Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De consolatione philosophiae

Perseus Latin · Perseus Latin · 940 sections

  1. 4.P4.1

    Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere. Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto. Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aes timent esse carituros. Neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. .Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. Tum ego: Mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco. Recte, inquit, aestimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstrat uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. Quidnam? inquam. Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? Et illa: Bonos, inquit, esse felices, malos uero miseros nonne concessimus? Ita est, inquam. Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ad-mixtione miseria est? Sic, inquam, uidetur. Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur? Quidni? inquam. Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. Quis id neget? Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse omne quod iustum est contraque quod iniustum est malum. Liquere, respondi. 1 Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus es. Negare non possum. Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est, Id uero hactenus egimus, ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres intelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur.

  2. 4.P4.2

    Tum ego: Cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur? Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex sauciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis: infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. Vellem, inquam, has ipsas audire rationes. Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? Minime. Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet. Ita, inquam. Qui igituir supplicio digni sunt miseros esse non dubitas? Conuenit, inquam. Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. Miserior igitur tibi iniuriae in lator quam acceptor esse uideretur. Consequitur, inquam. Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam. Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret, uel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.

  3. 4.M4.1

    Quod tantos iuuat excitare motus

  4. 4.M4.2

    Et propria fatum sollicitare manu?

  5. 4.M4.3

    Si mortem petitis, propinquat ipsa

  6. 4.M4.4

    Sponte sua uolucres nec remoratur equos.

  7. 4.M4.5

    Quos serpens leo tigris ursus aper

  8. 4.M4.6

    Dente petunt, idem se tamen ense petunt.

  9. 4.M4.7

    An distant quia dissidentque mores,

  10. 4.M4.8

    Iniustas acies et fera bella mouent

  11. 4.M4.9

    Alternisque uolunt perire telis?

  12. 4.M4.10

    Non est iusta satis saeuitiae ratio.

  13. 4.M4.11

    Vis aptam meritis uicem referre?

  14. 4.M4.12

    Dilige iure bonos et miseresce malis.

  15. 4.P5.1

    Hic ego: Video, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maline inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exul inops ignominiosusque esse malit, potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus, in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos i egentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex 1 ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus propter quos etiam constituta sunt debeantur. Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uir- tutum mali rapiant, uehementer admiror, quaeque tu in iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. M in us etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur? Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur. Sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

  16. 4.M5.1

    Si quis Arcturi sidera nescit

  17. 4.M5.2

    Propinqua summo cardine labi,

  18. 4.M5.3

    Cur legat tardus plaustra Bootes

  19. 4.M5.4

    Mergatque seras aequore flammas,

  20. 4.M5.5

    Cum nimis celeres explicet ortus,

  21. 4.M5.6

    Legem stupebit aetheris alti.

  22. 4.M5.7

    Palleant plenae cornua lunae

  23. 4.M5.8

    Infecta metis noctis opacae

  24. 4.M5.9

    Quaeque fulgenti texerat ore

  25. 4.M5.10

    Confusa Phoebe detegat astra,

  26. 4.M5.11

    Commouet gentes publicus error

  27. 4.M5.12

    Lassantque crebris pulsibus aera.

  28. 4.M5.13

    Nemo miratur flamina Cori

  29. 4.M5.14

    Litus frementi fundere fluctu

  30. 4.M5.15

    Nec niuis duram frigore molem

  31. 4.M5.16

    Feruente Phoebi soluier aestu.

  32. 4.M5.17

    Hic enim causas cernere promptum est,

  33. 4.M5.18

    Illic latentes pectora turbant.

  34. 4.M5.19

    Cuncta quae rara prouehit aetas

  35. 4.M5.20

    Stupetque subitis mobile uulgus,

  36. 4.M5.21

    Cedat inscitiae nubilus error,

  37. 4.M5.22

    Cessent profecto mira uideri.

  38. 4.P6.1

    Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. Tum illa paulisper arridens; Ad rem me, inquit, omnium quaesiti, maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coerceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid delibare 1 conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes. Vt libet, inquam, Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit: Omnium generatio rerum cunctisque mutabilium naturarum progressus et quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce compositamultiplicem rebus regendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim mente conspexerit. Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur; fatum uero singula digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum, et quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. Siue igitur famulantibus quibusdam proui- dentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendam formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit nobilem nexum atque ordinem temporalem. Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent. Ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid nero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius petit. Quod si supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad proui- dentiae stabilem simplicitatem. Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus. Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem premat. Hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. Quo fit ut tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat exordio. Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus diei solet, animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuentur? At hoc medicus, qui salutatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas? Quid aegritudo quam uitia? Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ae medicator mentium deus? Qui eum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, eum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quae ratio ualet humana de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hie igitur quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter et humanum consentiat, sed est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi, desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non con- uenit laborare patiatur. Est alius cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus; hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior: ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ᾠκοδόμησαν Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris 1 agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli uenerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem. Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque inportuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia j huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna sua comparatis, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola. est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati. ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὥς πάντ᾽ ἀγορεύειν Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio conprehendere uel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora, contendas.

  39. 4.M6.1

    Si uis celsi iura tonantis

  40. 4.M6.2

    Pura sollers cernere mente,

  41. 4.M6.3

    Aspice summi culmina caeli.

  42. 4.M6.4

    Illic iusto foedere rerum

  43. 4.M6.5

    Veterem seruant sidera pacem.

  44. 4.M6.6

    Non sol rutilo concitus igne

  45. 4.M6.7

    Gelidum Phoebes impedit axem

  46. 4.M6.8

    Nec quae summo uertice mundi

  47. 4.M6.9

    Flectit rapidos Vrsa meatus.

  48. 4.M6.10

    Numquam occiduo lota profundo

  49. 4.M6.11

    Cetera cernens sidera mergi

  50. 4.M6.12

    Cupit oceano tingere flammas.

  51. 4.M6.13

    Semper uicibus temporis aequis

  52. 4.M6.14

    Vesper seras nuntiat umbras

  53. 4.M6.15

    Reuehitque diem Lucifer almum.

  54. 4.M6.16

    Sic aeternos reficit cursus

  55. 4.M6.17

    Alternus amor, sic astrigeris

  56. 4.M6.18

    Bellum discors exulat oris.

  57. 4.M6.19

    Haec concordia temperat aequis

  58. 4.M6.20

    Elementa modis, ut pugnantia

  59. 4.M6.21

    Vicibus cedant umida siccis

  60. 4.M6.22

    Iungantque fidem frigora flammis

  61. 4.M6.23

    Pendulus ignis surgat in altum

  62. 4.M6.24

    Terraeque graues pondere sidant.

  63. 4.M6.25

    Isdem causis uere tepenti

  64. 4.M6.26

    Spirat florifer annus odores,

  65. 4.M6.27

    Aestas Cererem feruida siccat,

  66. 4.M6.28

    Remeat pomis grauis autumnus,

  67. 4.M6.29

    Hiemem defluus inrigat imber

  68. 4.M6.30

    Haec temperies alit ac profert

  69. 4.M6.31

    Quidquid uitam spirat in orbe.

  70. 4.M6.32

    Eadem rapiens condit et aufert

  71. 4.M6.33

    Obitu mergens orta supremo.

  72. 4.M6.34

    Sedet interea conditor altus

  73. 4.M6.35

    Rerumque regens flectit habenas

  74. 4.M6.36

    Rex et dominus fons et origo

  75. 4.M6.37

    Lex et sapiens arbiter aequi

  76. 4.M6.38

    Et quae motu concitat ire.

  77. 4.M6.39

    Sistit retrahens ac uaga firmat.

  78. 4.M6.40

    Nam nisi rectos reuocans itus

  79. 4.M6.41

    Flexos iterum cogat in orbes,

  80. 4.M6.42

    Quae nunc stabilis continet ordo

  81. 4.M6.43

    Dissaepta suo fonte fatiscant.

  82. 4.M6.44

    Hic est cunctis communis amor

  83. 4.M6.45

    Repetuntque boni fine teneri,

  84. 4.M6.46

    Quia non aliter durare queant,

  85. 4.M6.47

    Nisi conuerso rursus amore

  86. 4.M6.48

    Refluant causae quae dedit esse.

  87. 4.P7.1

    Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur? Quidnam.? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. Et qui id, inquam, fieri potest? Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. Nimis quidem, inquam, uera ratioet si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerent, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. Qui? inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus acce- damus, ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? Vt placet, inquam. Nonne igitur bonum censes esse Quod prodest? Ita est, inquam, Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? Fateor, inquam. Bona igitur? Quidni? Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt, uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. Negare, inquam, nequeo. Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat? Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam. Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. Quid? inquam. Ex his enim, ait, quae concessa sunt, euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri. Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus; utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni fortuna nimis 1 acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate! Quidquid aut infra subsiste aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit.

  88. 4.M7.1

    Bella bis quinis operatus annis

  89. 4.M7.2

    Vltor Atrides Phrygiae ruinis

  90. 4.M7.3

    Fratris amissos thalamos piauit;

  91. 4.M7.4

    Ille dum Graiae dare uela classi

  92. 4.M7.5

    Optat et uentos redimit cruore,

  93. 4.M7.6

    Exuit patrem miserumque tristis

  94. 4.M7.7

    Foederat natae iugulum sacerdos,

  95. 4.M7.8

    Fleuit amissos Ithacus sodales

  96. 4.M7.9

    Quos ferus uasto recubans in antro

  97. 4.M7.10

    Mersit inmani Polyphemus aluo;

  98. 4.M7.11

    Sed tamen caeco furibundus ore

  99. 4.M7.12

    Gaudium maestis lacrimis rependit.

  100. 4.M7.13

    Herculem duri celebrant labores.

← Previous · Next → — showing 701800 of 940

Perseus Latin. CTS URN stoa0058.stoa001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.