Quoniam igitur , uti paulo ante monstratum est , omne quod scitur non ex sua sed ex conprehendentimn natura cognoscitur , iutueamur nunc quantum fas est , quis sit diuinae substantiae status , ut quaenam etiam scientia eius sit , possimus agnoscere . Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est . Quid sit igitur aeterni tus consideremus ; haec enim nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit . Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio , quod ex collatione temporalium clarius liquet . Nam quidquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti . Sed crastinum quidem nondum adprehendit , hesternum uero iam perdidit ; in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento . Quod igitur temporis patitur condicionem , licet illud , sicuti de mundo censuit Aristoteles , nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur , nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur . Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur , sed futura nondum transacta iam non habet . Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet , cui neque futuri quidquam absit nec praeteriti fluxerit , id aeternum esse iure perhibetur , idque necesse est et sui compos praesens sibi semper adsistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem . Vnde non recte quidam , qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum , hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant . Aliud est enim per interminabilem duci uitam , quod mundo Plato tribuit , aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam , quod diuinae mentis proprium esse manifestum est . Neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturae . Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque eum effingere atque aequare non possit , ex immobilitate deficit in motum , ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ae praeteriti quantitatem ; et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere , hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit , illud quod implete atque exprimere non potest , aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti , quae , quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem , quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur . Quoniam uero manere non potuit , infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo . Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere , Platonem sequentes deum quidem aeternum , mundum uero dicamus esse perpetuum . Quoniam igitur omne iudicium seeundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit , est autem deo semper aeternus ac praesentarius status ; scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praescntiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat . Itaque si praesentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit , non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis j unde non praeuidentia sed prouidentia potius dicitur , quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat . Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur , cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant ? Num enim quae praesentia cernis , aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus ? Minime . Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio , uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis , ita ille omnia suo cernit aeterno . Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient . Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit ; sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis , quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis , ita igitur cuncta despiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium , ad condicionem uero temporis futurarum . Quo fit ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio , cum exstaturum quid esse cognoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat . Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse , quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere , meque ad hoc nomen necessitatis adstringas , fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator accesserit . Respondebo namque idem futurum , cum ad diuinam notionem refertur , necessarium , cum uero in sua natura perpenditur , liberum prorsus atque absolutum uideri . Duae sunt etenim necessitates , simplex una , ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales , altera condicionis , ut si aliquem ambulare scias , eum ambulare necesse est ; quod enim quisque uouit , id esse aliter ac notum est nequit , sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit . Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio ; nulla enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem , quamuis eum tum cum graditur incedere necessarium sit . Eodem igitur modo , si quid prouidentia praesens uidet , id esse necesse est , tametsi nullam naturae habeat necessitatem . Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur . Haec igitur ad intuitum relata di uinum necessaria fiant per condicionem diuinae notionis ; per se uero considerat ?! ab absoluta naturae suae libertate non desinunt . Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit , sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio , quae quamuis eueniant , exsistendo tamen naturam propriam non amittunt , qua priusquam fierent etiam non euenire potuissent . Quid igitur refert non esse necessaria , cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet ? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui , sol oriens et gradiens homo . Quae dum fiunt , non fieri non possunt ; eorum tamen unum prius quoque quam fieret , necesse erat exsistere , alterum uero minime . Ita etiam quae praesentia deus habet , dubio procul exsistent , sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit , illud uero de potestate facientium . Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria , si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta ; sicuti omne quod sensibus patet , si ad rationem referas , uniuersale est , si ad se ipsa respicias , singulare . ' Sed si in mea , ' inquies , ' potestate situm est mutare propositum , euacuabo prouidentiam , cum quae illa praenoscit forte mutauero . ' Respondebo : propositum te quidem tuum posse deflectere , sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur , diuinam te praescientiam non posse uitare , sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum , quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris . Quid igitur inquies ? Ex meane dispositione scientia diuina mutabitur , ut cum ego nunc hoc nunc aliud uelim , illa quoque noscendi uices alternare uideatur ? Minime . Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat nec alternat , ut aestimas , nunc hoc nunc illud praenoscendi uice , sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur . Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex futurarum prouentu rerum , sed ex propria deus simplicitate sortitus est . Ex quo illud quoque re- soluitur quod paulo ante posuisti indignum esse , si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur . Haec enim scientiae uis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit , nihil uero posterioribus debet . Quae cum ita sint , manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt . Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans . Nec frustra sunt in deo positae spes precesque ; quae cum rectae sunt , inefficaces esse non possunt . Auersamini igitur uitia , colite uirtutes , ad rectas spes animum subleuate , humiles preces in excelsa porrigite . Magna uobis est , si dissimulare non uultis , necessitas indicta probitatis , cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis .