Tum illa : Vetus , inquit , haec est de prouidentia querela Marcoque Tullio , cum diuinationem distribuit , uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita , sed haud quaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmi ter expedita . Cuius caliginis causa est , quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest admoueri , quae si ullo modo cogitari queat , nihil prorsus relinquetur ambigui . Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo , si prius ea quibus moueris expendero . Quaero enim , cur illam soluentium rationem minus efficacem putes , quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat , nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat . Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis , nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt ? Si igitur praeuotio nullam futuris rebus adicit necessitatem , quod tu etiam paulo ante fatebare , quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum ? Etenim positionis gratia , ut quid consequatur aduertas , statuamus nullam esse praescientiam . Num igitur quantum ad hoc attinet , quae ex arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur ? Minime . Statuamus iterum esse , sed nihil rebus necessitatis iniungere ; manebit ut opinor eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas . Sed praescientia , inquies , tametsi futuris eueniendi necessitas non est , signum tamen est necessario ea esse uentura . Hoc igitur modo , etiam si praecognitio non fuisset , necessarios futurorum exitus esse constaret . Omne etenim signum tantum quid sit ostendit , non uero efficit quod designat . Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere , ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat . Alioquin si haec nulla est , ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est . Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam . Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur ? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentum credamus ac non illud potius arbitremur , licet eueniant , nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse ; quod hinc facile perpendas licebit . Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur , ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae atque ad hunc modum cetera . Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit ? Minime . Frustra enim esset artis effectus , si omnia coacta mouerentur . Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate , eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt . Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus . Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum , quod quae nunc fiunt , prius quam fierent , euentura non fuerint . Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus . Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt , ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat . Sed hoc , inquis , ipsum dubitatur , an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio . Dissonare etenim uidentur putasque si praeuideantur consequi necessitatem , si necessitas desit minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum ; quod si quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur , opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem . Aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum . Cuius erroris causa est , quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur ; quod totum contra est Omne enim quod cognoscitur non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem . Nam ut hoc breui liqueat exemplo , eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit . Ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur , hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit . Ipsum quoque hominem aliter sensus , aliter imaginatio , aliter ratio , aliter intellegentia contuetur . Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam , imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram . Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit . Intellegentiae uero celsior oculus exsistit ; supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur . In quo illud maxime considerandum est : nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem , inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit . Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam , sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat , sed eo modo quo formam ipsam , quae nulli alii nota esse poterat , comprehendit . Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus , sed illo uno ictu mentis formaliter , ut ita dicam , cuncta prospiciens . Ratio quoque cum quid uniuersale respicit , nec imaginatione nee sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit . Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit : homo est animal bipes rationale . Quae cum uniuersalis notio sit , tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat , quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat . Imaginatio quoque tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium , sensu tamen absente sensibilia quaeque conlustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi . Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur ? Neque id iniuria ; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat , necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat .