae introducunt factores suos in regnum caelorum ?.

  56. 1.10.1.1

    MOVSES: Nec ego dixi mercedem boni operis auferendam dicente eodem domino: qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico nobis, non perdet mercedem suam, sed actionem dico, quam uel necessitas corporalis uel inpugnatio carnis seu mundi huius inaequalitas administrari exigit, auferendam. nam lectionis instantia uel ieiuniorum adflictio ad emundationem cordis et castigationem carnis in praesenti tantummodo utiliter exercentur, donec caro concupiscit aduersus spiritum. quae nonnumquam ab his, qui labore nimio seu aegritudine corporis senioue defessi sunt, etiam in praesenti uidemus auferri nec ab homine posse iugiter exerceri.

  57. 1.10.2.1

    quanto magis ergo haec in futuro cessabunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem corpusque istud quod nunc animale est surrexerit spiritale et coeperit caro non esse iam talis ut aduersus spiritum concupiscat. de quibus etiam beatus apostolus manifeste pronuntiat corporalis, inquiens, exercitatio ad modicum utilis est: (quae sine dubio caritas intellegitur) ad omnia utilis est, promissionem habens uitae quae nunc est et futurae. quae ergo dicitur ad modicum esse utilis, manifeste pronuntiatur nec per omne tempus exerceri nec summam perfectionis per se solam laboranti posse conferre.

  58. 1.10.3.1

    modicam quippe ad utrumque referri potest, id est uel ad breuitatem temporis, quod scilicet homini tam in praesenti quam in futuro exercitatio corporalis coaeterna esse non possit, uel certe ad paruitatem utilitatis quae de carnali exercitatione conquiritur, eo quod adflictio corporalis initia quaedam profectus, non ipsam perfectionem pariat caritatis, quae promissionem habet uitae praesentis et futurae. et idcirco exercitia praedictorum necessaria esse censemus, quia sine ipsis ad caritatis fastigia non possit ascendi.

  59. 1.10.4.1

    haec etiam quae dicitis opera pietatis ac misericordiae necessaria sunt in hoc tempore, dum adhuc inaequalis diuersitas dominatur: quorum ne hic quidem expectaretur operatio, nisi inopum, indigentum pars maxima redundaret, quae iniquitate hominum facta est, eorum scilicet, qui ea quae omnibus a communi creatore concessa sunt in suos tantum occupata usus nec tamen utenda tenuerunt.

  60. 1.10.5.1

    donec ergo in hoc mundo inaequalitas ista grassatur, erit haec actio necessaria et utilis exercenti, restituens quidem bono affectui et piae uoluntati retributionem hereditatis aeternae: ipsa uero in futuro saeculo parilitate regnante cessabit, cum iam non fuerit inaequalitas propter quam haec debeant exerceri, sed cuncti ab hac multiplici, id est actuali operatione ad caritatem dei et diuinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt. cui se hi, quibus cura est uel scientiae uel emundationi mentis insistere, iam in hoc saeculo constituti elegerunt omni conatu ac uiribus mancipare, illi scilicet semet ipsos officio adhuc in carne positi deputantes, in quo erunt corruptione deposita permansuri, peruenientes ad illam promissionem domini saluatoris qua dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.

  61. 1.11.1.1

    Et quid miramini si illa officia superius conprehensa transibunt, cum sanctus apostolus etiam sublimiora spiritus sancti charismata transitura describat, solam uero caritatem designet sine fine mansuram sine, inquiens, prophetiae. euacuabuntur: sine linguae, cessabunt: siue scientia, destruetur, de hac autem: caritas numquam

  62. 1.11.2.1

    excidit omnia namque dona pro usu ac necessitate tribuuntur ad tempus, consummata dispensatione mox procul dubio transitura, caritas uero nullo intercipietur tempore. solum enim in praesenti mundo utiliter operatur in nobis, sed etiam in futuro sarcina corporeae necessitatis abiecta efficacior multo atque excellentior permanebit, nullo umquam corrumpenda defectu, sed per incorruptionem perpetuam flagrantius deo atque intentius adhaesura.

  63. 1.12.1.1

    GEBMANVS: Quis ergo potest fragili carne circumdatus ita esse huic theoriae semper adfixus, ut numquam cogitet de fratris aduentu, de uisitatione infirmi, de opere manuum, certe de humanitate peregrinis uel aduenientibus exhibenda? postremo quis non interpelletur corporis ipsius prouisione uel cura? aut quemadmodum mens uel in quo illi inuisibili et inconprehensibili deo ualeat cohaerere, cupimus edoceri.

  64. 1.13.1.1

    MOVSES: Inhaerere quidem deo iugiter et contemplationi eius quemadmodum dicitis inseparabiliter copulari inpossibile est homini ista carnis fragilitate circumdato. uerum oportet nos scire ubi nostrae mentis intentionem debeamus habere defixam et ad quam destinationem semper animae nostrae reuocemus intuitum: quam cum potuerit obtinere mens, gaudeat et a qua distractam se doleat atque suspiret totiensque se a summo bono sentiat reccidisse, quotiens se ab illo intuitu . deprehenderit separatam, fornicationem iudicans uel momentaneum a Christi contemplatione discessum.

  65. 1.13.2.1

    a quo cum deuiaaerit paululum noster obtutus, rursus ad eum cordis oculos uelut rectissima linea mentis aciem reuocemus. totum namque in animae consistit recessu, unde expulso diar bolo ac nequaquam in ea iam regnantibus uitiis consequenter regnum dei fundatur in nobis dicente euangelista: regnum dei non ueniet cum obseruatione, neque dicent: ecce hic aut illic est: amen enim dico uobis quia regnum dei intra nos est. intra nos uero nihil aliud esse potest quam scientia, ant ignoratio ueritatis et uel uitiorum amicitia uel uirtutum, per quae aut diabolo aut Christo regnum paramus in corde.

  66. 1.13.3.1

    cuins etiam regni qualitatem describit apostolus ita dicens: non enim regnum dei est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. itaque si regnum dei intra nos est et ipsum regnum dei iustitia et pax et gaudium est, ergo qui in istis commoratur sine dubio in regno dei est, et e contrario illi qui in iniustitia et discordia et tristitia mortem operante uersantur, in regno diaboli et in inferno ac morte sunt constituti. enim indiciis uel dei uel diaboli discernitur regnum. et re uera si sublimi mentis intuitu consideremus statum illum, in quo degunt caelestes supernaeque uirtutes quae uere in regno dei sunt, qui alius esse credendus est quam perpetua iugisque laetitia?

  67. 1.13.4.1

    quid enim tam proprium uerae beatitudini tamque conueniens quam tranquillitas iugis et gaudium sempiternum ? et ut hoc ipsum quod dicimus ita esse non mea coniectura, sed ipsius domini auctoritate certius instruaris, audi eum qualitatem et statum mundi illius apertissime describentem: ecce, inquit, ego creo caelos nouos, et terram nonam: et non erunt in memoria priora, neque ascendent super cor. sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his, quae ego creo. : gaudium et laetitia inuenietur in ea, gratiarum actio et uox laudis. et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. et iterum: gaudium et laetitiam obtinebunt, fugiet dolor et gemitus.

  68. 1.13.5.1

    et si adhuc clarius de illa conuersatione et ciuitate sanctorum uultis agnoscere, adtendite quae ad ipsam Hierusalem uoce domini dirigantur: et ponam, inquit, uisitationem tuam pacem, et praepositos tuos iustitiam. non audietur ultra iniquitas in terra tua, uastitas et contritio in terminis tuis, salus muros tuos, et portas tuas laudatio. non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae inluminabit te: sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et deus tuus in gloriam tuam. non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: sed erit dominus in lucem sempiternam, et conplebuntur dies luctus tui.

  69. 1.13.6.1

    et idcirco beatus apostolus non generaliter neque simpliciter omne gaudium regnum dei esse pronuntiat, sed signanter ac specialiter illud solum quod in spiritu sancto est. nouit enim esse aliud quoque uituperabile gaudium, de quo dicitur: mundus iste gaudebit, et: uae uobis qui ridetis, quia plorabitis. regnum sane caelorum tripliciter accipiendum est: aut quod sint caeli, id est sancti in aliis subditis secundum : esto tu super quinque ciuitates, et tu super decem, illudque quod dicitur ad discipulos: sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel, ant quod ipsi caeli incipiant a Christo regnari, cum scilicet omnibus ei subiectis coeperit esse omnia in omnibus deus, uel certe quod sancti in caelis sint cum domino regnaturi.

  70. 1.14.1.1

    Quamobrem in hoc corpore constitutus iam nouerit unusquisque illi se regioni uel ministerio deputandum, cuius in hac uita semet ipsum participem cultoremque praebuerit, illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam domini ita dicentis: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. nam quemadmodum diaboli regnum per coniuentiam suscipitur uitiorum, ita regnum dei per exercitationem uirtutum puritate cordis ac spiritali scientia possidetur.

  71. 1.14.2.1

    ubi autem regnum dei est, ibi procul dubio et nita habetur aeterna, et ubi regnum diaboli est, ibi mortem atque infernum esse non dubium est. in quo qui fuerit, nec laudare dominum potest secundum prophetae sententiam dicentis: non mortui laudabunt te, domine: neque omnes, qui descendunt in infernum (sine dubio: peccati). sed nos, inquit, qui uiuimus (non uitiis scilicet nec mundo huic, sed deo), benedicamus dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. non enim est in morte qui memor est dei: in inferno autem (peccati) quis confitebitur domino P id est nemo. nullus enim, tametsi milies semet ipsum

  72. 1.14.3.1

    uel Christianum esse profiteatur uel monachum, cum peccat confitetur deum, nullus admittens ea quae dominus execratur reminiscitur dei, nec seruum se ueraciter illius profitetur, cuius praecepta contumaci temeritate contemnit. in qua morte illam uiduam quae est in deliciis beatus apostolus esse pronuntiat uidua, inquiens, quae in deliciis est, uiuens mortua est. sunt ergo multi qui uiuentes in hoc corpore mortui sunt et in inferno iacentes deum laudare non possunt, et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, deum spiritu benedicunt atque conlaudant secundum illud: benedicite spiritus et animae iustorum dominum, et: omnis spiritus laudet dominum.

  73. 1.14.4.1

    etin Apooalypsi animae occisorum non solum laudare deum, sed etiam interpellare dicuntur. in euangelio quoque euidentius dominus ad Sadducaeos non legistis, inquit, quod dictum est a deo dicente uobis: ego sum deus Abra.ham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum sed uiuentium. omnes enim ei uiuunt. de quibus et apostolus propter quod, inquit, non confunditur deus uocari deus eorum: parauit enim illis ciuitatem. nam quia nec otiosae sint post separationem huius corporis neque nihil sentiant, etiam euangelii parabola quae de illo paupere Lazaro et diuite purpurato profertur ostendit, quorum unus beatissimam sedem, id est sinus Abrahae requiem promeretur, alius intolerabili ardore aeterni ignis exuritur.

  74. 1.14.5.1

    si autem et illud quod dicitur ad latronem: mecum eris in paradiso uoluerimus intendere, quid aliud manifeste significat quam perdurare in animabus non solum pristinos intellectus, sed etiam uicissitudine eas congrua pro meritorum suorum perfrui qualitate? hoc enim illi nequaquam dominus promisisset, si eius animam nosset, post separationem carnis uel priuandam sensu uel in nihilum . non enim caro eius in paradiso, sed anima erat cum Christo.

  75. 1.14.6.1

    cauenda sane, immo toto horrore est detestanda prauissima haereticorum illa distinctio, qui dum non credunt Christum potuisse eodem die quo in inferna descendit etiam in paradiso repperiri, ita distingunt amen dico tibi hodie, et interposita distinctione inferunt mecum eris in paradiso, ut scilicet haec promissio non statim post transitum uitae huius inpleta, sed post aduentum intellegatur inplenda, non intellegentes illud quod ante resurrectionis suae diem protulit ad Iudaeos, qui eum ut semet ipsos credebant humanis angustiis et carnali infirmitate concludi: in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominisqui est in caelo.

  76. 1.14.7.1

    quibus manifeste probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non priuari, sed ne istis quidem affectibus, id est spe atque tristitia, gaudio ac metu carere, et ei eis quae sibi in illo generali examine reseruantur quiddam eas iam incipere praegustare, nec secundum opinionem quorundam infidelium in nihilum eas resolui post huius commorationis excessum, sed uiuacius subsistere deique laudibus intentius inhaerere.

  77. 1.14.8.1

    et re aera, ut sequestratis paulisper testimoniis scripturarum de ipsius animae natura secundum mediocritatem sensus nostri aliqua disputemus, nonne ultra omnis ineptiae non dicam fatuitatem, sed insaniam est uel leuiter suspicari illam pretiosiorem hominis portionem, in qua etiam imago dei secundum beatum apostolum ac similitudo consistit, deposita hac qua retunditur in praesenti sarcina corporali insensibilem fieri, quae omnem rationis uim in se continens etiam mutam atque insensibilem materiam carnis participatione sui facit esse sensibilem, cum utique consequens sit et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut exuta mens ista carnali qua nunc hebetatur pinguedine intellectuales uirtutes suas in melius reparet et puriores eas ac subtiliores recipiat potius quam amittat.

  78. 1.14.9.1

    in tantum autem hoc quod dicimus beatus apostolus uerum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione eius enixius ualeat domino copulari, dicens: desiderium habeo dissolui et cum Christo esse, multo enim melius, quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a domino. et idcirco audemus et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. propter quod etiam contendimus siue absentes siue praesentes placere illi, commorationem scilicet animae quae in hac carne est peregrinationem a domino atque absentiam a Christo esse pronuntians eiusque ab hac carne separationem atque discessum praesentiam esse ad Christum tota credulitate confidens.

  79. 1.14.10.1

    et euidentius iterum super hoc ipso uiuacissimo animarum statu idem apostolus sed accessistis, inquit, ad Sion montem et ciuitatem dei uiuentis, Hierusalem caelestem, et ad multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum qui conscripti sunt in caelis, et spiritus iustorum perfectorum. de quibus spiritibus in alio loco deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: non multo magis subiciemur patri spirituum et uiuemus?

  80. 1.15.1.1

    Contemplatio uero dei multifarie concipitur. nam deus non sola inconprehensibilis illius substantiae suae admiratione cognoscitur, quod tamen adhuc in spe promissionis absconditum est, sed etiam creaturarum suarum magnitudine uel aequitatis suae consideratione uel cotidianae dispensationis auxilio pernidetur: quando scilicet quae cum sanctis suis per singulas generationes egerit mente purissima perlustramus, cum potentiam ipsius qua uniuersa gubernat, moderatur ac regit, cum inmensitatem scientiae eius et oculum quem secreta cordium latere non possunt tremente corde miramur, cum harenam maris undarumque numerum dimensum ei et cognitum cogitamus, cum pluuiarum guttas, cum saeculorum dies et horas, cum praeterita futuraue uniuersa obstupescentes scientiae eius adsistere contemplamur:

  81. 1.15.2.1

    cum ineffabilem clementiam eius, qua innumera flagitia, quae singulis quibusque momentis sub ipsius committuntur aspectu, indefessa longanimitate sustentat, cum uocationem, qua nos nullis praecedentibus meritis gratia suae miserationis adsciuit, cum denique quot occasiones salutis tribuit adoptandis cum quodam admirationis intuemur excessu: quod ita nos nasci praecepit, ut ab ipsis cunabulis gratia nobis legisque suae notitia traderetur, quod ipse aduersarium uincens in nobis pro solo bonae uoluntatis adsensu aeterna beatitudine ac perpetuis nos praemiis muneratur, cum postremo dispensationem incarnationis suae pro nostra salute suscepit ac mirabilia mysteriorum suorum in cunctis gentibus dilatauit.

  82. 1.15.3.1

    sunt autem aliae quoque huiusmodi innumerae contemplationes, quae pro qualitate uitae ac puritate cordis in nostris sensibus oriuntur, quibus deus uel uidetur mundis obtutibus uel tenetur. quas profecto nullus perpetuo retentabit, in quo adhuc aliquid carnalium uiuit affectuum, quia non poteris, ait dominus, uidere faciem meam: non enim uidebit me homo et uiuet, scilicet mundo huic affectibusque terrenis.

  83. 1.16.1.1

    GERMANVS : Quid ergo est quod etiam nolentibus, immo uero etiam nescientibus nobis ita superfluae cogitationes subtiliter ac latenter inrepunt, ut non solum eas expellere, uerum etiam intellegere ac deprehendere difficultatis inmodicae sit P potest ergo mens aliquando ab istis uacua repperiri et numquam huiuscemodi inlusionibus incursari?

  84. 1.17.1.1

    MOVSES: Mentem quidem non interpellari cogitationibus inpossibile est, suscipere uero eas siue respuere omni studenti possibile est. quemadmodum igitur ortus earum non omnimodis pendet a nobis, ita reprobatio uel electio consistit in nobis. nec tamen ex eo quod diximus inpossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum uel incursui uel illis spiritibus tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere. alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium nec in nobis staret nostrae correctionis industria.

  85. 1.17.2.1

    sed est, inquam, nostrum magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur et uel sanctae ac spiritales in cordibus nostris uel terrenae carnalesque concrescant. ideo namque frequens lectio et iugis adhibetur meditatio scripturarum, ut exinde nobis spiritalis memoriae praebeatur occasio, idcirco decantatio crebra psalmorum, ut adsidua nobis exinde conpunctio ministretur, idcirco uigiliarum ac ieiuniorum orationumque sedulitas adhibetur, ut extenuata mens non terrena sapiat, sed caelestia contempletur. quibus rursum neglegentia inrepente cessantibus necesse est ut mens uitiorum squalore concreta in carnalem partem mox inclinetur et .

  86. 1.18.1.1

    Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini conparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante prouoluit. quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum inpulsibus circumactae: in eius uero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum malit an hordeum loliumue comminui. illud quippe est procul dubio conmolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est.

  87. 1.18.2.1

    ita igitur etiam mens per uitae praesentis incursus undique ingruentibus temptationum torrentibus circumacta uacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit: quales uero uel amittere uel parare sibi debeat, studii ae diligentiae suae prouidebit industria. si enim ut diximus ad sanctarum scripturarum meditationem iugiter recurramus ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales in his quae meditati sumus mentem faciant inmorari.

  88. 1.18.3.1

    sin uero desidia seu neglegentia superati uitiis et otiosis confabulationibus occupemur seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus , consequenter exinde uelut quaedam zizaniorum species generata operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit, et secundum sententiam domini saluatoris ubi fuerit thesaurus operum seu intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit.

  89. 1.19.1.1

    sane prae omnibus nosse debemus tria cogitationum nostrarum esse principia, id est ex deo, ex diabolo et ex nobis. et ex deo quidem sunt, cum spiritus sancti inlustratione nos uisitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus uel minus adquisiuimus uel desidiose agentes superati sumus saluberrima conpunctione castigat, uel cum reserat nobis caelestia sacramenta et propositum nostrum ad meliores actus uoluntatemque conuertit. ut ibi cum rex Asuerus castigatus a domino libros annales instigatur inquirere, quibus beneficia recordatus summi eum gradu honoris exaltat ac protinus crudelissimam super nece gentis Iudaeae sententiam reuocat.

  90. 1.19.2.1

    uel cum propheta commemorat: audiam quid loquatur in me dominus deus. alius quoque et dixit, inquit, angelus, qui loquebatur in me. uel cum dei filius uenturum se una. cum patre et mansionem apud nos facturum esse promittit. et: non estis uos qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et uas electionis: experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi.

  91. 1.19.3.1

    ex diabolo uero cogitationum nascitur series, cum subuertere nos tam uitiorum oblectatione quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis fraudulenter ostentans et transfigurans se nobis in angelum lucis. uel cum refert: et cena facta cum diabolus iam misisset in corde Iudae Simonis Scariotae ut traderet dominum. et iterum post buccellam, inquit, introiuit in illum Satanas. Petrus quoque ad Annaniam quare, ait, temptauit Satanas cor tuum, mentiri te spiritu sancto. et illud quod in euangelio multo ante per Ecclesiasten praedictum legimus: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas.

  92. 1.19.4.1

    illud quoque quod dicitur ad deum contra Achab in tertio Regnorum libro ex persona spiritus inmundi: egrediar et sero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. ex nobis autem oriuntur, cum eorum quae gerimus uel gessimus uel audiuimus naturaliter recordamur. de quibus beatus Dauid cogitaui, inquit, dies antiquos, et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum, nocte cum corde meo exercitabar, et scobebam spiritum meum. et iterum: dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, et: cogitationes iustorum iudicia. in euangelio quoque dominus ad Pharisaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris?

  93. 1.20.1.1

    Hanc igitur tripertitam rationem oportet nos iugiter obseruare et uniuersas cogitationes quae emergunt in corde nostro sagaci discretione discutere, origines earum et causas auctoresque primitus indagantes, ut quales nos eis praebere debeamus ex illorum merito qui eas suggerunt considerare possimus, ut efficiamur secundum praeceptum domini probabiles trapezitae. quorum summa peritia est ac disciplina probare quodnam sit aurum purissimum et ut uulgo dicitur obrizum quodue sit minus purgatione ignis excoctum, aereo quoque uilique denario, si pretiosum nomisma sub colore auri fulgentis imitetur, prudentissima discretione non falli, et non solum nomismata tyrannorum uultus exprimentia sapienter agnoscere, sed etiam illa, quae sunt ueri quidem regis imagine, sed non legitime figurata, peritia sagaciore discernere, deinde ne quid illis a legitimo pondere deminutum sit censura trutinae diligenter inquirere.

  94. 1.20.2.1

    quae omnia nos quoque spiritaliter obsernare debere euangelicus sermo sub huius nominis demonstrat exemplo: primum ut quidquid cordibus inrepserit si quod nobis dogma fuerit intromissum, utrumne sit diuino illo et caelesti spiritus sancti igne purgatum an ad Iudaicam superstitionem pertinens seu de saecularis philosophiae tumore descendens in superficie tantum praeferat pietatem, diligentissime perscrutemur. quod ita poterimus implere, si illud apostolicum fecerimus: nolite omni spiritui credere, sed probate si ex deo sint.

  95. 1.20.3.1

    qao genere illi quoque decepti sunt, qui post professionem monachi nitore sermonis et quibusdam sunt philosophorum dogmatibus inlecti, quae prima fronte piis quibusdam sensibus ac religioni consonis audientes uelut auri fulgore fallentia, quos semel superficie inlexerant, uelut aereis falsisque deceptos perpetuo nudos ac miseros reddiderunt, uel ad saeculi eos strepitum reuocantes uel ad haereticos errores ac praesumptiones tumidas pertrahentes. quod etiam Achor in libro Iesu Naue legimus fuisse perpessum, qui de castris ligulam auream concupiscens atque furatus anathemate percuti atque aeterna meruit morte damnari.

  96. 1.20.4.1

    secundo sollicite nos explorare conueniet, ne auro purissimo scripturarum praua interpretatio coaptata metalli pretiositate nos fallat. in quo etiam domino saluatori callidissimus diabolus uelut homini simplici temptauit inponere, dum ea, quae generaliter sunt super omnium iustorum intellegenda personis, maliuola interpretatione conrumpens +++ qui angelorum custodia non egebat conatur aptare dicens: quia angelis suis mandabit de te, ut te in omnibus uiis tuis: et in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum: pretiosa scilicet eloquia scripturarum callida adsumptione conuertens et ad contrarium sensum noxiumque detorquens, et imaginem tyrannici uultus colore nobis auri fallentis obiciat. siue cum paracharaximis nos conatur inludere, quoddam scilicet pietatis opus admonens , quod non seniorum procedens moneta sub praetextu uirtutum ducit ad uitia, uel inmoderatis inconpetentibusque ieiuniis seu uigiliis nimiis uel orationibus inordinatis uel incongrua lectione decipiens ad noxium pertrahit finem.

  97. 1.20.5.1

    uel cum interoessiones ac uisitationes pias persuadet inpendere, quibus nos a monasterii claustris et secreto amicae quietis excutiat, sollicitudines etiam curasque suscipere religiosarum ac destitutarum suggerit feminarum, ut huiusmodi laqueis monachum inextricabiliter inretitum perniciosarum sollicitudinum occupati.. one distendat. certe cum desiderare sanctum clericatus officium sub praetextu aedificationis multorum et amore lucri spiritalis instigat, per quod nos ab humilitate propositi huius ac districtione diuellat.

  98. 1.20.6.1

    quae omnia oum sint nostrae salnti professionique contraria, tamen uelamine quodam misericordiae ac religionis obtecta facile inperitos incautosque decipiunt. imitantur enim nomismata ueri regis, quia uidentur ad prae- plena pietatis, sed non sunt a legitimis monetariis, id est probatis et catholicis patribus figurata nec de cardinali ac publica conlationis eorum prodeunt officina, sed furtim fraude daemonum fabricata non sine detrimento inperitis quibusque et ignorantibus ingeruntur. quae quamuis utilia ac necessaria uideantur ad praesens, tamen si soliditati professionis nostrae incipiant post haec esse contraria et totum quodammodo corpus nostri labefactare propositi, tamquam necessarium quidem, sed scandalizans membrum et quod dextrae manus uel pedis agere uideatur officium proici a nobis atque abscidi salubre est.

  99. 1.20.7.1

    satius enim est absque unius praecepti membro, id est operatione uel fructu in ceteris sanum firmumque durare et tamquam debilem introire in regnum caelorum, quam cam soliditate mandati incidere in aliquod scandalum, quod perniciosa consuetudine separans nos a districtionis regula atque adrepti propositi disciplina inducat in tale dispendium, quod nequaquam futura detrimenta conpensans omnes praeteritos fructus totumque operationis nostrae corpus gehennae faciat ignibus .

  100. 1.20.8.1

    de his generibus inlnsionum etiam in Fronerbiis eleganter exprimitur: sunt uiae quae uidentur rectae esse uiro, nouissima autem earum uenient in profundum inferi, et iterum: malignus nocet cum se commiscuerit iusto, id est diabolus decipit cum fuerit colore sanctitatis obtectus. odit autem sonum tutelae, id est discretionis uim quae de seniorum uerbis ac monitione procedit.

Next → — showing 1100 of 2,287

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.